L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DD. L. ANNAEI SENECAE ,

& ipsi collabantur: id nunc tibi γωque faciendum est. Indue lissimilem animo tuo vultum, & si potes, proiice

omnem ex toto dolorem: si ii minus, introrsus abde Sc contine , ne appareat;& da operam , ut fratres tui te imitentur: oui honestum putabunt , quodcunque sicientem viderint , animumque ex vultu tuo sument. Et solatium debes esse , α consolator illorum: non poteris autem horum moerori obstare, si tuo indulseris a

CAP. XXV. Potest & illa res a luctute prohibere nimio , si tibi ipse renunti ueris, nihil horum quae facis posse se

duci. Masnam tibi personam hominum consensiis imposuit: haec tibi tuenda est. Circunstat te omnis ista consolantium frequentia , & in animum tuum inquirit, ac perspicit quantum roboris ille adue sus dolorem habeat , & utrumne tu tam tum rebus secundis dexterὰ uti scias, an& aduersas possis viriliter serre. obseruam tur oculi tui. Liberiora omnia sunt iis,

quorum affectus tegi possitnt: tibi nullum

Iecretum liberum est , in multa luce so tuna reposuit. Omnes scient, quomodo te in isto tuo sesteris vulnerer utrumne sta--tim pereusius arma submiseris , an in gradu steteris. olim te in altiorem ordinem & amor Caesaris extulit, & tua studia deduxerunt. nihil te plebeium decet,

nihil humile. Quid autem tam humile

212쪽

CONSOL. AD POLYBIUM. I 3

ac muliebre est, quam confiimendum se dolori committere Non idem tibi in i ctu pari, quod tuis fratribus licet. multa tibi nonipermittit opinio de madijs aemoribus tuis recepta: multum a te homines exigunt, multum expectant. Si V lebas tibi omnia licere ; ne conuertisses in te ora omnium. nunc autem tibi praestandum est, quantum promisisti omnibus iulis,qui opera ingenij tui laudant, qui dein scribunt: quibus cum fortuna tua opus non sit , ingenio opus est. Custodes animi tui sunt.nihil unquam itaque potes imdignum facere persecti & eruditi viri pro-Κ1HOne, ut non multos admirationis de te suae poeniteat. Non licet tibi flere immodice : nec hoc tantummodo non licet, nec somnum quidem extendere in par tem diei licet, aut a tumultu rerum in otium ruIis, gratia quietis confugere, aut assidua laboriosi ossicij statione fatigatum corpus voluntaria peregrinatione recreare,aut spectaculorum varietate animum detinere, aut ex tuo albitrio diem disponere. CAP. XXVI. Multa tibi non licent, quae humillimis &iin angulo iacentibus licent. Magna seruitus est, mrana sori na. Non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere . audienda sunt tot hominum millia, tot disponendi libelli, tantus rerum exorbe toto accurrentium congestus. Vepossit per ordinem suum principis maxi-

213쪽

mi officium geri, quieti animi est. Ilicet tibi, inquam , flere: ut multos fieaudire pollis: ut periclitantium ,&adsericordiam mitillimi Caesaris peruet cupientium lacrimae prosint, tibi tua

siccandae sunt. Hoc tamen etiam n . leuioribus remediis adiuvabit. cum vi

omnium rerum obliuisci , cogita Carem : vide quantam huius in te indulgtiae fidem, quantam industriam debeintelli3es non magis tibi incuruari ire, quam illi, si quis modo est fabulis iditus, cuius humeris mundus innitii Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, ppter hoc ipuim multa non licent .fCnium domos illius vigilia defendit, cnium otium illius labor, omnium delicillius industria, omnium vacationem Iius occupatio. Ex quo se Caesar orbitrarum dedicauit, sibi eripuit: & sideri modo, quae irrequieta semper cursus scxplicant, nunquam illi licet nec subsisye,nec quicquam suum facere. Ad quedam itaque modum tibi quoque eadi necessitas iniungitur: non licet tibi

utilitates tuas, ad studia tua respices Caesare orbem terrarum possidente, ipartiri te nec voluptati , nec dotari, rvili rei potes: totum te Caesari debeΑdijce nunc, quod cum semper praedis cariorem tibi 1piritu tuti Caesarem esses tibi non est, salvo Caesare, de fortuqueri. Hoc incolumi, salui tibi sunt ii

214쪽

nihil perdidisti: non tantum siccos oculos tuos esse , sed etiam laetos oportet. In hoc tibi omnia sunt: hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus tuis prudentissi- 3 .mis piissimisque abest, aduersus felicita tem tuam parum gratus es, . si tibi qui quam hoc saluo, flere permittis. Mon strabo etiamnum mon quidem firmius re medium ,. sed familiarius . Si quando te domum receperis , tunc erit tibi metuen da tristitia. nam quandiu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inueniet ac cessum : omnia in te Cassar tenebit: cum iab illo discesseris, tunc, velut occasione data, insidiabitur solitudini tuae dolor, &xequiescenti animo tuo paulatim irrepet. Itaque non est, quod ullum tempus vaca re patiaris a studiis, tunc tibi litterae tuae, tam diu ac fideliter amatae, gratiam reserant: tunc te illae antistitem & cultorem suum: vindicent: tunc Homerus & Virgilius, tam bene de humano genere meriti, quam tu de omnibus & de 1llis meruisti, 'llos pluribus notos esse voluisti quam

scripserant, multum tecum morentur. tu

tum id erit omne tempus', quod illis tuem dum commiseris . Tunc Cςsiuis tui opera , ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio , quantum potes compo ne . nam ipse tibi optimὸ formandi condendique res gestas,& materiam dabit, de

exemplum .

215쪽

producere, ut fabellas quoque e 2Es peos logos , intentatum RomaI is ingemniis opus , solita tibi Venustate eo melias.

diffici)e est quidem, ut ad haec i ilariora

studia tam vehementer percul ssus animus, tam cito possit accedere: hce tamen argumentum habeto , Iam cor oborati

eius, & redditi sibi, si poterit se a seuerioribus scriptis ad haec solutiora pro ducere. In illis enim quamuis aegrum e um avi hucin secum reluctantem,aduoc ibit ipsa rerum quas tractabit austeritas: l aec quae remissa fronte commentanda sutit, non fereti nisi cum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum seueriore materia primum exercere, deinde hil viore temperare. Illud quoque magno tibi erit leuamento, si sepe te sic interrogaueris: Vtrumne meo nomine doleo , an eius qui decessit Si meo;perit meae indu 'gentiae iactatio, & incipit dolor , hoc uno excusatus, quod honestus est, cum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere . Nia hil aptem minus bono viro conuenit, quam in fratris luctu calculos ponere . Si illius nomine doleo ; necesse est, alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si nullus defunctis sensus est, euasit omnia frater meus vitae incommoda, & in eum resistutus est locum , in quo fuerat antequam nasceretur: & expers omnis

mali,nihil timet, nihil cupit,nihil patituti quis iste est furor, pro eo me nunquam.

216쪽

Aolere desiuere, oui nunquam doliturus

est E A est aliquis defunctis sensus; nune

animus fratris mei, velut ex diutino ea

Cere emissus, tandem: sui iuris & arbitrij gestit,& rerum naturae spectaculo fruitur, α humana omnia ex superiore loco despicit'; diuina vero, quorum rationem tandiu frustra quaesierat, propius intuemtur. Quid itaque eius desiaerio maceror, qui aut beatus, aut nullus est beatum dein flere,inuidia est: nullum, dementia. CAP. XXVIII. An hoc te movet,quod videtur ingentibus, & cummaxime cir cu mfusis, bonis caruisse Cum cogitaue-rig multa esse quae perdidit, cogita plura

esse quae non timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget non suspicio locesset, non edax & inimica semper alienis processibus inuidia consectabitur ,, nota metus solicitabit, non leuitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.

Si bene computes, plus illi remissum,

quam ereptum est. .Non opibus fruetur ,

non tua simul ac sua gratia ; non accipiet beneficia,. non dabit. Miserum putas quod ista amisit, an beatum quod non desiderat λ mihi erede, is beatior est, cui fortuna superuacua est, quam is cui para ta est. Omnia ista bona , quae nos specio μ, sed fallaci voluptate delectant, pecunia , dignitas, potentia, aliaque comptu Ia, ad quae generis humani caeca cupidi ias obstupescit, cum labore possidentur,

217쪽

cum inuidia conspiciuntur: eosque is quos exornant, & premunt; plus minetir, quam prosunt. Lubrica & incesunt: nunquam benc tenentur. nam ut

hil de tempore situro timeatur, ipsamen magnae felicitatis tutela solicita e Si velis credere altius veritatem intutibus, omnis vita supplicium est. Inlprofundum inquietumque proiecti nualternis aestibus reciprocum , & modo leuans nos filiatis incrementis, mcmaioribus damnis deserens, assidueciactans, rumquam stabili consistimusco: pendemus & fluctuamur, &alter alterum illidimur, & aliquando nauigium facimus, semper timemus. In ltam procelloso & in omnes tempesta expolito mari nauigantibus, nullus petus nisi mortis est. Ne itaque inni fratri tuo: quiescit. tandem liber, tandi tutus , tandem aetemus est: superstit Caesarem,omnemque eius prolem,supstitem te cum omnibus habet fratribi Antequam quicquam ex suo fauore stuna mutaret tantem adhuc illam,& nnera Nena manu congerentem reliquFru Itur nunc aperto & libero caelo , ex inuit atque depresib in eum emicuit eum, quisquis ille est, qui solutas vinci animas beato recipit sinu: & nunc tibi

vagatur, Omniaque rerum naturae bocum summa voluptate perspicit. Erauon perdidit lucem frater tuus, sed sei

218쪽

CONSOL. AD POLYBIUM. et M

rimem sortitus est. omnibus illo nobis commune est iter. Quid fata deflemus non reliquit ille nos , sed antecessit. CAP. . XXIX. Εst', mihi crede ,.ma

ona felicitas in ipsa selicitate moriendi. Dihil ne in totum quidem diem certi est.

quis in tam obscura & inuoluta veritate diuiuat,iutrumne fiatri tuo mors inuide rid , an consulueritὶIllud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuuet cogitantem, non iniuriam tibi factam,qudd talem fratrem amisisti,sed beneficium datum, quod tandiu pietate eius tibi'uti fruique licuit. Iniquus est, qui

muneris sui arbitrium danti non resin quit : auidus, qui:non lucri loco habet

quod accepit, sed damni ,quod reddidit

Ino ratus est , qui iniuriam vocat finem voLptatis: stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum , nisi praesentium. qui non & in praeteritis acquiescit, & ea iudieat certiora quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum . Nimis an gustat Saudia. sua qui eis tantummodo quae habet ae . videt, frui Aputat , & habuisse eadem pro nihilo ducitti cito enim

no& Omnis Voluptas relinquit, a quae fluit& transit , & paene antequam VentaS, au sertur. Itaque in praeteritum tempus ansemus mittendus est, & quicquid nos unquam delectauit reducendum , ac ste quenti cogitatione pertractandum est. Longior fideliorque est memoria vcla'

219쪽

matum, quam praesentia. Quo abuisti ergo optimum fratrem, in sum 3 bonis pone. Non est quod cogites,qua :o diutius habere potueris, sed quandi habueris . Rerum natura illum tibi sic ceteris fratribus , non mancipio dedit,. l l commodauit: cum visum est deinde , : petiit, nec tuam in eo satietatem secuta 1 , sed suam legem. Si quis pecuniam c editan, soluisse te molesse ferat, eam pr sertim cuius viam gratuitum acceperit , nonne iniustus habebitur Dedit natur fratri tuo vitam , dedit & tibi: quae suo ii re via , a quo voluit, debitum filum citius exegis . non illa in culpa est , cuius nota et at con ditio, sed mortalis animi spes alilaei, quae subinde quid rerum natura sit obliuisci- lux , nec unquam sortis suae meminit, nisi Cum admonetur. Gaude itaque habui stete tam bonum fratrem , & vIumfructiim eius, quamuis breuior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod habuisti:humanum, quod perdidisti. Nec enim quicquam minus inteae se consentaneum est, quam aliquem minueri, quod sibi talis frater parum diu con rigerit : non gaudere , quod tamen contigerit. At inopinanti ereptus est. Sua quemque credulitas decipit: & in eis quae diligit, voluntaria mortalitatis oblimo. Natura uulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Quotidie praeter culos nostros transeunt notorum igno-

220쪽

torumque funera: nos tamen aliud agismus subitum id putamus este, quod no bis tota vita denunciatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas sed mentis humanae prauitas, insatiabilis rerum omnium t quae indignatur inde se exire , quo admissa est precario .

CAP. XXX. Quanto ille iustior, qui

nuntiata filii morte, dignam magno viro vocem emisit Ego cum genui,tum moriturum sciui . Prorsus non mireris ex hoc natum esse,qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam nouum nuntium , filii mortem: quid est enim noui, hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad

mortem iter est Ego cum gemIi,tum moriturum scivi. Deinde adiecit rem maioris & prudentiae & animi: Huic rei sustuli. Omnes huic rei tollimur: quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo omnes eo quod datur, red damusq; id cum reposcemur . alium alio tempore sata comprehendent, neminem

praeteribunt. In procinctu stet animus:& id quod necesse est, nunquam timeat Iruod incertum est,semper expectet.Quidicam duces, ducumque progenies, &multis aut consulatibus conspicuos, aut triumphis, sorte defunctos inexorabili 3 tota cum regibus regna, populique cum gentibus tulere fatum suum . omnes ,hmo omnia in ultimum diem spectant:

non idem uniuersis finis est. Alium in

SEARCH

MENU NAVIGATION