Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

corum Franciam veterem transrenanam non proprio

nomine Galliam minorem appellari puto. propterea quod Arbogastes natione Francus fuit: & uti Aimoianus in libro de vita Ambrosij legisse se dicit) ad Romanos se contulit: constatque cognomen minoris cuiuis

alij prouinciae magis quam Galliae conuenire. Philostorsius Arbogasti patrem Barbarum suisse libro XI tradit,

sed eum in Gallia natum esse non scribit. Lxxxix. Timasio & Promoto Coss. Franci elati recenti victoria Renum transierunt, atque ex prouincia Germania praedas egerunt. Quo cognito Arbogastes, iam obcGlium suum ciuibus infestus, vehementer arsit cupiditate ulciscendi: fremensque incursionem in Galliam se Maia istro militum factam, ac morae impatiens monuit Ua-entinianum poenas a Francis debitas expetendas: nisi omnia,quae superiore anno caesis legionibus diripuerant, Confestim redderent; auctoresque belli ad piaculum perfidiae ruptique foederis traderent. Itaque Valentinianus profectus in inferiorem Germaniam Marcomc- rem & Sunnonem Reges Francorum ad se euocauit: α habito cum his colloquio, imperatisque ex more obsidibus sicut Sulpicius Alexander libro Iu tradit) post paucos dies Aus stam Trevirorum in hiberna concessit. unde in libro iv a in libro VI Codicis Theodosiani lege

Valentiniani duas, alteram ad Messanum Procurato- Tem rerum priuatarum; alteram ad Constantium Pr

fectum Praetorij missas inuenio: quarum haec data xvIII Malendas Iul. I reuiris Timasio oe Promoto Cosso illa data

VI Idus Nouemb. eodem anno eademque ex urbe dicitur. cuius primae subscriptionis mendum ut corrigatur, Kalendas Iul. in Kalendas Ian. mutari oporterc arbitror. Nequaquam enim Valentinianus XVIII Kal. Iul. Consulatu Timasij & Promoti in urbe Trevirorum stativa habere potuit: si verum est,quod Socrates,Hermias So-Σomenus, ac Marcellinus in Chronico tradunt; cum dei'na cum Theodosio dc Honorio puero nondum

qui Idibus Iuniis, siue pridie eius diei Romae supradictis Coss. de Maximo triumphum egisse. Fredegarius Scholasticus, qui ex Gregorio epitomen fecit,Sulpicium

112쪽

Alexandrum non intellexit , cum scripsit Astogastem elatum superbia Francis bellum intulisse ; & acie victum fugisse; Francosque Augustae Trevirorum hibernavisse. Nec minus sicut existimo) errauit Ioannes Auentinus, qui Arbogastem cum apud Claudianum exsulem appellari, & Regibus Francorum inimicum fuisse dici apud Sulpicium forsitan animaduertisset; Marcomeris, ac Sunnonis fratrem esse,& ab his domo expulsum credidit. Postquam Theodosius Aug. Italia decessit, Imperatori Valentiniano cum Arbogaste discordia esse coepit: quae huic primum; deinde & illi, multisque una hominum millibus exitiabilis fuit. Causa inimicitiarum erat, quod neuter alteri volebat esse subiectus. quippe Valentinianus si Zosimo credimus) Arbogastis tristem seueri-

'tatem,&in reprehendendo libertatem ferre non poterat:titulumque Imperij penes se, potestatem penes illum

esse indignabatur. Arbogastes vero quidquid nec aulam decere, nec imperatoriae dignitati conuenire existimabat, aut improbabat factum; aut ne fieret prouidebat: suoque arbitrio cuncta administrabat. Cui cum saepe aduersaretur Valentinianus , nec quidquam proficeret,

propterea quod Arbogines militum studiis muniebatur : in eo opprimendo vires suas experiri statuit. sedensque in regia sella, & toruo vultu hominem intuens sui salutandi causa propius accedenti literas in manum tradidit , quibus ei Magisterium militum abrogabat. Has

Arbo gastes lectas concerpsit: dc proiecit: negans cuius . beneficio honorem non esset assecutus, eius se arbitrio depositurum. Tum Valentinianus iram contemtumque non ferens desiluite solio Arbogastem percussurus, nisi a Protectore, cui gladium auferre conatus erat, i hibitus esset. eidemque paullo post tantae irae causam ex ipso percunctanti meditato mendacio respondit: quoniam Imperator cum esset quod vellet facere prohiberetur ; sibi ipsum manus afferre, & vitam miseram ac iniucundam abrumpere voluisse. Inde non iam occultae disicordia , sed apertae interutrumque inimicitiae fuerunt:& in caput Valentiniani consilium iniri coepit. Arbo- Eastes enim, cum animaduerteret dissensionem hanc nisi

113쪽

alterius morte non posse finiri; aduersarium tollere, quam perire maluit. Itaque de fide popularium securus sicut Sulpicius Alexander tradit rei militaris curam Francis satellitibus mandat: ciuiles magistratus in s cietatem coniurationis adsciscit: quidquid militum ae eunuchorum in aula erat, pecunia & spe augendae dignutatis solicitat: Valentinianumque Principem apud Viennam Palatio intramurano includit pcne infra priuati fol.

tunam redactum: adeo ut nemo unus ex omnibus sacramento obligatis inueniretur, qui familiari eius sermoni aut iussis parere auderet. Et Valentinianus quide crebro per literas Theodosium de Arbogastis arrogantia Maximi tyrannide grauiore certiorem fecerat, auxiliumque petierat assirmans, si suas iniurias neglexisset, se ad eum secundo venturam. sed ab Theodosio nulla adolescentis querimoniarum ratio habita erat. Nihilominus Ar-bogastes sibi a Valentiniano, & Valentiniani amicis metuebat, vel metuere simulabat: neque eius verbis credebat. Quamobrem Valentinianus, ante biduum quam exstingueretur; Ambrosium Mediolanensium

Episcopum suti ipse in Concione funebri de obitu V lentiniani Aug. scribit in vadem fidei suae futurum per

epistolam euocauit. tanta enim Ambrosio cum Arb

gaste vel necessitudo, vel familiaritas fuit, ut idem eadem in Concione dicat se, si Viennam venisset, Arbog

stem Valentiniano reconciliaturum: sin Arbogastes timexorabilis nullam concordiae conditionem accepisset; apud Imperatorem remansurum, eique consilij sui copiam facturum fuisse. Sed iam Alpes Graias superanti

Ambrosio de caede Principis nuntiatum est: cui, cum propter murum urbis Viennae ludicro certamine cum

paucis militibus sese exerceret, Arbogastes per emissi rios fauces obliserat. Suut, qui meridiantem ab cubia lariis; sunt, qui meridie dum omnes ministri prandebant in regia interiore ad ripam Rhodani ludentem a Protectoribus Arbogastis immissu strangulatum; & ut mortem sibimetipse consciuisse crederetur, exanimem sispensum esse scribant. Quae fuit caiisa, quare Prosperac Senator sp rso in vulgus rumore decepti meshoris

114쪽

litum seueritate ad taedium vitae deauctum suspendio periisse. Rufinus ac Sozomenus aiunt quosdam publiacam opinionem secutos, id dolo & insidiis Arbogastis Ducis tactum affirmauisse. alios expertem quidem Leleris Arbogastem; sed cum Valentiniano tamquam aetate

nondum valido liberam potestatem imperi j non indul-α; indignabundo adolescenti causam mortis fuisse Augustinus in libro v de Ciuitate Dei dubitae, utrumne is per insidias; an quo alio pacto vel casu fuerit

exstinctus. Interfectus est Valentinianus Idibus Maij, Arcadio Aug. II & Rufino Cosis antequam baptizare- CCC tur,vicesimo aetatis; sextodecimo imperii anno expleto: adolescens Principatu dignus; Regiis corporis, animique virtutibus praeditus; atque si ad virilem aetatem peruenisset, patrem iustitia superaturus. cuius caedem omnes dissimulauere: quod Arbogastem, virum ob co tenatum pecuniae fortitudinemque multis bellis expertam militibus acceptissimum, oc magna auctoritato

1ubnixum metuebant. Fuerat inter Coniurationis participes Eugenius quidam Magister scrinij, ante Grammaticae Latinae professione celeber;nomine magis quam re dc studio Christianus: quem a Ricomere sibi com

mendatum ac traditum Arbogastes in amicorum numero habebat. Hunc aut propter genus diffisus sibi ipse, sicuti ait Philostorgius in aut ut affectati Principatus suspicione careret: Imperatorem appellandum curauit,

Imperium occidentis, Eugeniumque recturus. Eodem anno quo Valentinianus perierat; ut Alexander scribit) hoc est Arcadio Aug. ii & Rufino Coss. A CC e bogastes, qui Sunnonem de Marcomerem Reges Fran- 'S'corum gentilibus odiis prosequebatur; Coloniam is irrippinam rigente maxime hieme petiit: ramae tuto omnes Franciae rece μου penetrandos urendo que, cum decusiuam serum foliis nuda atque arentes silua insidiantes occulere non possent. Collecto ergo exercitu , transgressur Renum Bructeros ripa proximos ; pagum etiam , quem Cham vi incolunt, depopulatus e te nullo usquam occursi Π-n: nisi quod pauci ex Am artis o Chattis, Marco-

115쪽

mere duce tu steriori uae collium iugis apparuere. Antimaduerto Arbogastem alias praeterea in Francos expeditiones fecisse. Paullinus enim in libro de vita Ambrosi j scribit eum aduersus gentemsisam ; hoc est Francos, bellum gessisse, atque non par m ltitudinem manu futisse, cum reliquis τero pacem mi ser quaerentibusque Francorum Regibus nimirum Marcomeri dc Sunnoni j quos ad cenam inuitauerat, an Ambrosium iseopum nosset; ab eo se homine diligi, & frequenter cum codem conuiuari solere respondisse. tum Reges dixisse : meritote Arbogine felicem ferunt, quoniam Ambrosium victoriarum conciliatorem inuenisti, cuius iussu solis ipsius cursus sisti potest. Addit m molnus in libro de vita Ambrosiij referri Arbogastem primo acie victum ab Francis fugisse: deinde commisso iterum proelio ingentem hostium multitudinem parua manu fudisse, & cum reliquis pacem fecisse. Qiis Nicolaus Vignerius falso

existimat tum gesta esse; cum Eugenius suscepta expeditione Reni limitem periit, ut squemadmodum tradit Sulpicius Alexander) cum Alamannorum G Franc rum Regibus antiquis foederibus ex more initis, immensum

ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret. Ab Ar-briaste enim bellum cum Francis varia fortuna gestum,&postea aequis conditionibus est compositum. ab Eugenio vero cum his, dc cum Alamannis iuncta sunt foedera: sicut Imperatoribus Romanis initio principatus facere mos erat. quae in unam eamdemque expeditionem nullo modo Conueniunt.

Allato nuntio de caede Valentiniavi, Theodosius non mediocriter est conturbatus. dolebat astinem dc con sortem potestatis, magna spe ; aetate integra; nefariC OC cisum. Mut Eugenium hominem nouum atque imbelialem, Imperatorem factum esse indignabatur: ita Arbo-g stem Propter scientiam rei militaris auctoritatem que & fortitudinem audaciae coniunctam maXime memtuebat. Accedebat ad maerorem Gallae coniugis luctus

orantis, Ut fratris mortem ulcisceretur: neu sorores suas,

Iustam & Gratam, deuotas Deo virgines in hostium p testate de in periculo iniuriae esso sineret. bellum itaque

116쪽

summa ope parare constituit. & quod pacem cum sinitimis gentibus fecerat; Duces ac exercitus c limitibus euocat. auxilia ex Armenia maiore, Colchide, & Iberia accersit. Gildonem etiam Comitem magnae in Africa auctoritatis ac potentiae lolicitat:qui tuto fortunam speculari, dc neutrarum esse partium maluit, quam cum periculo Theodosio contra Eugenium auxilia mittere. Auctor est Rufinus Sacerdotes de pace legatos ab Eugenio venisse ad Theodosium:& immunem sceleris,si quod in morte Valentiniani inesset, Arboginem testatos esse. Theodosium autem cum Clericis, & populo omnes Ecclesias circuivisse: ante Apostolorum& Martyrum reliquias cilicio inuolutum prostratumque humi iacuisse: per quos auxilium se a Deo impetraturum confidebat, non tam armis id excubiis ; quam precibus ieiunisi ac peruigiliis fretus. Dum milites Undique conueniunt; reuertit ex Thebaide Eutropius Praepositus cubiculi, ubi Ioannem Lycopoliten, Monachum diuino amatu res futuras praediccntem, de euentu belli consuluerat: de responsum resert Theodosium superiorem fore; mulatorum tamen morte victoriam Constaturam . quo ille velut oraculo maxime est confirmatus: & tertio Consu- ccc-

Iatu Flauium Honorium minorem filium patruo cogno S 'minem, nonum annum agentem nam Arcadio diade

via pridem imposuerat) Iv Idus Ianuaris in Tribunali

Hebdomi de sententia militum Augustum nuncupauit: atque anno insequenti, Arcadio III & Honorio II Coss. cc profectius est Constantinopoli, vires Orientis de amia η- η'plius vicena millia Gothorum foederatorum secum ducens : cui pler Daciam mediterraneam dc superiorem Moesiam iter facienti magna manus Hunnorum & Al norum circa sinistram ripam Danubii colentium ultro seiunxit. inde per Pannonias, & agrum Noricum in Italiam contendit.

n At Arbogastes quas sibi sumserat Imperatorias partes strenue dc prudenter implebat. nam innumerabiles copias ex Cisalpinis prouinciis, Italiaque coegerat: &ne Gallia incursionibus vastaretur, depositis odiis cum Francorum Alamannorumque Regibus foedus inierat:

117쪽

ae pro communi patria magna a Francis auxilia impe trauerat: neve in Ma imi erratum incideret, qui spars, incaute manibus faciliorem Theodosio de se victoriam dederat; in vestibulo Italiae castris positis hostem opperiebatur, de Imperio totis Viribus pugnaturus. Italiam a Septemrionibus claudunt Alpes Iuliae, interruptis tantum angusto transitu celsissimis iugis. has fauces, qua

maxime in artum coeunt, Arbogastes munitionibus firmauerat, & sub radicibus montium ita consederat, voomnem fere planitiem eius copiae complerent. Quas ad angustias ut Theodosius deimprouiso peruenit; muro ac turribus, quibus aditum Arbogastes intercluserat repente concidentibus; praesidium loco deiecit, pates ctdque itinere editum collem castris occupauit. Indocum auxilia Cothorum, Gaina Sc Saule ducibus', in campum descendissent;sub eius oculis acris pugna commissa est: cuius hic euentus fuit, ut Gothorum decem

millia caderent; reliqui undique pressi, ac paene circumuenti vix noctis beneficio recipiendi sui facultatem haberent. Anxius itaque Theodosius quid optimum facta Videretur ad consilium retulit. Negabant Timasius MStilico Imperatoris amicorum primi, ceterique Duces militibus timore perturbatis quidquam committi oportere : secundo proelio hostes sublatos, dc ad pugnandum

alacriores factos: tantae multitudini paucitatem suorum Opponendam non e sse dicebant. redeundum igitur retro qua Venerant, reparatisque copiis veris initio bellum re novandum. Non tenuit iram Imperator, sed grauiter

castigatis consilij auctoribus, quod turpissimam & periculosissimam fugam reditus nomine praetexerenti ac Christi Crucem imagine Herculis infirmiorem existim rent; in secretum concessit: precat que Deum, Ut me liori cauta faueret; circa galli cantum prae aegritudinc somno est consopitus. Tum secundum quietem Visicquites duo albati iusserunt eum prima luce exercitum

aduersus Eugenium educere, Ioannem se ac Philippum professi, de operam victoriimque polliciti. Laetus Imperator manc pro concione nocturnum visum eXpotuit, ac velut Iudas Maccabaeus de proelij euentu sec

118쪽

rus, milites cohortatus est; uti duces cacto missos impigre sequerentur: neu plus in armatorum numero, quam in eorum antesignanorum viribus reponerent. Magnum habet momentum religio humanis mentibus iniecta.

Theodosiani, qui paullo ante aduerso proelio infracti

pavore marcebant; tum repente mutati alacritatem vultu verbisque praeferebant: Augustum, ut confestim duceret, orabant: suarum esse partium Deum ue caelites habere se auxiliarios uniuersi credebant. nec moratuSimpetum Theodosius, signo Crucis dato, cum suis ex summo monte decurrit,Win hostem ire contendit. Ar-bogastes descendentes procul conspicatus, primo fidem oculorum damnabat. unde enim tantum audaciae victis accessisse 3 mox exemta dubitatione aciem instruxit. alloquensque milites Eugenius admonuit adesse optatum votis laborum finem: hostes incompositos, lymphatis similes caeco timore in perniciem incurrere: ipsis cum mollibus Graeculis; cum imbellibus Asiaticis; cum Syris luxuria effeminatis rem fore. Irent fortes; irent felices ; tenuesfusi pridie exercitus reliquias delerent; praemia certae plenaeque victoriae consecuturi. Neutris co hortatione opus erat: hos ira incitabat; illos confirmabat fiducia. Alpes Iulias transgressis, & Aquileiam petentibus aperit se spatiosa planities, sub radicibus montium iacens:per quam delapsus ex Alpi bus fluvius Frigidus fertur non longius a lupradicta urbe millibus pase suum sex & triginta. hic acies dimicauere. Ac primum cum propter locorum angustias dc impedimenta calonum agmen suum paullo tardius in aciem descendere, dc incitari Eugenianos ea mora animaduerteret; desiluit equo Theodosius, & ante aciem progrediens exclam uit, ubi est TheodosjDeust quo dicto suos omnes exciatauit. Hunc igitur ante signa cum paucis procurrentem Arbetio Comes Eugenij insidiu excepit: moxque conue suad reuerentiam Imperatoris sui ait Orosius) non modo eum periculo liberauit; sed etiam auxilio instruxit. tum summis copiis utrimque coeptum contendi,&varia se tuna pugnatum. Dextrum Theodosianorum cornu cum sinistro Eugenianorum aequo Marte certabat: at Gothi,

119쪽

θo RERUM FRANCICA Rurae

veterique Barbari, qui in l*uo cornu erant collocati, compluribus suorum occisis aegre hostium impetum sus tinebant:& iam terga daturi videbantur, tu Bacurius rector Domesticorum primis ordinibus comitatus labo gantibus opem tulisset, proeliumque fortiter restituisset.

Etsi neutra inclinata erat acies , apparebat tamen futurum, uti Theodosiani numero ac virtute aduersariorum,

vel sola diuturnitate pugnae defatigati vincerentur. Cum subito e summis Alpibus frigidus & vehemens quilo squalis antea numquam flauerat in aduersus Eugenianos coortus magnam singulis ac uniuersiis intulit cladem. alij abreptis scutis aut reiectis nudari: alij applicitis impediri: pars illisis obverberari: plerisque densus puluis in ora volutus prospectum adimere, dc buccam implendo spiritum intercludere. non ordines seruandi, firmiter consistendi, vulnera inferendi aut Vitandi potestas dari. vires perpaucis, animi praesentia nemini adesse. quae coniecerant tela, turbo contrarius miris modis

circumacta in ipsos retorquebat; vel innoxia alio deflectebat : Theodosianorum autem hastas sagittasque ultra spatium humanis viribus concessum longe defere bat, nullum ut eorum iaculum irritum caderet. EugCniani conferti procumbebant: occaecati puluere, Vi Venti perculsi, toto corpore inutiles δί illigati ab integris & expeditis more pecudum trucidabantur. Fluvius Frigidus coaceruatorum cadauerum sanguinc rC-dundabat , coloremque dc frigus amiserat. Cum magnus Eugenianorum numerus esset occisus; reliqui tandem Deo cedendum csse intellexere: atque armi S abiectis a Theodosio Aug. vi ipsis ignosceret supplices peti-

re; quos Imperator pro sua clementia omnes conteruauit: ex hisque nonnullos ad Eugenium comprenen- dondum misit. quos cum Eugenius in aggere conlicienSCursu ad se tendentes ac anhelantes Videret; Vi oriae nuntios ratus interrogauit, an quemadmodum pisset, Theodosium vivum&vinctum perducerent. illi autem non, inquiunt, Theodosium ad te captiuum adducimus: sed sicut Deo visum est) te ad Theodotium victorem adducturi venimus. confestimque hominem

120쪽

L1BER SECvNDVS. si detractum e selio, ablatis insignibus imperatoriis ,religatis manibus ad Theodosium deducunt. cui postquam Theodosius Valentiniani nefariam caedem, tyranni dem scelere quaesitam, atque imaginem Hereulis impie agminibus praelatam obiecit, ac bellum ciuile imputauit: demississime vitam precanti ante pedes eius caput pr

cisum est. Arbogastes ut loquitur Rufinusὶ aduerso Deo nequidquam fortiter faciens; ubi desertum se a suis vidit, profugit ex proelio: desperatisque rebus, duobus

semetipsc gladiis transverberauit. multi praeterea Clarissimi viri in acie ceciderunt. Flauianus omnibus honoribus functus, qui Haruspicina&obseruationes derum deceptus victoriam Eugenio praedixerat : antequam pugna committeretur, in Alpium faucibus, quas valido praesidio tuebatur, est interfectus.

Theodoritus in libro v ac Nicephorus Callistus in libro

XII ita, ut supra diximus, biduo bis pugnatum scribunt. At Socrates in libro V &Hermias SoZomenus in libro VII memoriae tradunt cum se acies Theodosiana in planitiem demisistet, ibique dubio Marte proelium committeretur: partem exercitus Eugenii in summo monte considentem a tergo apparuisse. ac Theodosium veritum, ne sui pauci a multis, defesti a recentibus circumuenti interficerentur; Ducibus copiarum in monte consistentuam data, sicut petierant, fide augendae dignitatis

eam manum ex insperato sibi iunxisse. Interea in campo permagnum Barbarorum Theodosij auxiliarium numerum osse occisum. Itaque Imperatorem proiectis armis susum humi maximo fletu Deum implorauisse: ac subito Bacurium Regalem Iberorum, pietate & virtute animi corporisque praestantem lubsidio laborantibus

venisse : factaque impressione Eugenianos, qui paullo

ante aduersariis pulsis vehementer instabant, in fugam conuertisse : atque magnam illam vini venti coortam esse. Turanius Rufinus quoque, quem Socrates Scholasticus Hermias Soromcnus non secuti sunt modo,

sed fere totum transtulerunt; in lib. XI prodit, collocatis in superiore iugo insidiis, Eugenianos in descensu montis aciem instruxisse: dc ubi ad primos ventum est, atquc

SEARCH

MENU NAVIGATION