장음표시 사용
111쪽
ac laxentur, colligare tantummodo, atque perstringere ; in animal bus vero alia se prodit Gangliorum facies, nimirum figura non ombiculari , sed ovali , seu olivari ; ita ut verum Ganglium constare quodammodo videatur quod maxime annotatum velim ex duobus conis per bases commistis , atque in medio conjunctis , quorum apex superior principium , inserior finem , seu caudam constituit. Hinc autem suo loco apparebit, Ganglia non colligandi solum , sed
premendi etiam, ac se elevandi, urgendique munere donari. At ne , ut Plautus ait , proloquio Te exanimem , ad causae momentum veniam, ostensurus primo loco, qualem ipse hactenus perarentatis experimentis Gangliorum structuram deprehenderim , quae tamen, quoniam, ut scis, tenacissimo, firmoque villorum, ac fibrarum contextu coalescit, concrescitque, accuratae, exquisitaeque dissolutioni pertinaciter magnam partem reluctatur. Te non latet quid alii de Gangliorum structura literis mandaverint , cum Tu librorum voracissimus jam videris, ab inventore Falloppio Ganglium per haec verba suisse descriptum: est corpus obungum, oImaris Aurae
od colore carneum videtur, ac subsantia nervea, durumque iam
dum es.& paulo inseritis, nulla alia substantia Znatur, quam ner. mea, or qua i in callum concrescente. Villi sitis autem Falloppii sensum pene exscripsisse videtur, ac tantum addit, plexus esse quasi κ'
aeos 1n canna, aut arboris caudice.
Vieussenius utique paulo accuratius texturam Gangliorum, ut ipse nuncupat, attigisse vis is est , cum illos ὸ ne eis fibris, anerulis ,
Cr venalis pia crassaque memve involutis contextos assirmaverit, adjunxeritque , majores eorum fibras earnosarum fibrarum rum colorem, tum jubsantiae modum aemulari; cui postea sententiae paucis mutatis subscripssit Joannes Mauritius Homnannus in sua Idea Machinae Humanae, aliique . Nemo tamen, quod sciam, internam Ganglioriam substantiam persecutus est, fibrarumque ordinem, principium, situm, modumque, quo excurrunt, recte pervidit, atque ad usum illinc colligendum, delineavit. Tu vero inter tot ambages, ac tenebras rem acu tetigisse visus es ; cum in Ganglio muscularem substantiam quaerendam este, propo- ponas . Et quidem diligenti, accurataque adhibita Gangliorum s Oione, quae modo cruda, modo cocta , modo etiam longo tempore tum in urina, tum in aceto macerata animadvertimus , tuto assim verare possumus , eadem esse peculiares , suique generis musculos, cum re ipsa musculari texrura donentur. An vero glandularem etiam
naturam participent, hoc profecto est , de quo vehementer dubit
mus, tuamque sententiam exquirimus.
112쪽
Ut autem muscularis in Ganglio fibrarum complexio evidentius nobis appareret , selegimus majus , quod nostro in corpore inveniatur , de quo Falloppius primum scripsit, & posteriori ramo nervi
paris vagi attribuit. Sed hic mirari subit ,- peritissimum , exactiunque Anatomicum in re tam evidenti fuisse hallucinatum . Siquidem olivare , ut ipse v Cat, corpus , quanquam fibras accipiat a nervo paris vagi , cumque eo per communem membranam in itinere involvatur ; perquirentubus tamen originem, sedemque illius liquido apparet ab alio insigni nervo intercostalem internum appellant repetere, qui dum Gamglium ingreditur, non solum non candicat , quemadmodum vicinus nervus paris vagi, sed aliquantulum rubescit; atque etiam a-diverso cranii foramine proficiscitur, nimirum ab illo , per quod arteria ca- rotis intra calvariam penetrat; cui quidem arteriae per multiplices etiam fibras ac aerescit; secus ac nervus paris vagi qua finitimus est venae jugulari, atque ab ejus foramine cinterposito dumtaxat osseo isthmo egreditur ; ita ut admodum salebrosam, sed tantundem pubchram, atque admirationis plenam rem ostendat, qui ejusmodi ne Vorum , paris nempe vagi, & intercostalis radices a primis quibusque initiis seorsim persequitur. Quod sand ignoramus, an ullus hactenus Anatomicorum felicissime sit assecutus. Sed relinquentes nervos paris vagi, in illum unum, qui ad etam
mandum Ganglium fertur, oculum, dr cogitationem intendamus . II ic itaque nervus consideratus intra calvariam, seu antequam superet cranii repagula, quoniam exiguis fibris coagmentatur, ejusdemque est cum medullari cerebro, ac dura matre coloris , vix distimgui potest, unde praecipuum sontem, atque originem habeat. Accedit ad operis disticultatem, quod cum cerebrum necessario flecti, ac revolvi debeat , ut principium hujusmodi nervorum syectari possit,
isdem propter summam exilitatem, mollitiem, ac teneritatem, quam
servant, cum primum a medullari cerebri parte proficiscuntur, facillime disrumpi, aciemque effugere solent. Quantum autem repetitis sectionibus perspicere potuimus, nobis visi sunt primum oriri a protuberantiis cerebri, ubi cum pedunculis glandulae pinealis adnm
Quod autem certo certius asseverare licet, illud est, nervum hunc non prociat ab ortu suo supra illam statim durae matris sectionem femri, quae dividit cerebrum a cerebello, cumque ea per nerveas fibras ita complicari, ut ejusdem progressus non nisi per lanceolam, disciLsb villorum complexu, apparere possit; ac proinde factum arbitror, ut Anatomicorum diligentiam huc usque sesellerit.
113쪽
Postquam autem nervus hic ad os sphenoides eadem dura matre irretitus pertigerit , inter nervum oculorum motorium, plexumque eorum nervorum , qui audiunt gustatorii, penetrat os ipsum , quo loco ingreditur arteria carotis , cui per multiplices fibras connectia ur. Dum autem trajicitur per cranii foramen, ac postquam ab illius angustiis vindicatus est, nonnullos ramulos accipit ab aliis , immo sere ab omnibus nervorum paribus, quae intra cranium nascuntur, nimirum ab optico , ab oculorum motoriis , nec non etiam a gustatoriis, & auditoriis; quamobrem Ganglii nervus, quem intemcostalem dicimus, ex multis consari, ac veluti in fasciciatum colimctus internam carotidem sensim complecti pene videtur , donec ninvas fibrarum suppetias nanciscatur tum a posteriori nervo paris vagi, tum a nervis linguae motoriis . Hisce denique fibrarum surculis locupletatus nervus juxta secundam cervicis vertebram Ganglio augetur, implicaturque , cujus luculentam historiam nunc daturi sumus. Hinc vero perspicue apparet, primum, seu superius Ganglium ad nervum paris vagi nequaquam pertinere, tametsi aliquot ab illo fibras deducat. Tibi autem, Vir eximie , investigandum , ac perpendendum relinquo , an multitudo nervearum fibrarum , quae, ut diximus , ab
hoc nervo exortae internam carotulem complectuntur, eaedem secundum arteriae ductum reflexae, ac recurrentes per singulas ejus intra calvariam distributiones tam in membranis , quam in retibus comitentur, atque implicent, quemadmodum compertum est evenire in ramis externae carotidis , ad quos nervi insta Ganglium orti quaquaversum recurrunt, omniumque pene mutationum,& affectionum , quae in humana potissimum facie secundiim pathematum vires animadvertuntur, non immerito causae existimantur.
Nos interim adnotatione rursus dignum censemus , nunquam a
nobis Ganglium in nervo paris vagi , ejusque posteriori ramo per collum excurrente inventum suisse, quidquid ab aliis Anatomicis ota servatum reseratur, qui forsitan cum Falloppio id asseruerunt, quia
non raro nervus intercostalis statim ac ex calvaria egreditur, in duos
ramos dispertitur , & in unoquoque Ganglium admittit: unde fieri potest , ut pro Ganglio paris vagi acceptum fuerit illud, quod interdum eidem propinquius , cumque eo communi quadam tunica Velarum invenitur, quanquam non ad nervum paris vagi, sed ad intercos alem pertineat. Ne vero in parergis susiores esse videamur , ad institutam Canglii anatomen propius accedamus: in qua tametsi ea, quae a nobis observata simi, vix potitiit ad O dilucide scribi, quemadmodum visa
114쪽
stierunt i adscita tamen in auxilium pictoria arte, speramus fore, ut studium nostrum haud omnino improbes. Patere interim, Vir doctissime, ut de Gangliorum natura dicturi, mutuato a magnis Scriptoribus exemplo, nonnulla prius tum in genere, tum quae sunt oculis magis obvia, persequamur; ita enim ad penetralia tutum nobis utcunque iter munire poterimus. Primum itaque observamus , Ganglia nusquam uni dumtaxat nemvo appendi, atque advolvi solere, sed multos simul admittere, connectere, permiscere, & colligare. Secundum, ex nervis, qui in Ganglia seruntur, nonnullos supernti ac fere ad lineam , nonnullos transversim, seu obliquὰ penetrare: silerosque ad internam illorum substantiam pertingere, aliquos ad so-as membranas, aut exteriorem corticem dispensari.
Tertium, ubicunque verum Ganglium invenitur, ibi quidem nemvi magis conspicui , qui tam superne, quam infernὰ ad internam, ac pene medullarem ejus substantiam penetrant, subrufi , seu levi quodam sanguineo murice tincti apparent, cum alii, qui sine Gangliis vel a cerebro , vel a spinali medulla proficiscuntur, praesertim vero par vagum, ejusque rami, priusquam cum Ganglio se se immisceant, omnino albicent.
Quartum, intra Ganglia ubique locorum vasa sanguinea tam influa, quam reflua , & quidem conspicua ex proximis caudicibus derivari
Quintum, Cangliorum moles major est, quam sit aggregatum mnium vasorum ingredientium, atque egredientium: quo fit, ut ad eorum productionem concipiendum necesse sit concurrere , praeter communia vasa, peculiare aliud corpus excitatum non tam ex cohaerentia, & complicatione praefatorum nervorum, ac sanguiferorum, quam ex novis organicis partibus, quas provida, solemque Natura
subsistentibus, probeque commixtis, excoctisque liquidis, simul etiam elongatis , prolatatis, varieque dispositis solidorum fibris, fingit, &creat. Sed jam tempus est, ut nostras de interna Gangliorum subastantia oblemationes pandamus. Accepimus itaque superum in collo , quod majus est, Ganglium plerunque sinistrum tum humanum, tum, ut ejus particillae facilius cerni possenr, equinum ἱ atque in utroque eadem exterilis animadvertimus, videlicet Primo quod attinet ad situm , collocari Ganglium hoc inter primam , & ieciandam cervicis vertebram prope arteriam carotidem imternam sub vena 3ugulari , ac nervo paris vagi. Vide Figuram Pr,
115쪽
Secundo, quod spectat ad vasa, arteriolas ab interna carotide acicipere , quae quidem superiorem praesertim ejus verticem subeunt, ac pervadunt; venulas vero in jugulares remittere; nervos quamplinmos a pari vago mutuari. De lymphaticis autem quidquam assi arenon audemus, cum eadem nunquam in oculos nostros incurrerest,
etiamsi probabile admodum censemus, aliquot ibidem inveniri; cum ubi est vaginalis tunica , ibi lymphae ductus quoque adesse soleant. Tertio, tribus membranis Ganglium involvi quanquam non Telatet, tunicarum numerum per anatomiciim artificium minui, augmrique facile posse ) quae quidem tunicae, non dubitamus, quin suam
ii cerebri membranis originem ducant ; licet parumper augeantur, ct crassescant circum Ganglium, per accessionem novarum fibrarum,& nutritii succi moram. Harum exterior laxe illud involvit ad imstar tunicae testium vaginalis: ita ut integrum hujus Ganglii corpus, fi digitis comprimatur, tanquam contentus nucleus huc illuc elabi, ac quoquo modo dimuero videatur. Haec autem contexitur crassioribus, & ad muscularem indolem accedentibus fibris, quae quidem Propter permixta vasa sanguinea subrubent. Interna sui facie lubrica est, leni quodam liquido mollita , quemadmodum peri cardium, cujus ut speciem reserre, ita etiam usum praestare videtur: nam ut illud cor, ita haec Ganglium Iaxe involvit, & complectitur. Secunda membrana arctius Ganglium ambit, eaque tenuioribus quidem, sed magis invicem complicatis, & cohaerentibus fibris ins-gnitur.
Tertia occiIrrit plane tendinea , atque adeo validὰ cum Ganglii Corpore conjuncta, contextaque, ut ab ejus superficie sine illius divulsione, ac laceratione separari nullo modo possit, ac proinde dici mereatur circularis quidam tendo , cujus fibrie cum carneis ipsius Ganglii omnino continuae sunt. Summa vero hic animadversione dignum est , quod exiles , ter tesque nervi , seu potius nervet tendines , qui ex Ganglio, suis amembranis nondum spoliato, prodeunt, ut in Fig. Secunda, quique
ad vicinas partes, praesertim musculares, atque ad sanguinea etiam praecordiorum vasa, potissimum arteriosa, pertingunt, non proficiscuntur ab externis Ganglii membranis, sed ab interiori ejusdem substan-xia; quare pulcherrimum saepe nobis suit rem hanc quam diligentis
sme pertractare: sumpsimus enim unum , alterumque ex illis tenduneis nervis a vaginali tunica propendentibus, cumque illos modo e terius digitis comprehensos , modo interius stylo elevatos pertraheremus, semper vidimus ita invicem respondentes, ut terebratis membranis , penitus continui apparerent , viderenturque veluti tendines
116쪽
digitorum perforantes , dum ipsae membranae perforatorum tendinum vicem gerunt.
Hoc sane loco non erit abs re illas observationes adnectere, quas nos etiam de progressu nervorum a superiori Ganglio prodeuntium fecimus. Nam licet ab aliis id Anatomicis forsitan tentatum fiterit, nostris tamen oculis fidere consultius duximus. Primum itaque , quantum observatione propria colligere potu
mus, subrufi ejusmodi nervorum ramusculi ad colli, ad pharyngis,
ad laryngis, ac linguae musculos, finitimarumque partium membranas seruntur , cumque earum texturis ita permiscentur, & advolvuntur , ut mille claviculis cum muscularibus fibris etiam artuum superiorum implicentur. Jucundum praeterea nobis suit cernere hujus nervi fibras per oeso. phagum ad ventriculi etiam orificium descendere, ac per ipsbs membranaceos, quos intercartilagineos dicunt, tracheae musculos, quaquaversum in bronchia spargi, ac disseminari. Deinde alii etiam nervi in vicinas arterias praesertim carotides smruntur, & cum iisdem , ut superius indicavimus , reflectuntur tum extra, tum intra cranium nonnulli recta quoque descendunt usque ad aortae caudicem , cumque illa ad cordis substantiam procedunt. Alii aortam quoque descendentem sub exteriori membrana quaqua- versum comitantur. Illudque admodum spectabile est, nervos a primo hoc, & a secundo Canglio prodeuntes multiplici nexu cum amterias axillares , tum aortam complecti, indeque recurrere , atque adeo cum aliis arteriis permisceri, ut si pertinaci diligentia illos peta sequamur , spectare liceat, eosdem nervulos ad usque fines arteriaiarum, earumque insertiones in musculos , & venarum principia imsernorum etiam artuum diffundi, ac propagari.
Notabilis pariter est nervus, licet obliquo ductu procedens , quia superiori hoc GangIio descendit ad inserius, locatum super septimam colli vertebram : quin imo si dixerimus, ab utroque Ganglio neruvos proserpere in singulas serὰ nostri corporis musculares partes ,
forsitan a veritate non aberrabimus.
. Non exiguus quoque nervus a superiori Ganglio prosectus, postquam in Thoracem penetravit, inter mediastinum, & pericardium ad cor ipsum pergit. Admirabile porro est intueri myriadem, ac rete illud, quod ei formant nervi a duobus hisce Gangliis exorti cum nervis cervicalibus, paris vagi, intercostalibus a dorsi vertebris prodeuntibus , ac demum cum tenuibus fibrillis a phrenico derivatis, quod quidem mirificum rete suo loco delineatum in libris nostris de motu cordis exhibituros pollicemur . Diuitigod by Cooste
117쪽
Sed ut eo revertamuri unde digressi sumus , elixatum , & ad, miissim a tunicarum involucro spoliatum , denudatumque Ganglium exhibuit nobis pervidendum externa in facie rete quoddam nerv sum suis cum membranis tenaciter implicatum. Vide Figuram Ter
Sub hoc autem rete cernuntur eleganti ordine a summo ad imum Ganglii verticem protensae fibrae carneae, quae sic dispositae sunt, ut perbelle peponis corticem, sulcis in aequalia segmenta divisum resem re videantur; quemadmodum eadem Figura observare licet. Neque interim illud est hic praetereundum, scilicet ab intermediis fibrarum commissuris innumeras fibrillas emergere , cumque interiori tunica conjungi, atque implicari, quae quidem fibrillae, quoties Ganglium a membranis per vim liberatur , retegiturque, necessario divelluntur, ac discinduntur. Et quoniam dubitabamus olim , an in Ganglio fibrae carneae eundem interius ordinem servarent, quo exterius procedunt; idem propterea longa coctione elixatum unguibus eatenus utrinque leniter diducere , ac laxare coepimus, quatenus paulatim ad centrum usque perveniremus: quo san8 in experimento interna Ganglii substantia sese nobis ostendit compacta ex tenuissimis fibris, iisque nudam aciem pene effugientibus , quae tamen per micros pium evidentius apparent carneae, eaeque proscisci ab albo quodam tendine per centrum recta instar axis a superiori ad inseriorem verticem protenso . Hae autem fibrae a memorato tendine tanquam a pinnae costa non utrinque solum, verum etiam quaquaversum, seu radiatim ad universam superficiem nonnihil inserius inclinatae seruntur. Quapropter, si rem ad myologicas regulas referre velimus, universum Ganglii compus dicendum est compingi ex duobus potissimum tendinibus,& duplici carnearum fibrarum serie, ac directione e primus enim tendo externus est, atque conflatus ex duabus extimis membranis, nervulisque per easdem dissulis,& excurrentibus: quo quidem tota Ganglii moles non tegitur tantum , sed ad muscularem vim exercendam , ut dicemus, munitur etiam, ac roboratur. Alter vero tendo per meditullium, perinde ut axis, descendens ille est, a quo pinnisormes fibrae oriri videntur, aut saltem alligari. De fibris autem carneis longum sic sermonem instituere supersedemus, cum supra de iis suse jam a nobis actum fuerit, easque in Figuris Tertia, & Quarta quam diligentillimὰ licuit, delineandas
Haec porro, quae hactenus, experientia duce, de Gangliorum structura exposuimus , iter, puto, nobis munient, ad eorundem Vim, actio- Dissiligod by Cooste
118쪽
actionemque assequendam. Duo tamen hic ante omnia tanquan Lemmata assumimus. Primum, exploratum apud Anatomicos e sis, partes omnes, quae musculari textura donatae, simul etiam vaginali tunica involvuntur quemadmodum e. g. sunt testes, & cor agi motu contractionis, atque elevationis, itidemque laxationis, & comcidentiae. Secundum, eodem contractionis motu quidquid liquidi in illarum partium tubulos, loculos, meatus, ac poros influxerit, ulterius perinisceri, atque in obvios canales juxta oeconomiae naturalis indigemtiam extrudi.
Hinc haud absonum Tibi, Morgagni doctissime, forsitan videbitur , si Gangliorum actionem , & vim esse , statuamus, ut eadem pro animalium motuam opportunitate plus minus contracta , tum canales sanguineos, quibus alligantur, parum elevent tum liquidum nervorum vehementius extrudant. Etenim primo loco , ciim tendi, contrahi, erigique non possit fibrosum aliquod corpus, quin, dum contrahitur, seu quasi in systole versatur, brevius evadat, ut in alblatis tum testium, tum cordis exemplis passim spectamus; consequenserit, ut muscularia Gangliorum corpora, quotiescunque contrahuntur, atque eriguntur, paululum deriirtentur, atque ad se se adducant suos tendines tam supra, & e regione, quam infra positos, ac distributos : contra vero eosdem tendines produci, seu elongari, cum ipsum Ganglium laxatur, de quasi in diastolem cedit. Deinde cum sit compertissimum, per naturalem fibrarum contractionem contenta liquida modo dehiscentes , ac liberos tubulos inveniant vςhementius propelli, atque extrudi, prosecto non dubitamus, quin a Ganglii corpore animales spiritus per ipsam contractionis vim ad velociorem cursum promovcantur. Neque ver5 de ratione, ac modo, quibus Ganglium in ipsa tensione erigitur , ac decurtatur, haesitandum esse videtur: cum enim si br ae carneae, quae Ganglii substantiam compingunt , atque contexunt, sint, ut dictum est, duplicis ordinis , externae videlicet a superno ad infernum verticem recta protensiae; & internae a tendineo 2xe oblique deorsum , ' & quaquaversum ad tendineum involucrum .desinentes, necessario fieri debet, ut, dum uterque fibrarum ordo ob recens inductam in singulis vel crispationem , vel intumescemtiam tenditur, brevior evadari ac propterea vertices ad invicem non modice accedant, seu quod eodem recidit, ut Ganglium a figura sphaeroide ad sphaeram magis appropinquet. Cum vero in hujus mdi contractionis, seu decurtationis motu fieri nequeat, ut superior vertex admodum descendat versus inferiorem, quoniam ille stabili
119쪽
bus ossium fulcris, tum vertebrarum, tum cranii per nervos, &membranas validὰ alligetur; necesse est, ut inferior vertex magis ascendat versus superiorem, secumque trahar suos tendines, partesque, quibus iidem tendines vinciuntur, & colligantur.
Expectabis forsitan, Morgagni dulcissime, ut Ganglii vim ad arutollenda vasa, & membranas , quibus ejusdem nervet tendines alligantur, adamussim expendam, eamque ad certam Staticae regulam, normamque quam accuratissime redigam. Quis autem tam felix, tam oculatus, tam perspicax fuerit, qui haec implicatissima, penitusque sepulta Naturae arcana expedire, atque eruere possit e Satis itaque mihi erit ex pneumatostatica memorare, minimam vim aeris
per tenuem cylindrum in vesicam impulsi, lateribus ejus distentis, ac longitudine contracta, pondus plerunque librarum sex, ginta, vel septuaginta attollere, ac substinere . Hinc porro colligi potest, non modicam, aut exiguam ese vim Gangliorum, quippe quae ex tenujori, magisque actuoso fluido, quam sit nudus aer, inelegantiorem machinam, quam sit simplex vesica , influente comsiirgit. Qtiod vero attinet ad motricem vim contenta liquida impellendi, eam luculenter nobis ostendit mirificus cordis, & urinariae vesicae mechanismis, quo docemur, pene immensum cordi, & maximum vesicae in propellendis sanguine, & lotio, virtutis momentum inesse ;ac propterea non exiguis viribus Ganglia quoque pollere, probabilissimum est, tum ad partes annexas attollendas, tum ad contenta subda extrudenda. Nunc autem ad Gangliorum usum, quantum obscuritas, novitasque rei patitur, accedamus. Quod ut praestare possimus, nonnulla hic postuIata nobis concedenda abs Te petimus. Primum, nervos, qui iensibus ancillantur, ut olfactorios , opticos, auditorios, allocque, nullis Gangliis munitos esse. Id vero Tu, Vir praestantissime, haud frustra Naturam molitam esse, intelligis; siquidem cum organa sensuum excipiendis externis pulsibus aeque semper exposita esse debeant, ut non tam ad agendum, quam ad patiendum sint comparata, par erat, ut spiritus animales, & quidquid cum iisdem flui
tat, per apertos obviorum nervorum ductus aequabili tenore influe rent. Sunt enim vero sensus in eo ore quasi quadam via, ut Tullius ait , ad oculos , ad aures , ad nares a sede animi perforata rnulla idcirco in iis aut repagula, aut incitamenta addenda, vel interponenda erant. Ait: Vide experimentum , ejiisque. rationes apud Joannem Wallic in sua Me
120쪽
Alterum post.ilatum , scilicet ex animalium motibus alios esse o mnino involuntarios, ut vocant, ad quos tonici etiam referuntur, alios voluntarios, alios denique mixtos, nimirum in quibus volunt rii involuntarios moderantur: quos quidem Tibi Anatomicorum celeberrimo innuisse plus fatis erit. Tertium, ex nervis, qui ad organa motus seruntur, nonnullos sine Gangliis occiii rere, multos iisdem instructos esse.
Ex iis vero, quae a nobis postulata sunt, perspicis, Morgagni pra clarissime, Gangliorum usum tametsi alii quoque inferioris notae
considerari possint praecipuum esse, ut eadem nervis admota, a que intertexta sint veluti Moderatores , Rectoresque eorum anim lium motuum, qui vel arbitrio obsecundant, vel ipso arbitrio celerius moveri, aut retardari debent. Hujus autem rei non levem cinnjecturam capimus ex ea necessitate , quam habent organa voluntariis quomodocunque motibus proximὰ subservientia, ut influxus liquidorum , quae musculares fibras supra vim tonicam tendere debent, Uno magis, quam alio tempore , nimirum cum vult animal,
copiosius in illas dirigatur, & subsistat. In hoc enim motus tonicosa superadditis differre, arbitramur , quod illi a continuo, perennuque influxu liquidorum musculares lacertos , villosque tendentium oriantur; hi secus a temporaria immissione , vel saltem ab aucto
per influxu eorundem liquidorum excitentur, ac tandiu perdurent, donec idem recens additus influxus perseveraverit. Hoc sane in singulis artefactis machinis, quae per decursum, impetumque aquarum statis temporibus moventur, usu venire, comperimus: in
chartariis enim, aliisque hydraulicis certum quoddam sufflamen praesto est, cujus contrariis motibus laticum illapsias artificis arbitrio, pro ut res postulat, promoveri, vel prohiberi solet. Cum itaque non videam in animitium corporibus aliud instrumentum, quod concinnius paratum, aptumque sit ad moderandum superadditum influxum tum sanguinis , tum spirituum animalium in
musculares paries, quae voluntarie moventur, ipso Gangliorum ap- Paratu , consentaneum erit asserere , eadem Ganglia per actionem
te se elevandi , animalesque spiritus velocius exprimendi , de qua
supra egimus, operi admodum necessario dirigendi , ac moderandi motum, influxumque tum sanguinis, nim spirituum inservire . . Quod si autem meditatum hunc Gangliorum usum vero proximum Tu, Vir optime, judicaveris , jam puto, mecum assirmare
haud haesitabis , Canglia in somno qui tamen ό vehementibus insomniis non sit perturbatus vel penitus, vel pene saltem otiari: contra in vigilia ad suos quaeque usus prompta , parataque esse, Ρ sci- Duiligod by GOoste