장음표시 사용
271쪽
poni quidem , sed ascendere . Decernebatur
illi statua in Pompei j theatro ponenda ,
quod exustum Caesar reficiebat. Exclamauit Cordus, Tune vere theatrum perire. Quis ergo non rumperetur, supra cineres Cn. Pompeij constitui Seianum , & in monumentis maximi imperatoris consecrara
pessimum militem Zconsecratur. Subscriptio , & acerrimi, canes , quos ille, ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare etiam hominem , & illum imparatum, incipiunt. Quid faceret si vivere vellet, Seianus rogandus erat: s mori, filia. uterque inexorabilis: constituit filiam fallere. Vsus itaque balneo, & quo plus impone ut,in cubiculum se quasi gustaturus contulitis dimissi pueris, quaedam per senestram , ut videretur edisse, proiecit : ἁ coena deinde, quasi iam fatis in cubiculo, edisset, abstinuit: alteroque die, & tertio idem fecit. Quarto, ipsa infirmitate corporis faciebat indicium . Complexus itaque te: Carissima, inquit, ilia,se hoc unsem,
rotri celara vit iter morris ingresiussum , o iam medium sera teneo . Reuocare me nee debes, nee potes . Atque ita lumen omne
praecludi iussit , & se in tenebris condidit: Cognito consilio eius, publica voluptas erat, quod e faucibus auidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores, Seiano auctore, adeunt consulum tribunalia: queruntur moxi Cordum, interpe,
272쪽
lantes quod coegerant. adeo illis Cordus videbatur effugere . Magna res erat in quaestione,an morte rei perderentur. dum deliberatur, dum accusatores iterum admeunt, ille se absoluerat. Videsne, Marcia, quante iniquorum temporum vices ex inopinato ingruant λ fies quod alicui tuorum mori necesse fuit paene non licuit. CAP. XXIII. Praeter hoc, quod omne futurum incertum est, & ad deteriora ceItius: facilius ad stiperos iter est, animis cito ab humana conuersatione dimissis minus enim 'cis ponderisque traxerunt: antequam obducerentur, & altius terrena conciperent, liberati, leuiores ad or i-ginem suam reuolant, & facilius, quicquid est illud, absoluti transfluunt. Nec unquam magnis ingenijs cara in corpo- Te mora est. exire atque erumpere gemstiunt , aegrὶ has angustias ferunt , Uae per omne sublime, & ex alto assuetiumana despicere . Inde est quod Plato
clamat: Sapientis animum totum in momtem prominere, hoc velle, hoc ms dirari, hac semper cupidine ferri in exteri ra rex ueniatem . Quid tu, Marcia, cum videres senissem in iuuene prudentiam, victorem omnium Voluptatum animum, emendatum, carentem vitio, diuitias sine auaritia, honores sine ambitione , voluptates sine luxuria appetentem; diu tibi putabas illum sospitem posse contingere 3 Qiucquid ad
summum peruenit, ad exitum properat.
273쪽
Eripit se aufertque ex oculis persecta vi
tus : nec ultimum tempuS expectant, quae
in primo maturuerunt - Ignis quo clari*rfilsit,citius exstinguitur: vivacior est, qui cum lenta dissicilique materia commisi sus,fumoque demcrsus, ex sordido lucet. cadem enim detinet caussa, quae maluis alit. Sic ingenia quo illustriora,breuiora sunt. Nam ubi incremento locus non est , vicinus occasus est Fabianus ait, quod nostri quoque parontes videre , puerum Romae fui ste , statura ingentis viri: sed hic cito decessit. & moriturum breui nemo non prudens dixit. non poterat enam ad illam aetatem peruenire , quam praece perat . Ita est indicium immitientis exiiij maturitas ,& appetit finis,ubi incrementa consumpta sunt.
CAR XXIV. Incipe virtutibus illum, non annis aestimare: satis diu vixit. pupillus relictus, sub tutorum cura usque ad decimumquartum annum fuit:sub mωrris custodia semper. cum haberet suos
penates, relinquere tuos noluit . Adolescens statura, pulchritudine, cetero cor poris robore castris natus, militiam rec sauit, ne a te discederet. Computa, Ma
cia, quam raro liberos videant, quae in di- uerus domibus habitant: cogita, tot illos perire annos matribus, & per solicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent i scies multum patuisse hoc tempus ,
ex quo nihil perdidisti. Nunquam a con- spcctu
274쪽
spectu tuo recessit : sub oculis tuis studia formauit, excellentis ingeni j, & aequaturi auum,nisi obstitisset verecundia, luet multorum prosectus silentio pressit. Adolescens rarissimς sermς,in tam magna mu
Iterum turba viros corrumpentium , nullius spei se praebuit: & cum quarumdam
usque ad tentandum peruenisset improbitas, erubuit, qliasi peccasser,quod placuerat . Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur , materna sine dubio sustragatione :sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset . Harum in contemplatione virtutum sic te gere, tanquam si nunc ille tibi magis vacet . Nunc nihil habet quo avocetur, nunquam tibi solicitudini, nunquam moerori erit . Quod unum ex tam bono filio poteras dolere ,
doluisti:cetera exempta casibus,plena VP
luptatis sunt, si modo ut1 filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit, intelligis. Imago dumtaxat filij tui peri jt,& effigies non simillima : ipse quidem
aeternus, meliorisque nunc 1tatus est, despoliatus oneribus alienis, & sibi relictus. H c quae vides ossa circumuoluta neruis , & obductam cutem, vultumque, & ministras manus, & cetera quibus intioluti su , mus , vincula animorum tenebraeque sunt. Obruitut his animus, ostii scatur, inficitur, arcetur a veris &suis, in falsia coniectus: omne illi cum hac carne graui
275쪽
certamen est,ne abstrahatur & sidati nititur illo, unde dimissiis est: ibi illum arterna requies manet , E confusis erassisque pura & liquida visentem. - CAP. XXV. Proinde non est quod ad sepulcrum filii tui curras. pessima eiu S,& ipli molestissima istic iacent, ossa cineresque: non magis illius paries, quam Vestes, aliaque te3umenta corporum . Integer ille, nihilque in terris relinquens, fugit, & totus excessit: paullumque supra
nos commoratus, dum expurgatur, & inhaerentia vitia situmque omnis mortalis aeui excutit , deinde ad excelsa sublatus, inter felices currit animas, excipitqtie ibium coetus sacer, Scipiones, Catonesque , eique contemptores vitae, & mortis beneficio liberi. Parens tuus, Marcia, illienepotem situm, quamquam illic omnibus omne cognatum e1Lapplicat sibi,noua luce gaudetem, & vicinorum siderum meatus docetinec ex coniecturis, sed omnium ex vero peritus , in arcana naturae libens ducit. Vtq; ignotarum urbium monstrator , hospiti status est : ita sciscitanti coelestium caussas, domesticus interpres. In profunda terrarum permittere aciem itI-uat:delectat enim ex alto relicta respicere . Sic itaque, Marcia, te gere, tanquam
sub oculis patris filijque posita , non ill
rum quos noueras , sed tanto excellentiorum , & in summo locatorum : erubesce
quicquam humile aut vulgare,& mutatos in
276쪽
in melius tuos flere . Ita aeterna rerum pG
vasta & libera spatia deimslbs , itota illos interfusa maria discludunt, nec altitudo
montium, aut imae Valles, aut incerta vada Syrtiti m. tramites omnia plani, & ex facili mobiles,& expediti, & inuicem per- iiij sint, intermixtique sideribus. CAP. XXVI. Puta itaque ex illa arce coelesti patrem tuum , Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat, quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio , quo ciuilia bella defleuit, quo proscribentes in aeternum ipse proscripsit, sed tanto clariore, quanto est ipse sublimior, dicere: Cur te filia tam longa tenet aegritudo Cur in tanta veri ignorantia versaris, Ut inique actum iudices cum filio tuo, quod in taedium versus vitae, ipse ad maiores se recepit suos Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia 3 quam nullis benignam facile se praestiterit, nisi qui minimum cum illa contraxerant Z Regesne tibi nominem felicissimos futuros , si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis An Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris ξ an nob1lissimos viros claristimos-.que ad ictum militaris gladij composita ceruice formatos Respice patrem atque auum tuum . Ille in alieni percussoris venit arbitrium . Ego nihil in me cuiquam permisi,& cibo trohibitus ostendi, quam magno animo scripstilem . Cur in clomo
277쪽
138 L. ANNAEI SENECAE nostra diutissime lugetur, qui felicissimh
moritur Coimus in unum omnes, vid musque vos alta nocte circundari. Nil
apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum,nil spicnaidum sed humilia cuncta,& grauia, & anxia, & quotam partem luminis nostri cernentiaὶ Quid dicam, nulla
hic arma mutuis furere concursibus, nec classes classibus frangi, nec parricidia aut sinSi, aut cogitari, nec fora litibus strepere dies perpetuos: nihil in obicuro, detectas mentes, & aperta praecordia, & In publico medioque vitam, & omnis aeui prospectum, euentumque Iuvabat unius saeculi me fata componere, in parte ultima mundi, & inter paucissimos gesta: tot sa cula, tot aetatum contextum & seriem , quicquid annorum est, licet visere. licet turrectura,licet ruitura reSna prospicere& magnarum urbium lapius, & maris ninuos cursus . Nam si potest tibi solatio esse desideri j tui commune fatum,nihil quo
stat loco stabit. omnia sternet, abducetque secum vetustas:nec hominibus solum illi ota enim ista sortuitae potentiae portio
est 3ὶ sed locis,sed reo ion ibus, sed mundi
partibus ludet: tot supprimet montes, &alibi iupes in altum nouas exprimet: muria 1orbebit, flumina avertet: di comme cio gentium rupto , societatem generis
humani coetu'; dissoluet. Alibi statibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet,& ex infimo pestilentes halitus mittet, &
278쪽
inundationibus , quicquid habitatur, obduceta necabitque omne animal orbe submerso, & ignibus vastis torrebit incendetque mortalia . Et cum tempus aduenerit, quo se mundus renouaturus exstinguat, viribus ista se suis caedent, & sidera sideribus incurrent,& omni flagrante materia,uno i Siae, quicquid nunc ex disposito lucetiardebit. Nos quoque felices animae,& aeterna sortitς, cum Deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis, &ipsi parua ruinae ingentis accessio,in antiqua elementa vertemur. Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam nouit.
L. ANNAEI SENECAEDE PROVIDENTIA,
QUARE BONIS VIRIS MALA ACCIDANT, CUM SIT PRO v IDENTIA, LIBER UNUS.C Α Ρ V T I. QUAESISTI a me , Lucili, quid ita, si
Prouidentia mundus ageretur,mul ta bonis viris acciderent mala Hoc commodius in contextu operis redderetur, cum praeesse uniuersis prouidentiam prin
279쪽
baremus, & interesse nobis Deum: sed quoniam a toto paniculam reitelli placet,& unam contradictionem manente lite integra seluere: faciam rem non dissicilem, caussam deorum agam. Superua cuum est in prasentia ostendere, non sine aliquo custode tantum opus stare , nec hunc siderum certum discursum sertuiti impetus esse, & quae casus incitat, cepeturbari & cito arietare : hanc inoffensam
velocitatem procedere aeternae legis imperio, tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum& ex dispositione lucentiuimnonesIe materiae errantis hunc ordinem : neque quae
temere coierunt, tanta arte pendere, ut
terrarum grauissimum pondus sedeat immotum , & circa se properantis coeli fugam spectet:vt infusa vallibus maria molliant terras , nec ultrim incrementum fluminum sentiant; ut ex minimis seminibus nascantur ingentia. Ne illa quidem quae videntur confusa & incerta , pluuias dico nube tie,& elisorum fuli num iactus,&incenssia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli , & alia quae tumultuosa pars rerum circa terras mouet ,
sine ratione, quamuis subita fiat, accidunt : sed suas & illa caussas habent non minus, quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in medijs fluctibus calentes aquae , di noua insularum in vasto exsilientium mari spatia. Iam vero si quis obse
280쪽
DE PROVIDENTIA. 1 1 obserilauerit inulari litora pelago in se
Tecedente, demque intra exiguum te pus operiri, credet caeca quadam volui tione modo contrahi undas, & introrsum agi,modo erumpere, & magno cursu repetere sedem suam, cum illa: interim po tionibus crescunt, & ad horam ac diem subeunt,ampliores minoresque, prout i, las lunare sidus elicu1t,ad cuius arbitrium Oceanus exundat. Suo ista tempori resedi uentur: eo quidem magis, quod tu non dubitas de prouidentia , sed quereris. Ingratiam te reducam cum diis, adtiersiis Optimos optimis. Neque enim natura patitur, ut bona bonis noceant. inter bonos viros ac Deum amicitia est, conciliante virtute. amicitiam dicoξimo etiam necessitudo & similitudo:quoniam quidem bonus ipse tempore tantum a Deo differt, discipulus eius,aemulatorque, & vera pro genies: quem parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut seueri patres , durius educat. Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis, laborare, sudare, per arduum a1cendere, maloS au tem lasciuire,& voluptatibus fluere: cogita filiorum nos modestia delectari,Vernularum licentia: illos disciplina tristiori contineri,horum ali audaciam . Idem ti hi de Deo liqueat. bonum virum in deliciis non habet: experitur, indurat, .sbi illum praeparat. CAP. II. Quare multa bonis viris ad-L uersa
