Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

-L RERUM FRANCICAstu MExcubiis Renum seu testore relinquunt. Vllane posteritas credet' Germania quondam

nia ferox populis, qua vix instantibus olim

Principibus tota poterat cum mole teneri,

Tam sese placidam praebet Stiliconis habenis

Vt nec, praesidiis nudato limite, tentet Expositum calcare flum , nec transeat amnem, Incuntoditam metuens attingere ripam. De tempore huius Barbarorum expeditionis inter Αuctores non conuenit. irrupisse Alanos, Sueuos, & Vandalos in Galliam tradit Honori j Aug. aequalis Paullus

Orosius ante biennium,quam Roma caperetur: Roma autem Flauio Varane Consule ab Alarico capta est in Pro

sper quoque in Chronico XIII imperi j Honorij anno, hoc est ut Marcellinus Illyricianus scribit) Basso &Philippo Coss sed apud Senatorem, dc Zosimum, atque

in Fastis, qui etia sub Tironis Prosperi nomine feruntur, Arcadio v I dc Probo Coss. pridie Kalendas Ianuarias eosdem Barbaros Galliam ingressos inuenio. de quibus Fastis,Chronic6que hoc sentio,alterutrum opus Prosperi non esse: cum minime verisimile sit viasi cum demque Auctorem non solum de eisdem rebus bis scripsisse, sed

etiam cum in aliis;tum maxime in notatione temporum

a se ipsum discrepare potuisse. Idem Prosper in praefatione librorum de Prouidentia Galliam & Aquitaniam R Vandalis & Gothis per annos X depopulatam dicit, MCastella rupibus, opida montibus praealtis, urbes magnis fluminibus impositas Barbarorum dolis aut virtuti patuisse. Honorij autem X &Theodosij VI Consulatus, quo anno Ataulfus Gothorum Rex Gallia excessit, Sc in Hispania interemtus est; post Arcadij v I & Probi Consulatum,quo Vandali in Gallias eruperunt, nonus est annus: dcinsequenti anno Theodosio vi I S: Palladio Coss. V lia Ataulfi successor pacem cum Honorio fecit. Quantis copiis inundauerint Gallias Alani ueui,Van dati, & Burgundiones, plurimaru gentium Barbararum Velut amnium accessu adaucti; quot Vrbes ceperint, diripuerint diruerint; Sophronius Eusebius Hieronymus,illius qtatis locuples Auctor in epistola ad Gerontia de Mo-

142쪽

nogamia docet his verbis. Innumerabiles oe fenoris manationes uniuerses Gallias occuparunt. quidquid inter A pes oe Pyrenaeum est, quod OGano I Reno includitur, cuiatis, Vandalus, Sarmata, Alani, Gipedes, Eruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, ct ό lugenda Restublica hostes Pannoni, vastarunt. Etenim Assur venit cum lilis. Magontiacum nobilis quondam ciuitas capta, atque Νbuersa est, ct in Ecclesia multa hominum millia trucidata Vangiones longa obsissione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrebata, extremique hominum Morini , Tomacum, Nemeta, Argentoratuae transata in Germaniam. Aquitania, Nouemque populorum, Lugdunensis, o Narbonensis prouincia, praeter paucas urbes, populata sent cunctae quas ct imas foris gladius, intus vaniat fames. Non possum absque lacrimis Tolosa facere menti nem, qua ut huc que non rueret, senecti Episcopi Ex erymerita praestiterunt. Ipse Hispania, iam iamque periturae, quotidie contremisiunt, recordantes irruptionis Cimbrica:

O quidquid alij semel disii sint, ista semper timore pa

tiuntur. Olim a mari Pontico ue ad Alpes Iulias quaerant nostra, non nostra sunt: oe per annos XXX tracto Danubiν limite in mediis Imperi, Romani regionibus pugnatur. quod non culpa Principum, qui religiosissmi sunt silere Semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibur armauit inimicos. Praeterea Augustam Ve- romanguorum a Vandalis, Alanis & Hunnis euersam Fortunatus ait: ab hIsque oppugnatum Laudunum capi potuisse negat Auctor libri de vita Salabergae. Sedunum quoque,Andematunnum Lingonum, Sc Vesontionem urbes a Vandalis expugnatas esse auctores sunt

Vsuardus , ac Sigebertus: Desideriumque Episcopum Lingonicae Ecclesiae cum Vincentio Archidiacono , multisque opidanorum iugulatum; Antidium Vesontionensem Episcopum occisum esse. Ex quibus intelligitur verum esse, quod Salvianus Ecclesiae Massiliensis Presbyter in libro v P atque u II de Prouidentia Dei seribit, Vandalos, ceter6sque Barbaros per prouinciam Germaniam cognomine primam, deinde per Belgicam,

α Aquitaniam iter fecisse: Usque regionibus igne do

143쪽

ferro vastatis singula Galliarum membra laceravisset MMogontiacensium atque Basiliensium ciuitates ab eis . dem excisas esse, atque deletas: nec falso Prosperum in Chronico prodere Alanos, ct Vandalos partem Gallia Saxoram incursioVe vastatam deuastauisse. Alemanos autem Hieronymus supra Vocat , quos Historici Sueuos, gentem Alamannis ac Raetis finitimam, fuisse dicunt. I sistes quoque Pannonios, Hunnos appellat, qui victo& interiecto Valente Augusto Pannoniam annis L te cccc. nuerunt, ex eique Hierio dc Ardabure Coss. ut Iorda-

ηyyy ne, & Marcellinus scribunt in ab Romanis, adiutoribus Gothis, sunt pulsi. Nec de aliis quam Hunnis Hieronymum loqui indicio sunt sequentia verba: Assur meritom illis. quippe veteres Hunnorum fines non longe aberant a flumine Tigri, & monte Niphate: quorum alterum a Septemtrione, alterum ab Occidente habebat Assyria, ab Assure Noe abnepote cognominata. Vnde

apud Claudianum in libro primo in Eutropium dicuntur Hunni initio principatus Arcadij, rupto Niphate, Armeniam, Cappadociam, Ciliciam, & Syriam incursione deuastauisse. & Theophylactus Simocatta in libro IV Historiae prodit Cosdroem posteriorem Regem Persarum, clim Regno expulsus Zc profugus Tigrim transisset, velut in confinio gentis positum dubitauisse ;Vtrumne ad Hunnos, qui Turci appellabantur, an ad Romanos sese conferret. Ceterum quas urbes Galliae translatas in Germaniam ait Hieronymus, in ditionem nationum Germanarum redactas vult intelligi:& Semnb Harum proditorem, Stiliconem Vandalo patre natum nuncupat, qui cum detecta coniuratio esset, X Kalendas Septembres; aut ut Olympiodorus scribit, IX. Κa-ν m. landas Decembres Rauennae Basso & Philippo Coss. dato signo cum consciis ab exercitu est interfectus. Eucherius eius filius Romam in Ecclesiam confugit, ac

p ullo post occisu; est. M iisdem Cosis Arcadius Aug. moriens successorem Imperi j Orientis filium Theodosium, annorum septem puerum reliquit. Sed non possum non mirari, quod Hieronymus in ea epistola dicat Hispanos, viros valde aut memores,aut doctos,sua aetater irru-

144쪽

LIBER TERT iv S. io, irruptionem Cimbricam recordatos esse : quorum ne atauorum quidem ataui Cimbros in Hispania videre potuerunt. Cimbri enim, antequam sese Italiae superfunderent, Pyrenaeum saltum transgressi , depopulatis agris, multisque opidis excisis, abs Celtiberis finibus Hispaniae sunt expulsi. a quo tempore ad irruptionem Vandalicam &Sueuicam anni sunt fere IDXX. Noluit, Credo, Hieronymo cedere Iordanes . nam ut ille affirmat Hispanos cladis ante multa sarcula a Cimbris maioribus suis illatae meminisse : ita hic in libro rerum Gothica rum ait Ilium, Gallieni principatu, post C IDCCCCXLVI Circiter annos quam a Graecis captum fuerat, mis a bella Agamemnonio aliquantulum respirasse: quae urbs N post illud excidium restituta diutissime stetit ; & iterum a Caio Flauio Fimbria incensa resurrexit ac floruit, donec dominante Gallieno ab Gothis direpta atque deleta

est. Dum ea, quae antὸ diximus, in Gallia geruntur; & a Gothis vexatur Italia: ne qua Occidentis prouincia Bari baris, aut Tyrannis vacaret, insulae quoque res nouauerunt. quippe exercitus Britannicus Marco primum,inde

Cratiano municipe insulae altero post alterum Imperatoribus factis,& intra VI menses interfectis; Constantinum gregarium militem nudi nominis ominisque causa Augustum salutauit. mirandum ut non sit in epistola Hieronymi Presbyteri ad Ctesiphontem Britanniam prouincia ertilem Tyrannorum vocari, quar ne de Carausio,& Allecto loquar) dc Clodium Albinum, &Cle- , mentem Maximum, & Constantinum Galliis immiserit. De tempore defectionis exercitus Britannici, Constantinique non conuenit. Olympiodorus apud Photium ante septimum Honorij Consulatum,hoe est Areadio vi & Probo Coss Prosper in Fastis, & Zosimus in crevi lib. v, Honorio VII &Theodosio ii Coss. sub finem anni Vςς η Constantinum in Britannia Tyrannuin exortum aiunt.

Paullus Orosius Alanis, Sueuis, Vandalis, SI Burgundionibus per Gallias bacchantibi; id est Consulatu Bassi & cccc. Philippi eum Imperatorem appellatum dicit. Similiter' 'Hermias foetomenus in Historiae Ecclesiasticae libro I X

145쪽

RERUM FRANCICAR v xi prodit eodem tempore, quo Arcadius decessit, Basso autem de Philippo Coss. decessit) Constantinum Gauliam occupaui sic, dc Arelate Impexij sedem statuisse: e6que Honorium ab Stilicone deterritum esse, ne Co stantinopolim ad res Orientis ordinandas proficisceretur. Quibus ego ambobus eo libentius assentio , quod cum moris esset Principibus Romanis auspicia imperi j a Consulatu capere; Constantinus anno insequenti Κ lendis Ianuariis Consulatum iniit: sicuti docet inscriptio Graeca a Iacobo Sirmundo viro eminentis ingenij edita,

inma Honori j VIII Cos. collega non Theodosius, sed

Constantinus nominatur. Hic ut primum creatus est

Imperator, Iustino, &Neobigaste Franco, quibus in xime confidebat, Ducibus lectis; exercitum Bononiam transmisit: de Galliam,ac Aquitaniam in ditionem suam

redegit, Mi spe a Barbaris incertis foederibus insin est:

Constantemque filium natu maiorem,ex Monacho Caesarem factum, cum Barbaris quibusdam foederatis co nomine Honoriacis,aduersus Didymum dc Verinianum

fratres propinquos Honorij in Hispaniam misit : qui

ambobus in Lusitania proelio victis, captis, dc interemtis omnem prouinciam obtinuit; dc remota rusticanorum utili ac fida custodiί, Honoriacis Pyrenaeos saltus cla stra Hispaniae temere commisit; ac cum re bene gesta ad patrem reuertisset, Augustus est appellatus. Tum Constantinus Honorio bellum inferre constituit, &per Alpes Cottias traductis suis copiis ad opidum Ligurum Libamam venit: iamque Padum transire paranti de caede Esebici Magistri militum Honorij nuntiatum est: quem hominem ut puto Francum alij Allobi cum, alij

Alabi cum vocant: dc quod suspectus erat Constantini partibus fauere, ab exercitu interfectum esse tradunt. igitur Constantinus retro qua venerat Galliam repetiit,ta Arelate se contulit: eodemque tum& Constans uti Rit Sozomenus) ex Hispania profugus rediit: quoniam Honoriaci laxatis custodiis, patefactisque Pyrenaei claustris Alanos Sueuos, & Vandalos per Galliam cstulos in Hispaniam immiserant, eisque se iunxerant. Renatus Profuturus Frigeridus apud Gregorium scribit Constan.

146쪽

tem a Constantino patre accitum ex Hispania, ut ambo de summis rebus consilium caperent , Uxorem, Sc instrumentum aulae Caesaraugustae deposuisse: ac Hispaniensi

exercitu Gerontij nequam improbique hominis fidei commisso, ad patrem festinauisse : dc interiectis diebus plurimis, cum nihil ab Honorio metuendum via deretur, monente patre in Hispaniam reuerti statuisse: praemissisque agminibus , superuenisse qui nuntiarent Cerontium defecisse, dc Maximum, unum e clientibus suis, Imperatorem appellandum curauisse, relictdque eo Τarracone, auxiliis Barbarorum, quibuscum pacem Ic- pigerit, instructum contra Constantinum Constantemque praeparari. quo nuntio non mediocriter omnes esse

perturbatos, o Edueco ad Germanas gentes praemi scinctantem, oe Decimium Rusticum, ex Maginiso ο ciorum Prasinum Praetorij, petiisse Gallias, cum Francis,

Alamannis, omnsque militum manu ad Constantinum iam iamque redituros. Ita Hermias Sozomenus quo

que Historiae libro IX, & Nicephorus Callistus libro XIV tradunt defectione Geronti j cognita Edobicum

Ducem, quem Zosimus Edobincum natione Francum appellat, ab Constantino trans Renum in Germaniam missum ad auxilia Francorum, SI Alamannorum accersenda: Imperatori Constanti Viennae, finitimarumque urbium curam mandatam esse. Sed ferendum non est

Zosimi mendacium, qui ne quam Stiliconis sui memoriae inurat notam, libro VI prodit a Gerontio infense Constantino, quod alium quam se Ducem cum Constante filio in Hispaniam misisset, Barbaros Transrenanos accersitos in Galliam transiisse. Iam Gerontius Constantem apud Viennam interfecerat , & Arelate, qud se Constantinus Contulerat, magno impetu oppugnabat: quum Honorius Augustus expertus, quantas clades Respublica Magistris militum Barbaris, nimirum Stiliconi, Ellebic6que subiecta accepisset: Constantium Naisitanum, virum bello de fide egregium exercitui praeposuit, atque in Galliam ad Tyrannos opprimendos misit: ad quem confestim plurimi Gerontianorum transiere. Itaque Gerontius cum paucis

147쪽

jo8 RERUM FRANCICAR v Min Hispaniam fugit, contenitusque ab exercitu Hispaniensi,&noctu ci rcumsessus domi suae, aduersarios an plius trecentos telis confodit: deficientibusque iaculis,& seruis clam fuga elapsis, postridie mane ubi ignem aedibus subiectum vidit, desperata salute primum Alano cuidam fidelissimo seruo, qui solus ab eo non discesserat, deinde & Nunechiae carissimae coniugi, viriliter mortem precanti caput amputauit: postremd pugione seipse transfixit. Maximus, quem Olympiodorus famulum Gerontij, Soromenas familiarem eius vocat; exutus purpura, desertusque a militibus Callicanis inter Barbaros, qui per Hispanias effusi erant, exsul inopem vitam tolerauit. Huic ablatis insignibus imper&toriis veniam& incolumitatem concessam ait Prosper in Fastis: quod

moristia humilitoque hominis affectati Imperii inuidiam

Cc cc. non merebatur. Eumdem Maximum Agricola & Eusta thio Coss. iterum Hispaniarum imperium per vim obtinuisse; & proximo anno una cum Iovino Iovian6ve claro Duce, quo adiutore Imperator refectus crat , bello captum, atque ad Honorium tricesimum imperi, sui annum ludicris certaminibus celebrantem Rauennam per ductum, ostentatumque populo,ac demuna interfectum

esse Prosper , & Marcellinus in Chronico , α Paullus. Diaconus in libro X I v memoriae tradunt. Non erat Constantini hoste mutato commutata sortuna. quippe is post Geronti j fugam a Constantio Magistro militiae nihilo segnilis Arelate obsidebatur: &

comperto Edobicum, a quo antea fuse fugaicque circa valentiam Saro fuerat obsidione liberatus , breui curi magnis auxiliis affore; oppugnationem strenuo sustine -h t. qua re cognita tantus Honorij eopiarum duces ti- mor inuasit, ut in Italiam reuertendum esse censerent. Interim Constantius ab exploratoribus certior factusi zdobicum adesse, necessario damnato priore consilios flumen Rhodanum transit, atque appropinquanti ob uiam prosciscitur;& Vlfilam Gollium Praefectum equi xum haud procul considere occultum iubet. Igitur cum Constantiniani insidiarum locum praetergresti, ac iam cum peditibus Honorianis, quibus Constantius praeerat,

148쪽

LIBER TERTI v S. Iost proelium commissuri essent: dato signo subito sese equi tes a tergo necopinantibus ostenderunt, dc sublato clamore incautos adorti in fugam coniecetunt. itaque multi caesi sunt: compluribus suppliciter positis armis veniam precantibus vita concessa. Edobicus equo admisso in villam Ecdicij cuiusdam perfugit,quem magnis suis beneficiis affectum, fidum sibi amicum esse arbitrabatur. At ille cum fortuna mutatus noctu dormienti caput abscidit, tulitque ad Constantium: qui non tam laetus aduersari j caede, quam Ecdici j perfidiam auersatus homini quidem gratias agere Remp. dixit, sed remanere apud sic volenti denuntiauit, ut extemplo castris excederet. Sic Ecdicius occisi hospitis & amici praemiuml ro honore ac donis, quae sperauerat, ignominiam tuit. Victores Honoriani ad obsidendos opidanos cum reuertissent, Constantinus Edobici morte Sc clade suo-

una cognita, purpuram ac cetera insignia imperatoria abiicit, ingressusque Ecclesiam Presbyter ordinatur. tum milites eius, dc Arelatenses accepta fide portas aperuere, atque omnes diligenter sunt conseruati. Constantinus cum Iuliano filio natu minore, quem Nobilissimum appellandum curauerat, antequam Rauennam ad Hono-Tium perduceretur, in itinere interficitur. Hic exitus Constantini fuit, ut Hermias Sozomenus, & Nicepho-ius Callistus produnt. Sozomeno nonvidetur assent

ri Frigeridus vetustus & grauis auctor. quippe is apud Cregotiu scribit ineunte quarto obsessionis Constantini

mense repento ex ulteriore Gallia venisse,qui nuntiarent 1ouinum Imperatorem factum este, & cum Burgundioniabur, Alamannis, Francis, Alanis, omnsque exercitu ob dentibus imminere. ita Arelatensibus celeriter ad deditionem conditionum aequitate compulsis, Constantianum vivum traditum, confestimque ductum in Italiam,&a Principe missis obuiam militibus supra Mincium foemen capite truncatum esse: Ex quo colligi potest, quam falso Iordanes, & Nicephorus Callistus parum sibi ipse constans in fine libri Ic Iu tradat Constantinum tyrannum a Vesigothis in Gallia interfectium esse: cum Tiro Pro per Aquitanus, &Hydatius in Fastis, ac Ma

149쪽

eeeexi. cellinus in Chronico eum Theodosio Aug. I v Cos periisse, caputque eius fixum in conto XIV. Kal. Octob. ad Honorium latum esse assirment: Gothi autem, qui MVesigothi, ac Hypogotthi appellantur, & quos Claudianus ac Sidonius crinitam N pellitam gentem vocant; insequenti anno Honorio IX ic Theodosio v Coss. sicuti est Prosper) Ataulso Rege Galliam ingressi sint. .

Ante annum, quamconstantinus interimeretur, Va-xcccx. rane Cos. ImperatorHonorius Cassionem, natione Francum, Comitem sacrarum largitionum; deinde re Magistrum ossiciorum habuit:quem postea Honorio IX dcccccxii. Theodosio V Coss. Magistrum militum fuisse in libro VII, ac libro IX Codicis Theodosiani inuenio. cccc x. Eodem anno Vesigothi, cum ab filiis Theodosij, cui

se Athanarico Rege mortuo sponte commiserant, defecissent; relicta Pannonia, ubi per annos amplius XXX consederant,ductu Alarici Romam cepere ac diripuere. ccccxv. Honorio IX de Theodosio V Coss. Ataulfus, quem Gothi post Alarici assinis eius mortem Regem Consalutauerant, onustus Italiae ac vibis Romae spoliis in Galliam transgreditur : atque inter Alpes &Pyrenaeum omnibus depopulatis , & Iovino ac Sebastiano tyrannis oppressis; repulsus a Massilia per Bonifatium, Burdigalam post datam opidanis fidem diripit ac incendit: Vasatas

obsidet: Narbonem Martium, caput prouinciae cogno Uςς- minis capit: ibique Kal. Ian. Constantio, dc Constante

Cossi Placidiam Theodosij Aug.&Gallae filiam, Honorit si Orem, quae Romae excepta fuerat , multis blanditiis ac verbis tandem expugnata eius pertinacia uxorem

ducit: & Attali ae Phoebadij panegyricis 6c epithala- is nuptiae sunt celebratae. sed ex Placidia natus infans, nomine Theodosius paullo post obiit. Tum Ataulfus p cem cum Honorio facit, interdictisque sibi nauibus

re Commerciis gentium exterarum, Gallia excedere Coactus Narbonem relinquit,& Hispanias petit, ac demum v minone , apud quam urbem opes oc imbellem manum deposuerat, cum sex filiis ex priore uxore sublatis a suis interficitur. Sed non possum non mirari, quod Nicephorus Callistus secum ipse pugnans, ac in libro

150쪽

Li AER TERTIUS. ω xiii dictorum immemor, in libro XIV prodat ab Honorio Aug. Romanis ob seditiones ac defectionem irato Alaricum, quem Magistrum militiae Gallicanae fecerat, fidumque sibi esse arbitrabatur, ad vindicandam suam iniuriam Romae immissum. illum Vrbe dolo capta atque direpta Gallam Placidiam Honorij sororem ibidem rapuisse, & apud Constantium Comitem amicum suum deposuisse: qui cum puella ad Imperatorem Venerit,

moxque accepto ab eo cxercitu Alaricum acie vicerit,

nec multo post fidei virtutisque praemium Placidiam in

matrimonium acceperit.

Iordanes Rauennalium Episcopus in libro de Origine Gothorum scribit aduentu in Galliam Ataulfi perterritas gentes, quae dudum Callias infestabant, cum Francos, tum Burgundiones suis se finibus continere coepi se : Vandalos autem, dc Alanos ex Gallia, quam non

multo ante occupauerant,fugientes in Hispaniam commigrauisse: ita Gallias Ataulfo patuisse. Quam falsam laudem Iordanes Gothus Ataulso populari tuo non

finxisset, si apud Prosperum &Hydatium legisset Alanos, Sueuos, dc Vandalos triennio antequam Atauufus fines Galliae ingrederetur, Honorio VIII &Theo-e eccix.

dosio III Coss. in Hispaniam transscendisse. Burgundiones quidem metu Gothorum in suas sedes non reuerti Lia indicant Tiro Prosper, &Cassiodorus Senator in Fastis, qui eosdem insequenti anno Lucio Consule, post se- ki ii xennium quam Renum transierant, partem Gallia propinquam Reno, hoc est partem superioris seu primae Germaniae ripae fluminis appositam obtinuisse tradunt. quod est principium Regni Burgundionum a Gundicario in Callia conditi. Similiter Franci aduentu Ataulfi ab incursionibus faciendis adeo non sunt deterriti, ut eo ipso anno, quo Iovinum dc Iovinianarum partium adiutores Honoriani iugulauerant, post Consulatu Honorij IX&Theodosj v,siue Lucio Consule, Augustam Trevirorum direptam incenderint. Lucij huius collega in Consulatu Heraclianus Comes Africae fuit, qui cum impulsus Imperi j cupiditate Consul in Italiam exercitum traiecisset,

apud Ocriculum ad XLVII lapidem ab Urbe fusus abla

SEARCH

MENU NAVIGATION