L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

qui parum moesti fuerant, crudelissima assiciebat animaduersione . Eadem enim intemperie animi aduersaru rerum ictus strebat, qua secundarum elatus euentu, sipra humanum intumescebat modum . Procul istud exemplum ab omni Romano viro, luctum suum aut intempestiliis auocare lusibus, aut sordium ac squalioris Reditate irritare, aut alienis malis oblectare, nimἡ humano solatio. Tibi vero nihil ex coniuetudine mutandum tua. quoniam quidem ea instituisti amare 1hu-oia, quae & optimε. selicitatem extollunt,& facillime minuunt calamitatem : ea demque & ornamenta hominum.maxima sunt,& solatia. P. XXXVII. Nunc itaque te studijs tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circunda, nec ex ulla tui parte inueniat introitum dolor. Fratris quoque tui produc memoriam aliquo

scriptorum monumento tuorum . hoc enim unum est rebus humanis opus , cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas: caetera,quae per constructionem lapidum, & marmoreas moleS , aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagabunt longam diem l quippe & ipsa intereunt. Immortali, est ingenij memoria: hanc tuo fratri largire, in hac eum coli ca . melius illum duraturo semper consecrabis ingenio , quam irrito dolore Iug

232쪽

bis. Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te caussa eius non pote1b: omnia enim illa quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, intib

a fiant. tunc tamen erit agenda , cum primmum aequiorem te illi iudicem dies fece- iit:tunc enim poteris in gratiam cum illa redire. Nam multa prouidit, quibus hanc emendaret iniuriam: multa etiamnunc dabit quibus redimat: denique ipsum quod abstulit, ipsa dederat tibi. N li ergo contra te ingenio uti tuo, noli asesse dolori tuo. Potest quidem eloquelmetia tua,quq parua sunt, approbare pro magnis: rursus mayna attenuare, & ad minima deducere: sed alio ista vires seruet suas,nunc tota se in solatium tuum conferat. Sed tamen dispice, ne hoc iam quoque sit stiperuacuum,aliquid enim a nobis

natura exigit: plus vanitate contrahitur . Nunquam autem ego a te,ne ex toto moereaS, exigam . Et scio inueniri quosdam durae magis quam sortis prudentiae viros, qui negent doliturum esse sapientem. Hi vero videntur nunquam in lutiusmodi casum incidi sie . alioquin excullisset illis fortuna superbam sapientiam, &ad

confestionem eos veri etiam intritos compulisset. Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore , quod Sc superest & abundat,

exciderit. nam ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli, nec concupiscendum est. Hunc potius

233쪽

modum seruet, qui nec impietatem imis tetur, nec insaniam: & nos in eo teneat habitu, qui & piae mentis est, nec emorae. Fluant lacrimae, sed eaedem desinant: tr hantur ex imo pectore gemitus,sed iidem& finiantur. Sic rege animum tuum,ut &sapientibus te approbare possis, & fiatribus . effice , ut Kequenter fiatris tui m moriam tibi velis occurrerς, ut illum αsermonibus celebres, & assidua recordotione repraesentes tibi. Quod ita denique conseqiu poteris, si tibi memoriam eius iucunaam magis, quam flebilem s

teris . naturale est enim, ut semperant

mus ab eo refugiat, aiu quod cum tristi iai reuertitur. Cogita modestiam eius, cogis in in rebus agendis solertiam, in exi quendis industriam, in promissis constam tiam. Omnia dicta eius ae facta & aliis expone , & tibimet ipse commemora.

Qualis fuerit cogita, qualisque sperara potuerit . quid enim de illo non tuis sponderi fiatre posset Haec, utcunque potui, longo iam situ obsoleto & hebet

to animo composui: quae si aut parum re spondere ingentinuo, aut parum mederi dolori videbuntur, cogita quam non faci-lE Latina ei verba succurrant, quem Bar barorum inconditus grauisque fremitus circumstarat.

234쪽

L. ANNAEI SENECAE

AD MARCIAM

DE CONSOLATIONE LIBER V N V S.

I S I te , Mareia, scirem tam longe ab infirmitate mulie bris animi, quam a ceteris vitiis recessisse, & mores tuos velut antiquum aliquod exemplar aspicit Don auderem obuiam ire dolori tuo , cui viri quoque libenter haerent & incubant. nec spem concepissem , tam iniquo tem pore , tam inimico iudice , tam inuidiosis crimine , posse me essicere , ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi , & magno experimento approbata virtus tua. Non est ignFum,qualem te inpersonam patri tui gesseris: quem non minus quam liberos dilexisti: excepto eo, quod non Opta bas superstitem. nec scio an & optaueris. Permittit enim sibi quaedam & contra bonum morem magna pietas. Mortem A.

Cremuti j Cordi, parentis tui, quantum poteras, inhibuisti. Postquam tibi aperuit , inter Seianianbs latellites illammam patere seruitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa, s

235쪽

tys L ANNAEI SENECAE

distique lacrimas clam , & gemitus deuorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti:& hoc illo saeculo, quo magna pietas erat,nihil impie facere. Vt vero aliquam Occasionem mutatio temporum dedit: imgenium patris tui , de quo sumptum erat 1iq=plicium , in usum hominum reduxisti,& a vera illum vindicasti morte, ac restituisti in publica monumenta libros, quOS vir ille sertissimus sanguine suo scripserat. OptimE meruisti de Romanis sti diis ; masna illorum pars arserat: optimἡ de posteris, ad quos Veniet incorrupta re' rum fides, auctori suo magno imputata toptim E de ipso, cuius viget vigebitque memoria,quandiu fuerit in pretio Romana cognosci ; quandiu quisquam erit, qui reuerti velit ad acta maiorum; quana iuquisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus; quid subactis iam ceriricibus om- Dium , & ad Seianianum iugum adactis ,

indomitus sit homo,ingenio, animo, manu liber. Magnum mehercule detrimentum Resip. ceperat, si illum ob duas artes pulcherrimas in obliuionem coniectum , eloquentiam & libertatem , non emisses . Legitur,floret,in manus hominum, in pectora receptus, vetustatem nullam timet. At illorum carnificum cito scelera, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur. Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum Iespicere: vetuit ad

236쪽

CONSOL. AD MARCIAM. I97stitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide quam non surrepam tibi, nec furtum facere affectibus tuis co vitem . Antiqua mala in memoriam reduxi . & vis scire hanc quoque plagam esse sanandam ostendi tibi atque ma3ni vulneris cicatricem . Alij itaque molliter agant, & blan diantur: Ego consiSere cum tuo moerore constitui, & defessos exhaustosque oculos,si verum audire vis, maδis iam ex consuetudine, quam ex desiderio fluentes, continebo. si fieri potuerit, fauente te remediis tuis; sin minus, vel invita. teneas licet & amplexeris dolorem tuum, quem

tibi in filij locum superstitem fecisti.

Quis enim erit finis omnia in superuacuum tentata sunt. fatigatae allocutiones amicorum; auctoritates magnorum & aD finium tibi virorum; 1tudia, hereditarium& paternum bonum, surdas aures, irrito ac vix ad breuem occupationem proficiente solatio, transiuim. illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximaS aerumnas quoque componit, in te unae vim suam perdidit. Tertius iam praeter iit anuus,cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit, renouat se , dc corroborat quotidie lucius& iam sibi ius mora fecit , eoque adductius est, ut putet turpe desinere . Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi dum surgunt, oppressa sint: ita quoque haec tristia & misera, & in 1e fritientia, ipla nouissime acerbitate pam

237쪽

tyg L. ANNAEI SENECAE

scuntur, & fit infelicis animi praua voluptas dolor. Cupissem itaque primis temporibus ad istam curationem accedere. leuiore medicina fuisset oriens adhuc restinguenda vis: vehementius contra inueterata pugnandum est. Nam vulnerum

quoque sanitas facilis est, dum a sanguine

recentia sunt: tunc & uruntur, & in altum reuocantur, & digitos scrutantium recipiunt. ubi corrupta in malum ulcus ver

terunt , dissicilius curantur. Non postlimnunc per obsequium, nec molliter assequi tam durum dolorem frangendus e1L CAP. II. Scio, a praeceptis incipere Omnes qui monere aliquem volunt, & in exempla desinere: mutari hunc interim morem expedit. Aliter enim eum alio agendum est . quosdam ratio ducit: quibusdam nomina clara opponenda sunt,& auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosastupentem. Duo tibi ponam ante oculos maxima, & sexus, de saeculi tui, exempla: alterius, steminae, quae se tradidit ferendam dolori: alterius, quae pari assecta casu, maiore damno,non tamen dedit longum in se malis suis ii minium,sed cito animum in sedem suam reposuit. Octauia & Liuia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserunt filios ii uenes, utraque spe suturi principis certa. Octauia Marcellum, cui&auunculus&secer incumbere coeperat, in quem Onus imperij reclinaret. adolescentem animo

238쪽

CONSOL. AD MARCIAM. Is 'alacrem,ingenio potentem; sed & fruges 1-tatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandum; patientem laboris, voluptatibus alienum squantumcunque imponere illi auunculus, & svi ita aicam inaedificare voluisset, laturum. Benὸ legerat nulli cessura ponderi sundamenta. Nullum finem, per omne vitae suae tempus , flendi gemendique fecit: nec ullas admisit voces, salutare aliquid afferentes ne avocari quidem se pasisa est. Intenta in unam rem, & toto animo aflixa, talis per omnem vitam fuit, qualis in funere. non dico non ausa coim surgere, sed alleuari recusans: secundam orbitatem iudicans , lacrimas omittere.

Nullam habere imaginem filii catillimi voluit, nullam sibi fieri de illo mentionem . Oderat omnes matres,& in Liuiam

maxime niebat: quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris & solitudini familiarissima, ne

ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriar composita, aliosque studiorum honores reiecit, &aures suas aduersus omne solatium clausit, a solemnibus ossiciis seducta, & ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlu centem sortunam exosia, desedit se, & ab didit .,Assidentibus liberis , nepotibus, lugubrem vellem non deposuit: non sine contumelia omnium suorum, quibus sabuis orba sibi videbatur.

239쪽

CAP. III. Livia amiserat filium Dr sum, magnum futurum principem, iam magnum ducem. Intrauerat penitus Germaniam, & ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum, erat. In expeditione victor decesserat, ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione & pamce mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam illa pro Rep. obierat,ingens ciuium prouinciarum qiue, &totius Italiae desiderium: per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniiseque , usque in urbem ductum erat stinus triumpho simillimum .. Non licinerat matri ultima silij oscula, gratumque extremi sermonem oris haurire, longo itinere reliquias Drusi sui prosecutae, tot per Om nem Italiam ardentibus rogis, quasi to tiens illum amitteret, irritatae. Vt primum tamen intulit tumulo, simul & illum,& dolorem suum posuit: ne plus doluit quam aut honestum erat, ut Caesare, aut aequo maius. Non desiit itaque DrusisII celebrare nomen , ubique illum sibi priuatim publiceque reprarientare , &li- Dentissime de illo loqui. , de illo audire :

tinere ac frequentare, quin illam tristem sibi redderet. Elige itaque, utrum eΣem

plum putas probasilius. si illud prius se

qui vis, eximis te numero vivorum , aue

iaberis & alienos liberos & tuos; ipsumque

240쪽

CONSOL. AD MARCIAM: 1exque desiderans, triste matribus omen occurres . Voluptates honestas , permissas tamquam parum decoras sertuna: tuae re

liciens, inuisam habebis lucem: & aetati: tuae , quod non praecipitet te quamprimum,& finiat, infestissima eris: quod tur-plisimum alienissimumque est animo tuo

in meliorem noto partem, ostendes te viuere nolle, mori non posse. Si ad hoc maximae staminae te exemplum applicueris moderatius ac mitius: non eris in aerumnis, nec te tormentis macerabis. Q uenim, malum, amentia est, poenas a sem-

fel 1citatis exigere, & mala sua augere Quam in omni vita seruasti, morum probitatem & verecundiam, in hac quoquere praestabis. est enim quaedam & dolendi modestia: illum ipsum iuuenem dignissimum quiete, semper nominans,cogitansque, meliore pones loco, si matri suae , qualis vivus solebat, hilaris, & cum gaudio occurrat.

CAP. IV. Nec te ad soletiora ducam praecepta , . ut inhumano serre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos

matris exsiccem ,. ad arbitrum tecum veniam: hoc inter nos quaeretur, utrum magniis este debeat, an perpetuus dolor. Non dubito, quin Liuiae Augustie, quam familiariter coluisti , maSis tibi placeat exemplum. Illa te ad suum consilium vocat: illa in primo feruore , cum maxime impatientes strocesque 1 unt miseriar

SEARCH

MENU NAVIGATION