장음표시 사용
221쪽
1shZ LI. ANNAEP SENECAE media cursu vita deserit, alium in ipsenaditu relinquit, alium in extremae senectute fatigatum iam & exire cupientem vix emittit: alio quidem atque: alio tempore omnes tamen in eumdem Iocum tendimus . Vtrumne stestius sit nescio, mortalitatis legem ignorare,an impuden tius , recusare. Agedum illa quae multo ingenij tui labore celebrata: sunt m in mamnus sume, utriuslibet auctoris carmina: quae tu ita reseluisti, ut quamuis struetiiratillarum recesserit, permaneat tamen grariae. Sic enim illa ex alia lingua in aliam aranstulisti , ut squod difficillimum erat
omnes virtutes in alienam te orationem
secutae sinti. Nullus erit in illis, scriptis Iiber, quinore plurima varietatis humana incertorumq; casuum & lacrimarum, ex alia atque alia causia fluentium, empla Fibi suggerat. Lege, quo spiritu ingentibus intonueris rebus: pudebit te subito deficere, & ex tanta. orationis magnitudine decidere . Ne commiseris, ut quis quis extemplo ac modo scripta tua mira bamr,. quaerat quomodo tam grandia , . tamque selida, tam fragilis animus com ceperit . Potius ab istis quae totorquen , ad haec tot & tautae quae con imitur , conuerte, ac respice optimos fratres, respicoeuxorem,silium respice. Pra omnium lio rum saIute , . hac tecum portionei sertunae
decidi . Multos habes in quibus arinie
222쪽
C A P. XXXI. Ab hac te infamia vindica , ne videatur Omnibus plus apud te volere vitiis dolor, quam haec tam multa Iatia . Omnes istos una tecum perculsos vides, nec posse tibi subuenire, imo etiam ultro expectare, ut a te stibi euentur, intel- Iigis : & ideo quanto minus in illis doctrinae miliusque ingenij est, tanto magis re sistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum selatij loco, inter multos doIorem uium diuidere: qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere. Non desinam totiens tibi offerre Caesarem . illo moderante te ras, & ostendente, quanto melius beneficiis imperium custodiatur, quam armis, illo rebus humanis praesidente, non est
periculum,ne quid perdidisse te sentias. in hoc uno tibi satis praesidii, satis solatij est.
Attolle te: dc quotiens Iacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem diriget siccabuntur maximi & cI rissimi conspectu numinis. Fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere , praestringet, in se haerentes detinebit. Hic tibi, quem tu diebus intueris ac noctibus, a quo
nunquam deijcis animum, cogitandus est, hic contra sertunam aduocandus r nec dubito , cum tanta illi aduersus orti negsuos sit mansuetudo, tantaque indulgen
tia, quin multis iam solatijs tuum istud vulnus obduxerit, nonnulla, quae dolori Obstarent tuo,congesserit. Quid porroZ ve
223쪽
nihil horum secerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantumodo, cogitatusq; Cauar,maximo solatio tibi est 3 Dij illum
Deqq; omnes terris diu commodent. acta hic D. Augusti, & annos Vincat, ac, quamdiu mortalis erit, nihil ex domo sua mor tale esse sentiat. Rectorem Romano imperio filisi longa fide approbet,& ante illum
consortem patris, quam successbrem accipiat. Sera,& nepotibus demum nostris dies nota sitiqua illum gens sua coelo asserat. CAP. XXXII. Abstine ab hoc manus tuas fortuna, nec in isto potentiam tuam , ni si ea parte qua prodes ostenderis . pat xe illum generLhumano iam diu aegro &affecto mederi: patere , quicquid prioris Principis furor concussit, in locum suum restituere ac reponere. Sidus hoc, quod praecipitato in profundum , ac demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat. Hic
Germaniam pacet, Britanniam aperiat, &patris triumphos ducat,& nouos: quorum me quoque spectatorem futurum,quς prismum obtinet locum ex virtutibus eius, promittit clementia. nec enim sic me deiecit,ut nollet erigere: imo ne deiecit quidem,sed impulsum a sertuna & cadentem sustinuit,& in praeceps eunoem leniter, diset Inae manus usus moderatione deposuit. Deprecatus est pro me senatum, & vitam
mihi non tantum dedit, sed etiam petijt. Viderit , qualem volet aestimari caullam meam. vel iustitia eius bonam perspiciet.
224쪽
vel clementia faciet. utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, siue innocentem me scierit esse, siue voluerit. Interi m magnum miseriarum mearum solatium est, videre misericordiam eius , totum orbem peruagantem:quae cum ex ipso angulo , in quo ego defossus sum,complures multorum ianY annorum ruina ob xutos effoderit,& in ilicem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem Optime nouit tempus, quo cuique debeat succurrere : ego omnem operam dabo,ne
peruenire ad me erubescat. O felicem clementiam tuam Caesar l quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Caio egere principes. Non trepidant,nec per singulas horas gladium expectant, nec ad omnem nautiunconspectum pauent. Per te habent, ut fortunae saeuientis modum, ita spem quoque melioris eiusdem, ac praesentis quietem . Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt. CAP. XXXIII. Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solatium est, aut me omnia saliunt, aut
iam recreauit animum tuum , & tam ira
gnocivulneri maiora adhibuit remedia: iam te omni confirmauit modo : iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria re tulit: iam omnium praecepta sapientum
assueta sibi facundia explicuit . Nullus
225쪽
itaque melius has alloquendi partes occupauerit. aliud habebunt hoc dicente pondus verba , , velut ab oraculo emissa MOmnem vim doloris tui diuina eius contundet auctoritas . Hunc itaque tibi puta dicere : Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tami graui assiceret iniuria. nulla domus in toto orbe terrarum aut est, aut suit sine aliqua comploratione . Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen mira sunt ad fastos te , Mannales perducam publicos . Vides omnes has imagines, quae impleuere Caesaμ- reum atrium nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est : ne moenon ex istis, in ornamentum saeculorum. refulgentibus viris, aut desiderio sitorum, tortus est, aut a suis cum maximo animi. eruciatu desideratus est. Quid tibi reis ram Scipionem Africanum, cui more sine tris in exilio nuntiata est Is frater qui eripuit fratrem carcere, non potuit eripe re fato : & quam iuris aequi impatiens pie eas Africani fuerit, cunctis apparuit: eo dem enim die, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribimo quoque plebis. priuatus intercessit. ram magno tameta fratrem desiderauit hic animo, quam defenderat. Quid referam AEmilianus cir pionem, qui Uno paene eodemque tempore, spectauit patris triumphum , duorum . que fratrum funera adolestentulus tamen, ac propemodum puer, tanto anima.
226쪽
CONSOL. AD POLYBIUM. Is tulit illam familiae suae,super ipsum Paulli
triumphum concidentis subitam vastit tem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset, aut
Carthago superesset. CAP. XXXIV. Quid referam duorum
Lucullorum diremptam morte concOD
diam 3 Quid Pompeiosὶquibus ne hoc quidem seruiens reliquitifortuna, ut Una de nique conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeius, primum sorori superstes, cuius morte optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt. Idemque vixit superstes optimo fratri. quem fortuna in hoc erexerat, ne minus alte eum dei j ceret, quam patrem deiecerat: & post hunc tamen casum non tantum dolori, sed bello suffecit. Innumerabilia Undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, imo contra, vix ulla unquam horum paria conspecta sunt,una senescentia: sed
contentus nostrae domus exemplis ero . Nemo enim tam expers erit 1ensus ac
sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse . quam sciet etiam C-rum lacrimas concupisse. Diuus Augustus amisit Octauiam sororem carissimam , Mne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui coelum Aestinaue. rat: imo vero idem omni genere Orbitatis vexatus, sororis filium successioni praeparatum suae perdidit. Denique ne sita gulos eius luctus enumerem & generos
227쪽
ille amisit,& liberos, & nepotes zac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensiti Tamen tot tantosque luetius cepit rerum omnium capacissimum eius pectus, vi ctorque Diuus Augustus non Dentium tantummodo externarum, sed etiam d larum fuit. Caius Caesar, Diui Auoum auuncula mei nepos, circa primos iuvem tutis Iuae annos Lucium fratrem carummum sibi , princeps iuuentutis principem eiusdem iuuentutis amisit, in apparatnParth1ci belli: & grauiore multo animi vulnere , quam postea corporis, ictus est:
me tulit. Caesar patruus meus , Drusum Germanicum patrem meum, minorem
natu quam ipse erat fratrem, intima Ge maniae recludentem , & gentes ferocismmas Romano subi j cientem imperio , in complexu & osculis suis amisit: modum tamen lugendi non sibi tantum, sed etiam alijs fecit: ac totum exercitum , non sωlum moestum , sed etiam attonitum, colapus Drusi sui sibi vindicantem, ad morem. Romam luctus redegit: iudicauitque tabumilitandi tantum disciplinam esse se Iiandam , sed etiam dolendi. Non potuis- Iet ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas, CAP. XXXV. M. Antonius auus neus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cuin Rempub. constitueret,
228쪽
triumuirali potestate praeditus, nihil si pra se, exceptis Vero duobus collegis, omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audiuit. Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis i Eo ipsis tempore, quo M. Antonius ciuium inorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatiu ad supplicium. Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem mUnitudine animi, qua omnia alia aduersa toleraverat: & hoc fuit ei lugere , viginti legionum sanguine fratri parentare. Sed ut omnia alia exempla praeteream , ut in me quoque ipse alia taceam funera, bis me fraterno luctu sertuna aggressa est: bis intellexit Icdi me posse , vinci non posse . Amisi Germanicum fratrem: quem quomodo amauerim, intellisit profecto, quisquis cogitat quomodo suos fratres'pij fratres ament. Sic
tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam quod exigi deberet a bono fratre , nec facerem quod reprehendi posset in Principe. Haec ergo puta tibi paretem publicum referre exempla, eumdem ostendere quam nihil sacrum intactumque sit fortunae, quae ex his penatibus aula est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur, aliquid ab illa aut crudeliter fieri, aut inique . Potest enim haec aduersus priuatas domos ullam aequitatem nosse , aut ullam modestiam, cuius implacabilis saeuitia totiens
229쪽
tiens ipsa senestauit puluinariat Faciamus
licet illi conuicium, non nostro tantumore, sed etiam publico: non tamen mutabitur : aduersus omnes se preces, omnesique querimonias eriget. Hoc filii in rebus humanis sertuna, hoc erit; nihil ii ausum sibi reliquit: nihil intactum relinquet. Ibit violentior per omnia, sicut Lemper est talia, eas quoque domos auia iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur,& atram laureatis seribus inducere
CAP. XXXVI. Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus publicis ,1i nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propicia respicit, hunc Principem, lapsis hominum rebus datum, sicut omninus mortalibus, sibi esse sacrosanctum velit. discat ab illo clementiam, atque a mitissismo omnium Principum mitis fieri. Debes itaque omnes intueri eos, quos paulo ante retuli, aut adscitos coelo, aut proximos , & serre aequo animo sertunam, ad te quoque porrigentem manuS: quas ne
ab eis quidem,per quos ruramus, stinet. Debes illorum imitari firmitatem in perserendis & euincendis doloribus, & inquantum modo homini fas est, per diuina ire vestigia. Quamuis in alijs rebus dignitatum magna discrimina sint, vimis in medio posita est: minem dedignatur,
qui modo dignum se illa iudicet. Opti
230쪽
'm C certe illos imitaberis , qui cum indignari possent non esse ipsos expertes huius mali , tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus , non iniuriam , sed ius mortalitatis iudicauerunt ; tuleruntque nec nimis acerbe & aspere quod acciderat , nec moliter & eGeminate. Nam Sc non sentire mala sita, non est hominis &non ferre, non est viri. Non positim tamen, cum omnes circumluerim Caesares, quibus fortuna fratres & sorores eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum num Io excerpendum: quem rerum natura in
exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium euersum funditus , Principis pijisimi recreat clementia . C. Caesar, amissa sorore Drusilla, is homo qui non magis dolere quam gaudere Pi incipaliter posiet, conspectum conue sationemque ciuium suorum profit it, exsequi jsque sororis suae non interfuit iii- sta solori non praestitit, sed in Albanum litum secessit. At foro & aduocatis,& huiusmodi alijs occupationibus acerbissmi funeris leuabat mala i Pro pudor imperij. principis Romani lugentis sororem , alea solatium animi fuit. Idem ille Caius furiosa inconstantia , modo barbam capillumque submittens, modo Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens, δc nun- quam satis certus utrum lugeri vellet, an coli sororem . Eodem enim tempore,quo
