장음표시 사용
211쪽
mus Deum sicuti est: & videntes amabimus , & amantes laudabimus. Videbimus in lumine tuo, o Domine , lumen tuum , quoniam apud te est fons vitae, de in lumine tuo videbimus lumen. Qirale autem lumen Τ Lumen immensum, lumeliincorporeum , incorruptibile , incomprehensibile, indeficiens, inextinguibile ., inaccessibile, increatum , veridicum , divinum , quod oculos Angelorum illuminat, quod Sanctorum juventutem laetificat, &est lumen luminum, de fons vitae, quod est ipse Deus . Tu namque, Bone Deus
lumen es, in cujus lumine lumen videbimus Scilicet Te in te, in splendore vultus tui, quando videbimus faciem tuam . q. Ia . O' Coelestis Bethlehem, inaniasio secura, visio totum continens , quod
delectat; in te Angelorum Archangelorumque concinunt Chori ; in te Virtutes , Dominationes, Potestates regnant, &Cherubin ; in te Thronis, dc Potestatibus. as ciati sunt Seraphim: Patriarcharum ,& Prophetarum aggregatus est numerus zApostolorum, Martyriuu . Confessorum, es Vir
212쪽
& Virginum gaudet exercitus: & in te pariter omnium electorum animae, jucun- dissima Dei visione, laetantur. Ibi plane, cuncti, qui adsunt, affluentissime de illo fonte Divino potati, ab illius delectatio nis ubertate, inebriantur, Sc quadam VO-luptatis inundatione pinguescunt; adeo ut prae nimietate exultationis , S gaudii, sine ulla intermissione, laudibus sui Conditoris intendant, charitate flammescant, admiratione suspirent, iubilatione trip dient , dc consona, illum , cordis modulatione , glorificent. Non capit sensus, non videt oculus , non percipit auditus, neque animus Viatoris attingit, quanta sit eorum beatitudo, ineffabile bonum, sempiterna fruitio, dilatata possessio, pacata requies, exube-Tans gaudium, interna resectio, spiritu lis dulcedo,amorisque vehementia. Equidem in illa regione diei non succedit nox,
securitatem non perturbat metus, neque felicitatem commaculat luctus . Diem
quippe illum Sol coelestis illuminat, qui
nescit occasum: Securitatem autem ejus
Dei visio collata confirmat ; fruitio vero . . O ipsius
213쪽
ipsius regnantium selicitatem facit esse
In Coelesti illa Bethlehem Beatorum Civium animus sua prospera non pavescit, sed exultationem propriam semper retinet prosperitas cognita;Beati enὶmiciunt in summa esse securitate, cum se intelligunt jam non posse peccare. Nulla ibi quatitur varietate securitas; saxa mens, non nutat, non fluctuat, non movetur;& in tantae pacis stabilitate defigitur, ut nihil aliud praeter boni aeterni, & incommutabilis contemplationem, Vel quaerere, Vel cogitare patiatur. Sic provenit semper. quod libeat, cum nil sit, quod ibi cruciet . Vacant in illa coelesti Bethlehem Sancti omnes, non resoluti torpore desidiae, sed ad gratiam perfectionis intenti. Eorum sensus mitissima puritate complentur : tranquillum est omne, quod volunt, sine. cogitatione sapiunt, & sine errore sentiunt.. Habent esuriem, quae delectat, habent hanc assiduitatem, quam mens fastidire non potest, Creatorem jugiter amando , semperque ejus gloriam suaviter
214쪽
contuendo , quia Deus est semper desiderabilis , & totus desiderabilis, & cum hahetur magis desideratur, estque visio ejus in desiderio, & desiderium . in visione. Non ibi molesta taedia praegravant, non varietas imbecilla confundit ; quando talia sunt, quibus assiciuntur, ut nullum in eis finem optare patiantur ; Quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas, ct divinae Sapientiae agnitione complentur , nec rerum eorum veracissimus intellectus disciplinis operosis imbuitur, sed inelaborato mentis lumine declaratur . . . Ibi numerus quantus est notus emcitur : ibi linearum discretio absolute comspicitur : ibi convenientia musicae patet: ibi astrorum motus est visuali cognitione certissimus; quia ibi paranymphi Coelestes Dei Sapientiam contuentur, qua majestate, singula quaeque disponat. Ibi vident , quam irrite ab Acatholicis nostra Romana Catholica laceretur Ecclesia; ibi cognoscunt quanta sit sub Sole vanitas vanitatum ; ibi revera cernunt, quam sal briter monebantur Deam tuum
odorobii, G illi Soli sempus , cui omnia '
215쪽
comparata vilissima sunt; Qui nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit: cum quo esse nemo, nisi feliciter potest : sine quo esse nemo, nisi infeliciter valet. Bethlehem Sancta, Civitas Coelestis,
praeclara Hierusalem, Populus sine murmure , incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes; ibi nullum avida molestat esuries , nullum morbida aegritudo consumit, nullus probatur liberam erubescere nuditatem . Ibi quemquam gravia frigora non contristant, non aestus anhelum corpus exurit; nullus reparationis appetit somnos, ubi nemo cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia sitavia, cuncta tranquilla Nunc Beati perseete. cognoscunt , quod olim credebant salubriter; hoc est Coaeternam, incommutabilem , personis distinctam, & inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex, trinumque simplex, parilitatem in omnipotentia, aequilit tem in charitate, Trinitatem in perssinis , unitatem in natura. Haec excellenter, &
singulariter simul judicat justitia sua , simul
216쪽
simul parcit pietate sua, simul cooperatur virtute sui . Potestas incomprehensibilis; beatitudo mirabilis, ex qua beantur , quaecunque beata sunt: vivificantur quaecunque viventia sunt : continentur
quaecunque subsistunt. Cuncta simul librans , cuneta discernens, quae ideo in judicando non labitur, quoniam in cogiIO-scendo non fallitur. . Vident Beati, quomodo Deus in propria Majestate regnet, quomodo disponat universa ; & aeterna potentia Coelos mirabili suspensione conssilidet, terras super mare defigat, det fontibus cum sum, & mari terminum ponat. Qimmodo serenus coruscet, fulminet pius, ima, de summa suae sapientiae lege mirabiliter moderetur : Scilicet quia in gubernatione ipsius omnia consistunt, non in suo posse derelicta . Qimmodo, irascatur placidus , judicet tranquillus, de sine ejus m tabilitate proveniat, quod delinquentium reatus permittat. Quomodo humanarum rerum valde sit miserator, dc statim poenitentibus parcat, & peccantes expectet
217쪽
.trarium magna tolerantia sustentet ad
O' chara Bethlehem, Civitas D vid, inclyta Syon; in te sine fine Regnum, sine nocte lux, sine vitiis corpus, sine
mortibus vita; & cum omnia dirigantur ad aeternum, Qtum ibi morietur exitium. Vincunt vota, qui vocantur ad praemia. Quid est, quod nunc me detinet, ut non veniam ad te, & videam in te, qui creavit me, & redemit me ὶ Veni Domine , & noli tardare, veni, & educ de carcere vinctum, duc illum in admirabile lumen tuum. Ueni, dc visita me in pace; Veni desideratus cunctis gentibus, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, & facies tua decora. Audi clamantem, Domine , de hac valle lachrymarum, de ad duc me ad portum felicitatis aeternae , uti valeam videre visionem hanc magnam. Ad te sane suspirat cor meum; in te requiescit spes mea: te ambit affectus meus. Tu es Deus meus, amor meus, fatietas mea, haereditas mea, laetitia mea, praemium meum, luS mea, Pax mea, propin
218쪽
tiatio mea, Dominus, & Salvator meus. q. I 29. At quoniam in tua voluntate est, cui nemo valet resistere, ut adhuc vivam , & nondum anima ab hoc mortali ergastulo separetur,tribue saltem, ob ineffabile Incarnationis masterium, mihi, Omnibusque fidelibus in terra certantibus,
robur, ut Principatus, Potestates, concupiscentiasque nostras vincere, & superare valeamus . Et quia Tu es, aeternae Vitae
dulcissimus sons,de cujus meatu purissimo, irriguum superius,atque irriguum emanat inferius; superius, ut satietatem & vitam , unitatem & requiem, lumen & pacem , immortalitatem & praemium, incorruptionem & gloriam; . nec non perpetuitatem in Coelo triumphantibus afferat , de coronam ; Ita fac pietate tua, ut nobis inferius emanet irriguum, afferens oneratis auxilium , levamen maestis ,
peregrinantibus spem, praesidium lapsis , conssilationem parvulis, humilibus gratiam , fluctuantibus fidem, naufragantibus portum, substinentibus mercedem ;euangelizantibus verbum , ministrantibus virtutem , cohabitantibus concor-
219쪽
diam, obedientibus gaudium, erudientibus scientiam, atque aeternorum contemplationi vacantibus gustum . Ut tandem omnes pervenire valeamus ad Domum Panis, ad Bethlehem Sanctam, ad Matrem nostram decoram & liberam , ad Coeleste regnum ad Tabernaculum Domini, ad Domum Dei Iacob , ad Recessum sempiternae quietis,ad Locum prosperitatis & pacis, ad Portum tranquillitatis dc securitatis, ad Arcam salutis aeternae, ad Triumphantem Ecclesiam, ad pacificam Stationem, ad Reclinatorium aureum, ad Lectulum mystici Salomonis ; ad felicem , beatamque Patriam, ad supernam, de divinam Syon, ad inclytam , & praeclaram Civitatem, ad oriOsam, coelestemque Hierusalem, cujus Artifex Tu Verbum fuisti; & in qua Tu Membum Incarnatum Iesus Chrisus Dominus noster vivis & regnas Deus, cui cum Pa tre, & Spiritu Sancto honor & gloria in