L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

g61 L. ANNAEI SENECAE

gratiam suam extendit: & quae ne sex monis quidem, aut clane salutationis si se inuit audaciam , pro me vicit indulseritia verecundiam . Nihil illi seductum vitae genus , nihil modestia , in tanta feminarum petulantia , rustica , nihil quies , nihil secreti & ad otium repos,

ii mores obstiterunt quo minias pro me etiam ambitiosa fieret. Haec est, mater

carissima, solatium , quo reficiaris e illi quantum potes te iunge, illius arastissimis amplexibus alliga. Solent moerent , ea quae maxime diligunt , fugere , & liberitatem dolori suo quaerere: tu ad illam te , & quicquid cogitaueris , confer: siue seruare habitum istum voles, siue deponere, apud illam inuenies vel finem dolori tuo, vel comitem . Sed si prudentiam perfectissim* feminae noui, non patizim

te nihil profuturo moerore consumi Stexemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fu i , narrabit. Carissimum pirum amiserat, auunculum nostrum, cui virgo nupserat,in ipsa nauigatione tulit tamen eodem tempore & luctum,& metum,eωνctisque tempestatibus corpus eius nautia

ga evexit. O quam multarum egregia Opera in obscuro iacenti Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset

antiquitas : quanto ingeniorum certami De celebraretur uxor, quae oblita imbecit

litatis , oblita etiam firmissimis metuendi maris, caput suum periculis pro sepiaui .

202쪽

CONS L. AD HELVIAM. I 63

obiecit, & dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuitὶ Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit. hoc amplius est, distri mine vitae sepulchrum viro qu rere:maior est amor, qui pari periculo minus redimit. Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos , quibus maritus eius AEgyptum obtinuit , nunquam in publico conspecta est. neminem prouincialem domum suam admisit:nihil a vim petiit, nihil a se peti passifa est. Itaque loquax,& ingeniosa in comtumelias praesectorum prouincia , in qua

etiam qui vitaverunt culpam, non effugerunt infamiam , velut unicum sanctit

iis exemplum suspexit: de quod illi dissicillimum est, cui etiam periculosi sales

placent, Omnem verborum licentiam con

tinuit:& hodie similem illi, quamuis nunquam speret,semper optat. Multum erat,11 per sedecim annos illam prouincia probasset:plus est,quod ignorauit. Haec non ideo refero, ut eius laudes exsequar, quas circumscribere est, tam parce transcurrere et sed ut intelligas, magni animi esse seminam, quam non ambitio, non auaritia, comites omnis potentiae & postes, vice

runt : non metus mortis eam , exarmata

naui naufragium suum spectatem, deterruit,quo minus examini viro hqrens,quaereret,non quemadmodum inde exiret,sed quemadmodum efferret. Huic parem vir , tutem exhibeas oportet, & animum a lu-

203쪽

ctu recipias , & id agas, ne quis te putet

partus tui poenitere . Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris,cogitationestamen tuas subinde ad me recurrere, nec

quemquam nunc ex liberis tuis frequentius tibi obuersari: non quia illi minus cari sint, sed quia naturale est,manum saepius ad id referre quod doleat: qualem

me cogites, accipe. Laetum & alacrem , velut optimis rebus. sunt autem Optimae, quum animus omnis cogitationis expers

operibus suis vacat , &modo se leuioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam uniuersique naturam, veri audidus insurgit. Terras primum, situmque earum quaerit. deinde conditionem ci cumfusi maris, eursusque eius alternos rexecursus: tunc quicquid inter caelum, te rasque plenum formidinis interjacet, perspicit,& hoc tonitribus, fulminibus, ventorum flatibus, ac nimborum nitiisque 3t grandinis jactu tumultuosum spatium :tum peragratis humilioribus, ad summa prorumpit, & pulcherrimo diuinoruni spectaculo fruitur , aeternitatisque x . suae memor,in omne quod fuit, suturumque est omnibus. saecul is, va

204쪽

ta ANNAEI SENE

DE CONSOLATIONE

AD POLYBIUM

ΑΚΕΦΑΛΟΣ. ΕΚ C A P. XX.

nostra corpora compares, firma sunt : si redigas ad conditionem naturae omnia destruentis, & unde edidit eodem reuocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerint Septem illa miracula, & si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio, aliquando solo aequata visentur. Ita est. nihil perpetuum, pauca diuturna sunt. aliud alio modo fragile est: rerum exitus variantur e ceterum quicquid coepit,& desinit. Mundo quidam minantur interitum, & hoc uniuertium,quod omia diuina humanaque complectitur, si fas putas credere , dies aliquis dissipabit, &in confiisionem veterem tenebrasque demerget. Eat nunc aliquis, & singulas comploret animas e Carthaginis ac Numantiae Corinthique cinerem , & si quid altius cecidit, lamentetur: cum etiam hoc, quod non habet quo cadat, sit interiturum . Eat aliquis, & lata tantum

205쪽

aliquando uesis au*ra, simi non pepercis

se conqueratur. s A

CAP. XXI. Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitare omnlaad et dem finem reuocantis, se unum ac suos seponi velit: ruinaeque, etiam ipsi mundo imminenti, aliquam domum subtrahat Maximum ergo solatium est, cogitare id sibi accidi si se, quod ante se passi limi omnes, omnesique passuri: & ideo mihi videtur rerum natura, quod glauissimum secit, commune secisse , ut crudelitatem isti consolar tur aequalis. Illud quoque te non minimum adiuuerit,si cogitaueris nihil profuturum dolorem tuum,nec illi quom d fideras, nec tibi. noles enim longum esse, quod irritum est. Nam si quicquam tristitia prose auri sumus, non recuso, quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit,

tuae affundere. inueniam etiam nunc,per

hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi fui

tum bono est. Quid cessas conqueramur . atque adeo ipse hanc litem meam iaciam. Iniquissima omitium iudicio se tuna, adhuc videbaris ab eo homine te continuisse, qui munere tuo tantam venerationem Ieceperat, ut , quod raro ulli contingit, selicitas eius effugeret inuidiam . Lece elim dolorem illi, quem tibuo Cassare accipere maximum poterat,

impressisti: & cum bene illum undique

206쪽

e SOL. AD POLYBIUM. I 67

circumisses, intellexiui hanc partem tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceresi pecuniam eripereia nun quam illi obnoxius fuit. nunc quoque quantum potest, illam a se ab1jcit, & iii tanta felicitate acquirendi, nullum mai

rem ex ea fructum, quam contemptum

eius petit. Eriperes illi amicos sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere. Vnum enim hunc ex his quos in Principali domo potentes vidi, cognouisse videor rquem omnibus amicum habere cum ex

pediat , magis tamen etiam libet. Erip res illi bonam opinionemὶ solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti posset. Eriperes bonam valet dinem ξ sciebas animum eius liberalibus disciplinis , quibus non innutritus tan tum,sed innatus est, sici esse fundatum, ut

supra omnes corporis dolores emineret.

Eriperes spiritum λ quantulum nocuisses longissimum illi quum ingenij fama pro milit. Id egit ipse, ut meliore sui partet

duraret, & compositis eloquentiae prae claris operibus , a mortalitate se vinaica ret . Quandiu fuerit ullus litteris honor squandiu steterit aut Latinae linguae po

tentia, aut Graecae gratia, vigebit cum ma

ximis viris: quorum se ingeni js vel contulit , vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit. CAP.SXXII. Hoc ergo unum ex cogim

207쪽

cogitasti, quomodo illi maxime posses

nocere. Quo melior enim est quisque , hoc saepius ferre te consueuit, sine ullo delectu furentem , & inter ipsa benefic1a metuendam . Quantulum erat, tibi immunem ab iniuria praestare eum hominem , in quem Videbatur indulgentia tua ratione certa peruenisse, & non ex tuo more temere incidisse Adliciarmis,si vis, ad has querelas, ipsius adolescentis interinceptam inter prima incrementa indolem. Dignus fuit ille te fratre r tu certe eras dignissimus, qui nec ex indigno quidem quicquam doleres fratre. Redditur illi testimonium aequale omnium hominum. desideratur in tuum honorem , laudatur in suum: nihil in illo filii, quod non libenter agnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus: sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam, multo se liberius exercuit . Nemo potentiam eius iniuria sensit, nunquam ille te se trem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tua: formauerat, cogitabatque

quantum tu & ornamentum tuorum es-1es, & onus. Suffecit .ille huic sarcinae. O dura fata, & nullis aequa virtutibus iantequam felicitatem suam nosset frater

tuus, exemptus est. Parum autem me indi nari scio: nihil est enim dissicilius , quam magno dolori paria verba reperire. Iam nunc tamen si quid proficere possit-mus, conqueramur. Quid tibi voluisti

208쪽

CONSOL. AD POLYBIVM. I 6

tam iniusta,& tam violenta fortuna Tam cito indulgentiae tuae te poenituit quae ista crudelitas est, in medio fratres impetum facere , & tam cruenta rapina concordis simam turbam imminuere, tam bene stipatam optimorum adolescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare , & sine ulla caussa delibare voluisti Nihil ergo prodest in ocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas,nihil felicitatis summae potentia, summa conseruata abstinentia , nihil sit cerus &1 purus litterarum amor, nihil ab omni lai De mens vacans Luget Polybius, & in uno i. fratre,quid de reliquis possit metuere, ad a mouitus, etiam cle ipsis doloris siti sela- i. tiis timet. Facinus indignum i luget Po- lybius, & aliquid propitio dolet Caesare .. hoc sine dubio impotens fortuna capta-ν sti. costenderes neminem contra te, ne a, Caesare quidem, posse defendi.

i. CAP. XXIII. Diutius accusare fata si possumus,mutare non possiimus.stant du-i ra & inexorabilia. nemo illa conuicio, ne- mo fletu, nemo caussa mouet: nihil via f. quam parcunt ulli, nec remitituat. Proisil inde parcamus lacrimis, nihil proficienti tibus . facilius enim nos illi dolor ad ij- i. ciet, quam illum nobis reducet. Qui sit, nos torquet, non adiuuat, primo quoque t. tempore deponendus est: & ab inanibus i. solatiis, atque amara quadam libidine dolendi , an imus recipiendus. Nam la, H crb

209쪽

a o L. ANNAEI SENECAE

crimis nostris , ni ratio finem fecerit, se tuna non faciet. Omnes agedum mori Ies circumspice: larga ubique flendi , Ecassidua materia . alium ad quotidianum opus laboriosa egestas vocat: alium ambitio nunquam quieta solli citat: alius diuistias quas optauerat, metuit, & voto labinrat suo:alium solicitudo, alium labor to quet , alium semper vestibulum obsidens

turba: hic habere se dolet liberos, hic per

didisse . Lacrimae notas deerunt, ante quam caussae dolendi. Non vides qualem vitam nobis rerum natura promis 1it, quae primum nascentium omen B tum esse voluit Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit: sic vitam aFimus: ideoque m

deratὰ id fieri debet a nobis, quod cepEsaciendum est: & respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reseruare debemus . Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est. Illud quoque te non minimum adimerit, si cogitaueris, nulli mimis gratum esse dolorem tuum, quam ei cui praestari videtur . Torqueri ille te aut non vult, aut non intelligit. nulla itaque eius offieij r tio est, quod ei cui praestatur, si nihil semtit, superuacuum est ; si sentit, ingratum. CAP. XXIV. Neminem toto orbe terrarum esse, qui delectetur laeti misi uis, audacter dixerim. Quid ergoὶ quem

210쪽

nemo aduersus te animum gerit, eum es se tu credis fratris tui, ut cruciatu tuo noceat tibi: ut te velit abducere ab occupa

tionibus tuis, id est, a studio, & Caesare tnon est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi tanquam fratri praestitit, venerationem tanquam parenti , cultum

tanquam superiori r ille desiderio tibi esse

vult, tormento esse non vult. Quid itaque iuuat dolori intabescere: quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit De alio fratre , cuius incerta posset Voluntas videri, omnia haec dubie ponerem, Adicerem: Sive te torqueri lacrimis nunquam desinentibus frater tuus cupit, in dignus hoc affectu tuo est risiue non vultis utique inutilem dolorem dimitte . nec impius frater sic desiderari debet, nec pius sic velit. In hoc vero , cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum

est , nihil esse illi posse acerbius, quam hic

si tibi casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine conturbat idem & exhaurit .i Pietatem tuam tamen nihil qquὸ a lacrimis tam inutilibus abducet , quam si cogitaueris, fratribus te tu istexemplo esse debere,fortiter hanc sortiuaginiuriam sustinendi. Quod duces magni faciunt, rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent, & aduersas res adum brata laetitia abscondant, ne militum animmi, si fractam ducis sui mentem viderint,

SEARCH

MENU NAVIGATION