L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ieria eueniunt nihil accidere bono viris mali potest. Non miscentur contra . Quemadmodum tot amnes, tantum sisepeme deiectorum imbrium, tanta mediscatorum vis fontium, non mutant sep xem maris, nec remittunt quidem: ita ad versarum impetus rerum viri λriis non vertit animum. Manet in statu, & qui quid euenit, in suum colorem trahit. Est enim omnibus extemis potentior: nechoe dico, non sentit illissed vineit, & ali quin quietus placidusque, contra incusexentia attollitur. Omnia aduersa, exerciatationes putat. Quis autem, vir modo, Scerectus ad honesta, non est laboris appetens iusti,& ad ossicia cum periculo promptus cui non industriose otium poena est Athletas vitamus,quibus vitium cura est . cum sertissimis quibusque confli mere, α exigere ab his,per quos certamini praeparantur , ut totis contra ipses viribus viamtur. caedi se vexarique patiuntur,& si non inueniunt singulos pares, pluribus simul

obiiciuntur. Marcet sine aduersario vir tus. tunc apparet quanta sit, quantum valeat,polleatque,cum quid ponit, patientia

ostendit. Scias licet, idem viris honis esse faciendum , ut dura ac dissicilia non re, sermident , nec de isto querantur. qui quid accidit , boni consulant, in bonumve uant. Non quid, sed quemadmodum feras, interest. Non vides, quanto aliter patres, aliteI matres indulgeantὶ illi excitari

282쪽

DE PROVIDENTIA. 2 3

tari iubent liberos ad studia obeunda mature , feriatis quoque diebus non patiu lux esse otiosos, & sudorem illis, & inter

dum lacrimas excutiunt: at matres fouexe in sinu,continere in umbra volunt;nuum quam flere', nunquam tristari, nunquam

laborare. Patrium habet Deus aduersus bonos viros animum & illos sertiter amat: &, Operibus, inquit, doloribus, ac damnis exagitentur, ut verum colligandrobur . Languent per inertiam saginata pnec labore tantum, sed mole, & ipso sui onere deficiunt. Non stri ullum ictum illaesa felicitas. at ubi assidua suit cum imicommodis suis rixa, callum per iniurias ducit, nec ulli malo cedit: sed etiam si ce ciderit,de genu pugnat. Miraris tu,si Deus ille bonorum amantissimus, qui illos

quam optimos esse atque excellentilli

mos vult, fortunam illis cum qua exerriceantur, assignatὶ Ego vero non miror, si quando impetum capiunt spectandi magnos viros , colluctantes cum aliqua calam itate. Nobis interdum voluptaci est , si adolescens constantis animi irruentem seram venabulo excepit, si leonis incit sum interritus pertulit: tantoque spectaculum est Dratius, quanto id honestior fecit. Noli si int ista, quae possimi deorum in se vultum conuertere , sed puerilia, &humanae oblectamenta leuitatis. Ecce

spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi sio Deus: ecce par Deo dis

283쪽

αιι L. ANNAEI SENECAE

gnum, vir fortis cum mala λrtuna compositus , utique si & prouocauit. Non video,inquam, quid habeat in terris Iupiter pulchrius , si conuertere animum velit, quam ut spectet Catonem , iam partibus non semel fractis stantem , nihilominus inter ruinas publicas rectum. Licct, ii quit , omnia in unius ditionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria , Caesarianus portas miles obsideat: Cato, qua exeat, habet. Vna manu latam libertati viam faciet. ferrum istud, etiam ciuili bello purum & innoxium,b nas tandem ac nobiles edet operas . hibertatem, quam patriae non potuit, Catoni dabit. Aggredere anime diu meditatum opus, eripe te rebus humanis. Iam P uetus & Iuba concurrerunt, iacentque alter alterius manu caesi . Fortis & egregia fati conuentio: sed quae non deceat magnitudinem nostram. tam turpe est Cat ni , mortem. ullo petere, quam vitam.

Liquet mihi , cu magno spectasse gaudio deos, cum iam ille vir, acerrimus siti vindex , alienae saluti consulit, & instruit discedentium fugam: dum etiam studia nocte ultima tractat,dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit, & illam sancti ssimam animam,indignamque qitie

serro contaminatatur, manu educit. Imde crediderim fuisse parum certum S es ficax vulnus . non filii Diis immortalibus satis, spectare Catonem semel: retenta ac

284쪽

x ocata virtus est, ut in dissiciliori parte se ostenderet. Non enim tam magn animo mors initur , quam repetitur. Quidni libenter spectarent alumnum suum,tam claro ac memorabili exitu evadentem mors illos consecrat, quorum exitum & qui timent, laudant. CAP. III. Sed iam procedente oratione ostendam, quam non sint quae videntur,mala. nune illud dico , ista quae tu vocas aspera, quae aduexsa dc abominanda,

primum pro ipsis esse, quibus accidunt, deinde pro uniuersis r quorum maior diis tura est,quam singulorum. Post haec,volentibus accidere , ac dignos malo esse, si nolit. His adijciam, fato ista fieri, & r die eadem lege bonis euenire, qua sum boni. Persuadebo inde tibi, ne unquam boni viri miserearis. potest enim miscet dici, non potest esse . Dissicillimum, ex omnibus quae proposuit, videtur quod prismum dixi: pro ipsis esse quibus eueniunzista,quae horremus ac tremimus. Pro i sis est,inquis,in exilium proiici, in egesta tem deduci, liberos, coniugem efferre , ignominia assici, debilitari Z Si miraris, hoc pro aliquo esse ,. miraberis quosdam ferio & igne curari, nec minus fame ac sii. . Sed si cogitaueris tecum , remedii

Qxtrahi venas,& qu dam amputari membra, quae sine totius pernicie corporis hae-zere non poterant: hoc quoque patieri

285쪽

probari tibi, quaedam incommoda pro hisaesse, quibus accidunt. tam mehercules o quam quaedam quae laudantur atque arpetuntur, contra eos esse, quos delectau aunt: simillima cruditatibus, ebrietatibu Aque, & caeteris quae necant per Voluptatem. Inter multa magnifica Demetrij n

stri, & haec vox est, a qua recens sum. Gnat adlluc, & vibrat in auribus meis. Nihil, inquit, mihi videtur iaselicius eo, cui nihil unquam euenit aduersi. Non licuit aenim illi se experiri. Vt ex voto illi sit

acerrnt omnia,ut ante votum: mala tamea

de illo dij iudicauerunt. indignus visus

est, a quo vinceretur aliquando fortuna ,

ruae ignauissimum quemq; refugit. quasi icat et Quid ego istum mini aduersarium

sitimam Z statim arma submittet. non opus est in illum tota potentia mea: leui comminatione pelletur . non potest sust mere vultum meum. Alius circumspici nir , cum quo conserre possimus manum rruder congredi cum homine vinci para- eo. Ignominiam iudicat gladiatoricum i

Ariore componi: & scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem focit fortuna . fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit. Conrumacissis anum quemq; & rectissimum a3greditur, aduersus quem vim suam integat. Ignem experitur in Mucio, paupertate in Fabricio,exilium in Rutilio,tormenta in Reg ao, venenum in Socrate, mortem in Caro.

286쪽

ne. Magnum exemplum, nisi mala fortum,non inuenit. Infelix est Mucius,quod dextera ignes hostium premit, & ipse a se exigit erroris sui poenas quod Regem ,

quem armata manu non potuit,exusta fugat Z Quid ergo i felicior esset, si in sinu

amicae Dueret manum Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a Repub. vacavit, foditὶ quod bellum tam cum Pyr Tho, quam cum diuitiis geritὶ quod ad si eum coenat illas ipsas radices, & herbas , quas in agro repurgando triumphalis senex vulsit Quid ergo felicior esset, si in ventrem suum longinqui littoris pisces,& peregrina aucupia congeret si conchyliis superi atqtae inferi maris, pigri

tiam stomachi nauseantis erigereret uim genti pomorum strue cingeret primae se mae feras, captas multa caede venantium pInfelix est Rutilius ,.quod qui illum dam-IIauerunt, caussam dicent omnibus saeculis 2 quod aequiore animo passus est se patriae eripi, quam sibi exilium 3 quod Sullaetastatori solus aliquid negauit, &reuia

Catus non tantum retro cessit, sed lon

ius fugity Viderint, inquit ,hoc isti, quos omae deprehendit felicitas tua. videant largum in foro sanguinem,& supra Seruilium lacum s id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est j senatorum capita, Mpassim vagantes per urbem percussorum greges τ& multa millia ciuium Roman aiam, uno loco post fidem, imo per ipsam, - L. 4. fidem,

287쪽

fidem,trucidata. Videant ista, qui exuIate

non possimi. Quid ergo felix est L. Su Ila, quod illi descendenti ad forum gladio

1ubmouetur, quod capita consularium virorum patitur appendi, & pretium caedis per quaslorem ac tabulas publicas numerat & haec omnia facit ille qui legem Comeliam tulit. Veniamus ad Regulum. quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit 3 Figunt cutem claui, & quoeunque fatigatum corpus reclinauit, vulneri incumbit, & in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti, anto plus erit gloriae. Vis scire, quam non poeniteat hoc pretio aestimasse virtutem Refice in illum,ia mitte in senatum:

eamdem sententiam dicet. Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cuis amoribulanxio, & morosae uxoris quotidiana repudia defienti; somnus per symphoniarum

cantum , ex Ionginquo lene resonantium, quaeritur Mero se licet sopiat,& aquarum fragoribus auocet, & mille voluptatibus mentem anxiam fallat : tam vigilabit ire pluma , quam ille in cruce. Sed illi solatium est,. pro honesto dura tolerare, & ad caussam a patientia respicit: hunc voluptatibus marcidum, & felicitate nimia laborantem , magis his quae patitur vexat caussa patiendi. Non usque eo in posses sionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit, an electione fati data , plures

Reguli

288쪽

Reguli nasci, quam Maecenates vesin Aut si quis fuerit, qui audeat dicere, Mae cenatem se quam Regulum nasci maluis se : idem iste, taceat licet,nasci se Terentiam maluit. Math tractatum Socratem

iudicas, quod illam potionem publica

mixtam,non aliter quam medicamentum

immortalitatis Obduxit, & de mone diu putauit usque ad ipsam 3 male cum illo actum est quod gelatus est sanguis, ae paulatim frigore inducto venarum vio orceustitit Τὰ anto magis huic initiden. dum est, quam illis quibus gemmamini stratur, quibus exoletus omnia pati doctus ,. suspensam auro niuem diluit 3 HS quicquid bioerint, omitu remetientur tristes ,& bilem suam regumintenat ille , venenum laetus & liberas haurier. Quod ad Catonem pertinet, setis dictum est rsummamque illi felicitatem contio iste, consensus hominum fatebitur. quem sibi

reium natura delegitimini quo metuenda collidoret. Inimicitiae potentum oraues suntὶ opponatur simul Pompeio, CaesiariClasib. Graue est, a deterioribus ho-uore anteiri Vatinio postferatur. Graue est ciuilibus bellis interesse toto tErrarum orbe pro causa: na tam infeliciter . quam pertinaciter, militet. Graue est, sibi manus asser re faciat. Quid per hoc con sequar ut omnes iciant , non esse haec mala, quibus ego dignum Catonem pli,

taui .

Diuilla c

289쪽

L ANNAEI SENECAE

CAP. IV. Prosperii in plebem ac vilia

ingenia deueniunt: at calamitates term- reique mortalium sub iugum mittere, proprium magni viri est.Semper vero esse felicem , & sine morsu animi transire vitam, ignorare est rerum naturae alteram Partem. Magnus es vir r sed unde seio, si tibi fortuna non dat secultatem exhibendae utitutis Descendisti ad Olympia: sed

nemo praeter te. coronam habes , viet Tiam non habes. Non gratulor tanquam viro forti , sed tanquam consulatum praeturamve adepto. honore auctus es. Idem

dicere & bono viro postiirn, fi illi nullam casionem difficilior casus dedit, in qua una vim sui animi ostenderet Miserum te iudico,quod nunquam sitisti miser.transisti sine aduersario vitam. Nemo sciet, quid potueris: ne tu quidem ipse . Opus est enim ad notitiam sui, experimento. ruid quisque posset, nisi tentando non di icit. Itaque quidam ultro se cessantibus

malis obtulerime, & virtuti iturae in o scurum occasionem, per quam enitesce ret,quaesierunt Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus aduersis, non aliter quam fortes milites bellis . Ego myrmil- Ionem sub C. Caesare de raritate mune rum audiui querentem: Quam bella, imqui eas perit i Auida est periculi virtus, re quo tendat, non quid passira sit, eogizat : quoniam & quod passiira est, gloriae Pars est. Militares viri gloriantur vulne

290쪽

DE PROVIDENTIA

ribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem' ostentant. Idem licet fecerint qui integri reuertuntur ex acie,magis specta- tiir qui saucius redit. Ipsis inquam Deus consulit,quos esse quam honestissimos cupit , quoties illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi: ad quam

rem opus est aliqua rerum dissicultate . Gubernatorem in tempestate, in acie misIitem intelligas. Vnde positim scire,quantum aduersus paupertatem tibi animi sit, si diuitiis dissi uisξvnde possiam scire, quantum aduersus ignominiam & infamiam , odiumque populare, constantiae habeas,si viter plausus senescis 3 si te inexpugnabi- Iis, & inclinatione quadam mentium pr nus fauor sequitur 'unde scio,quam quo animo laturus sis orbitatem , si quoscunque sustulisti , vides Audiuite cum alios consolareris: tunc conspexissem , si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuissesia Nolite,obsecro vos, expauescere ista, quae dij immortales velut stimulos admouent

animis. Calamitas , virtutis occasio est. ΤΙ--

los merito quis dixerit miseros , qui nimiae felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet. Qui quid illis inciderit, nouum veniet. maginvrgent sieua inexpertos. graue est tenerae ceruici iugum. Ad suspicionem vulneris

tiro pallescit: audaciter veteranus Cm

rem suum spectat, qui scit se saepi vicisse

post sanguinem. Hos itaque Deus, qu . L 6 pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION