장음표시 사용
91쪽
na, modo pulmones simul non assiciantur , aut sputum critice noti erumpat, optimum praesidium post phlebotomiam interdum expertus sum.
Sed quid plura de vulgaribus, tritisque animadversonibus tectim disputo, mi Morgagni e supersunt prosecto quaedam circa venam AZygam detegenda, quae, arbitror, Te, nostra aetate inter Anatomicos facile Principe, multo esse digniora, quippe quae aliorum industriam , ac diligentiam, quod sciam, hactenus eluserunt. Tria vero prae aliis occurrunt, quae in AZyga praesertim humana longo jam ab hinc tempore mihi contigit observare; dixi autem inhumana, quia in aliis animalibus, praesertim in iis, quae prona incedunt, non eadem structurae elegantia donatur; ciim in iis nec respi. rationis tantus sit usus, nec lateralium malorum cristes per sputum tam facile accidant. Itaque animadvertimus Primo nervos quosdam utrinque per dorsi costas inter pleurae membranas usque ad posteri ra diaphragmatis, singulas intercostales venas vago itinere, & saepὰ ad rectos fere angulos secantes: Secundo orificium ejusdem AZygete in cavam dehiscens semicirculo muscillari instar hemisphincteris cum tpeculiari nervo munitum : Tertio denique in eadem anastomosi umnae AZygae cum cava quae sane inosculatio adamussim accidit supra dorsum asperae arteriae priusquam in duos sajores bronchiorum ramos sacessat animadvertimus, inquam, minimos tubulos ab insoriori ingredientis AZygae, atque excipientis cavae parte inter tracheae annulos, ac membranas sensim irrepentes, atque ad internam usque ipsius tracheae tunicam pervadentes.
Ut autem haec forte non contemnenda clarius a me possint exponi, non erit, spero, Tibi molestum, si nunc singuIa luculentius persequar, ostensurus videlicet, quae peculiari observatione in iisdem a me fuerint deprehensa. In primis aurem noratu dignum est, memoratos nervos posterius intra pectus, utrinque secundu.n dorsi vertebras excurrere, qui Θ r gione perbelle respondent nervis , qui anterius sub sterno utrinque decurrentes, ac in anteriorem diaphragmatis portionem penetrantes phrenici appellantur ; alii enim postica thoracis parte a septima collivertebra insignem truncum deducunt: minores enim ramos a superioribus tum colli paribus, tum a vago,& cardiacis intra cerebrum
accipiunt: ex quibus omnibus nervis tam extra, quam intra cranium
prodeuntibus ganglium coalescit,& conflatur secundum sextam, seintimamque colli vertebram, ac paulo post axillares nervos supergrediuntur, a quibus ramulos etiam derivant, atque ad ipsos elevatores scapulae, humerique musculos mittunt s deinde per interiora thoracis Disitiroo by le
92쪽
eis sub pleura, & supra ramos venae AZygae utrinque erratico flexu, & geminatis plerunque heclerae instar claviculis perreptant, variisque locis peremissas fibrillas partim clim iisdein venis intercostalibus, patatim cum nervis dorsalibus se se permiscent, deinde autem perforato diaphragmate per abdomen ad os usque sacrum descendentes varios surculos ad viscera, atque ad alios nervos, ac demum ad crurales emittunt. Hi vero nervi, qui, motus diaphragmatis quoque gratia, deorsiam per thoracis posteriora seruntur, clun in via tum ramulos, tum caudicem venae AZy3ae secent, se seque cum illis, & cum sit, gulis nervis a spina dorsi prodeuntibus per fibrillas commilceant, atque etiam prope ingressum eius lem Venae sine pari in cavam progrediantur; tuum erit, Vir ornatillime, dijudicare, num simul co ferant arbitrio, ubi opus fuerit, nostro, ad moram aliquam injiciendam sanguini ab intercostalibus musculis per Azygar tubulos refluet ti; quemadmodum anterius nervi phrenici comparati videntur , ut mediastino, venae cavae, pericardio, atque anteriori diaphragmatis segmento vigorando inserviant . Etenim cum nervi illi tendi nequeant tenduntur vero maxime, ac iacilius ad animalium volunt
tem, qui gangliis muniti sunt, ut in libris nostris de Corde sese de monstrabimus tendi, inquam, nequeant, quin stibnexos ramos , ipsamque AZygam comprimant, & adstringant, proindeque refluum sanguinem a singulis intercostalibus membranis, & musculis intercupiant ; certe hujusmodi nervos ad promovendas, cum libet, plus,
aut minus eorundem musculorum rensiones, ceu moderatores quodammodis conspirare necessum eli. Et quanquam non ignoro, ii rumquemque intercostalem musculum peculiari tum nero, tum arteria instructum esse; nihilominus quia motus thoracis non tantuni est perenniter alternus, sed nonnunquam expedit illum longe celeriorem fieri, atque intendi; idcirco providentia naturae sapientillime consul tum fuisse reor, ut isthaec actio aliis et ἰam nervis tum in venas, tum in dorsales nervorum ramos immistis pro temporum opportunitate adjuvaretur; quemadmodum in mechanicis opus operi additum aliis, novisque adminiculis saepd juvari conspicimus. Neque aliunde accidere , existimandum videtur, ut in vera pleuriride dolor serὰ semper ad scapulam , atque ad humerum ascendat; sequitur enim memorati nervi ductum, & progressum; atque hinc etiam proficisci, censerem, quod diaphragma tam iacile in ipsa pleuritide, praesertim postica , inflammationem contrahat ; nempe quia sanguis, quo plus acribus salibus scatet , eo magis fibras iterveas, quibus tum spatia intermuscularia donantur, tum ipsis venae alligantur, irritando, convellendoque, vias ad regressium in Augam a fini.
93쪽
timo quoque septo angustat , atque intercipit . Vidimus propterea in sectionibus cadaverum illorum, qui ex saeva pleuritide in peri- pneumoniam, & septi inflammationem facessente, diem suum o mTunt, ramos venae AZygae lateris, quo aesei primum doluerunt , in varices abiisse; quod olim lib. r. de Morbis num. II.& IT. admonuit Hippocrates ' , quia videlicet idem sanguis natura sua acerrimus simul,& subcrassus, cum ab intercostalibus spatiis recurrit, & ad locum intersectionis horum nervorum pertingit, stimulos in eorundem fibras, venulis permixtas, necessario adigit: quamobrem tam sui,
quam nervorum culpa subsistens, non sblum venas tumefacit, variaces elevat , atque in polypum abit, quem insigni magnitudine a
caudice venae sine pari in cavam, atque ad dextram usque cordis amriculam propagatum vidimus superioribus diebus in quodam Viro, qui ex praecordiorum inflammatione decessit: cujus rei plura olim exempla, oem scilicet No comia , & cadavera frequentare magis solebamus, non levi cum admiratione spectavimus verum etiam linsus pleurae, ac diaphragmatis substantiam crassiorem reddit, atque in iisdem suppurationes excitat: unde modo pleura, modo septum,
frequentius etiam utraque pars pulmon: bus dc ipsis ob stagnantia fluida mole alictis adhaerere incipit. Orificium subinde ut ad secundam ex nostris observationibus umniamus quo Azyga cum ipsa cava inosculatur, artificii similiter plenum est. Nam si portionem trunci ipsius venae sine pari una cum
segmento superioris cavae ita dissecueris, atque e cadavere detrax
ris, Morgagni amicissime, ut seorsim in memoratum AZygae ostium oculos diligentius possis intendere; cernes membranosum serniceminoscillationis ejusdem musculari quodam semicirculo valide muniri: quod clarius adhuc perspicies, si segmentum illud lumini objeceris. Nam eo in loco fibrarum compago; quanquam ubi fit inolculatio, semper firmior apparet ; cralsor ramen , & rubentior occurret, quam alibi spectari seleat. Hoc autem semicirculare munimentum phlogosi omnino assectum, seu rubentissimum, me quondam detexisse recordor in nonnullis, quorum scisse oporteret statum anteactae vitae, & eorum malorum, propter quae mortem o erunt. Sed plerunque Juvenes anatomicis studiis confuse operam damus; propterea ad omnia accitrate, ut opus esset, non respicimus. Ne vero dubitemus, quin textura orificii venae Azygae revera sit muscularis, se se inquirentibus offert singularis nervus ex intercost Iium familia, qui in eam muscularem membranam immergitur . At,
inquiet aliquis, quid osticii praestat istiusmodi hemisphin ieris apparatus e .c η γ Eodem loco agit senex de Venae Mygae convulsione, M YMice.
94쪽
ratus Scilicet ut quemadmodum passim, ubi sunt carnota fibrae, ibi motum edi, certissimum est; ita in orificio venae sine pari quaedam constrictio fecitndum naturae indigentiam, atque animalis arbitrium fieri possit ac proinde particula illa cum nervis, AZygae ramulos secantibus, sit quasi rataor, ac moderator refluxus sanguinis ab intercostalibus musculis. Neque certe quis suspicabitur, supradictum muscularem semicirculum casu quodam in aliquibus dumtaxat a me sui sie observarum: as firmate enim profiteor, me illum in cunctis, quae secui, cadaveribus, comperisse: immo etiam in ostio snistrae AZygae, quo cum vena sub lavia interdum conjungitur, non absimilem fibrosam cum nervis machinam deprehendimus, & spectatoribus ostendimus .
Postremo pulcherrimi, nisi decipior , sunt tubuli, quos in parte
inferiori, seu basi inosculationis venae sine pari cum cava semper conspeximus. Nam quoties que rem sedulo persecuti suimus, nunquam non truncum venae AZygar, & portionem cavae ibidem cum subjecta aspera arteria connexam vidimus; nec vero per simplicem adhaesonem, sed per validas etiam fibras, & minuta vasa, quae ad usque internam tracheae faciem penetrant ; ut proinde non levem mihi dubirationem inlecerint, num, quemaὸmodum nonnulla ex iis vasculis esse possunt ramuli a tracheae substantia reserentes, ita ota scuri lateant aditus ab Azyga intra asperam arietiam inferentes, quos natura quae docta sine magistro caecas nobis, atque ignotas, tibi vero perspicuas, ac notissimas vias extrudendis morborum camsis invenit in vera pleuritide, seu laterali simplici morbo, per sputum cito, facileque desinetate , recludat , atque aperiat; ut scilicet breviori itinere, quam illud esset, quod per cordis dextrum ventriculum in pulmones , vesiculas, & bronchia confici deberet, mori bificum humorem per anachararsim derivet. De hac vero nostra conjectura limatissimum iudicium tuum exquiro, Morgagni Blertissime; satis enim nunc mihi esse duxerim, si nonnulla Te admonuero, quae suspicionem meam lactare quoquo
modo videntur. Etenim clim olim pluries observaverim, aegros benigna pleuritide laborantes ante quartum diem cruentam, mox etiam
albam, coctamque, ut ajunt , lympham spuere, quam non a profundo pectoris hauriebant, & traducebant, sed a loco, qnem scisculanti mihi indigitarunt, sub sterno, ubi Azyga se in cavam aperit hos autem ante decimum quartum diem a malo liberatos animadverti salie tunc suspicari coepi, an compendiaria pateret via, quae in
simplici pleuritide attectis per Azygam ab intercostalibus spatiis diceret in asperam arteriam . Hanc
95쪽
. Hanc deinde qualemcunque opinionem confirmavit Muliercularum . quarundam mos, qui Romae praesertim invaluit; solent enim, ubi primum pleuritide quis corripitur , dolentem partem oleo prius inunctam, pollice unam inter, alteramque costam vehementer stic re, ac versus dorsum pellendo, ita urgere quod Italorum vulgus dicunt rompere M puntura ut aegrotus paulo post tussi corripiatur, ac sere semper sanguinem expuat, mihique, cum saepe huic experiamento adsuerim, ab iisdem aegrotantibus assertum sit, se ab ea parute acrem stimulum ad rustiendum , simul etiam obscurum cruoris egressum sentire, in qua ingressus est AZygae in cavam. Hoc autem inde proficisci putarim, Quod per validam eam pressonem sanguis acer, ac morbosus in tubulis, atque interstitiis fibra rum muscularium stagnans extruditur, ac per AZygae ramos citius, ac uberius refluit, qui mox ad inosculationis locum perveniens he misphincterem irritando, ac subjectos rubulos sodicando, tussim encitat, sibique meatus in tracheam aperit. Non est vero, Vir Clarissime, ut hic Te commonefaciam, raro ejusmodi remedium feliciter cedere; nimirum quia plerunque intempestive, nec humore adhuc concocto, viisque dehiscentibus adhibetur; saepitis enim tum propter inductam jam inflammationem, tum ob copiam morbificae materiae tantum abest , ut eam allevet, ut il- ilam adaugeat , atque intendar ; praesertim si vel assecta pars quae smollibus, oleosis esset tractanda vehementi frictione nimium ita iritata, atque contracta acrem sanguinem jam haerentem non remita itat, immo etiam alium affluentem intercipiat; vel idem sanguis extru- istis quidem, sed nimia velocitate , crassitie , copiaque cum reliquo iper Azygam ita impellatur , & confiise permisceatur , ut deflectere iin tracheam haud possit, sed per cavam in cor, atque in pulmones, iubi peripneumoniam gignit, pergere cogatur. Sed, ut ad propositum redeamus, accedit, ut suspicor, ad faci- :liorcm expressionem sputi a loco inosculationis AZygae, quod major iventer musculi triangularis sub sterno locetur et quare clim tenditur, et thymum , sub)ectamque venam cavam , atque adeo inolculationem rejus cum Aetyga, ipsamque tracticam necessario premere debet, in- rtroque ita adigere, ut per huius musculi adauctam, cum volumus, rvigorationem, ipsa quoque anacatharsis plurimum promoveatur. Et iprofecto, cum ipse ego ab ineunte aetate interdum pectoris dolori- ibus, & catarrhis laboraverim, sensu percipiebam majorem cocti la- . ticis partem non a prosunda, atque vesiculata pulmonum regione, nec quidem a bronchiis , verum ab ed portione asperae arteriae 'prodire , in qua venδ AZySa cum cava inoicillatur , sputumque
96쪽
per vina etiam musculi triangularis facilius me seras propellere prutuisse.
Quod vero caeci meatus pro temporum opportunitate in nobis dehiscant, ut morbificae potissimum causae exitum parent; non est ut Tibi, Vir optime, persuadeam , quem tum diligens aegrotantium observatio, tum anatomicae sectiones satis insormarunt. Qiuot enim hypochondriorum, quot capitis morbi, reseratis sanguineis, aliisque
vasis, haemorrhoidum nempe, nasi, oculorum, aut aurium, quae clamsa sunt, cum firma valetudine fruimur, desinunt, ac penitus cessant
Multo adhuc minus negotium Tibi facesset, quod in simpliei pleruritide non istum sanguis, verum etiam mucosa materies per sputum excernatur, quae exiles, ac vix perspicuos tubulos pervadere non posse videatur. Nam probὰ scis, horum humorum particulas sensim, ac per minima stillicidia ὀ canaliculis, porisque suis emuere, postea vero propter moram, aerisque containim mutuo coalescentes facillimὰ crassescere: quod in muco narium, serdibus aurium , & oculorum, aliisque nostris corporis liquidis passim animadvertimus. Nolim tamen existimes. dulcissime Morgagni, me opinari, universam, quae per tussim a plerisque pleuriride laborantibus egeritur, purisermem colluviem trajici per recensita solum Aetygae, cavaeque foramina , ex trachea postmodum rejiciendam: arbitrarer enim, siquando eiusmodi conjeAura a Te probaretur, ab aliis quoque ins rioribus fronchiorum glandulis, atque ab ipsis extremis vesicularum peduneulis illius colluviei partem frequenter secerni selere. Etenim quemadmodum raro accidit, lateralem morbum esse simplicem, ac solitarium ; quoniam saep8 saepius jungitur, & complicatur cum tracbearum , & pulnaonum catarrho; ne quid dicam de phlogosi; imo
vero cum totius sanSuineae massae rheumatica diathesi quamobrem sanguis per sectam venam eductus utplurimum in polypeum crast, meatum coit ita facile fieri posse crediderim, ut portio illa acris,& sulphurei laticis, quae in solis intercostalibus spatiis semel inflammationem induxit, cum solvitur, ae maturata dulcescit, per Azygae r
mulos versus cavam paulatim regeratur, ac magnam partem in eo
dem inosculationis meatus impingat , arque illinc beneficio superi, eumbentis musciali triangularis ad internam tracheae sit perficiem v geatur . Nec sane inficiari auderem, quidquid reliquum est morbolae lymphae recurrentibus ad praecordia fluidis admixtum, anastomoestos locum praeterire, ac subter sugere, tandem que aut sociatum catarrhis, qui a bronchiorum glandulis, & vesicularum pedunculis se cernuntur, per ana tharsim rejici, aut circillationis Iegibus obse quens, vagum, & errabundum huc illuc secundum diversas occur M rentes
97쪽
rentes secerniculorum dispositiones modo per urinam , modδ per sudorem, modo per secemina utiliter extra corpus derivari posse; vel contra, quod saepe fit, ad praecordia russim refluens in praeassectos pleurae, ac pulmonum locos Iethaliter decumbere. Sed ne quid intactum relinquam, unde Tu, Vir madiosissime, de nostra conjeintra recte, aperteque sententiam ferre possis, dicam im
super, nos repetitis experimentis promptum, facilemque ab Azygae,& cavae trunco intra tracheam liquidorum transitum comperisse. N, mirum secto cadavere, siaperiorem cavam, sanguine prius inanitam, supra, & insta inosculationem cum Auga vinculis constrinximus: deis inde per soramen apertum in AZygae caudice tepidam, S croco imsectam aquam siphone semel, iterumque injecimus; ac statim comspeximus subcroceum liquorem primo per nares, mox etiam per os emanantem ; erat enim cadaver supinum capite extra tabulam propendente. Ut vero accuratius permeantis liquidi vias, rationemque
exploraremus; inaltro sub cartilagine thymide per longum scidimus asperam arteriam, atque illinc, dilatato vulnere, vidimus post novam injectionem juciindo spectaculo a seperiori interna ipsius tracheae superficie, quae cavae .rrunco, & Azygae anastomosi subiicitur, flavum ichorem excitatis bullis per minima orificia stillantem , atque
scatentem. Id autem saepius renovatis tentaminibus cum invisis, tum in laminis confirmavimus.
Sed cum jure in dubitationem inciderimus , num injectus liquor
ex tubulis potius a cavae, quam ab ipsius AZygae membranis, vel etiam ab utrisque in tracheam dehiscentibus prodiret; idcirco novo usi fuimus artificio. Αχygam enim ligavimus ubi cum cava inolcula.
tur, alterumque vinciatum injecimus cavae versum cor, seu infra anmstomosim , indeque per subclaviam in cavam similem aquam infudimus, illamque prodire quidem ex trachea, sed tardius, ac parcius, quam in anteactis observationibus, conspeximus. Unde colligi tuto posse, censuimus, meatus hosce longe numerosiores, aut patentiores ex AZyga, eique proximo cavae spatio, quam ex reliqua cava intra asperam arteriam dehiscere, atque aperiri. Et quanquam non me latet, ligata in vivis animalibus quavis ve. na, serosum laticem in proximum, unde sanguis refluit, ventrem
paulatim effluere ; ac proinde alicui mirandum forsitan minimὰ is re, si liquor injectus per distentos, ampliatosque Mygae, cavaeque vinculo prius constrictarum poros in asperam arteriam transeat,
depluatque: tamen omnem adhuc ab animo meo scrupulum evellere non possum, quin su icer, minimos patere tubulos a supradictis venis intra eandem tracheam; tum quia eiusmodi liquidi trajectio ex
98쪽
cava , & Azyga non paulatim, quemadmodum alibi, sed illico con tingit ; tum vel maxime quod inlectus liquor, ne minimis quidem
suis guttulis elabitur, aut exudat a se perna illarum venarum parte, quae vel dextrum thoracis cavum, vel mediastinum respicit; tametsi iis locis venarum membranae stini graciliores , laxiores, ac magis denudatae; atque idcirco impetui liquoris minus reniti valent , quam in parte inferiori, ubi cum aspera arteria valide connectuntur, ejuLque tunicis, annulisque adhaerentes firmiori striactura donantur,magisque obniti deberent trajectioni impulsi liquoris qui tamen cum illine liberὰ praeterfluat, luculenter videtur ostendere, minimos ibidem latere canales, per quos, cum res postulae, liquida egredian.
Haec porro tentamina si Tibi etiam cum veritate congruere viderentur, jam inde, veluti per corollarium, nobis deducere liceret, Priscorum assertum de serinis destillationibus a capite in tracheam cum sicca plerunque tussi , a ratione non adeo absbnum existimam dum esse, quemadmodum Recentiores scrὰ omnes autumarunt. Nam serum acre, atque ad nerveas, muscularesque fibras pungendas, irritandasque aptum, quoties in cerebro quavis de causa collectum per jugulares venas refluit in cavam, statim atque pertingit ad locum
enunciatis soraminibus pervium est autem Si jugulo usque ad divisonem tracheae in bronchia minimo negotio in eadem foramina penetrare, stimulosque nervorum villis, & intercartilagineorum miscillorum fibris subdere potest, tussimque siccam excitare, quam in gracilibus, ac studiosis, praesertim si Iongiori collo donati Lerint, semquenter animadvertimus incipere, sedemque stiam primum figere in ea potissimum tracheae parte, ad cujus contactum apud homines locata est cava, quasi vero ipsa natura admonere illos velit, ut sine ulla mora omnes mentis laDores deserant , & omittant , aliudque vitae genus eorum valetudini conservandae magis proprium suscipiant ;ne scilicet malum, adaucta causa, atque ad pulmones propagata in phthisim concedat. Sed ad majus otium ejusmodi quaestionem 1 ejuciamus, cuius interim rationes tecum deputare per otium poteris,
Vir Clarissime, quippe qui, Mn totius Medicae Artis scientia peripolitus es , tum in Anatomicis madiis ita emines, ut caetera sint Tibi quidem communia cum multis, horum vero tua quodammodo propria possessio videatur. Sed jam tempus est, ut fidem Iiberaturi, ad tuorum solutionem Problematum descendamus, quae quidem, quanquam per Te satis
enucleata, atque explanata videantur, tamen ut Tibi inter amicos
amicissimo morem geramus, opinionem qualemcunque nostram proe M a sermDiuitiaco by Corale
99쪽
feremus. Ac primo quidem quaeris, Quid sit in causa, mr quidquid
sanguinis ex arteria magna per intercostales plerasque emuit, id omne per totidem venulas non in cavam pari ordine desinentes, sed in Azygam refluat e Hoc prosecto sapienti ipsius naturae opificio ob mixtam rationem c quantiam conjicere possumus famam suisse, ambitramur; scilicet ut facilius, promptius, celeriusque, secundum v. Iuniatis arbitrium, ad respirationem retardandam, sollicitandam, retinendamve, cirrsus pariter, & immisso sanguinis ab Azyga in cavam, modo retardari, modo celerior fieri, modo etiam retineri possit: sacilius enim est unum emissarium, quam plura uno , eodem. que tempore regere, ac moderari. Nam clanguis per distinctos, dusiunctosque ramulos a singulis intercostalibus venis cavam subjisset,
majorem cert8 renixum passus esset , quam ubi nunc uno, eodemque communi AZygae alveo exceptus vehementiori vi, seu quod eodem recidit , celerius, ac promptivi propter majorem cumulatam molem in eandem cavam ingreditur . Quod lane passim instituto ipsius naturae etiam in defluxu aquarum per terrae superficiem respondet: ex multis enim rivulis in unum torrentem, ex hoc in minorem amnem, tandemque in regium flumen facilius devolvuntur. Neque assertum nostrum infirmat, quod alibi venulae intercostalibus etiam minores, in cavam fanguineum fluidum corrivant. Siquidem peculiaris viget ratio, ciar singulae intercostales a proximo in cavam influxu suerint prohibendae; nempe quia sanguis ab Azygae ramulis in cavam refluxurus non solum, ut communiter, circuli leges sub re, sed alterno etiam respirationis motui inservire debebat, qui e dem tempore peragitur a musculis huic muneri ancillantibus i id quod in caeteris venis per alias corporis partes perreptantibus usu minime venit. Contra vero in arteriis intercostalibus accidit. Nam cum sanguis in eas non ingredi, sed ab iisdem magno cum impetu egredi debeat , nulla erit ratio, cur eaedem non potitis ex aortae trunco, quam ex ejus ramo proficiscerentur; utrinque enim sanguis pene aequali, atque analogo impetu in arteriolas omnes esset empturus. Natura autem compendii amans , simpliciora, ac semper breviora seligere
Sed quid dicemus, Morgagni Celeberrime, de re per se quidem
evidenti, de qua tamen altum apud Anatomicos silentium e scilicet arterias intercostales, quae ab aorta sinistrum latus petunt, breviores iis esse, quae ad dextrum tendunt . E contrario vero ex ramis
in Azygam desinentibus , sinistros dextris esse longiores . An id a natura, quae nihil frustra facit, fortuito factum opinabimur e An
100쪽
totius, ut acerrimi ingenii tui erit inquirere, quod major vis adhi-enda esset in latere dextro ad ipsius thoracis dilatationem, nimirum quia hepatis moles liene major a spuriis costis loco suo paululum in ipsa inspiratione esset movenda ρ An ut in viribus sanguinis utriusque
lateris musculorum aequalitas quaedam servaretur
Ad alterum deinde problema quod attinet, Cur scilicet vena AEDga non in cavae inferiorem truncum, sed in superiorem exoneretur e causa perspicua, atque evidens ut Tu quoque ex Core perio rati cinaris esse videtur ; nimirum ne sanguis, qui ab intercostalibus musculis, aliisque thoracis partibus vario impetu secundum varios respirationis motus per AZygam renuit, si in cavam inferiorem illaberetur, sanguini per illam jam aegrius ascendenti moram inferret. Cum enim uterque sanguis, AZygae nempe, & cavae, directionibus non eodem tendentibus seratur, necessario in ipso utriusque concumsu, sive supra, sive infra cor fiat, retardatio aliqua sequi debet: proinde nihil commodius institui potuit, quam ut hujus inodi retam datio in superiori, non autem inferiori cava contingeret . Et quidem cum sanguis in nobis, qui erecti stamus, ambulamusque, per superiorem cavam vi etiam proprii ponderis, praesertim in cursu, facilius, velociusque ad praecordia descendat, quam sanguis per ins riorem cavam ascendat quo iactum est, ut ad frangendam, hebetandamque superstitem quandoque descendentis sanguinis vim, paratum sit in cava inferiori prope cordis auriculam, apud homines, quoddam valvulae genus ab Eustachio nostro indicatum, quod nos in l. cit. A pronis animantibus non invenimus propterea ad servandas, quoad fieri potest, aequalitatis leges voluit natura descendonias celeritatem in superiori cava parumper rcfrenare; quod quidem optime praestitit per Azygae sanguinem, qui per superiorem cavam ad lineam cademri occurrit directione propemodum horizontali. Quod autem huc spectaverit natura clim AZygae sanguinem in si periorem cavam insudit, nemo Te melius, mi Morgagni, nosse poterit, qui cum in Scriptorum lectione, tum in cadaverum omnis generis sectionibus tam assidu8 versaris: animadverteris enim, in quadrupedibus, quae prono semper corpore consistunt, atque incedunt ciijusmodi sunt ves, equi, caprae, sues, aliaque multa venam Aetygam non quidem cavam superiorem, aut inseriorem petere, sed in ipsb utriusque confluxu , hoc est, intra dextram auriculam ad tum vel unicum, vel duplicem sibi aperire: quod sand non alia r tione factum fuisse videtur, quam quia, cum uterque sanguis, stiperioris nempe, atque inferioris cavae, in pronis animantibus ad hori.
Eontem fluat, celeritas neutri detrahenda fuerat, atque ideo in ipso