Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1719년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

M. Ianu. Adv. II.

ADVERSAR A ANAT. R.

mum morata est, a. videlicet . Harsi enim primum, tam in ipsius Explicatione per litteras CC. non duos ramos, in quos Broncnialis Arteria dividitur, sed hujus exortum monstrari vidi d tertia steria Intercostati. At facile expedierunt me quae sortὰ eodem tempore in manibus erant, Acta Eruditorum. In his enim eidem Figurae litteram C. appositam vidi in eo quidem loco quem ista ipsa explicatio postulat, duobus autem istis ramis, quibus tuus Scalptor litteras C C. adjecit, duas vidi punctorum series appositas, ita cum Trunculis A A.

Figurae tuae I. ex parte altera constinctas, ut ab his eos ramos abisscissos esse, indicarent. Cum vero per litteram D. Portionem monstrari Venae Aa uos animadverti, tum venit in mentem quaerere, ubinam totam eandem Uenam ostenderes, aut ejus saltem admirabilem

dispositionem describeres. Sed tuam Venarum Tabulam inspiciens, eam Venam ita sub Cava latentem deprehendi, ut quod alibi quo lue a me notarum esse, memini vix ac ne vix quidem intelligi posit. Cum autem in eo quidem Capite quod illi Tabulae respondet, animadvertissem, te in de aliis ad venarum historiam facientibus- alia - - polliceri tibi de Sanguinis Circulatione, & ubi de variis in spmis cie Visceribus verba facienda venirent; is totum de eadem Circ

titione Caput, imo totum hunc de Thorace Librum diligenter relegi, si sorte id quod quaererem , in his invenirem . Cognovi denique, nisi interea dum tu Theatrum parares tuum, Eustachianae Tabulae, in quibus pluries ea Vena proponitur, ab Illustrissimo Viro Lancisio editae essent, te facilὰ in toto tuo opere nihil, aut serm8 nihil de eadem Vena traditurum fuisse. Qtiod quidem cum ex eo potissimum esse, videam, quod de admirabili ista vena ut Veteres Anatomici plura scripsere, ita perpauca ab Recentior; bus edita sitan, facturum me operae pretium, ipero, si Cum una , aut altera Epist la nostra duas huc adiiciam, quas Amplissimus Lancisius ad eas rescripsit longe doctissimas Dissertationes , quarum prima ejuidem Vmnae historiam, & causas copiose edisserit, altera quendam prioris Dissertationis locum ingeniosissime illustrat.

82쪽

TIIllistrissimo , I erendissimo Viro D. D.

IOANNI MARIAE

Intimo Cubiculario, & Archiatro Pontificio

Dannes Baptista Morgamus S. P. D.

Erlegenti mihi, Vir Amplissime, quos pro eximia tua liberalitate misisti ad me nuper, de Noxiis Paludum

Effluviis Libros, rerum vel copia, vel utilitate praestantissimos, cum alia plura occurrebant, quae in Tui admirationem pertraherent, tum illud inprimis, quod non istis modo occupationibus, sed ista praeterea aeta. te, ac valetudine tam multa pergeres, & tam difficilia commentari. Equidem alias idque ipse, opinor, memineris etiam atque etiam oravi, obtestatusque sum pro tua summa erga me benevolentia, pro mea immortali in Te observantia, ut tamdem aliquando Tibi parceres, ut caeteris sepositis studiis omnibus, in eam unice rationem incumberes qua Te nobis diutius servares. Sed quando intelligo, atque adeo perspicio, a tuis Te comment, tionibus nullis precibus divelli posse, alia aggrediar via, laciamque iterum quod superiore aestate in illo tuo gravissimo casu ε, tam Te videlicet ad disputandum avocavi, quonam potissimum veneno Cleopatra videretur occubuisse; ut saltem ab severioribus studiis ad ali quanto amoeniora traducam. Qiuanquam modo disputationem haud Proponam, quam ut eo tempore, meum, credo, consilium intelligens, secisti quo me in posterum absterreres ) jocis vellicare jure Ieas, ceu Te minorem, & propemodum juvenilem; imo vero no-os afferam in medium & dignos Te vindice,& a tuis sive praesem K a tibus, Diuitigod by Corale

83쪽

EPISTOLA

tilvis, sive praeteritis studiis non ita sejunctos. Nam qui de Aneu-rysmatibus, atque ideo de Motu Cordis nunc scribat, de Eustachii autem Anatomicis Tabulis jam scripserit, eum puto caulas illius Umnae quam sine pari vocamus, non illibenter indagaturum, quippe ita peculiari ratione, tantoque, ut sic dicam , artificio constructae, atque dispositae , ut quemadmodum hujus admiratione vel olim permotus Eustachius videtur ad ipsam cum singulari opuscillo, tum multiplici iconismo celebrandam , ita in hac Anatomes luce ab iis

qui circuitus sanguinis expendunt causas, multo sit diligentius attemdenda , omnique cura, & studio excolenda. Quid igitur, Lancisi Ornatissime , existimabimus esse causae primum cur quidquid sanguinis ex arteria magna per intercostales plerasque effluit, id omne, non per totidem venulas quae in cavam pari ordine desinant, in hanc refluate Deinde char non in cavae inferiorem truncum redeat, sed in superiorem e Tum vero cur illuc, non per duas venas, singulas videlicet more institutoque naturae ab singulis lateribus positas, sed per venam sine pari inserature Postremo eur hujus ipsius venae truncus, non a snistris, sed a dextris prorepate Haec enim quatuor mihi quidem videntur potissimum vel iganda. Num ergo primum ideo seri credemus, qudd longiore, minii Lque commodo , ac tuto itinere singulae venae itater stales ad cavae truncum, praesertim inferiorem, deducerentur, ut qui non ad vetatebras dorti est, sed medio in thorace collocatur e Num alterius causam hinc quoque repetemus e an potius aliam quandam perquiremus congruentem iis quae de causis venae sine pari Viri Clar: stimi proposuere Hermannus Boerhaavius, & Guileti Institui. mus Coisperus. Censet enim Boerhaavius, se admirabili hoc appa- .i fieri, ut liberrima hic, nec impedita a copioso sanguineis venae Cavae fiat sanguinis circumductior dum partes in eam v se nam sine Pari se exonerantes, nempe inter stalia loca, &ω magna pars membranarum in rhorace positarum, haud serant i se pedimenta, sine maximo,& praeientillimo quidem vitae periculo.Qtiam eandem, inquit, ob causam hic est laxum ex arteriis ita is venas iter et unde intelligitur ratio celeritatis in his viis , ut &se frequentiae acutissimorum hic toties accidentium morborum. riCois perus autem, si recte memini quae olim in ejus legi Ana omia, in ea fuit sententia, ut existimaret, ea rarcone sanguinis ex inferioribus partibus redeuntis ascentiam pluri, tum adjuvari . Ut enim huic motui ipsum cruoris pondus non mediocriter reluctatur ', ita Coisperus cuin venam portae idcirco factam credebat, ut maxima pars

84쪽

DE VENA SINE PAR I. 77

pars sanguinis ex imo ventre ad cor redituri in eam venam recepta, inferiorem cavete truncum non ante subiret, quam hic diaphragma trajiciens assiduo hujus motu juvari posset; tum putabat, Vmnam quoque sine pari non absimili de caul, coiistructam else. Nam ut rami hujus infimi cum lumbalibus, arque interdum cum emulgentibus etiam venis communicant, truncus autem, intercostalium paucis superioribus exceptis cruorem admittit, ita planum esse, non dubitabat, partem aliquam sanguinis ex imo ventre, magnam vero ex infimo thorace redeuntis, & propterea in cavam inseri rem corrivandi , ne haec nimio surium vehendo onere praegravaretur , in istam singularem venam divertere, a qua ut pcr arteriae magnae latus quasi perrepente, eo facilius si irsum vehi, ut vero in cavam superiorem desinente, eo proclivius, utpote deorsum, ad cor ex eo loco posset contendere. Quam quidem sententiam, cum

mihi ea primo cognita est , non parum fateor placuisse sive quod revera habeat, cur placere debeat, sive quod sinites ob causas ipse

olim conlecissem , thoracicum quoque ductum, non in proximam venam cavam inferiorem, sed in ramum superioris insuere. Nunc vero ut eadem placeret, non tamen inde Cain causam assequerer, quam tertio Ioco esse proposui perquirendam, cur videt, cet simplex, non duplex, ea vena condita sit, maxime cum id ad-jumenti a duabus factius, quam ab una vena asscrri sanguini potuisse videatur. Num ergo unam dicemus esse factam, ne si duae, ὰ regione sibi objectae, in eundom lociim influerent, altera ait rius usui adversaretur; satis namque ibidem , vel sine hoc; magna difficultas cruori objicitur, c c ab inferiore loco, & contra alterius deorsum labentis cursum influxuro. An potius unam eandemque esse credemus causam, quare vena azygos & una sit , & ab dextra parte , de quo novissime quaerendum posui, constituta, quod videlicet impedimentum in sinistro thoracis latere aliquod obstiterit, ne Qus venae truncus satis commoddibi potuerit collocari; nunc enim certe satis commode locatus eli ab ista ipsa parte, quam cava tenet, in quam ille debet inquere ; quem ad locum si ex adveris latere contenderet, interposita magna artoria fortasse obstaret ; .ianquam haud me sugit, priusquam aliquid statuamus, variam eam ration m perpendendam esse, qua in variis animantibus, atque adeo in quibusdam etiam hominibus vena aZygos

disposita et Verum ego & id , & quaecunque supra attigi , non ideo attigi, ut judicium intcrponerem meum, sed ut tuum, Vir Doctissime, e quirerem. Qxuod si mihi pro tua spectatissima humaoitate aperueris, cum

85쪽

8 EPIST. DE VE NA SINE PARI.

cum gratum erit in posterum, quod in proposita disquisitione habuero , in quo conquiescam , tum erit in praesentia gratissimum, quod Te a tuis istis gravioribus madiis paulisper avocaverim. Da

operam, ut valeas.

86쪽

Viro Ciarissimo , Docti imoque

Medicinae Doctori , & in Patavino Lyceo

Primario Anatomes Prosessori

Io. MARIA LANCIS IUS S. P. D.

Emper quidem in litteris , quas a Te accipio, Vir

Clarissime, singularis doctrinae tuae, atque humanitatis imaginem intueor. Nunquam enim ad me scribis, quin praeclarum, ac nobile aliquod eruditionis simul, ac benevolentiae in me tuae argumentum suggeras,& proponas. Nam superioribus mensibus, cum post incommoda valetudinis rusticarer, ac proinde a severioribus negotiis me subduxissem , amoenissimam disputationem de veneni genere, quo Cleopatra extincta suit, quasi per iocum intulisti: nunc vero vacam tem me lumbrandis dissicillimis Commentariis de Corde , atque Aneurysmatibus, ad Anatomicam de Uena AZyga exercitationem non mimis iucundam, quam abstrusam, acerrimoque ingenio tuo dignam, amice provocas. Libenter igitur susceptum antea laborem paulisper intermitto, ut pro nostra consuetudine, studiorumque conjunctione tecum agam, eoque libentius, quod materiam alioqui obscuram jam videam luminibus Epistolae tuae magnopere illustratam. Patere t men, mi Morgagni, ut a Methodo tua, caeteroqui accuratissima, paululum recedam, remque ipsam aliquanto altius repetendo, animquam ad problemata a Te sapienter excitata respondeam, vestigare instituam, quam potero diligetitissim8, tum statum, tum strucharam, usumque venae AZygae. Et quanquam non ignoro, summos Viros tam olim, quam nuper solertiam, ac sedulitatem suam in eadem perquirenda, explicandaque egregie probasse; nihilominus non pauca hucusque, ni fallor, praetermissa, me detecturum confido. Fateor tamen, nec Otium mihi suppetere, nec epistolae modum

pati, ut longius nunc digrediar, inquisiturus in singula sere animam lium genera, in quibus vena Azyga singulari aliqua proprietate di. iunguittu . Nam v numerum spectes, in homine quidem, simia, c, ne, equo, aliisque unica est ut plurimum, eaque per dextrum thoeracis Disitigod by Corale

87쪽

racis latus pro ducta ramos ad utriusque partis intercostales musculos protendit . In echino , & mure sinistrum dumtaxat latus illam perine vera reptare, & utrinque suas propagines mittere, observavit Eustachius. si e pari In bove alitem, capra, & ove non solitariam, quae id muneris prae- βψ Τs venam, sed geminam in utroque pectoris cavo nos etiam comperimus. Suibus vero duplex quidem data est, mirabili tamen artifi- Ibidem. cio dii posita, quemadmodum idem Eustachius animadvertit, ut sinistra a dexteris quoque, sed inferioribus costis, sanguinem excipiar. Denique gallinaceum genus quatuor venis aZygae officio fungentubus, utrinque scilicet binis, praeditum offendimus. Quod si quaeramus lociim anastomoleos ejusdem AZygar cum trunco maloris venae; non omnibus idem est. In homine siquidem vena sine pari, sive Agyga ubi unica invenitur, ibi semper cum superi ri cava extra pericardium , & supra asperam arteriam inosculatur. In simia, cane, & sele jungitur cum eadem superiori cava, sed intra pericardium, & prope dexteram Cordis auriculam . In equis uno ostio, in bobus, ' silibus duplici, venim ab invicem per intermedium musculare septum divisb, basim dexterae auriculae ingreditur. In volatilibus venae , quae AZygae vicem supplent, binae tam in Imvam, quam in dexteram axillarem sanguinem effundunt. Quae vero

in hominibus sinistra aliquando invenitur, in laevam subclaviam se se

exonerat.

Haec porro, multoque forsitan plura in caeteris animantibus discrumina proprietatum, ac Conditionum venae AZygae, quoniam a natura non caeco casu, sed summa industria, ac mechanica exigente ni cessitate fuerunt instituta , ingentem sane, immensumque campum

mihi aperirent, in quo tecum , Vir doctisme, disputando, vagari libere, nec sine aliquo eruditionis fructu liceret . At vero, cum a Te ad humanam dumtaxat AZygam expendendam accersitus sim; id certe oneris tanto alacritis suscipio utinam sustinere firmiter pos-sm quanto magis intelligo, ejusmodi venam apud homines peculiari artificio instructam mille, quippe qui respirationis organis uti

debuerant, riam ad vocem multifariam excitandam, flectendamque, tum ad varios, ac pene innumeros corporis , ac praecipud thoracis edendos motus, tum denique ad nonnullos pectoris morbos per ana.

catharsim profligandos : quo magis admiror, venam Aetygam post detectum sanguinis circulum, perinde quasi omnino inutilem, ac vetustate quadam evanescentem , etiam in hominibus a nonnullis Auctoribus fuisse neglectam. Itaque vena Graecis AZygos, Latinis vero sine pari, seu sine comite, locata est in hominibus, ut probe nosti, intra thoracem ad

radi

88쪽

DE VENA SINE PARI. 8

radices tastarum secundum dexterum vertebrari in latus, & caetera rum venarum more valvulis munita sursum progreditur, a septo nimirum transiverso inter pleurae membranas, atque in ascensu ὀ singulis intercostalibus musculis tam dexteris , quam sinistris ramos acci-liit, tandemque insignem truncum constituens curvo itinere, seu paruulum in arcum flexo supra tubum asperae arteriae inter quartam ut plurimum,& quintam dorsi vertebram assurgit, ac sanguinem, quem convehit, universum ingerit, atque immittit intra superiorem cavam, quo loco nondum pericardium ingressa eidem asperae arteriae incumbit, ac firmiter adhaeret. Et quanquam aliquibus vistim est, venulas a tribus, vel quatuor superioribus costis in AZygam non derivari ; retamen vera primus ramus, qui inter tertiam, & quartam, vel quod frequentius accidit, inter quartam, & quintam costam progrediens, in AZYgam aperitur, tres surculos admittit in via, qui sanguinem e musculis primarum costarum unde revehunt etiam venulae a subci, viis, & axillaribus, praesertim in laevo latere ad eandem venam sine pari , veluti per communem canalem regerunt, & important: quos quidem ramulos Eustachius etiam noster diligenter inspexit, atque l. eit. Αn.

descripsit. Vera, inquit, sine pari ad quatuor fueriores costas non si recta serie, sed vago ductu propagines mittit . Hoc autem inde lactum puto, non solum propter situs angustiam id exigentem; verit metiam quia, cum superiores costae circumferentia caeteris minores sin minorem quoque sanguinis copiam ab arteriis excipiunt,& in venas reddunt, atque ideo, ut cujusdam veluti aequalitatis ratio inter omnes AZygae propagines servaretur , ejulmodi tres, aut quatuor ramuli sanguinem congerunt in eum ramum, qui reliquis etiam & ipse mitinor fuisset, nisi horum trium influxu maior evaderet: ita enim rivulorum omnium in AZygae quasi amnem confluentium vis quodammodo aequatur. Id ipsum porro clarius occurrit in sinistro latere, in quo AZygae rami tam primi superiores, quam ultimi inferiores ex minorum confluxu augentur, illique proinde, qui recta in Azygae cauducem aperiuntur, numero pauciores apparent. Sunt etiam in laevo

latere venulae a primis superioribus costis prodeuntes, quae sanguinem in axillarem breviori itinere infundunt. Ut vero perspicue deprehendantur omnia, ac singula germina umnae sine pari, summa cautio adhibenda est in exstispiciis, ne superior cava faucietu : statim enim ac illa discissa suerit, inaniuntur,& con L cidunt

v Vide controversiam inter Priscos de hujusmodi valvulis: has enim , quas Amat. Lusit. in I. Med. Curat. Centur. an Schol. I. is animadvertisse , as firmat a Falloppius Obic Anae. Pag. mihi ε9. Penitus negat, Amatumque conviciis plaae lacessit: Io. tandem Riolanus Amatum Praeclare tutatus cst Anthropoera phiae lib. 3. cap. 8.

89쪽

hidunt ramaei sanguinem in AZygam corrivantes, praesertim superio. res, ac viciniores; eaque ratione aegr8 in conspectum cadunt, faciuntque, ut non nisi octo maiores Mygae rami, cum revera decem sint, in dextero potissimum latere, numerentur; sunt enim qui etiam a diaphragmate regerunt. 'Sedulo tamen hic quoque animadvertendum duco, naturam variis modis in divaricandis venis, quae sanguinem ab intercostalibus musculis reserunt, ludere consuevisse; ita ut saepius, quam vulgus Anatomicorum huc usque putavit, sinistro in latere alia vena deprehem

datur, quae Azygae officium praestat: ipse enim in frequentibus cadaverum sectionibus jam decies, aut etiam amplius illam saepius tamen in sceminis, praesertim quae thorace longiori gaudebant, quam in Viris observavi ea lege distributam, ut non cum vena cava, sed

cum subclavia copularetur; atque ii quinque, aut sex tantum stiperioribus intercosialibus spatiis per conspicuos ramos sanguinem red ceret, ultimumque ejus surculum sub Lorta descendente in dexteram ΑΣygam transverso itinere protenderet: atque interim ab inferioribus arearum costarum musculis venosae propagines pro consueto naturae

more in dextram venam sine pari mitterentur. Quare in sinistro I, tere cum etiam invenitur, non nisi HemiaZyga dici potest.. At enimvero, Vir doctissime , non est ut Te inutiliter hoc loco

detineam singillatim recensendis omnibus extremis venae AZygae ramulis, qui ab externa thoracis parte, atque ex abdomine recurrunt,

ct cum aliis venis inosculantur. Nam Te minime latet, inter alios Anatomicos Iacobum Sylvium, Falloppium, ac omnium diligentissime Eustachium, singulos ejusdem fines persequutos suisse, praesertim vero demonstrasse, germina venae sine pari rum superne per ipsius

sterni cartilagines in externos pectoris musculos divaricari, eaque cum mammariis conspicua anastomosi copulari ; tum prope dorsi vertebras in posteriores, ac laterales externas partes usque ad mem branam adiposam produci: tum demum inferne ad lumbares quoque musculos deserri, ac, superato diaphragmate, eadem germina in latere sinistro tape cum vena emulgente, in dextero frequenter cum cava, aut cum recurrente a testibus, atque etiam in Mulieribus ab utero ut semel nos vidimus concurrere.

Illud utique silentio praetereundum minime arbitror, me pluries tentasse , quorsiam pateret aditus injectis per sphonem liquoribus,

ab Azygae ne infernis ramulis in emulgentem, & cavam, an e contrario; ac deprehendisse quod experimentum olim lachim impulso flatu legimus a Jacobo Sylvio liberum iter tam a cava, atque ab emulgente sursum in AZygam, quam ab hujus externis surculis deor Di iliaco by Corale

90쪽

DE VENA SINE PAR . 83

sum in cavam, & emulgentem excurrere : ut non sit dubitandum, quin ipsius naturae providentia paratae sint ejusmodi vasbrum inoscrutationes; ne videlicet vena modo AZyga, modo cava in magnis, variisque corporis conatibus, atque adeo diaphragmatis potissimum cometentionibus nimiam plenitudinem propter interceptum, ac subsistem tem sanguiarem passia, disrumpi posset. Hoc porro artificium imitam tur passim Aquileges, quoties periculum imminet, ne fluminis aqua supra modum aucta extra ripas diffluat ; tunc enim fossas ad riparum latera excavare, perque eas in alium alveum exuperantes latices derivare solent . Similiter ne aquaeductus alicubi ob solito velim mentiorem lymphae, aut aeris impetum rimas faciant,& rumpantur, certa quaedam foramina , atque etiam tubulos evaporatoria vocant ad lineam instruunt, per quae urgente necessitate, tum aqua, tum aer subito erumpere, ac prosilire posse. Ueruntamen cum sapienter naturae consiliis provisum si, ut iisdem-met instrumentis, quibus bona valetudo sarta , rectaque in animaliabus conservatur I aegra quoque, atque infirma curetur, ac restituatur; idcirco a ratione sorsitan minime dissentire censebis, Vir ornatissime, si quis suspicetur morbos pectoris, atque etiam abdominis per varias horum ramulorum AZygete cum externis, internisque, supernis, atque insernis venis inosculationes, varias pariter inter se perimulationes subire, atque in varios decubitus desinere solere. Id cerute exploratum, compertumque est, nonnullas pleuritides ab externis in internos , nonnullas contra ab internis ad externos intercostales

musculos quandoque per merastisim, quae Graecis diadoche dicitur, transferri; immo vero ut ipse bis vidi in externum subciitaneum tumorem abscedere: nimirum quia, ut minimae quaedam propagines venae sine pari ab adiposa membrana, per ratis externis musculis, intro seruntur, perque eas humor pleuriticus ab externis in interna spatia potest recurrere, obicemque ponere sanguini ab aliis exiguis interioribus venis refluxuro; ita arteriae intercostales forsitan etiam per ipsa membranarum interstitia distenta, ampliataque facilem ad tum , paratumque iter eidem humori, cum nuxior redditus suerit ab interioribus in exteriores partes munire valent. Propterea factum est, ut in pleuritide notha, in qua vehemens ad iactum etiam dolor urget, post sectam semel, aut iterum pro febris, viriumque magnitudine, venam, nullum praestantius auxilium invenerim affixis duabus cucurbitulis , incisa prius cute supra dolentem partem proximum enim ventrem secandum esse, domit Hippocrates incantamenti siquidem, ut ajunt, instar, evultis, eductoque sanguineo stimulo, cessavit

SEARCH

MENU NAVIGATION