장음표시 사용
41쪽
nacem materiam a parietibus vasorum i saponaeea sua virtute separant, fibras ventriculi & intestinorum relaxatas coadunant, &stimulatione majorem bumorum adfluxum excitant. Maxime quoque aritiseptica iunt, quatenus acido suo aikalescentiam putredinosam destruunt, & tonica sua virtute fibras putredinosiae solutioni proximas consolidant , sirmant. Austera quoad aciditatem suam particulas oleosas involvunt, terreas vero suas partes fibris eoadunandis & adstringendis impendunt. Acria Min fluida & in solida agunt stimulando, viscosa quoque resolvunt ac adtenuant, & si cum oleosis consociantur, calorem quoque exaugent. Aromatica qua salinum suum stimulant, ratione vero olei, eum spirituosa activa parte comhinati, partes ole fas in sanguine augendo, ac spirituum vitalium motum promovendo, analeptica, calefacientia ac dia-phoretica sunt, quo plus acredinis continent eo
Ex sapore & odore ad vires Τoxicorum quod eoncludi possit, jam paucis demonstravimus. Sed si praecedentes g. g. penitiori scrutinio subjiciantur. atebit, quod sapor & odor in se pallidam nimisucem in hanc rem landant, nisi simul Theoria &Empiria chemica instillaret, quid in corporibus odoriseris & sapidis sit, quod observatum edit enfectum, Vel qualis eorundem mixtio esse debeat, ut hunc S. non alium exserant odorem vel saporem. Est itaque analysis chemica fundamentum, quo nititur Theoria Medicamentorum qua eorundem vires. Porro quatenus is distinctam demum habet ideam quantitatis cujusdam effectus, qui primo rite novit caussas agentes, non solum qua totalem suam materialem naturam, sed & qua uniuscujusque partis totius mixtionem & indolem; de-
42쪽
inde harum harmoniam inter se & connexionem eum effectu; & postremo caussarum agentium quantitatem. Omnia haec detegit Chemia: primum &ultimum ex analysi medicamentorum instituta. Secundum noscitur ex theoria affinitatis corporum, experimentis chemicis eruenda. Hinc demum patet, praeter experientiam nullam dari adeo certam methodum, rationes & quantitates effectuum determinandi, adhuc cognitam, ac chemicam. Sed hoc adeo
evidens est, ut qui ideam Chemiae antea g. II.
datam animo volvit, fateatur oportet, hoc Chemiae esse ossicium; sed dolendum, quod huic suo ossicio, qua regnum praecipue vegetabile, exa facere nequeat satis, quatenus ignis, primarium ipsius instrumentum, corporum partes ita ipsa sub analysi mutat, ut multum separatae a naturali sua discrepent indole, hoc est, ut potius ignis laetus esse, quam Vere educta chemica, cogitari possit.
Sed licet sussicienter hoc in negotio solidissima indissertatione: an F quousque Chemia resolvat corpora Sc. nobis otium fecerit Celah. Chemiae Pros D. D. Golsch. Mallerius, paveas tamen pharmaceuticas ea telas & regulas huic opellae inserere, ossicii & m teriae, quam pertexendam assumsimus, ratio eXp stulat.
Instrumenta Chemiae activa tria solum esse notum est, ignem, aerem & menstrua, nec pluribus natura vel ars indiget ad diacrises vel syncrises instituendas. Haecce licet fortissima sint, nutui tamen applicantis obsecundare debent, prout debiliori-hus vel fortioribus indiget cuneis ad corporum principia educenda. Bite vero administrantur haecco instrumenta, si sequentes observentur regulae. Iro cavendum, ne odor vel sapor Medicamentorum per analysin chemicam pereant vel mutentur. Hinca:o volatilitatem vel fixitatem partiuin constituen-
43쪽
tium ex Theoria principiorum probe cognitam haheat necesse est. 3:o Aiunitas corporum seu vis eorundem attractiva ad invicem & ad menstruum solvens nota esse debet. Hacce enim regula omnium corporum per menstrua resolutio & compositio nititur. Hisce universalibus regulis sequentes specia-liores fundantur. 1:o Si adsit aliquod stibjectum vegetabile odoriserum, ex antecedentibus cf. III. patet, Vim ipsius quaerendam esse in oleo elus aethcreo, quod duplici via separari potest, aut si cum affusa aqua lenissima instituatur destillatio, vel si admodum volatile illud odoriserum sit, adornatur destillatio, cum spiritu vini. 2:o Si subjectum non est odoriserum, sed sapidum, inde jure concluditur ad salinum aliquod, cujuscunque demum generis fuerit, quod consequenter aqua est solubile, adeoque succo expressis, vel fia ecto cum aqua triturato, sal essentiale ordinaria methodo sine igne exinde praeparari potest. 3:o Si resinosum planta edit saporem, resinae vel balsami subjectum spondet
Proventum, unde quatenus spiritus vini horum corporum proprium est menstruum, cum eo itaque instituatur. extractio, & paretur Essentia, Tinctura &c. mo Si oleosus adest sapor absque tamen odore, oleum inde cum successu exprimi potest. s:o Si gummosum cum resinoso junctum detegit sapor, spiritus vini aqua probe dilutus menstrui sungitur ossicio, quo in desiderata forma extrahi potest gummosa, resinosa aut resinoso gummosa substantia. Aut si praeoptetur resina a gummosa parte separata, aut primo cum spiritu vini rectificato, & dein cum aqua, vel vice versa, institui debet extractio, prout resina vel gummi superpondium habet. Hasce regulas si observassent Ρarisienses aeque ac Κaenig& Nedet aliique, nullus dubito, quin omnes desiissem querelae de similitudine eductorum ex omnibus Hegetabilium speciebus.
44쪽
PRO GRΛDU DOCTOR Is Proposita a
Upfaliae a7s4. Octobr. II. Neminem fugit, PR. PIVATI, Iurisconsultum
Venetum, primum fuisse, qui morborumper et effricitatem curandorum fecerit perieula: quod institutum tam prospere cessit, ut maximam omnibus moverit admirationem. Literis . enim annis MDCCXLVII & XLIX clarus consignavit auctor, vim electricam in tubis vitreis balsamo quodam obductis excitatam lenimen adtulisse podagra arthritidi, paralysi aliisque hujusmodi morbis: Immo, quod singulare plane & inauditum, tradidit etiam exempla itutae alvi, excitati sudoris & motae salivationis, actis tantummodo in motum vi electrica emuviis medicaminum. Tam mirabilem electricitatis virtutem haud multo post novis etiam
45쪽
D. IOSE PHUS VER ATTI partiria confirmavit partim auxit experimentis: quibus lactis, accidit ut cupiditas novam experiundi medicinam omnium fere ceperit animos. Paucis igitur post videre licuit hinc inde per Europam maximi nominis Physicos experimentis hisce occupatos instituendis; at non omnes pari cum successu. Electri satione sanarunt quidem D. IALLABERT paralysin quandam brachii; Nobilis' . D. de s A UUAGEs hemi- plegiam, rheumatismum, doloremque ischiadicum; ut & D. BI ANCHI morbos paralyseos atque rhe matismi. Fuere tamen alii, qui frustra omne adhibuerunt studium: immo, ut dicitur, quorum tentamina infaustos habuere exitus. Hinc tanta orta est opinionum varietas atque sermonum, ut quilibet nescius fuerit, quid de nova teneret re statueretque.
Haec erat lacies medicinae electricae, cum ante triennium primus aggressus est Celab. Asron. 'U. D. ΜΑRT. STRO MER aliquot inter nos hujus generis instituere experimenta. Quorum successu aliquali animadverso, factum est opera Nobilissimorum Virorum D ni Archiatri Ros E N S D. STRO-ΜER, ut Ego constitutus sim, qui in novam inquirerem medendi rationem. Ita jam per biennium occasionem habui, in variis subjectis & diversis morbis quotidie per horas aliquot electricam in Νολ- eomio saliensi experiundi medicinam; qualem Vero hanc invenerim, in animo jam mihi est Tecum, B. L. paucissimis communicare, casibus interea in medio relictis, donec Ephemerides prodeant Upsalienses.
In duobus aegris frustra scintillas ex oculorum viciniis eductas suisse; frustra quoque commotio-'
46쪽
nem adhibitam vidimus elemicam, ut vix aliquid hoc in morbo ab elem icitate sperare liceat.
AEgritudines articulorum animadvertimus quidem scintillis saepe cessisse electricis; dolendum vero, materiam repelli arthriticam, alia intus excitantem mala. Sic crebra animadversione perspeximus, sub usu curae electricae, dolores capitis fugaces, vertiginem, nauseam atque tormina ventris aegros amixisse, quae incommoda, articulos iterum repetente materia morbi, conquievere. Deprehensi quidem sunt hac sub cura, qui vesicam saepius levare coacti sunt, & quorum corpora nocturno manarunt sudore,.unde spes animum subiit, longinquitate temporis & usu frequenti malum longe pertinacissimum minui tandem atque molliri posse; verum enim vero post parvam temporis intercapedinem aegros iisdem, ut antea, malis distineri &diuelli tristes sumus experti. Non obscurum igitur est materiam arthriticam ictus elusisse electrieos.
In morbo hoc chronico, a materia catarinalis vel rheumatici generis orto, experimenta cum scintillis instituentes, animadvertimus dolorem quidem nonnihil leniri & dissipari; abiluta vero cura, eadem, qua antea, acerbitate urgere: cui incommodo ut occurreremus, simul in usum Vocavimus medicamenta interne sumenda, prae*riben- , do aegris sub usu electricitatis decoctum quoddam sanguinem mundificans, vel Electuarium purificans Nobil. Deni Arch. Ros E N, & si e constantiorem nobis praestitit usum medicina haec externa refou
47쪽
Nonnullis hoc in morbo utilitati fuit electricitas, ut haud indigna sit, cujus periculum faciant aegri. Quendam enim vidimus per plures annos a materia catarrhali membris captum, usu tandem assurrexisse electricitatis, & aliquot baculo jam diu innitentibus ambulationem conspeximus restitutam: immo, mirum dictu . semel videre licuit in contractura quadam genu rheumatica jam quinquenni, membrum, bis tantum electrieitate perculsum ad spatium unius palmae explicatum. In pravitate vero hae articulorum curanda perquam necessarium est, diligenter exquirere motus membri deficientes, ut patescat, quinam musculi jam morbo laborent. Illi scintillis, non vero commotione Muschenbrae-kiana, convellantur electricis, studioso sempere vitando punditiones antagonistarum vi praevalentium. Hi potius vapori aquae calidae per horas aliquot quotidie exponi, & tempore intermedio pannis laneis unguento emolliente Vel oleo quodam expresso madidis, foveri possunt, imponendo hisce dein vesicam, cum lateribus membro adaptatis &calesaetis. observandum vero in malo hoc rheu-onatici vel arthritici generis, initio curationis implenda esse vasa aegrotantis liquoribus morbo com gruis, ne in motum acta materia morbi in nobiliores projiciatur partes.
Scintillae eleetricae stylo metallico materia per se electrica vestito in meatum deductae auditorium, irritatione sua solvunt certimen & pus stagnans, ut & in surditate a febribus, metastasin digerunt. Quidquid vero in cophosi catarrhali, nativa, & quae ab aere humido, nec non in syrigmo- efficere
48쪽
essicere vita sint, solatium fluxum & evanidum suit. EpILEPSIA.Εpilepsiam haereditariam, ut & quae a timore, nec sustulit, nec exacerbarit electricitas. FURUNCULUS. Scintillae electricae digerunt.
In tumoribus hujus generis resolvendis tria capta experimenta belle cecidere HYSTERIA. Flammulas electricas frustra experiuntur hystericae. - ΙsCHIAS. Aliis in hoc malo contigit sub usu electrici tatis doloris lenimen, conselia curatione recrudescentis; aliis ne quidem hoc boni commodique evenit; aliis prima quidem satis prospera fuere, sed post aliquot dies conversa est vis morbi ad intestina, unde ventris tormina assidua & quam maxime molesta.. Sic quomodocunque sese res habet, victoria certaminis semper penes morbum.
In odontalgia, quae dicitur, cariosa, catarrhali, arthritica & scorbutica, homines numero insignes, etiam gravidae, igneam hanc experti sunt curam. Ploisque contingit levamen doloris; pauci vero hoc bono diu perfruuntur; redit enim ple-c ruta
49쪽
rumque acerbitas mali vel intra nycthemeron, Mjam per aliquot horas, inprimis vespe tinas, gravius 'affigens. spolite dein decedit; vel diebus sequentibus, dolor dentes iterum sed mitius fodit, repetito electricitatis usu profligandus. Circa curam observare licet, quod scintillae electricae, mediante nylo metallico, continuo communicari soleant rivu- Io cum dente afficto, ut tremulus, qui sic excitatur. motus aequalis sustineatur usque ad persectameessationem doloris.
In obstipatione alvi saepius experimenta re intivimus Italica, & quidem cum variis haud parvi ponderis pharmacis , e. gr. jalappa, scammonio &Theo ; at semper oleum & operam vidimus perditam.
Frustra tam in hemiplegia, quam in paralysi commotionem adhibuimus Lugdunensem; frustra quoque scintillis paralyticos convulsimus mustu.los; tandem vero casu hinc inde supra paralyti- eam partem spatiola invenimus tam sensibilia, ut actio scintillarum vix tolerari potuerit. Quibus animadversis,. haec unice loca scintillis adussimus electricis , & se haud ita pridem in cive upsa- Iiensi paralysin quandam manus perfecte soIutam Vidimus. Liceat igitur hoc in morbo suspendere judicium, donec ansa detur novum repetendi experimentum.
ΕX paueis, quae capere contigit, experimen.
tio, ni l certi concluth potest. P. tamen Vidi
50쪽
mus morbum, hunc lenitum in periodicas solum te,siones mutari, etiam semel expugnatas.
Duo solum electricitatem hoc in morbo ea perti sunt, qui per totum corpus scintillis percutiebantur electricis. In altero febris ad tempus fugata ἔ in altero vero vis morbi in tertianam conversis est non sublatam. Dubium igitur electricitas se-brium intermittentium est remedium, nec adhue satis exploratum.
Add ictum de malo ischiadico judicium hieetiam valet.
Coronidis loeo hisce sequentia subnectere liceat: I. In febribus intermittentibus nihil valet commotio electrica. 2. In rheumaticis, arthriticis& sideratoriis morbis rarior sub usu electricitatis est allevatio sine indieiis retrogressus cujusdam materiae. 3. Magna inter morbos sideratorios &rheumaticos adest convenientia; vidimus enim rheumatismum cum surditate, tremore, decubitu& mobilitate dissicili unius eiusdemque lateris, nec non hemiplegiam, ubi scintillae eleAricae hinc inde solito majorem excitarunt dolorem, & in qua restituto ad aliquam partem brachii paralytici motui successit ophthalmia, qua frigidis ab aegro repressa, eadem iterum cepit brachium imbecillitas. 4. In paralysi quadam digitorum annularis & auricularis, semel vidi scintillarum ex parte affecta eductionem non successisse. s. omnibus sub usu electricitatis continuato accidunt tarditas alvi & aucta ciborum cupiditas. sine dubio ex incremento perspiratio