Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Bertin

발행: 1840년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ejusdem monasterii ecclesiam quandam Petresse dictam. ne raptoris incurime videretur notam: quam tradidit v. kalendas decembris, die festivitatis sancti Andrear. Isti sunt testes: Balduinus, filius ejus.consonticiis: Odoldus decanus. IIcmfridus praepositus: Engelandus. molli Ninus. Grimbaldus, monachi; Arnulsus, nepos ipsius comitis. nodulsus, praetor urbanus: Evo rhardus advocatus, Egethodo, fidei creditores. Fol quinus. levita et monachus. subscripsit. Post hoc autem, adveniente nativitatis Christi die. praefatus comes Balduinus morbo. quem medici variolam vocant, cepit egrinarct, tristomque nobis sestum sua reddidit in ommoditate. Die autem talendarum januariaruIn . quo celebrantur octavae nativitatis dominiear, quod lacrimosum est etiam dicere . cursum presentis finivit vitae. Erat aulem videro cuncto populo utriusque sexus ot diversae aetatis dolorem intolerabilem et pono antea invisum. Sepultus est autem in hoe ipso monasterio, in medio beati patris Bertini requietionis templo, annossit nativitatis Christi Dcc Lxi . . indictione iiii. ; regnante Hlotario rege. anno Vul. Revertento autem dotnno Adalolpho de partibus quibus missus fuerat, iterum inquisitio Di electio de abbato suturo cepit ventilari. Mittens autem comes Arnulsus, direxit post Hildebrandum supra memoratum abbatem et nepot in suum, et ei iterato hunc commendavit locum . quae et hactenus. miseratione Dei. regit, qui est annufi supra memoratus dominicae nativitatis Dcccci xi. Quod facile erat scri, quoniam a monacis e nobii hujus. ob vile Probitalem, non

modice amabatur. Et ita patet quod Adalolplius. jam dicti cenobii

monaous, cessit voluntati comitis sepe dicti . cum vix anno unico administrasset. Et postmodum. Hildobrandi abbatis nostri reassumpti regiminis aiano m. . ejus avunculus Arnulphus, quondam comes . Flandrarum et abbas. ut supra ostensum est . complevit ossicium

vite. Sepultus in Blandinio. LXXXI.

Explevi jam . auxiliante Domino. quae jusseras, domno et beati Sime, necnon et amantissime pater, Adalolpho. comprehendens in

262쪽

uno codice traditiones si dolium cum Lartis earum, necnon et geSta abbatum ab ipso primo loci huius structore domno Bertino abbate. usque ad ultimum, qui nunc praeest nostrae etalis tempore. Fateor autem ipsa veritate, teste me, nichil hic aliud scripsisse nisi quod in exemplariis antiquorum potui repperiro, aut strenuis viris narrantibus agnoscere. Si qui autem me invidioso voluerint dilaniare, obsecro paternitatis tuae refrenentur favore. Beliquas vero harias per divere rum ministeriorum ossicio deputatas curavi separatim inscribere, ut quod unicuique ministerio distributum orat, faciliori inquisitio noposset inquirens indagare. Subscripsi etiam per ordinem fratrum

nostrorum nomina, quOS ego. juvenculus et pene ultimus, recordor in hoc monasterio regulari vixisse vita

Domnus abhas illide. Item dos Engelandus.

Regenerias.

LXXXII.

Ηie etiam villulas ad elemosinae ministerium a fidelibus contraditas , non meo parcens labori, sed monasterii prospiciens utilitati. cum carus suis, scribere aggrediar et memini nam quo me hoc ipsum promisisse, cum Gundherii mentionem sub Fri dogiso fecissem abbato. Igitur quae scribenda sunt pene omnia ipsius Gundherii et patris sui Goiborti sunt largitione tradita. Construxerat autem isdem Goibertus

263쪽

in proprietate sua, sicut longe superius dixi. cellulam quandam in honore Domini Salvatoris, in loco nuncupante Stenellant; ad quam maximam hereditatis suae partem delegaverat; et hanc eandem cellam ad sanctum Bertinum pro parto silii sui Gundberti, quem in eodem monasterio monachum secerat. sub perpetua firmitate condonavit. Prima autem variarum de villis, quas ad eandem cellam tradidit nobiscum habetur do Curmontium, qua in ordine scriptionis prima

erit subsequentium.

LXXXIII.

Aυι. 83 i. a Domno venerabili in Christo patri Fri logiso. abbati do monasterio Si illiu . ubi duo agit Au domarus videlicet una cum boato Bertino, Christi Domini consessores, in corpore repausant. Ego, in Dei nomine. Goibertus, una cum silio meo Guniberto, pariter traditorcs, per hanc epistolam traditionis donamus vobis spontanea voluntate qui quid hahoro vel dominare visi sumus in loco qui dicitur Curmontium. in pago Bononensi, super fluvium Edivinia : id est, mansum et casam capitalem superpositam, cum alia castilia vel odisicia ibidem periinentia. majora vel minora; una cum terris arabilibus, pratis, pascuis concidis, communiis, perviis legitimis, et Hadriscapis; omnia in omnibus, rom inexquisitam, totum ad integrum; et insuper mancipia x. his nominibus: Elicsridum. Odbertam. Gemaldum. Vii reuibaldum eum insantibus suis u. II il de is cum insantibus suis ti llaec omnia superius denominata ad sepulchruiti sancti Bertini legaliter coram testibus tradimus. ca scilicet conditione, quatinus post nos in eodem loco Domino famulantes hoc, ad specialem consolationem . supra suum debitum habeant. Quod si quisquam de roetoribus prodieti monasterii hoc ab eis auferre, propter malivolentiam. vel inde debitum eorum supplere voluerit. tunc omnimodis, absque ulla contradictione . ad nostros legitimos heredes revertere debeat; et ut ego Gunibertus, propter hoc donum, quamdiu, Domino annuento,

264쪽

PARS PRIMA - FOL QUIM LIB. H. I 57

vixero, inter ipsos monachos plenissimum debilum habeam. Quod si contigerit, ut sepe evenit, ut, propter invidiam vel avaritiam propositorum. de jam dicto monasterio egressus fuero, tunc, absque talla contradictione, iterum hereditatem meam recipiam. Et ista hereditatula parva volumus ut ad ecclesiam Domini Salvatoris in Steno land dese viat. Si quis vero, quod futurum osse non credimus, quod ullus de heredibus vel proh credibus nostris, si ista cautio firma perduraverit, vel quaelibet opposita aut extranea persona, contra hanc traditionem nostram devotissimam venire presumpserit, vel infringere temptaverit . iram ipsius Domini Salvatoris Dei Omnipotentis incurrat. et sanctorum ejus; et insuper, distringente fisco, auri uncias x, argento pondera xx, coactus exolvat, ct quod repetit evindicare non valeat; sed presens traditio omni tempore firmissima permaneat, cum Stipulatione subnixa.. Actum Sithiu monasterio, in menso augusti, anno xvm. imperii Hludovici. piissimi augusti. . Ego Goi BEATus hanc traditionem a mo factam recognOSCO.. Signum G ΠΝDBERTi, filii sui. qui hanc traditionem pariter fecit

firmavitque.

LXXXIV.

Dederunt et Steneland basilicam in honore Domini Salvatoris, et unde ipsa hasilica dotata esse videtur, et aliam partem hereditatis mansis, casticiis, mobilibus, immobilibus, ad integrum ; preter mancipia, quae ingenua dimittere cupiunt in elemosina patris Thiodberii et matris Ber trudae et filii Gunsterii, ut inde annuale celebrent in elemosina fratribus et pauperibus. Et illa basilica de curso cum et 'ricis ac luminaria custodita sit, sicut coram Domino Salvatore, in die

Supra verbum eam, scriptum est. id rat Halmis

265쪽

826.

judicii. ratio sit anto tribunal Christi. Et illud parum in ipso Stened-land et Ricol vingahem, quicquid ego et Hlottidis ac Heremarus delegaverunt usquo ad hunaria cL. ac mancipia xx I, totum ad integrum pertinens et serviens ad basilicam Domini Salvatoris.

LXXXV.

α Omnem substantiam nostram misimus in manus bonorum hominum, tam in terris quam in mancipiis, peculiis . presidiis. mobilibus et immobilibus. omnia et ex Omnibus, totum ad into um: in eo tenore, ut, si mihi contigerit sinis meus in itinere quo pergere di pono in partibus Rome, orationis causa, ut ita secissent, sie ut ego illis disposui. in elemosina mea et patris mei sti matris et i lii mei. In primis illam hereditatem in Embriaco, ad sanctum Audomarum. Et illam in Curmontis et in Ilumbaldingahem : illum puero, pro

hereditate, Gunlborto, Ot mancipia xx, si revortitur in patriam: si non venerit, tunc illud in Curmontis ad sanctum Bertinuiti. ad opus fratrum, in mea elemosina, unde consolationem habeant extra debitum suum: es nullus abbas potestatem habeat illis abstrahere: ut osserant pro me et filio et patre meo vel matro, et missas vel psalmos

celebrent. Et Eveminus et Lothisinus illas res prevideant quicquid laborare possunt ad opus fratrum; post sinem illorum, ille cui decanus jusserit. Et vaccas x. herbicas L porcos xv. bovos mi. Et illud in Humbaldingahem datur dedone propinquo mho. Si illo puer reve titur. habeat tunc illiid in Hethonos rgi illam hereditatem quam ibidem eo inroravit. per totum habeat Isodo; sin autem, tunc vendantur in incis propinquis, et datur pretium presbiteris, ut missas canant pro nobis, ct servis Dei et ancillis. ut osserant pro nobis. Et in Τalhingahem illium mariscum, si in Ganape . nepoti meo Her maro; et in Muldellioni ad sanctum Audomarum . pro loco illius

266쪽

PARS PRIMA. - POL QUINI LIB. II. i5spueri. et mancipia vi; et illum alodem in Manebberga. et in Selis illum pratum. et in Vostringo illum bunarium per omnia vendantur,

et detur pretium in elemosina nostra. Reliqua omnia tradantur ad sanctum Bertinum in nostra elemosina. ν

. Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pau- 8 no.. 8a 3. Perum conserimus, hoc nobis procul duiuo in adtorna beatitudino retribuere confidimus. Iccirco enim, in Dei nomine, Goibertus. dono ad hasilicam quae est constructa in loco nuncupante Sanctum Salvatoris, sive Meneland . in honore Domini Dei nostri et Salvatoris Jhesu Christi, uecnon et sanctae Dei genitricis Mariae et sancti P tri apostoli, nocnon set aliorum multorum Sanctorum, donatumque in perpetuum esse volo in laco nuncupante. super Ennena, Araca mansum I et bunaria u ; et inter IIcnrdccngahom et Lonastingahem bunaria xiv. el jornalia ui et dimidium : et in alio loco, cujus vocabulum est Hiddiga rota, et marisca, bunaria xuii. Sunt simul bunaria xxx, cum perviis et Hadriscapis. et mancipiis vi, his Dominibus : DLen-baldum . Morellum. Evonem . Ostorborium. Folchaldum, Winebam dum . cum peculiari eorum. Haec omnia, Sicut superius dictum ost.

in presenti ad ipsum locum sanctum jam ante dictum, ut eustodos usdem ecclesiae hoc habeant, teneant, atque possideant, Vel quie- quid exinde lacere voluerint libero in omnibus. Christo eidem regente occlesiae per antur arbitrium. Si quis vero. quod minime esse credo. si ego ipse. aut aliquis de heredi us aut proberodibus meis, qui contra hanc epistolam traditionis aliquam calumpniam g norare praesumpserit. in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inserat, distringente fisco. auri libras c. argenti pondera ccc eoactus exolvat; sit quod repetit nichil valeat, sed haec iraditio firma permaneat, cum stipulatione subnixa.. Actum in eadem basilica ante altare.

267쪽

838.

iii 0 CHARTULARIUM SIT HIENSE.

. Data vi. idus novembris, anno xv. domni H ludo vici imperatoris. . Signum GOiBERTi. qui hanc traditionem fieri rogavit.

. Signum GuHarmi. filii Hus . consentientis. Signum Η REM Ani, nepotis fias. consentientis. Signum VlRAsmi ri. Signum Nimi I. . RADLANDUS, presbiter, scripsit et subscripsit. .

LXXXVII.

Anno Domini Dcccxxxviii. incarnationis Domini. xvi. kalenda mai. Iul. seria, ebdomada II. pasche, quando in monasterio sancti Aiadomari in monto Gothortus infirmatus suit, suadente filio suo Gundberto, dimisit xv mancipia ingenua ad basilicam Domini Salvatoris in Stenelanii, sub censu luminario, ad denarios mi. Anno codem post huc, in monso novembrio. cum infirmatus senSissolappropinquare diem obitus sui, descripsit ipso propria manu, in tabulis ceratis, quae extorius celatas orant barbulis crassi piscis . et subtus deauratae erant, qualiter suas res manu torcii sui disponorent, ut . nonBS novsembris, H. seria, isto modo : . In Ilumbaldingahom et Embrcha, et Hettosnasmont, ad opus Gunmorti filii moi. In Ostringa, bimarium I ipsi Gunt berto. In Ganape. Trudi indae. In Viningahem, Bortrudae; excepto manso quem ad ecclesiam in Sto- nodi and tradidi. In Middelliem. ad sanctum Audomarum. In An inc-shom. Folbaldo, ct illud pratum quod habui in Selem. In Fraxerias in Frandris, totam hereditatem nepoti meo. Ad Sanetum Salvatorem, petrariam illam quam habui juxta Scamnis; mancipia quoque XV ad eandem ecclesiam dimittere volo ad denarios uir. a Iussit quoquo

recitare coram se et amicis suis ipsum brevem, II. nonas novembris.

Pridie ante obitum suum. dimisit quoque xim mancipia ad Stenetlandingenua. Sequenti quoque die, priusquam obiret, claves basilicae ipsius omniumque aliarum ossicinarum in manus filii sui Gund- herii tradidit si commendavit, dicens : . His omnibus. fili, te superstitem confirmo, quatinus et Dei hanc domum meamque ac antece

268쪽

sorum meorum etiam et tuam elemosinam, dum advixeris, congrua

cura custodias . . Quibus dictis, requievit in Domino anima et compore, ac obiit nonis novembris, tui. seria vesperascente. Postera die portantes corpus Goiborti ad monasterium Sithiu sopoli crunt in basilica sancti Bertini, coram altaro Domini Salvatoris et crucifixi.

LXXXVIII.

. Quaecunque rectores ecclesiarum Deum timentibus et amantibus ar niam 8or.

ad vota annuerint, in his procul dubio Dei se voluntatem implere non dubitant. Iccirco ego, in Dei nomine, Ada lardus, abbas mona terii sancti Petri. vocabulo Sithiu. ubi sanctus Domini Audomarus Bertinusquc requiescunt, notum esse volo sanciae ecclesiae dei colis praesentibus atque suturis. quia fidelis Dei ipsiusque sancti loci, et noster, Gundbcrius, parvitatem nostram petiit, ut traditionem patris sui Gothorti ac suam de eotia Domini Salvatoris in Stenodland . sive Sancti Salvatoris, nostro Otiam testamento confirmaremus. Cujus voluntati et petitioni libentissime annuentes, ob suam patrisque Sui pr scripti circa predictum sanctum cenobium devotionem et plurimam utilitatem, statuimus, vico Dei et sanctorum rius, ut, sicut testamemium jam dictae traditionis resonat, absque ullius contrarietate, res ipsae ad ipsorum predecessorumque suorum elemosinam peragendam perpetualiter maneant: ipse tuo Guncterius, quamdiu, Christo annuente, vixerit, ipsarum procurationem et potestatem ad opus monasterii Sithiu habeat; qui, si citius vitam finierit, quem ipso pr haverit vel elegerit in provision o suscipiat. Utque secundum hartas traditionem inconvulse maneant, eas nominatim exprimimus, scili-eet : in ipso Sion elandi in Ricol vingahem, in His lenne eum mancia

piis, in Henri Lingahem sive Milhem, et alio Henrohingahem cum Trudbaldo et luminariis in eius ministerio; in Ebresingahem. in Winingahem, in Curmontium, in Siningahem et in Istem et in Ho-kingahem, in Hostede, in Lampanesse, in Simpiaco, in Burthem, in

269쪽

Reta, in Strale; in Hemina ic. terra Fra vi et in Miciaco cum οὐ lando labro, in Etesnasbem: in monasterio mansum hortumque; in Ariaco similiter; in Tamana mansum; in Quent vico similiter. quolibet ingenio attractae, vel nostro amminiculo augmentatae, et quaeque in postmodum Dei clementia addiderit. Item in Kessiaeo. Sperdia, Vucsarmio, Vostringe, Tingiaco, Vultero, Mellingasele. Lo-closso, Lonastingahem, precariam Landberti. Adalgori, Hildherii: in Gruonohorg silvam cum terra: in Dagmaringahem, tam ipso Gunt-berto vivonto. quam Post obitum ejus, inconvulsae maneant. sicut hodie illi e pertinere noscuntur. Moneo etiam et contestor, per ipsum Dominum Salvatorem, omnes rectores hujus cenobii praesentes su- lurosque nec hoc nostrae auctoritatis testamentum malignitate qualibet infringere quantumlibet moliantur. At si quisquam secerit impreeo contra eum Deum omnipotentem Omnesque sanctos ejus ultores, una cum animabus Deo devotis, qui has illi res contulerunt. Ut autem hujus testamenti sirmitas persecto roboretur, manu pr pria subscripsimus, et reverentissimum opiscopum nostrum Hum-fridum subscriptione sua roborare rogavimus.. Actum Aria monasterio, vI. kalendas aprilis, anno incarnationis Domini DcccLvi., et bissextili ascensu l. indictione v. ac embolismo, sabbato ante medium quadragesimae, anno XVII. , regnante domno Karolo, cum Dalro Illudovico ac nepote motario. . Ego AD ALA us, abbas, propria manu firmavi.

. Ego HuuomΠs, episcopus, hoc testamentum propria manu firmavi. . Ego ipse, in Dei nomine, GENDBEBTUs peccator, jubente domno abbato Adalardo et annuento precibus meis, una cum venerabili episcopo Humirido, subscripsi. .

LXXXIX.

5 julii 866. . In nomine sanctae et individue Τrinitatis. Κarolus. gratia Dei. rex. Debitores nos regia excellentia novimus, ut servorum Dei devotis

270쪽

constitutionibus et firmitatem et defensionem ad litheamus: idque nobis vitam et suturam beatitudinem prostiturum non dubitamus. Νoverint igitur omnes fideles sanctae Dei occlosiae et nostri praesentesarius suturi. quia venerabilis vir Humfridus, episcopus et Minas. nostram petiit sublimitatem de cellulis qui husdam in diocesi sua, scilicet in loco nuneupato Sancti Salvatoris . sive Stenediand. quam in honoro domini Dei Salvatoris Iliosu Christi venerabilis matrona Bertruda, una cum filio Gotherio, in dote sua statuit, Romam pem gens: ibidem quo vitam finiens. ot nopoli Guniberto, silio Goiborti

qui adhue superest, conservandam, el ad Dei servitium augmentandam deputari voluerunt. Sed et in alio loco, in insula super Agni nam, juxta monasterium sancti Bertini. quam memoratus Guncto ius per ordinationem ci adjut Orium praescripti venerabilis opiscopi. peritat aliorum sui propinquorum et amicorum solatium , ad ipsius Domini Salvatoris famulatum aptare contendit, adhuc pene omnibus

necessariis experiem, ut ipsa loca sancta, cum rebus parvulis appendentibus. regio statuto et defensione roboraremus. Proindo, vico

Dei, decernimus lirmamusque, et per futura tempora etiam divina conjuratione constringimus, ut haec loca sancta ad honorom domini Dei Salvatoris nostri Jhesu Christi una gubernatione inseparabiliter hereant, ol in eis Deo Salvatori famulantes oblata quiete fruantur. nichil contrarietatis vel a pra latis ecclesiae, vel a saeculari potentia sustinentes; resque a praefatis Beri da, Gotherto, Guniberto, Deo Salvatori dicatae, vel undecunque augmentatae, ut. Dei gratia, augmentandae, nil omnino praesentibus suturisque temporibus cuiquam personae vel dignitati exolvant. ulla occasione . quamvis valde necessaria judicetur, nisi victum vestitumque ibidem Deo Servientium. et luni inaria cerae olcique reliquis Sanctis, et nocessariis restaurati nis, ac, pro facultate, cura pauperum hospitumque, et, omni studio praelatorum, annuam commemorationem in elemosina servis Dei et pauperibus: et cum omni integritate et appendiciis suorum loco. m. tam in terris quam in mancipiis, rebusque inexquisitis, sicut nunc possidentur, sine aliqua substractione vel diminutione. me-

SEARCH

MENU NAVIGATION