Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

PARS PIUM A.

perpetuitus ad par hiatus essentiam uon pertinet; ergo et ipse pro vero parocho habenduS ESt. PROPOSITIO UI'. - Ouando primipalis Drochus habitualem Uumtaot habet euram, vicario sive perpetuo sine amovibili applicanda generaliter veniunt consectaria juris, quae veros parochos respiciunt. - Sequitur haec conclusio ex duobus praecedentibus, quibus probatum est, in hoc GSu pro vero purocho isse habe udum vicarium, Sive perpetuus sit, sive ad nutum amo-xibilis. Unde, verbi gratia, nequibit constitui ejusmodi vicarius curatus, nisi iuchoato anno vigesimo quinto; tenebitur, Sicut caeteri generatim parochi, sacrificium pro populo diebus festis et dominicis offerre; lege residentiar Obstringetur; infra Runum presbJturatus Ordine si eo eareat iuitiari debebit; et aliis generaliter paroelios assici eutibus juribus subjacebit. Dicimus autem generaliter; quia tu nonnullis diversam a jure sortitur conditiovem : Sic, verbi gratia, ad ipsius deputationem quod attinet, concursus adhibendus non est; sed praesentari eum a principali parocho, et ab Episcopo ex uminari et approbari salis est. Quae omnia suo loco infra en

eleantur. PROPOsITIO IV . - Uicaria perpetua est verum beneficium Africte sumptum, seu perpetuum. - Εquidem quando erigitur

vicaria perpetua in aliqua parochiali ecclesia, non ipsi altribuitur ipsummet beneficium curatum hujus parochiae : sed remanente beneficio illo penes parochum primitivum cum Ambituali cura, ad vicarii sustentationem assignatur in perpetuum certa quaedam portio, quae e strua vocari solet. Haec autem congrua, cum non assiguetur ad tempuS, sed in perpetuum. et quidem de proveutibus certis, veri beneficii rationem habet; atque ipsi applicari debent juris consectaria, quae vera bene- scin perpetua concernunt. Constat id, tum ex ipsa rei natura cum beneficii perpetui desiuitio, etiam ejusmodi perpetuis congruis omnino quadret; tum ex variis juris textibus ; tum ex unanimi canouistarum doctrina. si Vicario perpetuo, ait Ferit raris verbo ricarius parochialis, v. l4 , debet umignari Diqiliaco by Corale

242쪽

TRACTATUR DE PAROCHO.u congrua portio de redditibus, fructibus et emolumentisu provenientibus ecclesiae incorporatae monasterio, collegio, re universitati, et hujusmodi. Τalis congrua est taxanda arbiit trio Episcopi, habito respectu ad qualitatem personae, Ioel, a temporis, et ad abundantiam seu paupertatem reddituumu ecclesiae : dummodo non Sit minor 50, nec major centum si aureis pro quolibet anno. Pro tali congrua assignari possuntu solum illa emolumenta incerta, quae habent quamdam cer-u titudinem, ut sunt decimae frumenti, olei, etc. non autem re emolum lita omnino incerta, ut sunt eleemosynae altaris v suneralium et similium. Congrua semel sussicienter assignatare non potest minui, quamvis vicarius electus et deputatus diu minutioni consentiat, et pro minore quantitate spondeat de-u servire. Unde vicarius perpetuus canonice institutus, ostu vere beneficiatus cap. Postulasti 27, de Reseriptis, ibi : Non re enim beneflcio carere debet diei, cui competenter de perpetu ea vicariae proventibus est provisum . Sicque vicarius perpetuusu habet verum titulum, et potest ad dictum titulum ordinari; u atque idcirco semel canonico institutus nequit removeri, re vel portione sua fraudari, nisi sorsan aliquod committat de-u lictum dignum depositione aut privatione beneficii cap. Adu fune 3, de Ospeio vicarii . Immo nec potest removeri, velu portione sua fraudari, etiamsi rector principalis moriatur u textu expresso in citato capito Adlure 3, de Olpeio vicarii).u Hinc vicaria perpetua aequiparatur beneficio curato Seu pa- rochiali; et jura loquentia de benesiciis circa amissionemu prioris per assequutionem alterius, et per non promotionem,u et de eorum aetate, locum habent in hujusmodi vicariis peris petuis, textu expresso in clementina unica, de inlicio vicarii, o ibi : Oum de ecclesiis curam animarum habentibus, per receu ptionem aliarum similium amittendis, ac de ipsarum rectoribusu promovendis ad sacerdotium, ae de eorum celate statuta nos una tur, in per tuis ecclesiarum parochialium vicariis, et assumptisa ad eas, volumus observari. Unde sicuti non potest quis esse

a parochus simul duarum purochiarum capite de Multa 28, de Duiligod by Cooste

243쪽

u Proebendis; extra Vaganti Ioannis 22, enerabili', ita nec pediu petuus vicarius eapite Provideas 2, de Ostiis visarii)... Item et sicuti caeteri parochi, tenetur vicarius perpetuus residere in α sua vicaria stextu expresso in capite Eae parte 6, de meis οὐκ earii . . . Vicarius perpetuus in sua parochiali ecclesia con-u stitutus, habet eamdem potestatem, quam Verus Parochus, ii seu praelatus ac rector; ita tamen ut tota cura actualis, seu u quoad exercitium, competat vicario, praelatus Vero seu re-u etor principalis nonnisi habitu curam retineat. nPROPOsITlo V . - Ubi parochus principalis curam etiam actualem, et non habitualem dumtaxat, retinet, ejus vicarius, quam tu mi is curatus dicatur et curam de facto Merceat, parochus non est, sed merus vicarius. - Τunc enim Vicarius ille non exercet

curam proprio nomi ue, sed dependenter a principali rectore, et vice ac nomine ipsius. Deficit proinde a conditionibus ad parochiatum essentialiter requisitis. COROLLARIu M. - Ηinc patet quomodo distingui tuto queat, an ille qui vicarii, cappellani, curionis, aliove nomine, curam animarum alicubi exercet, verus Sit parochus, annon. Fidendum nempe, an riuinem parochiae existat aliquis principalis rector, et an is curam actualem retineat. Si nullus talis existat principalis rector, vel si existat quidem, sed eum habituali dumtaxat cura, pro Vero parocho aestimandus est vicariu curatus, cappellanus ve, aut curio, qui ad curam ibidem exercendam deputatus fuit. Secus, meri vicarii conditionem sortiri censendus est. Id aperie Sequitur ex praemissis propositio

DE HODIERNORUM GALLI CURATORUM CONDITlOAE, ET AN ilQUI DESERVITORES VOCANTUR SINT VERI PABOCHI.

Ad propositae quaestionis enodationem, praemittemus qua ratione ordinatae fuerint hodierme Galliarum parochiae : tum Disitigod by Cooste

244쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.

earum parochiarum curatis, quae Sub nomine paro irasra eo titulae sunt, proprie dictorum parochorum, et quidem perpetuorum rationem vindicabimus : denique eos qui parochius reguut sub nomine succursales institutaS, eros quidem paro chos esse probabimus, ast ad nutum Episcopi revocabiles.

Qua ratione ordinatae et consiliuire existaut hodiernae Galliarii in parochiae.

1' In concordato anni 180i decrevit Pius Papa V11 in hunc

modum : Episcopi in sua quisque dis resi novas parseolas circumscribent; quae circumscriptio suum non sortietur Uectum, nisi postquam gubernii consensus accesserit.

Ex hac lege ecclesiastica sequitur, primo eas dumtaxat existere in Gallia veras parochias, quae ut tales ex mutuo Episcopi et gubernii consensu erectae et circumscriptae fuerunt. Nam cum, ante dictam noxam circumscriptionem, Veteres paroelii peomues si auctoritate Pontificia suppressae atque exstinctile sue rint, non possunt nunc existere nisi quae ad dictam normam, inconeordato p Scriptam, erectae sunt. Sequitur secundo, harum dumtaxat parochiarum curatos Seu rectores, Veram MP-tiri parochorum conditionem. De sacto autem, in concordati executionem parochiae in Gallia erectae Sunt, non unius, Sed duplicis generiis, nempe 2' Cous uticutibus Episcopiis, prout in ipsorum potestate positum erat, facta est nova circumscriptio et erectio, ad normam articulorum 60 et sil ex organicis, in hunc modum sta

ss) An tauten ah ista suppressione exeipiendae sini purochiae monasterii, conventibusque annexa . ex eo quod neque in concorduiu, neque in decrern expetitoriali Cardinulis apruine ulla de iis expres a mentio fiat, est qui Atio quae non rurei aliquis quoad Belgium applicatione: sed quam hie intactum relinquimus.

245쪽

PARS PRIMA.

υ preset, resera te novire et Peten edes mecursales. Ibi nempe duplex parochiarum genus : earum scilicet quae voeantur P misses, et earum quae sub vocabulo inrevrsules designantur. Ex quo enascitur quaretio, au p teriores etiam pro veris par hiis habendae sint. Item expendendum venit au rectores.

sive prioris, sive posterioris generis harumce parochiarum. de jure perpetui sint, an vero ad nutum revocabiles. Quae dissicultates sub sequentibus para graphis solvuntur.

nectores earum parcstelarum quae sub nomine parcisses constitu sunt. pro veris par his. et quidem perpetuis sunt hahendi.

I. Sunt veri, in sensu juris, parochi. - Iis nempe nulla deest ex iis conditionibus, quas supra vidimus ad essentiam parochialus constituendam requiri et susscere. Deputantur enim ut curam animarum, ex ossicio seu eae obligatione, et proprio nomine sid est, non tanquam alterius vicarii), exerceant, incertum dioecesanorum numerum: atque ita ut vicissim istidioecesani aliquatenus teneantur ab ipsis sacra recipere. Constat praeterea ex eo quod a respectivis Episcopis et a Sede Apostolica tanquam veri parochi habeantur. Neque ulla movetur de hoc contrOVeni a. II. Sunt in Uieio perpetui. - Nam Pensio gubernit, ejusmodi parochis solvi solita, rationem habet, non tantum boni ecclesiasti ei, sed et veri beneficii; prout in tractatu de capitulis probavimus, agendo de ejusmodi pensionibus quoad canonicos. Jam vero certa est regula juris quae docet, perpetua praesumi, et pro perpetuis habenda esse quaelibet beneflcia saecuturis l , nisi contrarium expressu in ipsorum erectione dispo-

si inversa etit regula quoad religioso, : benefleta nempe regularia pnesuviuniar ad nutum superioris revorabilia, nisi aliter in limine landationis, aut auetoriia14 Apustulica cautum fuerit.

246쪽

TRAGATUS DE PAROCHO.

situm sit, aut postea auctoritate Pontificia statutum. Ergo beneficia curata parochorum de quibus agimus. certo Sunt perpetua, Si in prima eorum post concordatum erectione et collatione Episcopi Galliae non expresserint ea fore ad nutum revocabilia : atqui id non expresserunt; neque postea Sedes Apostolica eadem beneficia curata ex perpetuis fecit revocabilia : ergo revera perpetua ab initio suoru ut, et hodiedum permanent. Confirmatur ex ipsorummet Episcoporum Galliae persuasione, qui ejusmodi parochos unanimi consensu pro perpetuis habent. Item ex praxi Romanae curiae; Siquidem ex multis causis ad ipsam delatis patet, dictos parochOS a Romanis Congregationibus Supponi in ossicio suo perpetuos . A qua conclusione ulterius firmanda cum nemo sit qui eam neget abstinebimus, ut statim gressum laciamus ad succursalium rectores, de quibus acriter nuperis temporibus mola dissicul

Curali suce ursalista , seu, ut eos voeani, deservi lores, veri quidani sunt parochi: axi ad nutum Episeopi re oeabiles.

I. Veri sunt parochi. - Εquidem primis post concordatum anni 180l temporibus, res in dubium vocari potuit, ob ambiguas voces quibus gubernium intentum suum manifestavit in articulo 3l ex organicis, tenoris hujusmodi : Ces vicaires et

fesservanis Merceroni leur minisure solis la furveillance et la direction des cures p iis seront approuves par PF que et revocabies par tui. Eae voces fores la dirretion des cures aliquatenus innuebant, curam actualem succursalis remanere penes re et rem parochiae praecipuae I ex quo rigorose Sequebatur deservitorem non eMe Verum parochum, Sed dumtaxat alterius vicarium. Ast 1' Episcopi non tenebantur gubernii consensum oblinere in modo jurisdictionem conferendi ejusmodi succia salium rectoribus; sed lautum iu determinando parochiarum Di iii od by Cooste

247쪽

numero et circumscriptione; siquidem id tantum a Pio VII in citata concordati dispositione gubernio conceditur. Arti culi autem organici, in quantum non nituntur dicti conco dati pontificiis concessionibus, per se vim nullam juris habent, utpote ab incompetento tu hujusmodi ecclesiasticis materiis auctoritate conditi. 2' De laeto Episcopi memoratum articulum

dicto sensu intellectum, non acceptarunt; sed e contra rej cerunt; siquidem deservitoribus curam animarum, proprio nomine, exercendam commisere ; ita nempe ut parochiae praecipuae rector curam actualem in Succursali nullam haberet, nec limsset in ea sese immiscere. 3' Ιpsummet gubernium. suum articulum inteΙlectum voluit eo sensu, qui modo agendi Episcoporum consonaret. Nam in sua quadam ad Episcopos

epistola 25 therm. au 10ὶ praemonebat dominus Portalis, non in aliud intendisse articulum organicum, quam ut praecipuae parochiae rectori committi ab Episcopo posset inspectio in

succursalem, necnon visitatio, aliaque jura olim archipresbyteris et decanis competentia. Unde certum omnino est cuilibet deservitori committi anumarum curam, non tanquam vicario alterius, sed proprio nomino exercendam. Et sicut proprie dictus quilibet parochus ita deservitor ex ossicio tenetur parochiae suae incolis sacramenta ministrare; et vicissim hi tenentur ad ipsum recurrere

in iis casibus, in quibus de jure tenentur parochiani proprium

suum parochum, et non alium, adire; Verbi gratia, in matrimoniorum celebratione, in recipienda semel in paschate communione, etc. Quae conditiones, cum ipsammet parochiatus essentiam constituant ut supra probatum est , omnino concludendum venit, hodiernos Galliae curatos, qui vocantur uertrinis, veros esse et proprie dictos, in sensu juris, paro-

ObjDies. - Verus parochus non est nisi perpetuus : atqui deservitores sunt ad nutum revocabiles : ergo non sunt veri par hi. - ReSpondeo : nego majorem. Nam perpetuitas adessentiam parochiatus non pertinet; sed tam Vere parochus Disitigod by Cooste

248쪽

238 TRACTATUS DE PABOCHO.

esse pol est revocabilis quam perpetuus. ut supra probatum

est.

II. Deservitores sunt ad nutum Episeopi revocabiles. - Id do- ducimus cx Supra memorata regula Omnino certa, et a mn uistis communiter recepta; beneficium nempe saeculare praesumi quidem perpetuum, si de hoc dubitetur; at posse etiam esse amovi bile ex variis causis; nempe I ' si in ipsius fundatione id expressis aut aequivalentibus terminis fuerit statutum I 2' ex legitime praescripta confusetudine; 3' si Papa ipsum, licet prius perpetuum, in revocabile transmutet. Porro

ob primam ex dictis causis concludimus heuesicia curata deservitorum Galliae esse ad nutum revocabilia. Nam certum est primos clericos, qui, post laetam succursalium circumseriptionem seu erectionem, ad eas regendas deputati sunt, nou uisse deputatos nisi cum hac clausula ad beneplaeitum. Et . Si quando forte clausula haec omissa alicubi fuerit, ex consuetudine in tota Gallia praevaluit, ut eo sensu dumtaxat deservitorum deputatio intelligeretur. Iam vero dicta clausula aperte probat Episeopos, dum ejusmodi beneficia curata erexerunt, voluisse ut fore ut revocabilia : alioquin cnim sibi contradixi sent ponendo clausulam ad beneplacitum. Unde haec clausula, ab initio adhibita, aequivalenter idem exprimit ac si dixissent Episcopi : Beneficia sue realia erigimus, cum hae conditione ut sint ad nutum remeabilia. Et notetur in potestate Episcoporum fuisse, ita statuero : tum quia ad ordinariam Episcopinrum potestatem pertinet beneficiorum erectio; tum quia ipsis insuper, quoad hanc parochiarum Galliae erectionem, delegata fuerat auctoritas Apostolica ; per expressam nempe a Cardinali Caprara laetam subdelegationem. Miunde vero, attento jure communi, dum initio origitur beneficium setiam curatum et Saeculare), potest erigi ad nutum Episcopi amovi bile; -- quo ad id alio opus est, quam ut illa manualitatis conditio in limine fundationis expresse vel aequivalenter exprimatur. Porro Episcopi per dictam clausulam, statim ab initio quoad

249쪽

PABA PRIMA.

erigi honoseia Aueeursalium sub revoeabilitatis ad nutum e ditione : ergo revera deservitores sunt ad nutum revocabiles. Imo quoad alias etiam parochias, si in ipsarum erectione expresse cavissent Episcopi ut esset beneficia amovi bilia, talia revera forent, ct nullus hodie in Gallia parochus csset perpetuus. Sed praecipuarum parochiarum rectoros initio deputando, hanc clausulam in eorum provisionibus non posuerunt Episcopi; sed eam adhibuerunt dumtaxat quoad suecursales. Et hinc totum deservitores inter et alios parochos discrimen. Utrique nempe veri parochi; ast revocabiles ad nutum succursalistae, perpetui in ossicio suo caeteri. III. A um disti deservitores Gallite possint a solis Episeopis

transmutari in parochos perpetuos: an vero ad id requiratur Pontificis auetoritas' - De jure communi dicendum Videtur, necessarium esse Pontificiae auctoritatis interventum, ut parochia, semel erecta tanquam manualis, mutetur in beneficium perpetuum; quod sic exponit Leurentus Forum benefletale, quaestione 155, n. 2) : a Dum parochialis jam erectan habet tamen rectorem ad nutum amovi bilem ex fundalion a Vol consuetudine, potitur nempe a Sede Apostolieri ejusdema ecclesiae status mutatio, ut exinde rector amovibilis sata perpetuus : talis mutatio spectat ad Papam, cum praetor et hunc nullus possit mutare conditiones in limine fundalionisu adjectas de consensu Ordinarii Moneta ..., Ugolinus ... inu alii, quos citat et sequitur Corradus. η Nec obstant superius relata pag. 226ὶ Giraldi verba, nempe posse ordinarium

parochias amovibilium parochorum vertere in perpetuas : nam

ibi agitur de vicariis curatis, qui curam excreent in parochiis alicui capitulo vel monasterio annexis; et dicit dumtaxat Giral diis posse ab Episcopo ejusmodi vicarias constitui perpetuas; quod omnino cortum est ex Tridentino textu. Alvero ubi agitur de parocho proprie dicto, licet amovi bili, id est, de parochia semel orecta tanquam manuali, videtur tenenda modo exposita Leuronii doctrina. In Gallia tamen obtinuit usus, ut Episcopi, nbsque Sedis Diuit Corale

250쪽

240 TRACTATUS DE PAROCHO.

Apostolicae interventu, et cum scio gubernii assensu, ejusmodi succursales, seu manuales parochias, tu perpetuas transmutent. Quae praxis inde videtur inducta, quod existimatum sit, iu- cludi hanc Episcoporum potestatem in lacultate, vi concordati anni 1802 ipsis tributa, novas parochias, assentiente gubernio, Erigendi et circumscribendi. objicies. - Αnimarum cura secum trahit ossicii perpetuitatem, tum ex jure naturali, tum ex jure divino, tum ex jure

ecclesiastico : atqui deservitores Vere curam animarum exerceiit; ergo perpetui censendi sunt. - Respondeo : nego majorem quoad Omnes partes. Probavimus nempe Stare pomeeuram animarum, et totam parochiatus ementiam, absque perpetuitatis praemgativa. Miunde ex jure ecclesiastico certum est, posse aliquod beneficium curatum, etiam Saeculare, erigi sub conditione revocabiIitatis ad nutum. Unde quaecumque a parochistis toties adducta sunt de necessitate perpetuitatis in parochiali ossicio, vanae sunt declamationes, nullo solido fundamento ni Xae. Ex dictis inseras, i ' deservitoribus, sicut caeteris parochis, generatim applicanda esse consectari a juris, quae veros Paroelios respiciunt; 2' iisdem in specie applicanda QMe conse-elaria juris quae respiciunt beneficia ad nutum revocabilia; 3' caeteris vero parochis applicanda ea, quae beneficiatos perpetuitate gaudentes attingunt. Nota. - Quod autem diximus de hujusmodi deservitoribus

Galliae, intelligenda pariter sunt quoad alias regiones si , in quibus vi dicti concordati anni l80l cxstinctae fuerunt veteres parochiae, et cum praelata sorma et conditione amovibilitatis.

erectae sue urSales. li Quoad Belgium, verbi gratia.

SEARCH

MENU NAVIGATION