L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

verba,scuera magis grataque,Viam rabiada voce concipiam. & agi iubebo non iratus, sed seuerus. Et cum ceruicem no

xio pricidi imperabo, & eum parricidam in suam culleo, & cum mittam in fiant, cium militare , & cum Tarpeio prodito rem hostemve publicum imponam, sine

ira, eo vultu animoque ero, Pro serpe res, & animalia venenata percutio. Iracundia opus est ad puniendum. Quid ibhi videtur lex irasci his qnos non nouit , quos non vidit, quos non futuros sperat Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur, sed constituit. Nam si

no viro ob mala facinora irasci conuenit, di ob secundas res malorum hominum

inuidere conueniet. Quid enim est indis olus, quam florere quosdam, Areos in-ulgentia sertu abuti, quibus nulla potest satis mala inueniri sertuna Sed tam commoda illorum sine inuidia videbit, quam scelera sine ira. Bonus iudex damnat improbanda , non odit. Quid ergo non cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus,tagetur animus eius, eri que lito commotior Fateor Sentiet lenem quendam, tenuemq; motum. Nam, ut dixit Zeno,in sapientis quoque animo, etiam cum vulnus sanatum est , cicatrix manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam&vmbias affectuum : ipsis quidem carebit. Aristoteses ait, amectiis quoΩdam , si quis illis bene utatur, pro armis

esse

62쪽

DE IRA Lib. I. 23 Quod verum et, si velut bella' ea instrumenta sumi deponique possenς ,

uentis arbitrio. Haec arma quae Arbstotelas virtuti dat, ipsa per se pugnant , non expectant manum. habent ,& non habentur . Nil alijs instrumentis opus est: Satis nos instruxit ratione Natura . Haec dedit telum , firmum, perpetuum . obsequens, nec anceps, nec quod in dominum remitti posset. Non ad minii-dendum tantum, sed ad res gereudas i iis est per se ipsa ratio . Denim quid est stultius, quam hanc ab iracundia pςtere praesidium: rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida,ianam ab aegraFQui quod ad actiones quoque,in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, muli per se ratio sertior est Nam citis iudicavit aliquid iaciendum, in eo perseuerat. nihil enim melius inuentura est seipsa, quo mutetiiriiaeci stat semel constitutis. Iram misericordia retro egit. habet enim non lidium robur,sed vanum tum Iem: violentisque principijs utitur, non alitnoxiam qui a terra venti sui gunt, & Rumbar ibus paludibusque concepti, sine perti- Dacia vehementes sunt . Incipit magno imperu , deinde deficit ante tempus iat sata: & quae nihil aliud quam crudelitatem ac noua genera poenarum versis erat; Ciam ammaduertenavin est,iam infracta lenisque est. Assectus cito cadit:aequalis est ratio. Ceverum etiam bi petaeue instuerit

63쪽

14 L. ANNAEI SENECAE

uerit ira,nonnunquam si plures sunt, qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem , occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt, sicut serpentium venena a cubili repentituri nocente innoxi j demees sunt, cum illos frequens morsus e hausit . Ergo non paria patiuntur,qui paria commilerant:& stpe qui miniis commisit,plus patitur; quia recentiori irae obiectus est, & in totum inaequalis est. m do ultra quam oportet, excurrit, modo

eiterius debito resistit. Sibi enim indubget, ex libidine iudicat, & audire non vult, & patrocinio non relinquit locum , re ea tenet quae inuasit, & eripi sibi iudicium sulim,etiam si prauum est,non sinit. Ratio utrique parti locum dat, & tempus dat. Deinde aduocationem etiam sibi petit, ut excutiendae spatium veritati h Mat: ira festinat. Ratio id iudicari vult, quod aequum est et ira id aequum videri vult,quod iudicauit. Ratio nihil praeter ipsum, de quo agitur, spectate ira vanis& extra causam obuer tibus commouetur. Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, euItus delicatior , aduocatio ambitiosior, fauor popularis exasperat. Saepe insesta patrono, reum damnat: etiam si ingeritur oculis veritas, amat & tuetur errorem: coargui non vult: & in male coeptis,honestior illi pertinacia videtur , quam poenitentia . Cn.

Piso fuit memoria nostra, vir a multis vitiis.

64쪽

DE IRA, Lib. I. tiis integer, sed prauus, ει cui placebat

pro constantia rigor. Is cum iratus duci jussisset eum,qui ex commeatu sese commilitone redierat , quasi interfecisset , quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum,non dedit. damnatus extra vallum ductus est, & iam cedixticem porrigebat, clim subito apparuit ille commilito, qui occisus videbatur a Tunc centurio supplicio pripositus, condere gladium speculatorem iubet: damnatum ad I isonem reducit, redditurus Pisoni innocentiam . nam malitem fortuna reddiderat. Ingenti concursu deducuntur , comple XI alter alteIum,cum mygno gaudio castrorum, commilitones aconicendit tribunal furens Piso, ac iubet duci utrumque, & eum militem qui non Occiderat, & eum qui non perierat. Quid

hoc indignius quia unus Innocens appa Iuerat , cluo peribant: Piso adiecit & tertium. Nam ipsum centutioiaem,qtli tam natum seduxerat, duci iussit. Constituti sunt in eodem illo loco perit uti tres, obvia ius innocentiam. O quam soleis est iracundia, ad fingendas caussas furoris lTc,inquit,duci iuDeo, quia damnatus est te, quia caussa damnationis commilitonisiusti: te, quia iussus Occidere,Imperatoriuon paruisti . Excogitauit quemadmodum tria crimina faceret, quia nullum inuenerat. Habet, inquam , iracundia hoc mali, non vult regi. Irascitur u ita

65쪽

L. ANNAEI SENECAE

ti ipsi, si contra voluntatem suam apparueriti clamore,& tumultu, & totius comporis iactatione, quos destinauit, ins Ritur, adiectis conuiciis maledictisque. Ioe non facit ratio: sed si ita opus est, silens quietaque , totas domos funditus tollit, & samilias Reipublicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit, & suo exaequar; Sc inimica

liberiati nomina exstirpat . Haec non fiendens, nec caput ouassans, nec quio quam indecorum iudici faciens , cuiustum maximὸ placidus esse debet & in statu vultus , eum magna pronuntiat.

Quid opus est, inquit Hieronymus, cum velis caedere aliquem , prius tua labia mordere Quid si ille vidisset, desilientem de tribu si proconsulem fasces Γ-ctori auferentem , 3c sua vestimenta scimdentem , quia tarduis scindebantur alie- Quid opus est mensem euertere quid pocula affligererquid se in columnas imis pinstere 3 quid capillos euellere semur pectusque percuteret Quantam iram putas,quq quia non tam cito in alium quam vult, erumpit, in se reuertitur Τenetur itaque a proximis, & rogatur, ut ipse sibi placetur et quorum nihil facit, quisquis vacuus ira, meritam cuique poenam in iungit. Dimittit sepe eum, cuius pecea

tum deprehendit, si rinitentia faeti spem bonam pollicetur; si intelligit, non ex alis venire nequitiam , sed iummo, quod

aiunts

66쪽

aiunt, animo inhaerere. Dabit impunit tem, nec accipientibus nocituram, nee dantibus. Nonnunquam magna scelm leuius, quam minora competretr si illa lapsu, non crudelitate commissa suntι his inest latens & operta , & in elerata calli ditas. Idem delictum in duobus non eodem modo afficiet, si alter per negligem

clam admisit, alter curauit ut nocens es.set. Hoc semper in omni animaduersione semabit, ut sciat alteram adhiberi, ut

emendet malos: alteram , ut tollat. In

utroque non praeterita, sed futura intu bitur. Nam, ut Plato ait, Nemo prudens pimit,quia peccatum est,sed ne peccetur. Reuocari enim praeterita non possitnt: si tura prohibentur. & quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam oecideri non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant. Haec cui ex pendenda,vitimandaque sunto ides quan debeat omni perturbatione liber accedeare ad rem summa diligentia tractandam, potestatem vitae necisque . Malὰ irato ferrum committitur. Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo, tumor est: nec corporisbus copia vitiosi humoris intensis, morbus incrementum est, sed pestilens abui dantia . Omnes quos vaecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum

quidem & sublime sperare se credantaee

67쪽

tersim nihil solidi subest, sed in ruinam

orona sunt,qui siue fundamentis creuere. Non habet ira cui insistat. non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa & inanis est: tantumque abest a magnitudine ansemi, quantum a sortitudine audacia, a Gducia insolentia, ab austeritate tristitia , a severitate crudelitas. Multum,inquam, interest inter sublimem animum,& superbum. Iracundia nihil amplum deco-xumque molitur. Contia , mihi videtur veternosidi infelicis animi, imbecillit iis sbi conscij, saepὸ indolescere. Vte Nicerata & aes ra coipora, ad ictus leuissimos genaui; ita muliebre maximeo pu rite vitium est . At incidat o in viros . nam viris quoque puerilia ae muliebria ingenia sunt . Quid ergo non aliquae v ces ab iratis emittimtur,quq magno emisi, sae videantur animo, veram ignorantibus

magnitudinem qualis illa dira & abominanda : oderint, dum metuant. Sullano scias saeculo scriptam . Nescio utrum sibi peius optauerit, ut odio esset, an ut tim xi . Oderint. Occurrit illi futurum, ut execrenturunsidientur, opprimant. Quid adijcit 3 Dii illi malefaciant, adeo reperie dignum odio remedium Oderint. Quid dum pareant λ.non. dum probent non. Quici ergo' dum timeant. Sic nec amari quidem vellem . Magno hoc dictum spiritu putas 3 falleris . nec enim magnitudo

ista est, sed immanitas. Non est quod

68쪽

DE IRA, Lib. I.

credas irascentium verbis: qnorum strepitus magni, minaces sunt,intus mens pauidissima . Non est quod existimes verum esse,quod apud disertiisimum virum Liuium dic stur,Vir ingenii magni magis quam boni. Non potest illud separari Iaut magnum & bonum erit, aut nec ma

gnum. quia magnitudinem animi incon cussam intelligo, & introrsus solidam, ab imo parem firmamque: talis inesse ma- Iis ingeniis non potest . Terribilia enim esse, & tumultuosa , de exitiosa possiant: magnitudinem quidem,cuius firmamentum roburque bonitas est,non habebunt. ceterum sermone , eonatu, & omni extra paratu facient magnitudinis fidem . Elo Pentur aliquid, quod tu magni putes cut C. Caesar. qui iratus coela quod o Dreperet pantomimis , quos imitabatur sttidiosius quam suectabat, quodque e messario sua fulminibus terreretur, prorsiis parum certis: ad pugnam vocavit Iouem, & quidem sine missione , Homericum illum exclamas versim, ὁ κέ μου ἐγώ σε . Quanta dementia fuit putauit, aut uoi noceri ne a Ioue quidem l osse ,

aut se nocere etiam Ioui posse. NOu puro parum momenti hanc eius vocem ad incitandum coniuratorum animos addis disse . vltimae enim patientiae visum est , eum ferre , qui Iouem non ferret. Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem ver

69쪽

3o L. ANNAEI SENECAE

magnum, nihil nobile est: aut si videtur alicui magnum animum Ira producere avideatur & luxuita. Εbore sustineri vulta

purpura vestiri, auro tegi, terras tranSisin re, maria concludere, numina praecipita

reolemora siupendere. Videatur & auaritia magni animi , aceruis auri argentisque incubat, &prouinciarii m nomu usuros colit, Sc sub singulis villicis latiores habet fines, quam quos Consules sortiebantur. Videatur & libido magni animi. transhalat fietaψuerorum greges castra sub gladium mariti venit uxor, mortu contempta. Videatur & ambitio magni animi. non est contenta honoribus a nutu si fieri potest, uno nomine occupare fastos viat, per omnem orbem titulos dis. ponere . Omnia ista non reseri, in quantum procedan extendantque ser angusta sint,masera,depressa.Sola sublimis & excelsa virtus est : nec quicquam magnum

est, nisi quod simul & placidum.

IM V S liber, Nouate, benigniorem habuit materiam, facilia enim in procliua vitiorum decursus est. nunc ad exiliora veniendum est. Quaerimus enim,utrum ara iudicio, an impetu incipiat: id est, utrum sua sponte moueatur, vi quemadu

70쪽

DE IRA, Lib. II. U

modum pleraque , quae intra nos inscijs nobis oriuntur. Debet autem in haee sedemittere disputatio , ut ad illa quoque altiora possit exsurgere. Nam & in cor pore nostro ossa, neruique & articuli, firmamenta totius, & vitalia, minime speciosa vi is, prius ordinantur: deinde haec, ex quibus omnis in faciem aspectumque decor est: post haec omnia , qui maxime

oculos rapit colar , ultimus persecto iam corpore affundatur. Iram quin species oblata iniuriae moueat, non est dubium:

sed utrum speciem ipsam statim sequa.

tur , & non accedente mimo excurrat, an illo assentiente moueariu , quaerimus.

Nobis pIacet, nil ipsam per se audere,sed

animo approbante. Nam Ipeciem cape. re acceptae iniuriae , & ultionem eius concupiicere ,&Vtrumque coniungere ,

nee laedi se debuisse , & vindicari debere ,

non est eius impetus, qui sine voluntate noltra concitetur. Ille simplex est i hie compositus, & plura continens. Intellexit aliquid, indignatus est, damnauit , ulciscitur . haec non possunt fieri, nisi molaus eius qui tangebatur, assensus est. C AP. II. Quorsus , inquis, haec quae stio pertinet ut sciamus , quid sit ira . Nam si inuitis nobis nascitur , nunquam rationi succumbet. omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, inmeii &meuitabitis sunt: ut horror friSida alper

SEARCH

MENU NAVIGATION