장음표시 사용
111쪽
quam esse damno; nullam enim stabito ad sanitatis detrimentum cohibet evacuationem, sed potius Omnes se- & excretiones ad debitum rectumque ordinem redigit. Tali modo omnes Stahlii nonnullorumque discipulorum ejus scrissuli, in Corticis utilitatem & praestantiam facti, evanestriat, cum demonstrari non possint.
g. XIV. Quia ergo Cortex tam in solida quam fluida
corporis nostri agit, horum crasin, illorum vero robur multifarie emendat, ambo vero ad debitas Eorum a naturaque destinatas functiones apta idoneaque reddit: concludimus ex his, illum in omni.hus morbis, qui relaxationem, debilitatem nimiam 'in genere nervoso & vasculoso, immo in omnibus partibus firmis mobilitatem, cum inde dependente degeneratione humorum, stagnationeque eorum, Pro caussa immediata seu fundamento habent, & qui
medicationem non respuunt non solum magna
utilitate adhiberi sed & consulerari pro remedio securissimo, certissimo & efficacissimo; quare in hoc genere morborum ab Auctoribus tiruli ips attributi, quos Celeb. & eruditissimus D n. Professor Rosen in dis eri. sua egregia diligenter collegit, cardiaci nempe, halsamici, stomachici, antihyiterici anti hypochondriaci, nervini, Visceralis, carminati vi, em menagogi, diuretici &c. ei omnino competunt. Ordiutim enim est praeliantissimum, dum vi stimulante sibo statim vim cordis motricem auget, illamque continuato usu vi corroborante conservat. Eo meliori vero jure de eo hoc praedicatur, cum non instar multorum aliorum Cardiacorum sic dictorum, calorem praeternaturalem, s-tims
112쪽
tim, & alia symptomata labrilia, excitet, sed potius,
si recte fuerit adhibitus, uti optime monuit Cel. Tortus c, ea propulset, & pulsum in naturalem redigat mediocritaten, Pari ratione jure appellatur stomachicum, antiis tericum, antonoctondriacum, ner. vinum , viseerale, carminativum &c. dum recto huju remedii usu in visceribus justa virium mensura, debita functionum reciprocatio, motuumque Con. Veniens &recta determinatio, restituitur, quo factuin toto abdomine, uti &in toto corpore, obstaculis sublatis, naistratis recuperatur status. Ipse in diversis morbis dissicilioribus, praesertim in malo hypochondriaco &hysterico, in colica, cardialgia flatulenta, in nimio, imminuto & suppresso memsum fluxu, immo in haemorrhagiis omnis peneris,
magnas corticis vires saepius cum admiratione vidi: scuti e contrario hoc remedio, manu non experti artificis adhibito, plus damni quam emolumenti inde emergisse observavi. Anthelminthicum Cortex vere salutatur, quia non modo, ut omnia
amara, vermibus est inimicus, sed praecipue ob vim ejus stimulantem & corroborantem saepius dictam, qua augetur motus peristallicus & secretio lymphae mucique intestinorum, quare vermes ubicunque adgressi, praesertim si pharmacum hoc cum purgante ad illum finem convenienti e. g. sale Seidli-Zensi, fuerit mixtum, tandem languentes vel mortui e corpori ejiciuntur. Corticem esse halsamictumι eo minus negari potest, quia resina, gummi & sal essentiale ejus satis hoc demonstrant. Ex effecti-hus simili modo apparet, dum non modo corpori mediante vi stimulante & roborante calorem reddit , verum etiam sanguini admixtus ad naturalem gradum eum auget atque conservat, uti quoque corruptioni, instar aliorum balsamicorum, resistit,
. O Tora therap. spectu. P. 26. Lib. I. cap. r.
113쪽
quod etiam demonstrat mutatio illa, quam produeit' in eis, qui sphaceto ex caussa interna laborant. Saponaceum este, partes constitutivae satis testtantur, quibus non modo in solida agit &c., verum etiam hilem emendat, ejus vices absolvit, succum pan- creatieum, chylum, & alios in primis viis degentes humores, corrigit, & ad usum eorum utiles a que convenientes reddit, quare consequenter ut .
alia saponacea agit digerendo & abstergendo. Ex his pari ratione, qua ex eis quae de essem. hus eorticis in solida & fluida corporis nostri supra sunt di , facile intelligitur, qualem. ceterae s perdictae ei competant qualitates.
XV. Ex generali vero hucusque tam eonsiderati ne utilitatis Chinubinae evidentissime quoque sequitur, quale daninum generaliter effetat Cortex, in statu ei non solum opposito ubi prodest, hoc est in rigiditate solidorum, & fluidorum inde d pendente nimia adunatione & immobilitate; sed etiam quando solida tono roboreque gaudent naturali, quia tunc usu Corticis antea dictius oritur status nimiae cohaesionis solidorum & fluidorum, &consequenter duo principalia requisita ad liberam
circulationem, & eum ipsis ipsa sanitas, desti uitur. Quo vero limites mihi praescriptas brevis dissertationis academicie non transgrediar, finem ieistatim imponam, compendio solumi elino totius ejus summae. Tradidi vero primo in hac dissertatione, hist riam g. I. Corticis, in ipsaque advectionem ad Europam, deinde botantem ejus i characterem
114쪽
cg. ro & tandem fata precipua, quae post advectionem ad Europam ad hunc usque diem expertus fuit.
Deinde quod per sensas & analysin Semicam in eo animadvertitur, ex optimis autoribus, ne non ex propriis cum illa institutis experimentis, demonstravi ig. 3. &c. . Denique etiam ex propriis observationibus modum ejus operandi in .corpore Vivo generaliter demonstravi, dixique, illum vi sua stimulante & corroborante, nec non principiis hausamicis, seponaceis &c. agere in duas partes codiporis nostri principales; solida, quando praeternaturali conditione, vel perverso usu sex rerum non naturalium, & ex aliis caussis, roboris expertes facta sunt, stimulare & corroborare; fluida vero, ex his caussis degenerata, & in vasis stagnantia, corrigere, in circulationemque ducere; ambo vero generaliter ad fiinctiones secundum diversum ordinem & conditionem a natura destinata, apta st idonea re μ' dereo
115쪽
l. I. Principium odoriserum, quod spiritum rectorem appellat BOERIIQUE volatile, subtile ac tenue est, omnem effagiens, etiam acutissimum visum tactumque, solum afficiens olfactum. Mira certe, immo abscondita est olidi natura; solvitur menstruo tam spirituoso, quam aquoso; oleum enim aethereum vel in alcohole digestum & leni destillatum calore, vel aqua conquassatum, suam amittit fragrantiam: iners vero est, quod ultimo remanet olei corpus; vid. BOERH. Elem. Ch . T. II. p. 3o. Τanta ejus est levitas, ut corpora odore suo privata, vix quidquam de pondere perdidisse visa suerint. ΕΘinis in corpore humano, ipsi odores producunt vere eximios,
116쪽
ct tape stupendos. Quae gratim spirant , amoenitate sua delicias nobis offerunt; haec nervis sunt amicissima, quibus resolutis pulchre medentur, hos torpidos excitant , & vires deficientes refocillant, sic in Languore, Lipothymia ac Paralysi prosunt. Hsserti veritas, Melissam, Marum verum, & sexcenta alia consideranti, manifesto patebit. Hi ne odores a ΡLATONICIS inter spirituum alimenta, eleganter repositi sunt. Sed a tetro ipsa abhorret natura. Faetor ovi putridi nauseas ciet atque angores. Mephitis sanguinis humani putrefavi, nares saltem feriens, Dysenteriam excitavit, observante PRINGLE. Vapor Gas sylvestre dictus, qui sub ipso fermentationis negotio a musto exhalat , venenum est subtilissimum, ast simul vehementissimum, quod momento citius herculeas frangit vires, & quisquis hunc attraxerit halitum, vel cito peribit. apoplecticus , vel fatuus poenas
Iuet suae temeritatis. cfr. BOERH. I. c. in hin. ferment. Sed nec omnia omnibus conducunt; sue-Tunt, qui gratissimam rosam vix sine animi deliquio Olfacere potuerunt. Diversa quoque observantur phaenomena pro vario adhibendi modo: nam amobrosiaca Hystericis odoratu adeo inimica, interne propinata proficua evadunt. odorifera utique Medicinam praebent Vere essicacem, ex quibus ea inpraesentiarum pertractaturi sumus, quae Ambram spirant, & Ambrosiaca dicuntur. Innocua vero haec
nostra eonamina si eandido Lectori haud displicue. rint, admodum nos judicabimus felices.
Ambrosiacis ceteris longe antecellunt Ambra, Zibethum ac Moschus, ex quibus AMBRA n*stram omnium primum subeat considerationem. Concretum est bituminosum, opacum, consistentia siccum, tenax. Leni calore instar cerae mollescit,
117쪽
scit, ad initiorem ignis gradum colora liquescit
savo, ad fortiorem tota sere avolat. Flammae si admoveatur, accenditur, ardetque, donee
nihil fere reliquum fuerit. Quoad gravitatem aqua Ievior est. In spiritu vini rectificatissimo ebulliente, & oleia essentialibus, eam penitus dissolvi: non vero aqua oleisve unctuosis, asserit NKUMAN
ffectu coloris duae: habentur varietates: altera ρομDa est sive variegata, quae vel flavis interstingui. tur maculis, tumque optima ac pretiosissima censetur . vel maculis nigris: altera unicolor; haec al. hescens, citrina, fusca ac nigra. Cis. Cel. Pros. LLERII Mineralog. de Ambra. Pretiosum hocce concretum a fraudulentis adulterari solet, qui eidem varia admiscent heterogenea, ut Mastichen ac Ladanum. Immo quidam spuriam componere
didicerunt ex Cera, Bonetoe, Succino, Mostho aliisve. Hae fraudes deteguntur explorata QUM LITΛΤΚ, Λmbra enim genuina inspida est: Odor ejus gratissimus, cui nihil facile reperies suaveolentius. quem praecipue spargit comminuta, igni admota ae mluta: ACU IGNITA, cui, si in am-hrae genuinae stumalum intrudatur, nihil resinosi
adhaerebit, circa acum vero exmdat materia quasi
oleosa, coloris flavi, & suavis ac specificus ejus reipitur odor. Non es melior, inquit -MFERUS , bonitatis N eo tantior nota, quoem A com
denti lamina ejus aliquot granula imponantur: nam si vera fuerit, nihil fere remanet, & adulterium proditur sustitu. Ex adverso spuria, si comburatur, semper relinquit carbones aut materiam quandam terrestrem. Magna copia colligitur in mari Indico circa insulas Moluceanas & alibi, ubi Oceano innatat, est interdum reperta ad oras maritumas septentrionales, scit. Angliae ac Norvegiae.
118쪽
Rerum physicarum solertissimi serutatores in
hujus naturam inquisiverunt, quo detegerent cui . nam naturae regno natales suos deberet: eadem tamen ac Corallia subiit sata; ex uno in alterum proscripserunt, & tandem omni eidem denegata in singulis naturae regnis civitate, vel maris esse sipumam, Vel meteoron, vel nescio quid de caelo delapsum finxerunt. Fuerunt & sunt, qui Ambrai pro stetura regni animalis habuerunt habentque. Frustula ejus ex balaenarum intestinis exemta missis,& fel Coti diu asservatum Ambram tandem spurasse narratur. Qui vero fidem magis merentur, DUDLEY ae BOVLSTON ex America, asserunt eam in peculiari cystide prope genitalia Ceti, prae sertim maris , qui ad provectiorem evectus est aetatem, reperiri, & hoc animal Ambram prod Cere, quemadmodum Moschus, Zibethum ae C storeum ab aliis producuntur. . Alius fimum avium eandem proclamavit. PARISIENSES conjectura ducebantur ad suspicanda insecta, & pro favo apum venditaverunt, a quibus collecta & rupibus maris apposita foret, quam postea saevientes undae avellerem Quidam existimaverunt aliquam Camphorae simiem, vel arboris cujusdam orientalis lacrymas, in oceanum delapsas, vel sungum maris concretum illud constituere. Chemici hunc igne so Iuturi nodum, Ambram mineralis esse prosapiae, &e terrae sinu emanare, contenderunt; nam magna ejus cum succino & reliquis bituminibus est analogia, habito respectu ad difficiliorem in menstruo trituoso solutionem, & ad partes constituentes: quippe destillata phlegma praebet inspidum, spiriatum acidum, oleum flavum odoratissimum & salvolatile acidum, remanente materia nigra, splen
119쪽
forsan adhibuerat ignis gradum, & ex integra ejus drachma destillata, unicum saltem materiae terrestris granum in retorta remansisse observavit. Di-yersa corpora peregrina Ambrae glebis inhaerere sibinde observatum est, spinas scit. piscium , rostra, ungues plumasque avium, conchylia & lapillos, unde merito concluditur illam liquidae sive mollioris olim fuisse consistentiae, temporisque progressu duriorem evasisse.
' Arabes de Materia Medica bene meriti erant, , quam praestantissimis ditaverunt remediis, Senna Cassiae pulpa, Tamarindis, Manna, Rhabarbaro, camphora aliisque. Horum quoque temporibus Ambrae in Medicina innotuit usus, quae olim aliis frequenter admiscebatur pharmacis, suavitatis aufragrantiae conciliandae gratia, quae vero deliciae jam exoleUerunt. VIS: Νervina. Huic inter medicamenta ne
vis dicata principem ΗOFFMAΝNUS assignat locum. Agit sitavi suo odore in systema nemosium blande excitando, refocillando & roborando; ad- . eoque analeptica, exhilarans , calefaciens & aphrod saea est. USUS: In morbis nervorum proficua censetur, nimirum Imbecillitate memoriae, Vertigine, Lipothymia, Epilopsa, Paralysi, Melancholia. In Fame canina specificum esse contendit RIUERIUS. Ad venerem stimulandam ea utuntur gentes Orientales, illamque longaevitati haud parum conducere vulgo opinantur. Senes labascentes quod aeque
120쪽
II PIn scabie aliisque morbis exanthematicis, si re. gresstina minentur efforescentiae, felici successu propinari potest; nam suavis ejus odor est acaris inimicus ac pestifer, qui h*s producere aegritudines saepe merito culpantur. Hysterici vero ac Hypochondriaci odoris hujus suaveolentis impatientes esse solent, illas tamen levamen sentire dicunt, si ambra utero admoveatur. Dosis gr. IV.
Animalia variis praedita lant facultatibus aediversimode armata, ut eo melius semet sustentent, aut contra aggrestarum defendant injurias. Crot rus horridus , Coluber N a venenum . nacti sunt. quo nihil in natura vehementius, & R a Torpedo motum tremulum, eundemque vel leviter saltem tangenti molestissimum. Simia acapurina clamoremedit crudelissimum, ipsa ossa quasi frangentem, quoties aliquis illam lacessit. Mustela Ermina perterrita, convulsa prosternitur, hinc hostium suorum praeda facile futura: ast insimul tetrum spar- et odorem hos fugantem. Viserra Memphitis aeputorius peculiari muniuntur praesidio, dum alis quis has persequitur vel aggreditur seras, mriendo foetorem explodunt, cetera fere suffocantem animalia. Uid. NOB. D:NI PRAEs. S. Nat. edit. X.
Ex Ferarum ordine & Viverrae genere est quoque Zibetha S. Nati pag. 44. descripta. In hujus utroque sexu inter anum & partes genitales utriculus adest, ubi odoramentum illud, ZIBETHUM dictum, secernitur. Animal molesto in loco assectum pruritu, se duriori affricat corpori & hane
evacuat materiam, vel ubi mansuetum fuerit aurishalpio eximitur. Locus