Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PARS TERTIA.

sum est. Quod ergo legitima evaserit praxis parochias absque

praevio concursu conferendi, non Videtur ex Sola quinquagenaria consuetudine, silente interea sede Apostolica, rigor e pro ri. 2' Advertendum est disciplinam de concursu esse lege Tridentina sancitam. Porro adversus Tridentina decreta non posse contrariis consuetudinibus praescribi, pro certo tenent, eum

Benedicto XIV institutione 60, n. T) doctores gravissimi, prout exposui in meo tractatu de Principiis, pagina 370.3' Quod autem objicitur nisi legitima foret dicta praxis,

secuturum aliquid dictu intolerabile, parochos nempe omnes illegitimos fuisse, nullius momenti est: certum siquidem principium. parochis suppleri semper ab Ecclesia jurisdictionem. modo existimatum Sallem titulum habeant. III. Expositis hinc iude rationibus quoad illud alterum, ex consuetudine petitum, fundamentum, lateor me non audere in re tam gra i quidquam concludere. Unum dum laxat adnotabo: nimirum dissicultates illas et perlimescenda incommoda, quae in

causa esse potuerunt cur primis post concordatum temporibus praetermissa fuerit concursus forma, adhuc etiam sorte ex parte perseverare. Ut adeo mirum videri non debeat, etiamnum retineri praxim illam, etsi sorte neque vi concordati, neque vi eonsuetudinis satis tuta existimetur. Certum enim est non obligare legem ecclesiasticam, quae vel nullo modo, vel nonnisi cum magno incommodo et animarum detrimento, ob peculiares circumStantias observari potest.

An diei queat diseiplinum eoneus sus esse quid exangelieae humilitati eontrarium. et ex nutura sua noeixum ei minus prohanduin

Cum Tridentina lex de concursu ad universalem disciplinam pertineat, nec possit unquam in Ecclesiae catholicae generalem disciplinam quidquam intrinsere pravum et nocivum Diqitigod by Corale

372쪽

irrepure, netis est omnino ejusmodi legem, tanquam per se et intrinsece malam, ac evangelieae doctrinae repugnantem, car-Pere. Quam utilem e contra eam existimaverint Τridentini patres, palam faciunt haec eorum verba initio decreti posita :

pedit maxime animarum saluti, a dignis atque idon is par chias gubernari. Id ut diligentius et rectius persiciatur, statuit

saneta synodus, etc. Quanti pariter illam socerint sanctus Pius V. Sanctus Carolus Borromeus, aliique pietate praestantissimi Pontifices, arguit eorum indefessus, in urgenda ipsius observantia, Zelus. Qui ergo in hacce disciplina sibi videre videretur aliquid ab evangelica humilitate dissonum, ea eat ne ipse evangelicum humilitatis praeceptum non leviter infringat, dum opinationem suam Ecclesiae judicio temere anteponit. Quod si quis moderate diceret, praelatam disciplinam, etsi in se licitam et bonam, atque eo tempore, quo illam sancivit Tridentina synodus, pserutilem, hodie tamen in certis quibusdam regionibus, ob mutatos mores, inductasque peculiares circumstantias, nonnullis obnoxiam incommodis evasisse; optandum proinde ut auctoritate Apostolica mutaretur, et Parochiae absque concursu Episcopis, ex solo eorum judicio, conserendae relinquerentur; id etsi falsum facile aliis videri

possit) a catholica tam n loquendi norma non recederet. V rum enimvero pravam intrinsece ac evangelieae doctrinae sanctitati repugnantem concursus disciplinam asserere, nil aliud foret, quam temerarium sese, et catholici dogmatis, de inerrantia Ecclesiae in sanciendis generalibus disciplinae decretis, desertorem prodere. Caelorum, ut objectionem directo diluamus, omnino salsum est, non posse presbyterum aliquem nisi ex pravo et superbiam redolente motivo, optare ut sibi utiqua regenda parochia conseratur, et sua ad id ossicii idonei lasin concursu nguoseatur. Potest enim id optare et procurare, ad hunc honestissimum suum, ut sese animarum saluti impendat, campusque sibi ad hoc idoneus pateat, dotesque animi et

talentum caelitus sibi commissum otiosum non remaneat. Cumque nil concursum accedit, pro Voto Ecclesiae agit; eo se-Di0jitreo by Corale

373쪽

curius reliquam vitam acturus, Sive parochiam obtineat, sive repellatur, quod nec de relicto sterili talento suo, nec de imposito sibi temere nimio onere, jam habet pertimescendam eorum divino tribunali censuram. Nec a concurrendo abstinebunt idonei et vere humiles clerici caeteris ex ambitione accedentibus , Si recte in seminariis suum quoad hod osticium ac dehitum edocti fuerint. Quod autem ex pravo temporalium commodorum sine quis ad concurrendum impellatur, id per accidens contingit, non autem ex ipsa dictae disciplinae natura necemario conSequitur. Examinatorum synodalium Micium est de quo etiam sincere explendo juramenti vinculo obstrii gurituri ut quos noverint liacce ambitionis lepra morbid severe repellunt. ΑSt, tuquis, ambitionem Suam hocce genus hominum celabit. Et numquid, seclusa etiam concursus disciplina, ejusmodi clerici conferendas sibi ab Episcopo parce cius omni arte non molientur, et lacilius etiam intentum consequentur 3 Ea est humana conditio, ut optimum quodque iusti-lulum abusibus aliquatenus obnoxium remaneat. Diuiti do by Corale

374쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.

De norma canonica parochox removendi. Multa hic de parochis concludundu veniunt, quae ipsis sunt communia cum edeteris beneficialis. Hinc visum est sectionem hilariam dividere ; ita scilicet ut i ' recolamus breviter canonicam remotionis normam quoad omnes generatim benesciatos; 2' ut cum in particulari expendamus quoad parochos seu

De norma ennonica beneficiatos removendi. Triplicem expendemus beneficiatos removcudi seu deJieiendi modum, nimirum l' per degradationem uolualem; 2' per degradationem verbalem seu depositionem, idest, per privationem beneficii; 3' per Suspensionem. Agimus autem hic dumtaxat de beneficiis episcopalui in serioribus. Nam ad removendos Episcopos peculiaris a jure stultitus est ob tanta dignitatis celsitudinem) procedendi modus, quum describemus in tractatu de Εyis Ῥο. Diuitigod by Corale

375쪽

QUAEsTiO l . - Ouid sit degradatio actualis seu realis. - Εstilla qua clericus, non solum privatur ossicio, beneficio, et sacrorum ordinum exercitio; sed insuper spoliatur privilegiosori, clericalibus insignibus cum praescripta a jure solemnitate exuitur, et brachio saeculari, secundum speculares leges pinniendus, traditur. Ita quoad sensum doctores communiter vide Ferrarium verbo myradatio. n. 6 ; necnon Reiffensiuel in tit. 37, libri 5 decret. n. 32 . Dissert a destradatione verbali seu dopositione : haec enim privat quidem ossicio et beneficio, et reddit inhabilem ad alia beneficia; sed per cam non amittit clericus privilegium fori, nec brachio saeculari traditur, nec Obnoxius est dictae solemnitati. qua insignia clericalia

detrahuntur. QUAESTIO 2'. - Ouandonam deveniri possit ad destra tionem

realem ' - i' Adhibenda non est poena haec, nisi pro illis solis flagitiis, quae jus expresse decrevit hoc modo plecti posse vel

debere. Id sum probat Fagnanus in caput cum non ab homine, de Iudieiis); et ost sententia communius recepta. Equidem nonnulli veteres canonistae, putarunt esse locum degradationi reali in omnibus delictis, pro quibus leges saeculares mortis poenam statuunt : sed ii ec opinio quam plurimis doctoribus rejicienda visa est. Cujus consulationem vide apud Fa-gnanum, loco citato. Adi etiam Bonedicium XIV, de S O

2' Flagitia autem, ob quae leges ecclesiasticae voluerunt locum esse degradationi reali, sunt sequentia : l' haeresis ut constat ex capitibus Geommunicamus et Ad abolendam, de Hamretiei'; 2' falsificalio litterarum Apostoli earum constat ex ea-Diuiti do by Corale

376쪽

pite ad Falsariorum, de crimine falsi); 3' crimen iusidiarum et conspirationis in proprium Episcopum canone Si quis sacer tum, et canone Statuimus, ii, q. 4ὶ; 4' crimen assassinatus arguitur ex capite Pro humani, de Homicidio, in s); bo in- eorrigibilitas clerici post servatos aliarum poenarum gradus arguitur ex capite cum non ab homine, de Iudieiiq; 6' nefandum sodomite scelus sita statuente sancto Pio V in constitutione, quae incipit, Horrendum illud scelus); γ' colobratio mi sarum vel auditio consessionum a non presbytero ex constitutione Etsi alias Clementis VIII); 8' salsificatio monetarum in Italia ex constitutione In suprema Urbani VIIIJ. Vide Fa-gnanum in caput Cum non ab homine, de Iudiciis, a n. 68 ad 79ὶ; et Bettanstuci, in titulum 37 de Poenis, libri 5 decretalium, n. 38; 9' sollicitatio ad turpia in consessione Sacramentali, nonnulliis concurrentibus circumstantiis; l0' procuratio abortus; li' furtum sanctissimae Eucharistide vide quoad tria ultima Benedicium XIV, de Syn. dioec., l. 9, c. G, n. 7 .

QUAESTIO 3'. - Ouoenam sint solemnitates requisitae, ut legitime flat degradatio realis p - 1 ' Fieri nequit nisi ab Episcopo consecrato. Vide Re issensiuel, in tit. 37, lib. 5 decret. u. 4; necnon Ferrarium, Verbo Degradatio, D. 13.) 2' Olim ad degradationem realem presbyteri, sex Episcoporum praesentia necessaria erat : ad deponendum vero diaconum vel subdiaconum tres requirebantur : unus tantum ad degradationem clerici, in minoribus existentis vido Ferrarium, verbo Destradatio, n. 2 l . 3' Ιlane dispositionem Τridentina synodus tantisper immutavit jess. l3, cap. 4ὶ; decernendo nempe, ut

jam aliorum Episcoporum interventus non requiratur; Sed ordinario etiam absque illis procedere lictat e adhibitis tamen, et in hoc sibi assistentibus totidem abbatibus, usum mitrae et baculi eae privilegio Apostolico habentibus si in eicitate aut di est reperiri et commode interesse possint); alioquin aliis personis in eoelesiastica dignitate constitutis, quin σtate siraves, ac buris scientia eommendabiles Mistant. 4' a Porro iis, sive Episcopiis,u sive abbatibus, sive aliis clericiis, qui juxta dicta necessario Diqiitreo by Corale

377쪽

a praesentes esse debent, non tantum eonsultivum, sed etiam κ deeisivum votum competit; ita ut sine ipsorum voto et asu sensu Episeopus nec ad depositionem, nec ad degradatio- a nem Venire valeat canone uiseopus, cauSal l b, q. 7; e u pite non potest 3, de Sententia et re judie.), etiam postu concilium Didentinum; cum ab ipso circa hoc punctum a uil sit immulatum, uti cum communiori recte ObServatu Barbosa. v Ita Boissensiuel, in tit. 37. de Poenis, libri 5 de

reali Mequenda 8 - Bitum illum omnino determinavit Boni- facius VIII, in eapite Degradatio 2, de Poenis, in s. Et insuper descriptum etiam reperies in Ponti scali romano.

Pra notanda. - i' Degradationis verbalis ot depositionis Voeabula pro synonymis passim usurpant doctores: u Depositiosi verbalis inquit Beissenstuet , quae etiam degradatio verbalisu dicitur, est poena ecclesiasti ea, qua clericus quis perpetuon privatur ordine et munere clericali; non quidem quoad cha a racterem, cum sit indelebilis ...; Sed quoad eXercitium ..., etu hoc ipso etiam ab ossicio et benesteio ου in litulum 37, libri S decretalium, D. 22 . 2' At vero depositionem inter et privationem hoc discrimeni utercedere adnotant, quod depositus inhabilis ossiciatur quoad omnia alia beneficia, non item privatus. De quo sic Reissen-st uel citato loco, n. 27ὶ : a Colliges qualiter depositio disserata a privatione benesieii et a suspensione: a privatione quidemu dissert, quia haec, praeter alios suos essectus, ex natura suasi non reddit inhabilem ad alia beneseia, bene vero dop Diuitiaco by Corale

378쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.u sitio: a suspensione vero, quia haec ex natura Sua non estu perpetua, sed medicinalis; nec privat ipso jure beneficio, a sed administratione dumtaxat, et perceptione fructuum ad

κ tempus. na' Nobis sub praesenti capite expendendum Oecurrit, quin modo et quando clericus canonice beneficio suo privetur. Cum nutem norma quoad hoc exponenda locum aeque habeat, sive judex pronuntiet simplicem privationem a beneficio, Sive pronuntiet depositionem liue insuper inhabilitatem ad alia beneficia secuin trahit , has duas poenas, privationem scilicet et depositionem seu degradationem verbalem, hic non distinguemus; sed dicta quoad privationem, erunt et quoad alteram poenam intelligenda. 4' In expendenda autem gravissima praesentis capitis materia hunc ordinem Sequemur : primo nonnullas trademus generales regulas circa dictam privationis poenam : lum percurremus varia delicta, ob quae locus esse potest privationis poenae; et quoad unumquodque exquiremus : an propter talo delictum incurratur privatio ipso jure : au possit ordinarius illam poenam instigeri : et quomodo procedendum sit. i l.

olimillis regulae generales privationis ii Emina spe 'lanies.

REGuLA I . - Inlligi nequit poena privationis beneflcii, nisi propter causam strarem, notorium, et servato juris ordine. Constat ex canone Inventum 38, causa l6, quaestionc 7ὶ, in quo sic decernitur quoad presbyterum qui aliquam occlesiam adoptus est : Quam si juste adeptus fuerit, hane nonnisi stravi culpa sua, et coram Episcopo, canonica severitate amittat. Item constat ex capite Conquerente 7, tituli l3, libri 'st do-ere talium) : Conquerente nobis Remido clerico areepimus, quod ipsum ecclesia de Mefori sine judicio spoliasti. Ouia vero non decethon stat in tuum elericos tuae jurisdietionis. sine manifesta causa Diuiti do by Corale

379쪽

PARS TERTIA.

et rationabili suis beneficiis spoliare ..., mandamuS quatenus, si ita est, pro dicto clerico proeliatum ecclesiam cum reditibus inde

pereeptis restituas. Ex his textibus patet 1' causam debere osse gravem; 2' illam debere esse manifestam, seu, quod idem est, notoriam; et dicitur notoria notorietate juris, quando reusta judicio convictus suit vel confessus; uotoria autem notorietate faeti, quando ita evidens est, ut nulla possit tergiversatione celari; Prout , verbi gratia, quando reus delictum in platea coram omni populo patravit. 3' Sequitur etiam ex adductis textibus servandum esse ordiuem judicii, ut indicant verba

haec, coram Episcopo, canonica severitate amittat.

Caeterum in admittenda hac regula unanimeS Sunt doctores; inter quos sic Fagnanus, citatum caput Conquerente commen-lans : a Nola ex textu tria requisita, Secundum Abbatem, adu hoc ut clericus beneficio suo licite privari possit. Primo u cuini requiritur causa rationabilis. Secundo, ut causa hujusa modi sit manifesta ... Et expone verbum manifesta, id est, u tortu ut canone In quemquam, 2, q. 1ὶ; et Verbum rati v nabili expone, id est, gravi: nam pro levi causa uou debete quis privari beneficio suo c. Inventum, l6, q. T). Tertio re a quiritur ut privatio sat in judicio, seu juris ordine se

idem iterum tradit Fagnanus in caput Cum dilectus, de R seriptis, D. 20ὶ : u Privatio benesicii est poena ordinaria, quae non imponitur nisi progravissimo crimine, praevia citatione in judicio ordinario, et legitimis exceptionibus di Scussis. . . Adeo ut privatus a judice, non Servante ordinem judiciarium, possit

potero restitutionem tanquam spoliatus . nΙlΕGULA ΙΙ . - Non potest ordiniarius ad privationem beneficii procedere eae informata conscientia. - Sequitur ex praecedenti :nam si posset procedere ex insormata conscientia, posset procedere extra udicialiter, Seu non Ser ato juris ordine; quod modo vidimus nou licere, quando agitur de instigenda privationis poena. Praeterea dum Τridentini patres capito Cum honestius i, sessionis l4ὶ lacullatem laciunt Episcopis eaetra0ura Disiligod by Corale

380쪽

370 TRA ATUS DE PAROCHO.

dicialiter seu ut postea usus loquendi invaluitὶ eae informatum eientia procedendi, loquuntur dumtaxat de lacultate suspendendi, non autem privandi clericos beneficiis suis; prout laso discussum vide in meo tractatu de Iudieiis, tomo 2, pagina 3li et sequentibus. Omici : Potest Episcopus ex informata conscientia su pensionem perpetuam pronuntiare, prout in ditato tractatu de Iudieiis fuit a me ipso traditum: atqui suspensio perpetua privationi aequivalet: orgo potest Episcopus ex informata conscientia beneficio clericum privare. - Respondeo ad majorem, me non absoluto Episcopis tribuisse in dicto tractatu perpetum suspensionis extra udicialiter serendae potestatem; sed rationes nonnullas dumtaxat, et quamdum Saerae Congregationis conellii declarationem adduxisse, quae id eos posse innuere videntur : ot adjeci, aperitis romanis viris, quibuscum hac dero verbum feci, opinionem illam vehementor repelli. Sed cum non perspicerem quomodo dictae rationes dilui possent licet eas robore carere suspiceri, nolui is videri, qui aliquid Episcoporum potestati detraherem, solidis carens ad id firmandum argumentis. Caeterum fateor a doctoribus communiter pro una eademque re haberi privationem et suspenSionem perpetuam : inter quos sic Leuronius, de sententia privationis loquens : a Nil refert sub qua forma concipiatur sententia illa: a perinde enim est, Sive fiat per verbum privamus, Si Ve pera verbum deponimus, sive per Vorbum suspendimus in perpe-u tuum s Forum beneflciale, parte 3, q. 174, n. 2 . Nec minus e cordes Sunt canonistae dum tradunt, non posse ad priVationem procedi nisi servalo juris ordine. Unde quod in dicto tractatus mei de Iudiciis loco scripsi, habeat lector tanquam moram propositam dissicultatem, cujus solutionem a doctioribus provocare Folui; prout salis indicat nota ibidem spa

gina 338ὶ apposita.

BEGuLA III'. - Ut possit pronuntiari privationis sententia, regulariter loquendo debet eo tare de delicto per probationem ple nam seu coneludentem. - Ad quiestionem, quomodo probatum Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION