Caroli a Linné ... Amoenitates academicae seu Dissertationes variae physicae, medicae botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis. Volumen primum decimum ... curante d. Jo. Christiano Daniele Schrebero ..

발행: 1785년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6a PULSUS mTERMITTENS.

illis etiam accomodata est, observata enim documrunt polypum, e loco dimotum, inopinato suffocasse. In votis est, ut inveniretur medicamen, quod virtute polypos ejusmodi solvendi instruetum esseti Nec est, quod desperemus, quum ea, quibus summa insit solvendi virtus, magna quoque

non semper acrimonia nocere queant. Mel , fructuum horaeorum succi, densitatem sanguinis solvunt. Sapo venetus, horax, sal ammoniacum, sa-Ies volat. oleosi &c. visciditatem attenuant. Lentorem lymphae in syphi liticis affectibus, variolis, febre pestilentiali & petechiali mobilem reddunt

Calomelas & Camphora c. Iners ovi cocti albu. men solvit layrrham, & oleum fluidam facit ceram , adeoque inveniri posse etiam iners remedium polypos soluturum dies futura monstrabit, ad quod inveniendum incitat maxima utilitas, in scientiam& mortales inde redundatura. In pulsuum intermissione ex abundantia sanguinis& aneuragmate cordis vel arteriarum, prosunt sanguinis detractio, potus tenuissimus, serum lactis, hydringata mellitum, eibus blandus tenuis, repetitis vicibus parva quantitate sumtus, ut parum chyli sanguini misceatur, & humorum dilutorum per vasalubricata expeditus fiat transitus. Mentis & corporis quies necessaria est, quo componatur eo modo vivendi genus, ut ne fiat major motus cordis, quam qui ad vitam continuandam sit necessiarius; hinc omnia stimulantia maxime sunt aliena. Anm- ramale in. arteriis externis haerenti medebimur, juvando tunicarum infirmitatem pressione externa, qua ' protrahenda, donec robur sufficiens adquirant, ad sustinendum impetum undarum sanguinearum; sed hoc tentandum in recenti aneunysmate.

72쪽

Si inflammatio eordis aut tumicarum in s teriis quietem pulsui induxerit, medela inflammationibus convenienti, obveniundum, ut sanguis immo. bilis haerens recipiat diametrum, canali minorem, seque inflammatio solvatur. Pulsus' intermissio, quae debetur Useis E cauo-ss arteriis aut cordi, concretove cordi cum pericardio, medelam omnem respuit, sola relicta diligentia, qua mitigentur mala, ex tam gravibus caussis profluentia.

Haec sunt C. L. quae circa dominam arduam non minus quam necessariam proserae potui. Multa addi, multa curatius exponi debuisse fateor. Benigniorem tamen censuram eo certius mihi pobliceor, quod voluntate magis, quam viribus conantis, innoxia ausa aequitas metiri soleat.

XXVI.

73쪽

CORTEX PER UVIANUS

s . propositus

Upsaliae I 7s 8. Maji Io. Cum omnia quae ad hominis sustentationem, conservationemque spectant, quando vel a naturali bona conditione recedunt, vel male & perverse adhibentur, sanitatem quoque ejus perturbare atque exstirpare, immo & vita praema. ture ipsum privare possunt; ille quotidiano corporis sui perniciei periculo esset subjectus , si vel summum numen facultate eum destituisset, convenientem naturae ejus χX rerum non naturalium faciendi usum; vel si nulla paravisset media, quibus cum ex errore in ipsis commissis ignorantiae vel neglectus sentiret fructus, eos iterum posset prinpulsare & removere. aeterna

74쪽

AEterna vero haec bonitas hominem tam facultate praedidit, qua corpori quid utile quid damnosum sit, tam sensibus quam experientia, magna illa magistra, discernere possit, hoc rejicere, illud

eligere. quam omnia ei donavit, quae ad sanitatem suam, Vel proprio vitio vel absque eo amisiam, restituendam conducunt. Eum enim in finem montes & valles magna ornavit herbarum copia, medicinas in regno animali disti ibuit, immo in profunditate terrae collocavit thesauros sanitatis, hominique dedit facultatem, ea ubicunque cognoscendi, sibi subjiciendi, inque usum sustentationemque suam convertendi. Haec vero bonitas eo praecipue est multiplicata, dum nonnullis mediis proprias Plane praebuerit vires, & tanta etiam ipsa produxerit quantitate, ut omnes & singuli in usus suos ea convertere possint. Non mei quidem est propositi, omnem remediorum tali vi praeditorum enumerare copiam; Corticem vero peruvianum in eorum numerum omni jure referri debere, existimo, dum non modo satis copiosa adsit quantitate, sed & per egregios effectus potissimum eorum unum esse, se manifestaverit. Quis enim in orbe medico tam est rudis, ut ignoret, hoc pharmaco non modo omnes intermittentium febrium species certe & secure tolli, verum etiam alios morbos, quos esticaciora remedia saepe frustra sunt adgressa. Si igitur Cortex peruvianus inter remedia s. d. specifica locum obtinuit fere principem, & a Doct. Sydentiam unicum & solum declaratur specificum ab , honoribus cumulatur quae reUera ei competunt. Sicuti vero magni nominis & virium remedia, non semper utiles atque salutares praestant effectus, sed rec te adhibita illos solum edunt; sic testimare

75쪽

aestimare non possumus; Corticem esse absolute bonum remedium, sed potius concludendum, illum

instar aliorum remediorum heroicorum, maximum saepe causare damnum atque perniciem, nempe si perverse eo utimur. Et certe damnum hoc phar.

maeo saepius perversa applicatione productum non est leve, cum & ejus patroni amicique in scriptis Ieorum multos allegent casus, qui testimonium inde praebent; & si verum est, quod Virtam ob insignes ingenii dotes & acumen mentis quam ob abusum inde factum multifarium in mundo erudito, pernotissimus, narravit, Boerhaavius immortalis summi illud habuit momenti, dicendo, corticem post ejus in Europa introductionem plus trucidasse hominum, quam omnos Ludovici XIV. exercitus. Hujus quidem non adhuc est loci, emolumen. ta & damna, corticis usu producta, pertractare; ex dictis vero jam sequitur, maximi esse momenti, ut qui praxin medicam exercere cupit, notitiam de

hoc pharmaco sibi acquirat quantum fieri potest persectam; ut praesertim diligentissime inquirat, quomodo in solida fluidaque corporis nostri, secundum

diversum sexum , temperamenta , aetates atque tempora anni, agat tam in sanis quam aegrotis; quae notitia ita debet esse comparata, ut ante applicationem hujus medicamenti, effectus secundum diversos corporum & morborum status tanquam prae .

sentes sibi repraesentare, ipsosque praedicere possit. Quod vero ego ex ore fidelissimorum praeceptorum hujus Academiae, ex scriptis optimorum practicorum, & ex nonnullis secundum eorum exemplar cum cortice institutis propriis observationibus, de eo novi, hac dissertatione, mihi jam legibus hujus Academiae convenienter, pro specimine adhibitae diligentiae & per illam acquisitae notitiae in medi-eina, publice defendehda, pro facultate mea tru

dam.

I. I.

76쪽

Α:o MDCXLIX. Cortex peruvianus, alias . quoque mina, Chinchina, Cortex labrilis & sebrbfugus, Cascara de Loxa, Cascarilla, Lignum de Lima, Pato de calenturas, Chineliona &α dictus, per Proregem Hispanicum Comitem dei Chinchon,& non multo post per nonnullos Iesultas in Hispaniam perlatus fuit. Hi ipsum postea in Italia so

ma pulveris, & nomine Cardinalis de Lugo, contra idem auri pondus vendiderunt, unde postea sere per totam Europam innotuit. Sacricolarum horum avaritia atque argenti cupiditas per longum quod offuxit temporis intervallum diligentissime celavit, esse corticem pulverisiatum arboris Ganaperidis dicti θ' . Tandem vero cum & hoc innotesceret, notitia tamen exacta ejus arboris longe post defuit

ad annum MDCCXXXVII. Eo vero, & quidem

in convρntu Acad. Scient. Parisis literae a D:no de 'Ia Condamine ad D. du Fay missae ab eo praelegebantur, quibus sequens inerat arboris hujus corticis descriptio O . se Crescit nempe in Ameri- ea meridionali, & quidem in Regno Peruviano, apud Provinciae Qui tensis oppidum Loxa, nec non alibi; in montium jugis, ad mediam partem & radices,

raro vero in planitie animadvertitur. C anumam praecipue montem & alios adjacentes, uti & a Lo-xa remotos Occupat. Non adeo est procera, sed ad pruni circiter altitudinem excrescit. Insigniterin' rathos est divaricata, caudex est mediocris & folia quae ramos Vestiunt sunt simplicia, opposita, Ε et ovato

77쪽

ovato oblonga, anterius cuspidata, integerrima, petiolata, tres uncias longa, duas lata, sat crassa, costa per mediam longitudinem excurrente, ex qua nervi laterales ad oras successive obliquant. Extremis ramis e summo arboris prodeuntibus unus UeI plures innascuntur norum fasciculi, figura & eolore

caeruleo - cinereo, antequam aperiantur Lavendulae

floribus nonnihil similium. Communis florum pedunculus ex alis soliorum emergit, & in plures pedunculos minores divaricatur, singulos singulum forem gerentes, perianthio donatum minimo, quinquedentato, persistente & embryoni inside te. Corolla monopetata est regularis & infundibu- Iisormis, Hyacinthi fori fere similis magnitudine& figura, tubo 9 linear. oblongo, limbo patulo, quinque - vel sexfido, laciniis acutis, margine attentius insipicienti leviter serrato. Color corollae intus est miniatus, ad medium vividior, ad margianes pallidior, extus rubore squalido cum lanugine albicante. Ex fundo tubi oblongi egreditur pistillum, stigmate oblongo & viridi instructum, tubum quod non excedit, & circumdatur s staminibus pallide luteis & intus reconditis. Embryo in capsulam olivaesormem permutatur, quae aperitur a basi ad apicem duobus loculamentis per septum separatis, unde sere semper Semina parva compressa capsula rupta proveniunt, margine cincta membranaceo pellucido. Ualvae arescunt & fiunt breviores & latiores. ,, D Ex hac floris descriptione patet,

10 Cum hae descriptione conferri meretur illa, quam Cel. Mutis & h. Li eo acceptam referimus, quamque . SI'. set. II. tom. a. p. I64. huc transscribere non superfluum erit : Folia spposita. petiolata, integerrima, subtus tomentosa. Flores paniculati, Pedicellati. . . Coo le

78쪽

Patet , eam ad Classem secundum Nobil. Praesidia systema vocatam Pentandriam Monogyniam Pertinere ε .f. II. Historia docet, Chinehinam apud Americanas

gentes per multum jam antea temporis spatium contra febres intermittentes fuisse usitatam, quae ex Leonibus, . febre saepius vexatis, comesto Ver Cortice sanatis, eam in usus suos convertere didicerunt e . Anno vero 164o uxor Proregis Hispanici, tunc Comitis dei Chinchon, tertiana inte mittente vehementi, quae saepius epidemice in ea

regione grassatur, Cortice uenata fuit, unde Hispaq

nis ibidem, & ita porro f) in ipsa Europa, uti jam

mentionem injeci, innotuit. Magnum pulveris Cardinalis de Lugo pretium abunde testatur, qua ii febrifugum hoc tunc in Europa fuerit aestimatum. Sicuti Vero plerumque res peregrinae multa experiuntur fata, antequam verus justusque eorum determinari possit usus; idem quoque contigit Chinaeis, Quantum enim per nonnullos annos in Europa

L monophyllus, minimus, campanulatus, obsoletissimo quinquedentatus. cor. iniundibuliformis, extus tomentosa. Tubus cylindricus , calyce multoties longior. Limbus tubo brevior, quinquepartitus: Iaciniis ovato θ oblongis, patentibu sapice intus margineque lanatis.s , setacea, e medio rubi. Anthera oblonge supra hasin exteriorem affxae in fauce corollae.

capsula bipartibilis. dehiseens in duas partes digesimento parallelo, latere interiore dehiscentes.. M Lin ei gen. Planx. Pag. 413.

79쪽

erat celebrata, tantum postea insecura atque noxia fuit declarata g), adeo ut omnis sere ejus usius suisset suspensus atque Americanis solis relictus. Αnsam ad hanc mutationem praecipue praebuisse videtur, quia tempus, dosin, usus rei teratos &c. ad penitus exstirpandam materiam febrilem, vigoremque corporis restituendum adhuc ignorabant, quod etiam scitu difficile erat, ob magnum pre-'tium ad instituenda tentamina perinde impediens. Non tamen deerant. qui Corticem in febribus intermittentibus adhibebant, nomine tamen ejus Occultato, ne propriam periclitarent famam, nec lucrum ex utilitate medicinae ignotae possessbribus proficiscens, amitterent. Talis erat Robertus Ta

hol, Eques Anglus, qui multos in Gallia febre Iaborantes. nomine remedii Anglicani, Cortice sanavit. Munificentia vero tandem & liberalitas Ludovici XIU. arcanum' Talboti patesccit, & cura diligentiaque Monarchae hujus, Cortex Chinchinaesafficienti quantitate ad Galliam, & denique per alios, ad totam Europam perlatus fuit. Tali modo cele-hritas hujus febri fugi amissa iterum restituebatur.

Multi quidem Medici & post hoc tempus usum ejus

iterum suspectum reddere voluerunt, frustraneis tamen semper conatibus. Ipse quondam ob eruditionem in Medicina, praesertimque scripta chemica& practica Cel. Statil, & varii discipulorum ejus, in quorum numero est Cel. Halae Proseor Iuncker, odio Corticis singulari fuit assectus, adeo ut &hie

ineptum nominaverit medicamen, urgendo ad plane sauciandam ejus famam, reginam Hispaniae usu ejus praemature diem obiisse supremum, regemque

Philippum V eo periculis atrocissimis fuisse expOstum M. Immo & ipse Ramazetinus, vir ille aevo suo

Junckeri Therap. special. p. 666.

80쪽

suo fama & auctoritate florens, & qui commentariis suis de morbis artificum & morbis principum, uti & aliis scriptis doctillimis famam sibi acquisivit

egregiam, ultimis sere vitae diebus Corticem peruvianum scripto culpavit, usti ejus experientia propria antea non modo approbato, verum & aliis commendato. Inconstantiae hujus qualis & fuerit causa, certum tamen est, solitum heic errorem fuisse commissum, ut ipsi rei imputetur, quod minus rectae adplicationi solum adscribi potest, uti hoc quidem in ipsa Autoris inscriptione promittutur. Sic aliquando bonus dormitat Homerus. g. III.

Quanta vero fuit malevolorum & inimicorum Chinae in nostro aevo copia, qui egregiam in febribus intermittentibus utilitatem in dubium vocare studuerunt; tot quoque habuit amicos, defensores laudumque suarum praecones. Quantum enim

o Torti therap. special. it. resp. latro - apologeticae. De noxiis paludum effvulis. In In propempti ad diss. de recto minae usu.mJ China ch. ab iniquis iudieiis vindicata. M observ. de febribus. o) In Aphorismis. p) Comment. BoohaaV. aphor. p. 559. 363. O In orat. de prax. med. rep. eertitud. Franeos. & Llps.1746. 6 Recutit de methodes.

SEARCH

MENU NAVIGATION