Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

PARS QUINTA. 53lu vel in labricam ecelesiae, sicut fructus eorum qui non resi-u dent. v Opere modo citato, loco eodem, n. 21.)QUAE IO 9 . - an Tridentinum praereptum de emittenda Dei professione, adstringat etiam par hos ad nutum amovibiles Z- Respondendum negative. Concilium enim loquitur de B noeiis curam animarum habentibus. Porro vox illa benefletum,

quando sola adhibetur, intelligitur de beneficiis stricto sensu sumptis, id est, perpetuis; nullatenus vero de beneficiis manualibus. Parochi autem ad nutum amovi bilis non habent nisi beneficium manuule; unde ad eos lex Didentina extendenda

QUAESTIO 10 . - .in dicta obligatio professionem sidet emittendi tolli possit per contrariam eonsuetudinem Z - Quaestio haec particularis pendet ab alia generali, quam expendimus tu tractatu de Principiis pagina 369ὶ, an scilicet Valere censendae sint consuetudines Τridentinis decretis contrariae. Et nostra conclusio fuit, pro legitimis non habendas esse ejusmodi consuetudines. Cujus conclusionis ratio e Si potiMimum, quod merito praesumi nequeat Romanus Pontifex hisce consuetudi,

ni hus consentiens, stante, et hodiedum perseverante Romanarum Congregationum praxi, nullas constanter declarandi easdem consuetudines. Quod vide evolutum citato Ioco ira etatus de Principiis. Caeterum nihili faciendam esse consuetudinem omittendi professionem fidei, parochis a Tridentina synodo injunctam, ex proseSSo tradit Benedictus XIV, Inst tutione 60; ubi sic habet n. 7ὶ : a Licet ejusmodi consuetudo

a constans haberetur, nihili tamen facienda esset, eum Tria dentino concilio apertissime repugnet. Quamvis enim postu decretum, quo pro sessio fidei praecipitur, aliud decretum et non sequatur abrogans quaecumque in contrarium proserria possint, tamen id cautum satis fuit per Pium IV Pontineoma in ea constitutione quae incipit Benedictus Deus, et quae in et filio concilii solet excudi. Illa quidem abrogat Omnia, quae a Trido utinae synodo contraria esse videantur; ideoque sinu gula ejusdem concilii capita Simul amplectitur; et nullius esti.

542쪽

532 TRACTATUS DE PABOCHO.

a cit momenti consuetudines, quae leges aliquas in iisdem ca- et pilibus praescriptas violent. nec EMIO l l . - Ouid concludendum videatur quoad par hos earum regionum, in quibus non viget distae professionis fidei usus p l' Cum, ex praemissis, harum regionum eonsuetudo ab ol, servanda lege Tridentina non excuset, sequitur reos osse illos parochos violatae legis ecclesiasticae; et quidem legis eos sub gravi obligantis, ut supra. quaestione 3, dictum est ; nisi ta-mon POs excusaverit ignorantia et bona fides. 2' Fructus non secerunt suos, et ad restitutionem tenentur.3' Facienda remanet haec restitutio, etiamsi bona fide existimaverint se ad dictam fidei prosessionem non teneri. Ευ enim haec hona fides eos quidem excusabit a peccato; non autem ab obligatione restituendi id quod illegitimo pereepo-runt. Potest tamen ut solet Λpostolica Sedes, quando sic bona fide erratum est, ejusmodi fructuum beneficii male perceptorum restitutionem condonare, injuncta in commutationem modica eleemosyna. Alvero ejusmodi condonationem solus Papa facere potest, utpote honorum omnium occlesiasticorum supremus administrator.

DE OBLiGATIONE REsIDENDI QUA OBSTRINGUUNTUR PAROCIII.

Plures occurrunt quoad ejusmodi obligationem expendendae quaestiones, quas in Sequentes para graptios distribui.

Reeensentur propeipui juris textus. et nonnullae saerarum Congregationum doelaraiiones, onus residendi paroeliorum speeianies.

543쪽

PARS QUI TA.

Itonnulla circa residentiam Episcoporum statuta, sic decernit quoad caeteros, quibus incumbit animarum cura : Eadem omnino, elium quoad culpam, amissionem fructuum, et poenas, ste ratis inferioribus, et aliis quibuscumque, qui beneficium aliquod

re lesiasticum, euram animarum habens, obtinent, sacro sancta synodus declarat et decernit : ita tamen ut, quandocumque eos, causa prius per Episcopum cognita et probata, abesse contigerit, vicarium idoneum ab ipso ordinario approbandum, eum debita meroedis assignatione relinquant. Discedendi autem licentiam, inscriptis gratisque concedendam, ultra bimestre tempus, nisi eae gravi causa, non obtineant. Quod si per edictum citati, etiam non personaliter, eontumces fuerint, liberum esse vult ordinariis, per eensuras ecelesiasticas, et sequestrationem et substractionem fructuum, aliaque juris remedia, etiam usque ad privationem, compellere; nec Mecutionem hanc, quolibet privilegis ..., exemptione ..., consuetudine, etiam immemorabili quin potius corruptela censenda estὶ, sive oppellatione avi inhibitione. . . suspendi

2. Cum autem, praeter haec speciatim quoad inseriores curatos decreta, generatim dicat Tridentina synodus, iisdem esse applicanda ea, quae prius quoad Episcopos statuerat, illa de Episcopis decreta, quae par hos etiam Spectare pOSSunt, subjicimus. Statuerat nempe, eodem capite, Sancta s3 noduSita teneri Episcopos ad personalem residentiam, ut abesse non

possint, nisi ex causis sequentibus : Cum christiana ctaritas, urgens necessitas, debita obedientia, ae evidens Ecclesiar vel reipublieae utilitas eos abesse exigunt. Item statuerat posse Epis inpos abeMe per tres menses, etiam non existentibus praedictis causis, modo tamen id fieret aequa ex causa et sine gregis detrimento; quia haec brevis absentia non censetur residentiae debito contraria. En SInodi verba : Quoniam autem qui ut

quantisper tantum absunι, eae veterum eanonum gententia non videntur abesse, quia statim reversuri Sunt, Sacrosancta synodus

vult illud absentire spatium singulis annis, sive continuum, Si interruptum, eatra Praedictas causas, nullo pacto debere duos, aut Diqiligod by Go le

544쪽

TRACTATUS DE PAROCHO.

ad summum tres menses excedere; et haberi rationem ut id inquaeae causa flat, et absque ullo stregis detrimento : quod an ita sit, abscedentium conscientia' relinquit. 3. Anno 1573, ad dubium : An parochi ab ecclesiis suis abesse possint per duos mense, sine licentia Episcopi Z - Sacra Congregatio Concilii censuit : non posse libro i decretorum,

4. In riletana dioecesi praetendebant parochi, plurium doctorum auctoritate innixi, necessariam sibi non esse licentiam Episcopi ut a parochia per duos menses abessent; sed satis esse propositam ab ipsis Episcopo suisse legitimam absentiae causam, et substitutum fuisse aliquem, qui interea parochiam curaret. Quae praxis cum invalesceret, anno 1573 ad Sacram Concilii Congregationem delata quaestione, an licite dicio modo abesse potuissent parochi, Sacra Congregatio censuit, non potuisse, nisi causa cognita et probata ab Ordinario, et ab eodem in scriptis obtenta licentiu libro I decretorum, solio 202 . 5. Die T Octobris i 604, Sacra eadem Congregatio sequontes emisit declarationes, quae habentur libro 10 decretorum, solio 100. Sacra Congregatio censuit, solam distantiam loei nempe distantiam a civitate episcopali), etiam cum sequa causa discedendi, non eaecusare parochum, ut possit abesse a sua ecclesia sine licentia in scriptis obtenta, nisi talis necessitas repente se osterat, quin non putiatur dilationem hujusmodi licentiam petendi; quo casu quamprimum de discessu et de necessitate Ordinarium certiorevr faciendum esse, ut de causa cognoscere possit. Nec parochum, habentem justam musam abeundi eaetra parO-

lj Voeantur libri deeretorum volumina illa manuscripta, ei nondum edita, in quibus habentur saerae Congregasionis Conei lii deelarationes, ab instituta hae eongregatione, usque ad annum 1718. A dieto autem anno usque ad praesens tempus ein natae deeIarationes edictae suerunt in celebri collectione, quae Thesaurus resolutio. num inscribitur, cuique singulis annis uovus aceedit tomus. Libris decretorum. dimi Romae degerem, frequenter usus sum: quos cum udverterim non parunt jam vetustate detritos, enixe a Sanctissimo postulavi ut irpis ederentur.

545쪽

PARS QUINTA. 535ehiam per duos menSes aut tres, Saιisfacere suos conseientiae, si petat licentiam jurando gravem se habere cavaam, guram non empediat manifestare, ut sis petita licentia abesse possit, licet Episcopus non concedat.

Similiter abesse non posse in casu, quo causam rationabilem expressit, quam vir bonus et aequus rationabilem judiearet, licetristidus Pro latus minus inquam judicet, et lirentiam deneget, vel quia movetur suspicione quod Acta sit, cum tamen sit vera ς sea habere posse reeursum ad Superinrem. Nec posse per hebdomadam abesse non petita, vel non obtenta licentia, etiam relicto vicario idoneo, ab ipso Ordinario aApro- ωω. Nee esse liberum a culpa, et a poena umi ionis fructuum, qui veluti per quatuor mensium spatium, ad curandam suam valetudinem, morbo gravi instante, recessit, et ad hujusmodi absentiam

non petiit lirentiam ab Episcopo, quia bona fide putavit evidentium caum satis esse; nisi periculum fuisseι in mora potendi licem tiam, ut supra dictum est. Nee sullicere licentiam tacitam, seu oporιet esse e ressam juata formam ejusdem comitii, sessione 23, eapite l. G. Dio 7 julii 1646, Suera Congregatio respondiι aeris inlem- periem non eae sare parochum a residentis libro l8 decretorum,

7. Anno 1573, ad dubium, au parochus sibi quam in parochia degere possit, quando adeo insalubris est locus, ut nemo nisi iudigena absque vitae discrimine tu eo degere possit, Sacra Congregatis censuit, non posse. Si tamen reetor insirmus esset, et in loco parochiali curari non posset defectu medicorum vel mediciniarum, tune posse ab Ordinario dari dilationem trium aut quatuor mensium, ut in locis vicinioribus maneat, recuperandar sanitatis carma, Imito interea ab ipso Ordinario in parochiali idoneo vicario, cum eongrua portione eae redditibus ejusdem

puroehioe libro l decretorum, pag. bl).8. Die 24 novembris 1674, Saera Congregatio legitimum declaravit licentiam sab Archiepiscopo Avculonensi cuidam p

546쪽

536 TRACTATUS DE PAROCHO.rocho infirmo concessam , per quatuor menses abessendi, ohaeris Aventonensis inclementiam libro 28 deerct., pag. 395ὶ.9. Die 6 aprilis i647, Sacra congregatio respondit, nec σω-

tem senilem, nec malam valetudinem eousare parochum a residentia personali libro l8 decretorum, pag. 329 .

10. Die 3 octobris lGTl, ad casum Sic propositum : Ber- nardus Monuaai, parochus Fumni, petit Mimi a residentia, stante parvo numero familiarum, cui vieinus parochus supplebit. - Sacra congregatio censuit, non esse annuendum libro 27 dccretorum, pagina 229 .ll. Fagnanus sin caput Fatirpan , n. it, de Proebendis) testatur in hunc modum : a Sacra Congregatio conSulta, an pa-u rochus teneatur residere, etiamsi essent in illa parochiau tres tantum vel quatuor incolae, respondit, teneri. ni 2. Die is mali 1687, ad dubia :Primo, an rectores Melesiarum parochialium, a civitate distantium per duo tria aut quatuor milliaria circiter, possint sine empressa Episcopi licentia abesse a suis ecclesiis parochialibus, relicto ibidem substituto ab eis deputato; et in civitate tam diurno quam nocturno tempore jugiter commorari, eaeceptis solis diebus festis in quibus ad dicias ecclesias se conferant, revertentes illico ad e vitatem pSecundo, an par hi, qui nocturno coeteroquin tempore resident apud suas ecclesias, possint, celebrata summo mane missa in dictis ecclesiis, se conferre ad civitatem, et in ea diuturno tempore totius vel majoris partis anni commorari, licet apud dictas Gelesias adsint eorum substituti fTertio, an dicti parochi, qui eo teroquin diurno tempore resident apud suas ecclesias, possunt nocturno tempore totius vel majoris partis anni commorari in civitate, licet apud dictus ecclesias adsint eorum substituti 'Saera Congrestatis respondit ad primum, secundum et tertium,

547쪽

PARS QUI TA.

An et quo jure puroelii, et alii quibus incumbit aetulltis animurum eura, residere

teneantur.

PROPOSITIO Ι . - Residentim lege obstrinyuntur parochi pro prie dicti, qui nempe beneficium parochiale perpetuum obtinent, cum actualis cum onere: non autem parochi improprie die i, qui dicuntur parochi in habitu. - Constat prior conclusionis pars ex

verbis Τridontinis relatis superiori paragrapho, numero l). Ibi enim, postquam egit synodus de Episcopis, generatim linquitur de curatis inferioribus, et aliis quibuscumque, qui bene licium aliquod ecclesiasticum curam animarum habens, obtinent.

Porro de hoc numero praecipue sunt parochi beneficium aliquod parochiale, cum actuali animarum cura, in titulum perpetuum obtinentes, ut per Se patet. Constat insuper jure communi auto Tridentinam synodum vigente, quodque a Τriden linis patribus quoad hanc obligationem non fuit sublatum, sed confirmatum. Constat laudem ex unanimi doctorum sententia, et etiam quam plurimis Sacrarum Congregationum declarationibus, quae obligationem hanc omnino certam supponunt. Neque ulli caeteroquin dubio obnoxia unquam fuit propositio haec generalis, ad residentiam teneri par hos proprie dictos; sed tantum dissicultas osse potest quoad modum intelligendi residentiam illam, ad quam tenentur. Constat posterior conclusionis pars sparochos nempe in habitu, non obstringi residentiae legeὶ ex eo quod non sint proprie curati. Dicitur quippe parochus in habitu ille, qui dignitatem boneficiumve possidet, cui annexa quidem est animarum cura, sed per vicarium exercenda; ita quod principalis, non tantum non debeat curam exercere, sed ne jus quidem habeat sese in eam ingerendi. Τunc enim vicario incumbit exercitium curae, et ipse est Verus curatus, non autem parochus principalis. Cum ergo tota ratio legis de residentia sit, ne parochiani Diuitiaco by GOoste

548쪽

538 TRACTATUA DE PAROCHO.

cura defraudentur, et hujus curae exercitium non spectet ad par hos in habitu, nequaquam censendi sunt sub dicta rosidendi lege, ratione suae parochialitatis, comprehensi. Unde postquam Murenius legem illam stabilivit quoad parochos proprie dictos, sic addit: a Secus est, ubi de cura tantum s habituali agitur, quae resultat ab unione accessorie factau alicui dignitati vel beneficio, cum deputatione vicarii n Forum beneficiale, parte i , q. 366 .

PROPOSITIO ΙΙ . - Lege residendi obstringuntur paroehi aunutum amovibiles. - Nam et hi Sunt reipsa curati inferiores; et eorum beneficium, etsi manuale, est tamen Vere et proprio curatum. Atqui Tridentina synodus, loco citato, legem residentiae edicens, expresse loquitur de euratis inferioribus, et aliis quibuscumque, qui benefletum aliquod ecclesiasticum, curam

animarum habens, obtinent. PROPOSITIO ΙΙP. - Lege res idendi constringuntur vinarii curati tam temporales quam perpetui. - Quando cathedrali capitulo adnexa fuit animarum cura, penes capitulum remanet dumtaxat cura habitualis; et ad exercendam eamdem curam

deputandus est vicarius, qui ideo curatus dicitur. Potest autem et solet ejusmodi vicarius ab Episcopo constitui perpetuus; ne Milicet alioquin ad nutum capituli sit amovibilis. Porro talis vicarius a jure habetur tanquam parochuS, et ejus vicaria tanquam beneficium stricto sumptum; ita ut etiam possit quis ordinari ad titulum vicariae hujusmodi. Hinc autem patet eum legi residendi esse obnoxium, cum et ipse vere Sit de curatis inferioribus, et de iis qui obtinent beneflcium aliquod,

curam animarum habens.

Idem dicendum de vicario temporali, qui vacante parochia verbi gratia), ad curam ibi exercendam, donec de rectore provisa fuerit, deputatur; et generaliter de quolibet vicario

temporali Vcro curato id est, cui principaliter incumbit animarum cura , quamvis sit ad nutum amovi bilis, ct quamvis ud tempus dumtaxat constituatur. Etenim hi clium vicarii sunt de numero curatorem inferiorum, de quibus agit Tride utina Diuitiaco by Corale

549쪽

PARS QUINTA.

synodus ; et ratio ob quam lata est residendi lex, tam urget quoad ipsos quandiu sic incumbit ipsis principaliter exercenda eura , quam quoad parochos, ut per se patet. Hinc in admittenda hac obligatione quoad dictos vicarios concordant doctores; prout videre est, verbi gratia, apud Murenium Fomum beneflciale, parte l, q. 366, n. 2ὶ, qui expresse docet

obligationem illam extendi ad viearios tam temporales, quam perpetuos; et citat Cardinalem de Luca, Barbosam et Pax-IO

danum.

Notetur tamen nos hic agere de iis vicariis i mporalibus, quibus desciente parochοὶ exercenda interim principaliter

cura demandala est; non autem de vicariis seu cappellanis, qui parochos, curam per seipsos exercentes, adjuvant. Hi quippe sub dicta Τridentina lege nullatenus comprehenduntur.

PROPOSITIO IV . - Ouando parochus eoadjutorem habet, tam coalutor quam eoadjutus residere tenentur. - l' Quod remancat coadjuto residendi onus tenent doctores communiter: 4 Si autem ait Barbosa) datus sit coadjutor ratione infirmita-a tis, non ob id proprius parochus excusatur a residentia. n De Ostieis porochi, cap. 8, n. 20.ὶ De quo rationem assert Leu-

renius in hunc modum: et Neque enim Papa censetur darea coadjutorem ad eximendos eos omnino a cura animaruma et residendo, sed ut eos adjuvet; per dationem enim mad-ujutoris non transfertur tota cura animarum in coadjutorem,u ablata parocho administratione v Forum beneficiale, parte i,q. 366, n. 2). Atque ita decisum a Sacra Congregatione Concilii, in Ravennatensi anno l577, vide apud Zamboni parte l, verbo Parochus, I 2, n. l).2' Ipsum etiam coadjutorem ad residendum teneri tradunt communiter doctores, et decisum a Sacra Congregatione Concilii, in causa Brisiensi, b novembris 1620, refert Giraldi Bar-hosa, de Osticio par hi, cum nolis Giraldi, cap. 8, n. 2 l) in hunc modum : s Ad sequentia dubia : l' utrum coadjutoressi omnes, quomodocumque sint eappellaniae institutae, teneanti tur ad residentiam personalem, eadem lege concilii seM. 23, Disitiroo by Corale

550쪽

540 TRACTATUS DE PAROCHO.

a c. ii, qua rectores ipsi parochialium tenentur. - Congre-u gatio censuit teneri ... a 3' Utrum Episcopus teneatur cogere ad residentiam illosu etiam coadjutores, quibus nulla expressa personalis residena tiae obligatio injuncta est. - Sacra Congregatio cenSuit, te-α neri cogere hos, Sicut ipsos eccleSi de rectores. a Utrum possit Episcopus cum aliquo ex his coadjutoribus a dispensare Super reSidentia. - Congregatio censuit, nona pome, prout nec cum rectoribus ipsis potest. nPROPOSITIO V . - Certum non est curatos ea jure divino ad

residendum teneri. - Εquidem doctores quam plurimi et praestantissimi sustinent de jure divino ad residendum teneri eos, quibus incumbit animarum cura; et in probationem adducere solent haec Videntinae synodi verba: Cum praerepto divino mam

tum sit omnibus, quibus animarum cura commisSa rat, Oves suas

agnoscere, pro his sacrisicium offerre, verbique divini praedicatione, saeramentorum administratione, ac bonorisn Omnium operum Memplo pascere... y quoe omnia nequaquam ab iis pro stari et

impleri possunt, qui gregi suo non invigilant neque assistunt, sed mercenarionum more deserunt ... Sem. 23, c. l de Re . . Ex eo

nempe textu non pauci doctores argumentali sunt in hunc modum: quo jure quis tenetur ad finem aliquem, eodem tenetur ad media ad eum sinem assequendum necessaria ; atqui Episcopi et parochi jure divino tenentur ad pascendum gregem Suum, ut habetur in citato Tridentino textu; et aliunde nequeunt hunc sitiem assequi, nisi residendo, prout eodem textu clare exprimitur; ergo. et Sed, inquit Benedictus XIV, u dissicultas est in altera parte Secundae propoSitionis, quam

a minorem Vocant: etenim non dixit Tridentinum, non posseu oves pascere qui non resident, Sed qui gressi suo non invio

u lunt neque assistunt, sed mercenariorum more deser uni: haecu autem verba commode referri queunt ad animum; cum a vero intelligatur gregi suo in igilare, a Mistere, eumque non R deserere, qui, etsi absens Sit corpore, illius tamen regiminia et tutelae Sedulo excubat animo. v De Synodo dioecem , l. 7, Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION