Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1719년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

utritisque concursu, ubi aequantur vires, Aetygae inosculatio Iocata fuit . Neque certe ob aliam rationem in simia, cane, sele, atque urso vena sine pari non penetrat auriculam, sed superiorem cavam, intra tamen pericardium, atque e regione conjunctionis ejusdem cavete cum auricilla: ita ut multo sit infra nostram AZygete anastomo-

sim; sed aliquanto supra illam, quae in equis, aut pecudibus cernitur; non ob aliam, ut ebam, rationem, nisi quia simiae, canes, feles, atque ursi non degunt semper proni, sed cum vigilant, magnam temporis partem capite, pectore, atque imo ventre ad horumntem inclinato sedere; atque ideo neque erecto trunco, quemadmodum homines, neque omnino prono, ut caetera bruta animalia,

vitam traducere silent. Itaque Aetygae anastomosis in iisdem medio loco inter omnino prona, & erecta fuerat collocandar sed Tu haec subtilius philosophaberis. Uenio itaque ad tertium, Cur, nempe, sanguis ab intercostalibus refluens , non per duas , sed per unam venam sine pari in Cavam inseratur e cujus solutionem petendam esse arbitror ab ipsiusmet AEDgae usu, & actione . Nam mm ea sanguinem revehat a singulis intercostalibus musculis , ac diaphragmate , quae quidem musculares partes simul omnes uno , eodemque tempore , prout respirationis Usus postulat, moveri debent, oportebat, ut sanguis omnis uno, e demque alveo exceptus, universus quoque simul non magno, sed frucillimo negotio retardari , vel celerior fieri potuisset ; quod quidem etsi inficias non eam aliis modis a natura praestari potuisse ; nemo

tamen negabit, ut supra innuimus, hunc ejusdem genio , quae faciliora semper aggreditur, fuisse magis Consonum. Confirmatur vero , sane mechanicam rationem caeteris parati rem esse , quod natura ad AZygae ostium unico hemisphincteris sunnamine omnium intercostalium venarum moderando sanguinis cursui apprime consuluerit r atque , ubi altera vena in laevo pectoris latere

invenitur, quae Azygete officium supplet, ibi opificium pariter semicircularis sphincteris apposuerit . Hoc quidem loco investigatione tua dignum censeo , Vir disertisfinie, qui fiat ut in ruminantibus duae Azygae hoc est sua cuique thoracis lateri positae sint. An quia ejusmodi animalia, cuin hebetiora futura essent in motu, eorum etiam sanguis minori energia, &velocitate, quam in agilioribus, pollere debebat Unde si universus intercostalium sanguis ad unicam, eamque in dextero dumtaxat latere locatam AZygam misset dirigendus bobus enim costae num. a6 tam homini aη. solummodo datae sint tam lente illuc appellerer, ut ejus Iateris renixum in tam longo itinere vincere haud potuisset. Diuitiam by Coral

102쪽

DE VENA SINE PARI sis

Denique, licet novissimum problema per Te ingeniosissim8 soluatum videam, non dubitaverim tamen asserere, ad rationes a Te allatas alteram quoque adjungi posse , scilicet ideo Arygam non a si nistris, sed a dextris prorepere, Quia in sinistris eodem itinere, quo vena sine pari collocanda esset ab inseriolibus nempe ad superiures partes secundum dorsi vertebras iam desertur Pecqueti ductus, cui fand ipsa Aetyga, si comes adderetur, plurimum obesset, non tam tum quod spatii aliquid eidem demeret 8, verum etiam quia sanguinem corrivaret in eandem illam subclaviam, in quam Pecqueti dructus chylum, lymphamque immittit. Solet enim, cum apud homines hemiaetyga laevo in latere invenitur, in sinistram subclaviam sanguinem effundere: quare in angustum nimis locum duo liquidorum quasi amnes confluentes sibi invicem impedimento suissent ; praesertims quis, tempore motus chyli, violenta aliqua corporis exercitatione

occuparetur.

Secus vero in dextero latere maior spatii libertas aderat, clim in hoc neque arteria magna, neque Pecqueti ductus pro naturae instituto locentur. Haec, qualiacunque sint, diuturnis observationibus ex cadaverum praelertim sectione deprompta sedatiori animo, ac tranquilliori tempore exarare peroptassem ἔ tecum enim mihi res erat, cujus exumiam eruditionem, ac limatissimum judicium semper maximi seci. Sed cum nollem responsionem meam in longum disterre, eandem propterea dictavi inter ipsos Natalitios Redemptoris Nostri festos dies, per quos innumeris pene qua civilibus , qua sacris occupati,nibus distentus sui. Nam & Romae degimus, ubi otium optare, ut Paulus Manutius ait, ejus est, qui Romam ignorat; &dn ipsa Summi Pontificis Aula , nimirum in Sacrosancta Religionis Arce veri, mur. Si quid igitur Tibi Viro omni doctrina, sed Anatomica praecipue politiissimo, minus probabitur, partim pro tua humanitate ignoscas, partim pro amicitiae candore admonere ne praetermittas. Tua interim tam secunda, quam tertia Adversaria cedro digna, totiusque posteritatis encomio celebranda anxie praestolamur. Uri.

Romae III. Kal. Ianuarii MDCCXVII.

103쪽

alustris imo ,- Re verendissimo Praesta D. D.

IOANNI MARIAE

Intimo Pontificis Maximi Cubiculario, &Archiatrorum Comiti Meritissimo

Dannes Baptista Morga us S. P. D.

Go veris, Lancisi Ornatissime , nihil unquam legiste

memini, quod magis quam postrema tua ad me Epistola , novis auctori tem dare , obscuris lucem , obsoletis nitorem videretur . Quo magis cumulatae a me Tibi gratiae agendae sunt , quod non modo praeclare id quod petieram obscura illustraveris , verum insupertum vetera quaedam ingeniose restitueris , tum nova plura , iteratis etiam nuper observationibus , & experimentis subnixa , in medium attuleris. Sed nihilne, inquis, habes quod admoneas e Mihi vero nonnulla fortasse essent, quae coram libentius, quam per litteras rogarem; nihil autem est quod admoneam, aut si quid est, id Iongdalio pertinet, quam quo Tu pro tua singulari modestia facile existumas. Neque enim , ut sum publicis, privatisque occupationibus dictentus , satis in praesentia habeo temporis, ut tuas Observationes, atque experimenta diligenter iterem :& s vel plurimum haberem, non tamen mihi tantum sumerem , ut Te Eximium Virum , & Saeculi Exemplar , atque ornamentum admoneri a me posse , crederem . Nam qui tuam in obse vando Solertiam incredibilem non minils, quam Ingenium summum, perspectam habeam, ut in iis quae menici assequimur, si quid sort8 a me dissentis, non Te quidem labi , seclme intelligere mimis, censeo ; ita in his quae oculis usurpamus , si quid non satis responderet, non Te minus oculatum, sed me minus

104쪽

quod admoneres e Nempe id quod pro tua moderatione non sentis, Te, Virum alioqui Beneficentissimum, in publica commoda peccare, qui cum tot, ac talia Rei Anatomicae, atque adeo Medicar illustram dae utilissima tam brevi tempore vel tantas inter occupationes dictare possis, non tamen iacias ; sed dum totus es in Libris de Motu

Cordis subtilius elaborandis, & quasi elimandis, haec interim omnia praetermittas. Qii id si quod tamen Superi avertant omen , ac de- restentur quid , inquam, si tua ista affecta aetas , ac valetudo iis Libris ex animi sententia absolvendis, perpoliendisque non sufficerenan quae res ad tot alia argumenta, imo ad illos ipsos Libros perti. nent , & quae a Te ut non cito scribi , & undequaque perfici, at dictari facile, & sic satis indicari cert8 possent, an eae omnes non Q ne magna tantae , & a qua vel cogitanda refiigit animus , jachirae accessione , teciam una , Vir Destissime , commorerenture Est exempli causa in ultima hac Epistola quod innuis r eos maxιmὸ , aefatilias ad animalium voluntatem nervos tendi , qui gangliis muniti sunt. Hoc in Libris de Corde Te suse demonstraturum promittis. At quod multis ibi ostensurus es, in ea poteras Epistola perpaucis indicare; ego san8 quod non feceris, gravissime tuli. Ex hoc autem conjecturam facere Te, velim, quantopere illa cupiam, quae &UM E atu digniora sunt , & explicatu difficiliora , in quibus primo loco' facil8 pono arduum illud, agitatumque Problema, in quo praesertima Te elaboratum esse, vel ex injecta superioris Problematis menti ne coniicio : qui fiat, ut Cordis motus sit jugiter alternus , atque ea quidem ratione , ut nobis haud liceat pro arbitrio , non dico ipsum sistere, aut immutare, sed ne celeriorem quidem, tardiore ve reddere, quod tamen vel in eorum qui respirationi interviunt, musculorum alterno pariter , ac perenni motu sane licet. Quid ergo admoneam, habes; quid cupiam, non satis habes. Cum enim

haec non in meum tantum , sed in commune omnium commodum

abs Te petam , primum ea ratione a Te mihi indicari , velim , ut Epistolas his de rebus tuas non modo Te annuente, sed nemine campente, vulgare possim . Ut enim omnis expers iuris, & humanitatis censerer, si quid de tuo, Te inconsulto, in manus hominum emititerem, ita essent procul dubio, qui modestiam desiderarent meam, si quantum in tuis Epistolis, & nominatim in hac postrema, pro tuo incredibili erga me amore mihi tribuis, tantum ipse, easdem edendo , agnoscere, & mihi sumere viderer . Alterum est , ut siquas paratas sorte Figuras habes non paucas enim habere, scio ad tuaslaasce oblemationes pertinentes, easdem Epistolis adjungas. Postro N muin

105쪽

ignium est idemque praecipuum, ut si non incom modum hunc, quem commendo , expeditumque tua nobiscum communicandi modum 8 re, & valetudine tua magis , ut ego quidem spero , esse , intellexeris, quam perpetuam istam, dissicilemque, mi nunc insistis , scribendi rationem mihi , ut benigne soles , annuas sin minus; id, quod facis, pedetentim tamen, neque plus, quam artas , valetudo, occupationesque tuae gravissimae patiantur , facias. Tuis enim istis Commentationibus aegre quidem, sed aliquo tamen pacto carere pocsem; Te autem ipso, Vir Sapientissime, meique Amantissime, nulla, ut mihi videor, ratione possem. Etiam atque etiam Uale.

D. Patavii IX. Kal. Februarii M DCC X .

106쪽

Clarissimo, Doctissimoque miro

Medicinae Doctori , & in Patavino Lyceo Anatomiae Prose ri Primario

Io. MARIA LANCISIUS S. P. D.

de opusculis meis, properato potissimum stylo is, non ita sentire audeam, ut illa in publicam proferri, facilὰ patiar; tanta est tamen iudicii,& candoris tui existimatio, ut quemadmodumis in rebus, ita in edendo Commentariolo de

Azyga a me, Te Auctore, conscripto, sententiae tuae refragari non possim: non enim vereor, ut

doctis Viris snt placitura, quae a Te haud improbentur. Cave t men , ne quid in eodem schediasmate ex iis detrahas, quae & maxume vera sunt , & a me plurimi fiunt, hoc est de laudibus tuis, quas & egregie promereri doctrina , & virtute pergis, & pro tua summa moderatione defugis, & aversaris; ac profecto libentius Dissertationem sempiternis tenebris obvolinam vellem, quam vel minumum de meritissimis praeconiis tuis reticeri. Qtiod autem humaniter admones de vitas brevitate, quae opera nostra vel animo solum concepta, vel ruditer adumbrata intercipere solet, plurimas ago, habeoque gratias, tuiqne consilii rationem, ataque utilitatem ipse prae ceteris agnosco, qui & inclinata jam aetate,& affecta admodum valetudine inter cq rarum, & negotiorum aestus succisiva vix tempora ad scribendum suSripio. Quamobrem, ut his etiam monitis tuis proficiam, uberrimam de motu cordis materiam quam primum in synopsim contraham , contractamque ad Te mitatam; ut si quidem , Deo favente, vita, & sanitas suppetet, inimgrum plenumque opus emittam asin vero aliter divinis consiliis prae scriptum fuerit, rudem saltem illius imaginem tutelae tuae suprema

voluntate commendem.

Quominus vero eandem synopsim de Motu Cordis statim ad Temittam, prohibent sacri labores, quibus nunc distineor in excutiendis scilicet nonnullis sanationibus, quae pro laudabili Sedis ApostoluN a cae Disitigod by Corale

107쪽

eae more ad Medicam praesertim trutinam librari solent, ut legitima sint Sanctitatis Servorum Dei testimonia . Cum primum igitur iis stidiis perfunctus suero, obstrichim Tibi fidem praestabo. Interim,

ne vacuam epistolam accipias, alteram saltem mandatorum tuorum partem facere libenter aggredior, ac tecum communicabo quaecumque per annos duodeviginti observare mihi licitit circa Gangliorum structuram, usumque; quanquam jam video a Te consueta ingenii tui sagacitate deprehensa, & paucis, feliciterque in Secundis Adversariis adumbrata. Tuum igitur erit Dissertatiunculam hanc proprio judicio, & censura dignari, tuumque de ea sensum pro consueta an, morum , studioriamque conjunctione perscribere. Addo praeterea duas, alteram de Vena Azyga, alteram de Camgliis Icones, quam potui diligentissime descriptas; nosti enim plerorumque Pictorum in ejusmodi rebus ingenium, qui artis suae magis, quam nostrae, peritiam, & patientiam tametsi magnam Ricciolinus meus ostenderit 3 praestare solent . Vale, & me, ut facis, amare

perge a

Romae VI. Kal. Iulii M DCC XVIII.

108쪽

Ad Illustrissimum , , Sapientissimum Virum

IOANNEM BAPTISTAM

In Patavino Lyceo Anatomiae Prosess. Primarium,& Praesidem Meritissimum

De Structura, Usuque Gangliorum

DISSERTATIO.

Iter obscuras humani corporis partes, quae hactenus Anatomicorum diligentiam exercuerunt, postremum certe locum minimὰ obtinent naturalia nervorum Ganglia , quorum quidem altum est apud Antiquos silentium : illi enim , quemadmodum scripserunt inter Latinos Celsiis , atque inter Graecos Galenus , l. r. c. s. qui vocem hanc ab Hippocrate libro de Articulis mutuatus est Gangliorum nomine appellarunt dumtaxat morbidos Comm. nervorum nodos, seu renitentes fibrarum contractiones, tumoresque incertis in sedibus a plaga, vel nimia compressione subortos. Apud ''Recentiores vero non multum est , quod perutilibus Falloppii o, obsMat. servationibus additum invenitur. Ille enim , tam in rebus Anato. micis ita se gesserit, ut incredibilem ejus diligentiam , summumque ingenium nemo non admiretur, naturalia, ac citra morbum Ganglia primus detexit , eademque ob figuram otivaria corpora vocitavit. Et quanquam subinde illa eadem a Villisio , & Vieussenio ad se. dulum mitri examen rursum fuerint revocata, Tuque praesertim, Vir doctissime, propriam solertiam, ut semper soles, in scrutanda eorum textura, usuque mirabiliter probaveris; pro candore tamen animi tui ea , quae innuis, non ut cerra proponis, aliosque propterea ad diligentiorem involutae hujus particulae investigationem provocare videris. Haec

109쪽

Haec igitur arcumenti sterilitas curiositatem, industriamque meam exacuit, ut quatuor praeter ea, quae in genere ad stum, numerum, ac figuram Gangliorum spectant, praecipue de iisdem quaererem, I. fructuram, II. vim, T. usum , IV. demum morbosas affectiones: an vero ea, quae rimando, observandoque alia ex aliis apta, & neces sitate quadam sibi invicem nexa cognovi quanquam animum meum nondum satis explent naturae, ac veritati omnino congruant, Te

judicem legi, constituique. Tu siquidem, qui occultissimos humani

corporis recessus aperire, atque illuserare, siquis alius nostra aetate,

optime nosti, meo hoc in specimine vera a falsis probe distinguere, meque , quod maxime flagito, ubi opus suerit , utiliter poteris admonere : non enim is sum, qui ita mihi placeam, ut conjecturis immere assentiar, proindeque aures monitoribus claudam. Ab initio autem nostrae Dissertationis, longum sermonem mininadinstituemus, quaerentes in genere de stu , ac numero Gangliorum: nemo enim est, in animalium sectionibus vel parum exercitatus, qui

nesciat , pusilla quaedam Canglia , seu Cangliorum rudimenta in

nervorum truncis a cervice per ventres , atque per artus obivis locorum inveniri, in quibus diversi ordinis nervi simul coeunt, majoremque, ac praedurum caudicem enormant, a quo postmodum v luti , trunco ramuli prodeunt, ac dispertiuntur. Neque vero certus eorum numerus definiri potest , quia Natura in iis construendis sepe variare consuevit, quemadmodum eorum inventor Falloppius indicavit. Est tamen, ut hic Tyrones Artis comm neam, ne sngulos nervorum plexus pro persectis Gangliis accipiant, ut a nonnullis etiam gravissimis Anatomicis factum animadverti. Enimvero, ut inserius ostendemus, rami nervorum, qui a veris Cangliis proxime proficiscuntur, lacertosi sunt, ac musculares, iique in varios deinceps veluti nerveos tendines abeunt ; ubi postea in alios, atque alios distribuuntur, tendinea pariter tunica circumvestiuntur,plexumque saepe essingunt, qui non est considerandus tanquam novum Ganglium , sed utplurimum veluti pars , seu membrum a superiori Ganglio productum , atque elongatum. Et quidem ad rectam Gangliorum naturam , ac discrimina stabilienda, illud praeterea diligenter est observandum , quod in animalium corporibus organorum structura ita procedit, ut a simplicissima ad magis compositam per gradus ascendatur , ut in musculis , &glandulis aperte conspicitur. Nam in prioribus simplices, atque unius ordinis fibrae simplicem muscillarem membranam contexunt; quae alibi pro variis additis novarum fibrarum stratis , ac directionibus, Variam etiam , magisque compositam muscularem texturam compingunt , Di iligod by COOste

110쪽

gunt, donec ad cor, propter mirificam, ac pend immensam, atque incredibilem fibrarum complexionem , muscillorum sortissimum perveniatur . In posterioribus vero quemadmodum saepd inpius simplicitas glandularum constituitur ab unica membrana foraminibus pervia, nudisque sollicitiis contexta, ita quo magis membranae cum utriculis fibroso rete, ductibusque tum reductoriis , tum excretoriis complicantur, & augentur, eo validius , & uberius glandularum munera praestant, & glandulae conglobatae, conglomeratae , mixtaeque indolis merito nuncupantur. Non absimili ratione , atque analogismo nervos extra calvariam

conjungi, procedere , atque ad invicem hinc illinc separari deprehendimus. Nam alii sunt, qui laxa tantum membrana , veluti vagina contenti, per simplicem a sociis diductionem , ac sejunctionem in varios ramos divertere conspiciuntur . Sed ii revera jam antea sum runt ab usque spinali medulla , ipsoque cerebro inter se penitus dustincti, licet contigui procederent. Alii vero robustiori tunica, ac fibris non tantum exterius, sed interius quoque validὰ muniti, atque imtertexti a superiori Ganglio dependent: cujusmodi porro nervorum complicationes quae passim plexus nervet vocantur quoties in ova- Iem, aut saltem hordeaceum tumorem minimὰ elevantur, pro abs lutis, persectisque Gangliis non videntur considerandae ; verum accipien)ae sunt vel pro tendineis propaginibus supernorum Gangliorum, vel quod non negaverim pro colligationibus plurium simul nemvoriam , quos interdum ipsa Natura , medio quodam artificio inter persectum Ganglium,& simplicem tunicam, nectit, atque complicati, quae quidem Natura industriori tandem opere eadem majora Ganglia, Ceu conglomeratas, mistisque glandulas, & veluti robustissimos musculos exstruxit, & fabricata est. Et quanquam ad propositam Gangliorum disputationem propere

descendentibus immorandum nobis minime videretur in eorum describenda figura ; tamen quia plerique Scriptores ad illam exprimendam usi sunt voce nodorum , ducta e plantis similitudine ; non abs re suturum arbitramur , si ad externam ipsorum quoque figuram animum obiter adverterimus . Ego enim semper suspicatus sum, Recentioriam Anatomicorum mentes ab hujusmodi Cangliorum cum nodis similitudine praeoccupatas ad illorum usus investigandos, inveniendosque suisse praepeditas ; nam ex plantarum Anatome satis innotescit, frumenti genicula , arundinum , arborumque nodos circularem, non oblongam figuram praeseserre , ac veluti intertextas Σωnas , annulosque itirpium fibras , ac tubulos ubi aut in novellas gemmas, aut in solia dirigi debent, atque absumi ne dissolvantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION