Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

P RS QUARTA.

neque ecclesiasticum legem, qua ad id parochiam adstringantur. Nec penes Ordi uarium est de bovis temporalibus dioeco- sanorum pro libitu disponere ; sed dumtaxat eos ad contribuendum compellere potest, ex causis et in casibus a jure determinati S. 2' Cum vero, ut diximus, contingere possit, ut oblationes obligatoriae ex justitia evaserint, tum ex titulo consuetudinis. tum etiam ex eo quod alioquin parochus sum eiciati sustentatione destitueretur; quoties dubium intervenit, sive de vi obligatoria hujusmodi consuetudinis, sive de necessitate Sub veniendi clero per oblationes, sive de quantitate offerenda, sive de ab usibus hae de re introductis aut praecavendis, ad Ordinarium pertinet pronuutiare, et normam tu his omnibus tenendam decernere. Episcopus enim ex ordinaria sua juri dictione potestatem habet statutis et legibus decernendi, quae ad bonum dioecesis suae regimen conserre possunt : multi autem interest, tum injustas ac sordidus oblationum exactiones praepedire, tum ad quamnam quantitatem ex justitia parochiam teneantur determinare, et quae oriri hac de re possent contestaliones dirimere. Hinc in particulari quoad abusus circa eleemosynam pro celebrandis missis disposuit Tridentina synodus Sess. 22, decreto de observandis in celebratione missod in hunc modum : a Decernit sancta synodus ut ordiu narii locorum Episcopi ea omnia prohibere et de medio tola lore sedulo curent ac teneantur, quae Vel avaritia ..., Velu irreverentia. . . induxit. Atque ut multa paucis comprehena dantur, imprimis quod ad avaritiam pertinet, cujusvis gua neris mercedum conditiones, pacta, ct quidquid pro missis a novis celebrandis datur, necnon importunas atque illibe- a rates eleemosynarum exactiones potius quam postulationes,u aliaque hujusmodi, quae a Simoniaca Iabe, Vel certe a turpia quaestu longe absunt, omnino prohibeant. v Similem autem potestatem Epi Scopis competere, ut circa alias etiam oblationes abusus removeant, et quid justum sit decernant, dubium

non est.

492쪽

3' Ab ejusmodi autem Episcopi decretis, si gravatos Aeso existiment parochiani, aut parochi, aut alii, appellare ad superiorum ecclesiasticum possunt; cum regula generalis sit, posse a quocumque Episcopi decreto, quo quis se laesum reputaret, appellari.

Quonain modo hodie in Gallia jus paroeborum quoad Ohlati nos determinetur.

I' In ea regione saecularis potestas reliquit quidem ab Episcopis determinandum, Seu potius gubernio Propone udum, quaenam oblationes ex justitia exigi possint. 2' At simul decrevit ut ejusmodi Episcoporum statuta suae approbationi subjicerentur; nec nisi prius a gubernio approbata possunt publicari, aut ad executionum deduci. Constant haec duo exarticulo 69 inter organicos, in quo sic disponitur. Les LP ques redigeront les projeis de Hylement relati' auae

oblations que les ministres du culte seront autorises a recerotryour ι administration des merenients. Les projeis de regi ment -- distes par les Eu ques ne murroni stire publies, ni au trement misa erieution, qu ayr8s a voir et d approut es par le gouuernement.

Quae verba Episcopis non tribuunt potestatem dictas oblati nos determinandi, sed dumtaxat gubernio proponendi, quid ipsis hae de re opportunum videatur. Gubernium autem sibi reservat jus approbandi vel rejiciendi; id est, de re ipsa statuendi et decernendi.

3' Cum ad potestatem ecclesiasticam, nullatenus autem ad specularem, pertineat de hac materia pronuntiare, certum est statuta Episcopi, etiam antequam a gubernio approbentur, et etiamsi ab a gubernio rejicerentur, plenam Vim habere; et catholicum quemque teneri ex conscientia ipsis sese subjicere,

nisi forte a superiori tribunali ecclesiastico appellatione interjecta), fuissent annullata. 4 De facto tamen, nisi accedat dicta gubernii approbatio

493쪽

saecularis brae hii auxilium ad obtinendam solutionem earum oblationum, quas Episcopus ex justitia solvendas decrevit.b' Η tuo Episcopi Galliae sua de oblationibus Statuta, Saeculari potestati nota faeiunt, et ut ab ea approbentur Procurant : non quod tu potestate saeculari jus ullum agnoseant de ejusmodi re decernon di, sed ne alias statuta sua dicto saecularis brachii auxilio destituantur. 6' In singulis ergo dioecesibus Gallipe cae censendae sunt ex justitia debitie oblationes, quas tales Episcopus decreverit. et in ea quantitate quam determinaverit. Nec poterunt absque injustitia aut plus parochi exigere, aut minus parochiani prie- stare. Quae quidem utrorumque obligatio, non ex approbatione aut sanctione gubstriati ut dictum estὶ oritur, sed ex sola odidinariorum ita decernentium potestate. Deberet nempe saecularis potestas ea Episcoporum Statula, non judicare aut approbare, sed ex simplici notificatione brachii sui auxilio munire; aut certe, Si ea minus justa reputaret, ad superius tribunaleeclesiasti eum , pro obtinenda moderatione, recurrere.

Ius illud tria complectitur : l' jus sepeliandi; 2' jus interveniendi funeribus; a' jus percipiendi emolumenta ex funeribus provenientia. De hiis in tripli et sequenti paragrapho. Quartum addemus de modo quo hodie in Gallia jus illud parochorum regulatur.

De jure sepeliendi ad parochos pertinente.

PROPOSITIO I . - ceptis eertis easibus, a jure determinatis, ius sepeliandi paraehianos pertinet ad parochum. - Probatur Diqiligod by Corale

494쪽

eapito G parte b, tituli 28, de Sepuit. , libri 3 decretalium , ubi agitur de collegio canonicorum, qui jure parochiali quamdam parochiam administrabant : cumque decessisset unus ex eorum parochianis, hunc in sua occlesia Prior quidam sepeliverat. De quo sic decernit Innocentius III: Ouoniam hoc est-elesiastime institutioni contrarium est, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, mandamus quatenus praesutum priorem compellas, ut memoratis canonicis pro dicti parochiani corpus restituat, et exinde amicabiliter conumniat eum eisdem. Idem constat ex capite Is qui 3, tituli de Sepulturis l2 in G , ubi de eo qui moritur in parochia villis ruralis, sed est parochianus alterius parochiae, sic decernitur :Non in eoelesia ditar villa , sed in suu parochiali, vel in ea potius, in qua majorum ipsius ab antiquo sepultura existit, sepeliri debebit; dummodo absque periculo ad eam valeat deportari. Unanimes autem sunt doctores in admittendo praefato parochorum jure. a Parochus, ait Leurenius, parochia nos suos omnes, quibus a sepultura Sacra conceditur, sepelire debet in ecclesia volu coemetorio parochiali BarbOM ..., La man. . . cum Communi .u Sicut enim sacramenta et verbi Dei praedicationem, ita et u sepulturae ossicium si delibus praestare ad eorum pastoresu pertinet. a Forum beneflciale, parte I, q. 452, n. l. in Addit autem laudatus auctor parocho jus competere sepeliendi, non tantum parochia nos suos, sed a item Omnes alios pula se hoc lares, et peregrinos, ubi hi ad propriam parochiam deserria non pOSSunt ...), intra parochiam degentos et decedentes; a estque hoc jus par hiule; ita etiam ut parochus praeseratur,a et ante omnia sit restituendus, Si fuerit spoliatus, corpore a jam sepulto; cum illud possit extrahi auctoritato superioris

a tanquani non ju Slae sepulturae traditum, et restitui. BDiximus autem in Propositione, einceptis easibus in jure determinatis; quia dantur revera casus quos nempe Subsequentibus propositionibus cnumeramusὶ in quibus legitime potest parochianus sepeliri ab aliis quam a proprio parocho,

et alibi quam in parochiae suae ecclesia vel caemeterio. Duiliaco by Corale

495쪽

PAM QUARTA.

PROPosmo II'. - Si quis habeat majorum suorum sepul- rarum alibi quam in parochim suae ecclesia vel memeterio, nec aliam sepulturam elegerit, non tantum potest, sed stebet in dieto majorem suorum sepulchro sepeliri. - Constat ex pluribus juris

textibus; praecipue vero ex capite Nos instituta si, de Sepultam ris 28. libri 3 decret. , in quo sic decernilur : Statuimus

unumquemque in majorum suorum sepulchris jacere: ut putriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam. Unde rector ecclesiae, in qua ex Stat sepulchrum mu-jorum defuncti, hoc ipso jus aequisitum habet de lanetum illum sepelion di. Sepulchrum autem majorum dicitur locus sepulturae, sumili ze alicui reservatus, ut in quo dc laclo jacent, vel pater, vel aliquis alius, aut aliqui alii ex majoribus desuncti. Vide Barbosam, de inlicio purochorum, c. 26, n. 32.

PROPOSITIO IlΡ. - uilibet, modo intutem pubertatis attigerit, sepulturam suam tityere potest: ita ut in ea debeat sepeliri,

quamvis extra parochire suin ecclesiam et memeterium. - Constat

sequentibus juris textibus: capite Νοs instituta i, de Sepulturis , in quo expresse dicitur : a Nulli tamen negamus prin. κ priam eligere sepulturam . . . ubicumque libitum fuerit eligat η sepulturam. n Capite Licet 4, de Sepulturis, in 6 , in quo sic decernitur : a Licet pater minores filios, qui nequeunta antequam ad annos pubertatis perveniant eligere sepultu-α ram, possit si consuetudo terrae id habeatὶ quo volucrit κ sepelire; hoc tamen non potest ubi consuetudo hujusmodiu non habetur; sed sunt cum suis majoribus, vel in parochialia ecclesia tumulandi. Quamvis autem filius familias absque K patris assensu sibi possit libere eligere sepulturam, pro κ anima tamen sua praeter ipsius assensum nisi peculium ca- strense aut quasi castrense habeat) aliquid judicare potest . . Clementina Diulitin 2, de Sepulturis) decernit posse religiosos Dominica uorum et Minorum ordines in suis ecclesiis Sepulturam dare omnibus, qui eam ibi elegerint. Ex his et aliis

textibus tanquam omnino certum concludunt unanimiter canonistae, liberum esse cuique, modo tamen pubertatiis annos Diqiitreo by Corale

496쪽

attigerit, suam ubi voluerit sepulturam eligere. Pubes autem censetur masculus qui decimum quartum, foemina quid duodecimum annum complevit. PROPOSiTIO IV . - Pro impubere sepulturam eligere potest

pater, et hoe delicientri mater, et Fatre et matre delicientibus

consanguinei, allines, et etiam tutor, modo ea sit restionis consuetudo. - Quoad patrem expressu decernit caput Liret 4. de Sepulturis, in si , his verbis : Licet puter minores filios, qui nequeunt antequam ad annos pubertatis perveniant) eligere sepulturam, possit si consuetudo terrae id habeah quo voluerit sepelire . . .

Id vero deficiente patre, extendendum ad matrem et alios memoratos, utpote qui paterno juri quoad hoc succedunt, communius tenerit doctores. Vide Leuronium, Forum benefletale. parte t. q. 452. n. 2. Nota. - Quod in duobus ultimis propositionibus dicitur delibertate sepulturam eligondi, ita intelligitur, ut nequeat tamen sepultura eligi, nisi in aliqua ecclesia, aut caemeterio e etesiae, quae de jure ordinario sprout ecclesiae parochiales , vel saltem ex privilegio, Sepulturas habere queat.

PnoposiTlo V . - In monasterio suo respectivo Sepeliri possunt e novitii, etiam eatra monasterium decedentes, modo ad illud

transferri queant : domestici, relisti is inservientes et aliud ipsos degentes, quando intra septa monasterii decedunt: tertiarii quieollegialiter vivunt: tertiarim quae cum habitu tertiaris rem eι voto castitatis vivunt. - Hos omnes, etiam invito parocho, sepeliri posse in respectivo suo monasterio seu conventu, ab ejusdem

couventus aut monasterii religiosis, vide apud Leurentum rum beneficiale, parte I, q. 452, n. 4, 5 et 7 . Atque item infirmi, in hospitali absque sepulturae electione decedentes, sepeliri possunt ab hospitalis rectore, in ecclesia eidem hospitali annexa, si haec privilegio sepulturas habendi donata sit. Et quoad ejusmodi infirmos, rectores hospitalium dicuntur

parochi, et omnia sacramenta eis ministrare possunt. Leu renius, loco cit. PROPOSITIO VI'. - mroelio non linet ostietum facere super cada-Diuitiaco by Corale

497쪽

PAM QUARTA.

veribus in aliena ecclesia tumulandis. - Constat sequenti Sae Congregationis Bituum declaratione u inconomi et ministri u ecclesiae Sancti Iuliani colaqueSli Sunt de curatis loci, p u tendentibus sacere ossicium super cadaveribus, quae defe-a runtur in corum eccletia Sepelienda, necnon cantare misSas.

v aliaque sacere, ac si essent in propriis ecclesiis; supplicantesu declarari, an liceat 3 Et Sacra Congregalio reSpondit, nonu licere. Diu 20 novembris lG28. η Apud Gardollini, n. 632.)Item in Andriensi, i 0 februarii 1629, cadem Sacra Congregatio respondit: inlicium super cadaveribus in ecclesiis regularium fieri debere per ipsos regulares, non autem per ali curatos, etiam euthedralium, non Obstante quacumque traria consuetu

PROPosiTIO VII . - In casu, quo defunctus tumulatur in ecclesia regularium, non posse parochum defuncti impediri ab ipsis regularibus, quin pulset eampunus parochiales; neque ipsos rest lares ecclesiae, in qua defunctus sepelitur, impediri a parocho, quin putient eampanas eorum ecclesiae. - Ιia expressis terminis declaravit Sacra Congregatio Bituum. Apud Gardellini, n. l 2IT.)Nota. - Quoad jus parochiarum habendi sepulturas, tanquam certae haberi solent duae sequentes regulae : I' jus o dinarium sepulturas habendi compotit ecclesiis parochialibus. Ecclesiae vero regulares, collegialiae, et caeterae non parochiales, nonnisi ex privilegio jus illud habent. Vide Leuronium. Forum benes, parte l, q. 452, n. 2. 2' Privilegium istud concedi potest alicui occlesiae non parochiali ab Episcopo, do consensu tamen cathedralis capituli. Quod vide pariter apud laudatum Murenium, loco citato.

De jure parochi interveniendi funeribus

Distinguendum jus sepeliendi a jure interveniendi suneri-Diuitiam by Corale

498쪽

4 88

bus; quia quandoque, etsi ad alios pertineat defunctum sepelire, jus tamen parocho remanet corpus e domo levandi. et funus ducendi usque ad ecclesiam, in qua ab aliis explendum ossietum et lacienda sepultura est. Quod jus parochorum su-neri hus interveniendi, quandonam ipSis competat, et quomodo intelligi debeat, hic exponendum occurrit. Oh multiplices autem hae de re solvendas quaestiones, ad distincta quaedam capita rem totam reducemus, in hunc modum : i' ostendemus paroelio revera compulere jus stineri interveniendi ctiam quando ad ipsum non pertinet parochianum sepeliro. 2' Dicemus quasnam ipse lanctiones lune jure proprio possit peragere. 3' Quid in ducendis ejusmodi funeribus observandum

sit quoad crucem. 4' Quid juris ad parochum pertineat quoad

praecedentiam.

Etiamsi par hinnus in aliena eeelesia et ab vilis sit sepeliendus, jua hiabol prius parochus ut ad funus voeetur. et voealua tenetur intervenire

n Parocho, ait Leurenius, do jure communi competit juso interveniendi funeribus hinc inde coactivum, et ex nece u sitate reciproca, seu activa et passiva; quo scilicet ipse te-κ netur, quamvis invitus, intervenire ; et e convereo paro-u chlani tenentur, quamvis inviti eum vocare Cardinalis deu Luca, de Par his, discursu 28, n. 6 ; juxta textum capilis l. v et clementinae Dudum, de Sepulturisς ubi communiter do-α clores. Quod ita verum, ut licet a defuncto jussi sint ad-

vocari soli regulares ad sepeliendum cadaver, nullatenus a parochus sit excludendus ..., juxta declarationem Congre-u gationis praepositae negotiis Episcoporum ... Item ut reti gulares, quamvis P x preMe privilegiali in hoc, ut a parochou impediri nequeant ne in ecclesiis suis sepulturam saeculariu bus concedant, adhuc sine parocho funus peragere nequeanta extra Sua ecclesias, ut ad illas cadaver dueatur: quia esset Diqitigod by Corale

499쪽

νARS QUARTA.

et exercere jurisdictionem in territorio parochi. in quo illi jusa nullum habent, utpote constrictum ad territorium ipsorum v proprium, quod consistit intra sepia ot ambilum monasterii ni rum beneste. , parte l, q. 453. Etiamsi corpus in ecclesia regularium sepeliendum jam intra septa monasterii existat eo quod, verbi gratia, parochianus ibi casu, vel tanquam hospes obierit , nihilominus debere parochum ad funus vocari. vide apud laudatum Leu renium, loco citato. Sed notetur propositionem intelligi quoad parochia nos: uam si agntur de reguluribus ipsis, ex ira monasterium suum decedentibus, posse eos, inconsultis parochis, ad monasterium deserri et ibi sepeliri, nec posse id impedire parochos Sub praetextu quod prius solvendum sit jus sepulturae. vide ab eodem Leuronio probatum, loco citato. Dictum autem jus parochorum interessendi funeribus. ex iis omnibus Sacrae Congregationibus Bituum declarationissrmalum remanet. quae certas ipsis functiones in iis funeribus attribuunt. et quarum nonnullae infra referuntur. Si enim potest parochus in iis stineribus nonnulla peragere, a sortiori potest adesse.

Par ho. qualenus funeri intervenienti, quanam functiones. quamamυε Iura

l' Quamvis parochianus in aliena ecclesia, et ab aliis, sepultura donandus sit, ad ejus par hum pertinet stolam deferre, corpus e domo levare, aqua benedicta respergere, et praecinere antiphonam exultabunt Domino. - Εx multis, quae ad id probandum adduci possent, declarationibuS, sequentes seligimus : a Sacra Bituum Congregatio ... censuit, regularibus - supradictis nullo modo licere. etiam specialis alicujus con- η suetudinis praetextu. parochias eum crure processionaliter Diuitiam by Corale

500쪽

v aut aliter, ad levanda et efferenda desunctorum corpora u intrare, vel illa levare, et offerre, nisi vocato et expectatou prupris parocho, coque ibidem privsente, nisi tamen ipsust aliter fieri consentiat, vel requisitus venire ex preMe Omnivoir recuset; neque etiam licero eisdem regularibus aut in domo, re aut per viam, dum desuncti cadaver ad sopeliendum deseret tur, illud aspergere, neque ante januam ecclesiae orationemu solitam cautare seu dicere, antequam cada or intus illumst collocetur, etiamsi in eorum ecclesiis suam desuncti clegerintu sepulturam; haec enim omnia proprio parocho competere. η ad regulares vero supradictos solum spectare sacere ossicium K circa corpus defuncti. postquam iutus eorum ecclesias fueritu delatum. η l2 octobris lGIs, Gardellini, D. 429. α Saepissime a Sacra Bituum Congregatione declaratum suit. v ad parochum defuncti spectare in funeribus stolam deserre,u aqua benedicta cadavera aspergere antequam e domo esseu rantur, et antiphonam praecinere, exultabunt Domino. . . Imou a Sacra Congregatione Concilii in Culliensi, jurium parmst Aialium, 20 decembris l82θὶ declaratum fuit hoc perti uero

κ etiam tu itineribus canonicorum eccleside cathedralis. Prae-u cedentia vero parochi supra capitulum collegiatae statutau suit a Saera nituum Congregalioue in Faventina, i 5 Se-κ ptembris l668. n Sacra Congregatio Bituum, apud Gardellini, n. 452έ.) Vide etiam Leurentum, Forum braestetate, Parte t. q. 453, u. 2 et seq.2' Quando destinetus in ecclesia regularium tumulandus Est, tenetur parochus associare cadaver usque ad ecclesia regularium januam. Sacra Congregatio Bituum, apud Gardel-liui. 258l, 2688. Quod si parochus funeri adeSse recuset, nec alium mittat, possunt regulares levare cadaver. Ibidem

3' Quando parochus pervenit ad januam Ecclesiae regulurium in qua Sepeliendum eSi corpus, an possit consuetas preces deposito feretro recitare An ingredi ecclesium proces- -ionaliter eum Riola usque ad loeum in quo dei mnendum est Diuitigio by Coo e

SEARCH

MENU NAVIGATION