Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

PARS SECUNDA.

temporaneo et accidentali. Et Simile quid reperies in ejusdem auctoris annotationibus ad concilium Uidentinum discursu 16, n. 2). Unde revera Valde vigere apud doctores dictam opinionem fatendum ecl. 2' Validis tamen rationibus propugnari posse videtur contraria conclusio, quod nempe in dicto casu possit Episcopus ad dismembrationem procedere. Id enim concludi potest, PalΜo, eae ipso legis textu. - Nam Tridentini patres scap. 4.sessione 2 lj expresse decernunt, ut Episcopi novas parochias, etiam inritis rectoritas, constituere possint, in iis locis, in quibus

ob meorum distantiam seu disti cultatem, par hiani sine magno incommodo ad percipienda sacramenta et divina osticia audienda accedere non possunt. Ibi autem nequaquam ponitur illa restrictio, modo non adsit aliud medium occurrendi incommodo; sed

absoluto et expresse tribuitur Episcopis dicta potestas, in casu mayni incommodi eae distantia vel alia disticultate. Ergo revera hanc potestatem habent Episcopi absque praetensa restricti ne. Ergo ubi datur casus magni incommodi ex distantia vel alia difficultate, licet posset consuli huic incommodo per deputationem vicarii vel coadjutoris in loco nimis dissito commorantis, et ibi sacra ministrantis, non tamen obligari censendus est Episcopus ad hoc remedium adhibendum; sed potest etiam, si velit, ad dismembrationem et novae parochiae cructionem tunc procedere. Nec videntur contrariae opinionis canonistae ulla satis solida ratione fundari, ad ponendam restrictionem quam lex non poSuit.

SECUNDO, ea natura ipsa proete se restrictionis, quae sere

inane redderet Tridentinum decretum. - Nam si nequeat Episcopus novam parochiam, dismembrata antiqua, erigere, nisi in casu, quo satis consuli non posset parochianis nimium distantibus, per cappellam et xi carium apud ipsos commorantem, vix videtur quandonam dismembrationi locus esse possit. Ubi enim constitui posset parochialis ecclesia, a sortiori et facilius constitui poterit Simplex eappella; ct ubi de-

272쪽

262 TnACTATUS DE PAR FIO.

gere pOSSct no uS paruchus, a sortiori degere poterit vicari aut coadjutor. Miunde per ejusmodi cappellam et vicarium removetur magna illa parochianorum dissicultas sacramenta recipieudi et divina ossicia audiendi. Ergo vix unquam daretur casus quo Episcopo liceret ad dismembrationem procedere. Ergo Hideutiui patres Episcopis contulissent potestatem fere chimericam ; quod nequaquam admitti posse videtur. Caeteroquin et ipse Pigua tellus loco citato, D. 9ὶ huic posteriori opinioni sus gari videtur; sic etiam habet : u Quinu imo si coustiterit quod via sit montuosa, rapera, lutu a, acu ita ardua ut parochi aut siue magno incommodo, imo etiamu periculo ad parochialem accedere uequeaut ..., non Sciumn reputatur ueceMaria deputatio vicarii, verum etiam disu membratio sive erectio novae parochiae, juxta ea quae traditii Bota in Lucana, dismembrationis 9 maii 16li coram Otii tembergo; et decisioue 59, n. 2, coram Martiuo Andrea . ulu hoc certe casu tolli posset incommodum per solam cappellae constitutionem et vicarii deputationem. Et nihilominus. ipso fatente Pignatullo, datur tuuc locus dismembratioci. Hinc sorte dicendum, voluisse Τridentium patres ut Episcopi posSunt ad dimembrationem devenire, etiam in casu quo aliter removeri posset incommodum; quando ad salutem animarum utilior ipsis videtur novae paruchide erectio; nec requiri a Tridentina fruodo aliam couditionem, quam ut verisicetur magnum parochianorum incommodum. PnoposITIO VΙΙ . - Ad determinandum quando ad5it magnum incommostum, sive ea distantia, sive eae stillicultate accedendi,

nulla datur a jure regulaς ac proinde id ordinarii judicio resinquitur. -Τextus juris, quibus facultas sit Episcopo ad dismembrationem procedendi, sunt caput 4 sessionis 21 Tridentinae synodi, et supra citata decretalis Ad audientiam. Porro tu istis textibus nullatenus declara tur quodnam iucommodum pro magno habendum sit, quaenamve disscultas inter magnas sit

reponcnda. Nec alibi in jure reperitur hujusmodi declaratio. Hoc ipso autem quod jus, dictam facultatem faciendo Episco-

273쪽

PAM SECUNDA.

pis in casu magni incommodi, non declaraverit tu quo Mut erusmodi incommodum, id ipsorum aestimationi et judiei rei, elum voluit. Quam conclusionem sic ex uit Fagnauus in eaput Id audientiam, de Meles. oedisse. , n. 18ὶ: a Quanta autemu debeat esse hujusmodi distantia seu par hiae amplitudo,u ad hoc ut parochiani dicantur non poMe sine magno incom- ii modo, ad ecclesiam accedere, cum jure desiuitum non sit,

a judicis arbitrio relinquit capite de Causis, de inpeio de-u leg. .n Circa hujusmodi distantiam, ait Pignatelli, vel dissi-u cultatem accedendi ad ecclesiam parochialem, totum pendetu ab ejus nempe ordinarii j judicio atque arbitrio. η Piguatelli, tomo 4, consuli. l 30, u. 3. Dum autem dicitur aestimationum de magno incommodo Stare pelles Episcopum, id ita tutelligetidum est, ut simul penes dismembratae parochiae rectorem, et alios quorum interest, remaneat facultas appellandi a decreto Episeopi: de qua appellatione, quae devolutivum dumtaxat essectum habet, infra disserimuS. PROPOSITIO VIII . - Regulariter loquendo, duo millia P suum habentur pro distantis sufetenti, ut ad dismembrationem procediponit. - Cum nempe notabilis aliqua pars parochi auorum plus quam duobus passuum millibus a parochiali ecclesia distat, communiter aestimant canonisue adesse magnum incommodum, ae proinde justam dismembrationis causam; idque pro generali regula tradere solent: pro generali, inquam. regula; nam simul moneut id nou esse ita rigor e accipiendum, ut ex variis aliis circumst utiis ab ea quandoque recedi

nequeat.

De hac communi doctorum aestimatione sic adnotatur in Thesauro resolutionum tomo anni 1800, pagina l78 : u studeu distantia, cum a sacris canonibus deficita non sit, ex com- muni cano starum sententia idonea ad dismembrationem

M obtinendam aestimatur, si duplicis sit milliaris, ut docet η Ursaya discept. i4, n. li, tom. i , et Bota decis. 39, u. 4,

274쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.

Item in tomo anni 1803, pagina 92, in Anconitana 30 apri lis 1803, I Cum nullus : u Satis reputatur distantia duplicis re milliaris ut dismembratio fiat, teste Fagnano in caput Aaa audientium, de Ecclesiis inlificandis, n. 19 , Pirrhing in Ius K canon ., cap. 16, n. 19ὶ et Sacra Congregatione sin Ariminensiss erectionis parochiae, 18 junii l789; et in placentina dismem-u brationis, 28 maii 179l . v Sed, ut diximus, quamlumvis haec duplicis milliaris regula

communiter a doctoribus tradatur, in unoquoque caSu Particulari ex circumstantiis praecipue aestimandum eSt magnum

illud ineommodum, a jure requisitum, ut dismembrari parochia queat. Nec cliam pro regula suini potest haec aut altera Sacra Congregalionis Concilii, aut Botae, decisio; quia, pari stante distantia vel asperitate itineris, seri potest ut dicta Congrcgatio in uno casu dismembrationem approbet, in altero autem rejiciat; ob alias nempe quae intervenire possunt diversas circumstantias; prout sapienter adnotat Cardinalis de Luca s 4nnotationes ad concilium Trid. , discursu l6, n. 2 . Caeterunt

ad Ordinarium perlinet de magno illo incommodo judicare :ad rectorem autem parochiae dismembratae appellare, Si putet non adfuisse justam causam; quae tamen appellatio sui dicitur infra) non habet nisi essectum devolutivuin.

PnoposiTIO IX'. - eo quod adsit justa dis membrationis causa, non potest Episcopus partem populi distrahere a sua par chia, et alteri jam mistenti parochiae ad ieere. - K An autem

v quihus in casibus ex decreto concilii 'essionis 21, capite 4)u potest Episcopus novas parochias erigere, possit etiam, loco et erectionis laciendae, certam partem populi separare ab an- i liqua parochia, et alteri commodiori applicare, si vel exi-u guuS numerus populi, Vel inopia, vel alia causa impediato crigi novam parochiam 3 - Responsum est nempe a Sacrati Congregatione) non posse ex decreto concilii. u Fagnanus. in caput ad audientium, de Meles. ordine. , D. 25.) Et ita reperies communiter a doctoribus traditum. Duiliaco by Corale

275쪽

QUAEINAM SINT FORMALlTATES REQUISITAE UT CANONICE PiAT AB EPISCOPO DISMEMBRATIO ET ERECTIO.

Superiori capite diximus quanam ex causa procedi possit ad novae parochiae erectionem, antiquam dismembrando. At non sussicit adesse causam Iegitimam. Ut enim canonice stat ejusmodi erectio et dismembratio multa insuper observanda sunt, ne alioquin nullitate laboret Episcopi decretum. De iis formalitatibus seu requisitis nunc venit dimerendum.

REQUISπuM I. - Debet fieri processus ad verimandum an reustra. adsit justa causa novam erigendi parochiam. - De hoc

requisito sic habet I curentus Forum beneflciale, parte I, quaestione 157, n. 2ὶ : a Bespondeo si , ex Corrado, servandau esse sequentia; ob quae et Similia non Servata, saepe hujus-α modi erectiones pro invalidis declaratas esse habet expca rientia, eodem corrado teste : primo, ut Episcopus inquiratu an dictae causae susscientes hic et nune vero adsint; verbis gratia, an prima parochialis tam sit ampla, ut tempore u hyemali ob iuundationes et nives parochi aut non possinta sine magno incommodo congruis temporibus adire paro-u chiam. Nam, ut addit Lotterus, hujusmodi causae veritas nonu debet dependere ex assertione partium, vel etiam ipsius u Episcopi, aut alterius dismembrationem aut rigantis; sed a de ea debet positive constare ex processu desuper facto; u etsi non scrupuloso et juxta juris subtilitatem, sed simpliceu ut dicitur in una Toletana, par hialis, de Hadrito, is nou vembriis 160 l . Suffciet tamen pro verisicatione causaeu accessus Ordinarii ad locum, illiusque inspectio. u

ti) Nempe ad quaestionem. qina nam formaluatos requirantur.

276쪽

TRACTATUS DE PAROCHO. novu3 par his adscribendorum e ubi et quinam sit ille numerus.

- Non posse novam parochiam erigi absque suffcienti parochianorum numero, extra contrOVerSiam est : atvero quisnam sit ille suffciens numerus, non una suit doctorum Sententia. u Principaliter ait Fagnanus, n. 28, in caput ad audientiam,u de Eeelesiis orditis.ὶ ad erectionem novae parochiae requiritur a ut in illa parte parochiae antiquae ubi nova parochia est eri- ω genda, sit competens numerus parochianorum. Et quidem a Bota decisione 380, n. 8 et 22, partis 5, recentiorum v videtur tenere, ad hoe non sussicere quatuor domos et duo- ι decim animas aptas ad communionem Per caput Unio, u eausae 10, quaestionis 3 . Sed certe ille textus magis innuitu ut sussciant decem animae : ait enim : Ecclesia gure ad decemu ha erit mancipia, super be habeat sacerdotem : qum vero minusu decem mancipia habuerit, aliis conjungatur ecclesiis. Et merito;

ii quia decem faciunt plebem, ut ait ibi glossa. Item concilium ι Tridentinum, dicto capite 4, sessionis 2 l, videtur requireres ut nova parochia habeat populum, ut patet ibi : eompellerere possit populum. At decem homines populum faciunt sui notatu M. . . et Bariolus. . . . DSuper adverte, ne decipiaris, quiau dum Bota ad hoc requirit susscientem numerum animarum, si quae sint aptae ad communionem , haec aptitudo non est neu cessaria; quia usum ratiouis habentes, tametsi non sint aptiu ad communionem, tenentur tamen semel in anno confiteri r proprio sacerdoti, et missam audire dominicis et festis die-u bus; eisque dari debet sacra unctio : baptismus vero etiamu parvulis. Ergo si parochiae incolae ad ecclesiam sine magnati di meuItale ad hujusmodi sacramenta recipienda et divinau audienda accedere nequeant, sive sint ad communionem K apti, sive non, Succurrendum est eis remedio hujus caci pilis. DCommunior videtur opinio quae requirit saltum decem su- milias. Quam opinionem sic exponit Leurentus Forum ben ficiale, parte I, q. l60ὶ : a Ad minus decem familiis constareu debet. . . . Et liuet Coria ius dicat sincere decem personas Diuitiam by Corale

277쪽

PARS SECU DA.

. ad constitueudam parochiam, id tamen intelligit de paro-u ciua semel constituta, quod ea persistat, modo lo pers aeu remaneant. n Vide in Thesauro resolutionum, tomo l .

REQUISITuri ΙΙΙ. - Cilandria est dismembran parochis rector, et alii quorum interest, ut dicam si quid opponendum habeunt. - Hujus formalitatis necessitatem Sic exponit Famanus in caput Ad audientiam, δε Ecelestis ad ., n. 2M : a Beu quiritur ad erectionem novae parochiae ut eitetur rectora matricis ecclesiae : nam etsi erectio fieri possit etiam ipso a tu ito, ut Osteusum est supra, tamen non potest seri nisiu eodem citato et requisito ut capite vultis eo itiis, et captiou felia, et capite sequenti, causae l6, quaestionis 1; et tenetu gl Sa... et Lapus...). Et jam censuit Sacra Congregatio adu erectionem novae par hiae uon esse procedendum aliter,u quam citato rectore parochialis, intra cujus sines nova pa-u rochia fuerit erigeuda; et erectionem, omissa hujusmodi obu tatione ab Ordinario laetam, nullius momenti existere. v Nec lautum rectoris Ecclesiae, aed etiam aliorum omesum 4 quorum intereia, praerequiritur citatio. Unde quaerenti an

Q requiratur consensus rectoris, Vel commendatoris, aut m

u gni Magistri ad erigendam novam par hiam, infra limitesu parochialis in ectae ordiui saucii Ioannis Hierosolymitani,

a re ouSum est ad erectionem posse procedi etiam invito u rectore, dum tamen praecesserit citatio tam ipsius, quam et Om tum aliorum quorum interest : caeterum etsi nulla visu deatur erectio ob desectum citationis, tamen Si causae eri-u gendi sube4sent, licere Episcopo de novo erigere : ideo u scribeudum viciniori Episcopo ut se instruat de causis; quae κ si suberunt, peti poterit confirmatio a Sanctissimo. v Cardiualis de Luca Me Parochiis, discursu 3b, u. 6ὶ, necnon urentus Forum benefletale, parte l, q. 157, n. 4 identur

pro uecessaria formalitate habere, non tantum citationem, sed etiam consensum rectoris dismembrandae parochiae. Sed hoc Diqitigod by Corale

278쪽

intelligendum est eo sensu quod, nisi consentiat, potest appellare. Alvero appellatio non habebit effectum suspensivum, sed dumtaxat devolutivum, ut dicemus infra. Unde remanet posse Episcopum ad dismembrationem procedere, etiam di sentiente parocho, modo citatus fuerit. Quod caeteroquin certum omnino faciunt Tridentini decreti verba, etiam invitis pa-

Firmata autem praesentis requisiti III regula, solvenda remanet triplex quae circa eam occurrit dissicultas : nempe, Ouinitur 1 ' : Quisnam citari debeat, quando parochiae di membrandae cura actualis penes unum, habitualis vero penes alterum residet - Bespondeo citandum esse illum penes quem residet habitualis cura, non vero vicarium illius curatum.

u Rector beneficii inquit Leuroniusὶ cujus hic consensus si)u requiritur, non est vicarius cui solum curae exercitium com-u missum, sed penes quem residet cura habitualis. η Forum benefletale, parte i , q. 157, n. 4.) Pro qua doctrina vide ibidem adductas a Murenio auctoritates. Hinc si dismembranda foret, Verbi gratia, parochia aliqua cathedralis in Gallia, non citandus foret curatus cathedralis, sed capitulum; cum in Galliarum plerisque cathedralibus capitulo unita fuerit animarum cura, et penes m pitulum resideat in habitu, quamvis per vicarium curatum exerceatur.

Ouo ritur 2' : Quid agendum in casu quo parochia dismembranda rectore vacaret - Cum tunc citari nequeat parochiae rector, vel procrastinanda est dismembratio donec novus parochus prieficiatur, vel debet Episeopus aliquem deputare, qui sub defensoris par hia' nomine, quoad hoc vices rectoris agere atque ipsius jura exercere possit. Quod pariter loco citato) tradit Leuronius his verbis : a Ubi vero vacaret Ee-

lj Non requiritur consensus nisi sensu modo explicato: id est sussicii dismein-hrandae parothiae rectorem etiari. et postulari eius eonsensum; quem Si renuat. valebit nihilominus deeretum episeopale dismembrationis: e, appella io rectoris dis- ,entientis non habebit nisi effectum devolutivum.

279쪽

PARS SECUNDA.

a clesia dismembranda, debet in ordine ad hune essectum illia deputari ab Episcopo defensor, qui corrumpi nequeat, cujus et sit disquirere de legitimitate et veritate cauSae. iter ...

omeritur 3' : Quando parochia dismembranda est juris p

tmnatus, num requiratur consensus, Vel Saltem citatio patronorum 7 - Respondeo 1': a Consensus patronorum minime u requiritur Vel curatur. Lotterus ..., citans late sic decisum a et Bota. v Murenius, loco citato.ὶ - Respondeo 2' videtur tamen citandos eMe patronos; cum, ex traditis supra a Fa-gnano, citandi Sint omnes quorum interest, et patroni de hoc

Numero censendi sint. REQUI si TUM IV. - Dum erigitur nova parochia, debet deter- mimari ejus extensio, sive per certi alicujus territorii, sive saltemper certarum familiarum assigmilionem. - Etenim distingui abi inicem parochias, et certum unicuique addici populum praeseripsit Tridentina synodus. Et regulariter quidem distinguuntur parochiae, et determinatur uniuscujusque populus perterritorialem circumscriptionem. Alvero juri canonico non repugnat ut constituatur aliqua paroelii a per certarum dumtaxat familiarum assignationem; quia hoc modo satis certus et disti uetus est ipsius populus. Et de saelo plures post Hident tuam etiam synodum exstitisso ejusmodi parochias. et tanquam canonicam a Sacra Congregationse Concilii haberi eam formam,

patet ex variis causis in Thesauro resolutionum relatis, et passim adnotant canonista'. si Bespondeo, ait Leurenius, parochiam

et quamlibet, regulariter loquendo quod addo ob parochiasu distinctas tantum certis familiis, alias promiscue habitan- et tibus , debere habere territorium Suum separatum et divia sum, in quo non est licitum alteri parochiae aliquid lacero. n Forum benesicivile, parte t. q. l60.

R utSITuu V. - Requiritur cumtuli consensus, tum quamlo Episcopus proee Iit jurisdictione ordina ris; tum etiam quando procedit tanquam Sedis Apostolicos delem tus, modo dismembratio sit de iis quas posset eae jurisdicti vi ordinuria farere. - Pro conclu- Diqitigod by Corale

280쪽

270 TRACTATUR DE PABOCHO.sionis hujus gravitate, lectorem praemonemus ut ad ejus sensum sedulo attendat. Potest scilicet eontingere ut antiqnte paroehiae dismembratio, et novae erectio nequeat ab Episo

po fieri ex jurisdictione ordinaria. Id, Verbi gratia, contingit quando dismembranda parochia gaudet privilegio exemptionis. ita ut ordinariae Episcopi jurisdictioni non subjaceat. Tuncoam dismembrare Episcopus nequit, nisi proeedundo tanquam sedis Apostoliere delegatus. Et in hoc eam dicimus non requiri rapituli consensum. Alvero in caeteris casibus, sive procedat ex jurisdictione sua ordinaria, sive etiam tanqnam sedis Ap stolicae delegatus, dicimus necessarium esse assensum cathedralis capituli.

Quomodo autem conclusio haec nostra, non parum olim suerit inter doctores controversa, postea vero communiter re-eepta sit, et variis sacrae Congregationis Concilii decisionibus firmata, satis patebit ex Fagnano sin eaput Ad audientium 3, de Melesiis indi , n. 49 , cujus doctrinae haec summa est :1' Expendit quomodo solvi deberet quaestio, si attenderetur dumtaxat ad jus eommune ante Tridentinam synodum vigens. η Αn Episcopus, inquit, in nova parochia intra fines parochlaeu alterius erigenda teneatur adhibere consilium vel consona sum eo pituli - Hostiensis et Ioannes Andreas tenent Epia et scopum debere hoc sacere de capituli e sillo per caputii Pastoralis, de Donationibus); et consentiunt Butrio, Cardinalisa et alii. Sed certe ille textus exigit eonsensum, ut patet ina extremis Verbis, ibi : eonsensus est xvi capituli requirendus:

a ubi hoc tenet glossa. . . Et merito ; quia cum haec divisio pa-κ rochiae, et dismembratio redituum ad matricem ecclesiam re portin sentium, sit instar alienationis rerum ecclesiae, sinoa capituli consensu sori non potest ut capite Cum nos, capiton Tua, et capite Pastoralis, de His quin funt a proelaim: et ea pitea Dudmn, de Rebus, ecclesiae non alienandis, in si . Praeterea inu Declesiis adinvicem uniendis necesmarius est capituli consonu sus Clementina Si una 2, tituli 4, libri 3; ct capito Pasto-

SEARCH

MENU NAVIGATION