Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

13α RERvM FRANC IOARVM corum laesusos fundit, fugatque: nouam nuptam pit: plaustrisque compluribus polixutii Locuim, ubi rei gesta est, Elenam vicum Apollinaris Sidonius appellat: quem Ioannes Savaro nunc essu Hesdinium. vetus Quantiae flumini impositum falso existimat. cum Elena vicus in primis Atrebatium finibus, qua Cana race ses attingunt; hoc est forsitan Lensium ad Deulam, Lenense castrum Balderico in Historiae lib. II dicturn i Heiadinium autem vetus si tum tamen iam ex tὶ non in Atrebatibus, licet nunc eis attribuatur, sed in Morinis ad Oceanum versus castellum fuerit. Hoc furto belli magis quam proelio circa Elenam fusi ac reprosii sunt Franci paullo post Caesarodunum Turonum Per I9lium Maiorianum a Gothorum: metu vindicatum siue p0 Aetij Ii dc Sigiluulti Consulatum. Vt scribit Apolliba ris Sidonius, apud quem uxor Aetij, non miniis muidens Maioriani iuuenis gloriae, quam pro Gaudentio commmuni filio solicita, dc huiu4 m gnitudinem illi . mentis quandoque obstatur mir ta sic virum alla-

Cum belia timentes Defendit Turonos, aberau. post tempore paruo Fugnastis pariter, Francus qua Cloio patentus . u. , Mirebatum terras per sinat. Hic coeuntes Claudebant angustat vias, arcuque siubactum iVicum Elenam, umenque smulsisb tramite longa virtus suppositis trabibus transen erat agger.

Illic te possito, pugnabat ponte sub ipse

Maiorianor eques. fors ripa colla propinquo Barbaricus resinabat hymem S thicisque choreis Nubebat uo similis noua nupta marito. Hos ergo, ut perhibent, strauit. crepitabat ad ictuae Casiis, oe oppositis hastarum verbera thorax vincebat squamis, donec conuersa fugatus mstis terga dedit. au is rutilare videres Barbarici vagafesta tori, coniectaque passim

Ferula, captiua que dapes, cirroque madente Ferre coronatos redolentia serta lebetas.

Ilicet increscit Mavors, thalamique refringit

172쪽

LIBER TERTIUS. 333Hur ardens Bellona face . rupit esseda victor, Nubentemque nurum. non sic Pholoetica mos , istisque Pelethronios Lapithas Semeleius Euan Miscuito Hamonias dum flammant orgia matres, . Et Venerem Martemque cient; ac prima cruento Consumunt ad bella cibos; Bacchoque rotato Pocula tela putante cum crudesiente tumultu Polluit Emathium sanguis Centauricus Othrym. Nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum. Hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebristri frontem coma tracta iacet; nudataque ceruix Setarum per damna nitet; tum lumine glauco Albet amos acies ; ac vultibus undique rasis, i Pro barba tenues perarantur pectine crista. Strictius assuta vestes procera coercent Membra virum. patet his altato tegmine poplos e

Latin oe angustam suspendit balteus a uum. Excussisse citas vastum per inane bipennea, Et plaga prasiisse locum, clypeosque rotare Ludin, oe intortas pracedere saltibus hastas, . Inque hostem venisse prius. puerilibus annis . belli maturus amori si sorte premantur Seu numero, seu sorte. loci s mors obruit Hos, Non timore inuicti perstant, animoque supersunt Iam prope post animam. tales te te 'fugauit

Et laudante viros. Ex quo apparet Francos, quos ridicula ob proceritatem eximiam Sidonius monstra appellat,tanta magnitudine,

ac pernicitate corporum, tanta in armis exercitatione, atque arte cum viribus coniuncta , tanta fortitudine in

periculis, tanta a paruulis bellandi cupiditate fuisse , ut ab hoste etiam inuito laudarentur. Sic Libanius in or tione de laudibus Constanti j atque Constantis Augg.

fratrum ait Francos multitudine innumerabiles, haud paullo tamen quam pro multitudine validiores non m re magis quam continentem timere: & frigus Septemtrionale caeli temperie gratius; otium, calamitatem in Ximam i, quietem, languorem ducere: contra summam

sibi felicitatem in bello positam existimare: ac si quis

173쪽

dextram perdiderit, debilem reliqua manu pugnare: virtusque apud eos, quam temeritatem ac dementiam Libanius vocat ,& honorem haberi, & sua praemia legibus esse proposita. Quod autem ait Sidonius Francos post mortem animo paene supereste: idem Florus dicit de Romanis a Pyrrho Rege victis; relictas in eorum Vultibus minas, oe in ipsa morte iram vix se. eeee. Ceterum Uti Felice M Tauro Coss'. aut Consulatu Ede Bassi & Antiochi accepta apud Renum clades Chlo-κη KL dionem minime deterruit, ne in Galliam iterum transiret: ita Elenensis pugna cidem haud obstitit, quominus

regionem, quam armis occupauerat, obtineret. Videturque Actius post hoc leue proelium pacem cum Francis fecisse, atque Chlodioni liberam possessionem saltus Carbonarij, & Turnaci, ac Camaraci tradidisse. quod facile credet, qui animaduerterit Aetium reliquiis N norum, qui Goare duce principatu Honorij in Gallia

consederant, agrum Valen tinum condonauisse, & Bumsundionibus paene funditus euersis non solum pacem, sed etiam Sapaudiam dedisse. Certe Salvianus, qui tum iuuenis scribebat, in libro v de Gubernatione Dei posmquam multum questus est de iniquitate potentiorum humiliores possessionibus per iniuriam expellentium, deque acerbissimis tributis & exactione capitum; assi

mat Francos, Hunnos, Vandalos, & Gothos csse horum scelerum immunes, atque apud Barbaros meliore conditione Romanos uti. ex quo intelligitur ut tum Hunni

Pannonias, Gothi Aquitaniam, Vandali Anicam prouincias Imperi j Rom. possiderent; sic & Francos pasetem Belgicae Calliae tenuisse. YYik Anno VI post Honori j Aug. mortem, hoc est Florentio&Dionysio Coss. Iuthungi Danubi j accolae, non ut ait Dexippus Scythiae, sed Alamanniae gens ; Raetiam depopulari soliti, arma corripuere: &Norici ac Vindelici prouincialos ab Imperio Romano defecere siue seorsum bellum parauerant: siue potius Norici ac Vindelici

cum finitimis Iuthungis vires iunxerant. quos omnes

Aetius supradictis Cost . vicit, & insequenti anno ut ait Hydatius in Chronico Noricos rebellantes domuit, ac

174쪽

Li AER ΤERTIV s. Vindelicos subegit. Hoc est, quod Prosper in Chronico

tradit post annum septimum quam Honorius decesserat, Aetium Iuthungorum gentem delere conatum esse. 'Eam expeditionem aduersus Iuthungos ,& Noricos ac Vindelicos susceptam esse ab Aetio Auitum secum habente, antequam Burgundionibus bellum inferret, scrubit Apollinaris Sidonius in Panegyrico Auito Aug. socero dicto. EAetium interea, Sythico qui spe duen est Edoctus equeris: vi quamquam celsus in armis Nil e te gessit, cum plurima tu sine si . Nam post Iuthungos oe Norica besta, subacto

Victor Vindelire Belgam, Turgundio quem trux Presserat, absoluit iunctuae tibi. Iordanes eiusdem de Iuthungis Aetii victoriae mentionem facit in libro de origine M actis Gothorum, Cum ait Actium cluperbiam Suauorum immensis caedibus siem ne Romano Imperio coegisse. Neque enim dubito, quin Suauorum, hoc est Sueuorum nomine Iuthungos appellauerit Iordanes, quod alteri alteris proximi, dc viri que Raetis confines erant. Certe Aetius Sueuis in Geomania habitantibus bellum intulisse non dicitur: Susuos autem idem in Callaecia sedem habentes adeo Imperio Romano seruire non coegit, ut contra, ipso Magistro militum, Rechila Rex Hermerici Sueuorum Regis filius Andeuotum Romanum Ducem proelio superatum castris exuerit; Emeritam, Myrtilina, ac Hispalim urbes Haras occupauerit; &Vito Magistro militiae cum suis Cothisque auxiliaribus fuso Baeticam. & Carthaginensem prouinciam impunὸ vastaverit. Sed quoniam incidit Sueuorum mentio, notare conuenit Sueuos, climqui in Germania remanserant, tum qui in Callacia sedem. ceperant; atque etiam Saulenses, Sauiae seu prouinciae ad flumen Savum incolas, a Iordane Suavos;& tam horum quam illorum regionem Communi nomine Suauiam appellari: similiter Procopium in libro Irerum Gothicarum S uos mediterraneos non Francis parentes , sed alios hoc est non in Germania habitantes, Alamannisque finitimos; sed Saul accolas, Dau

175쪽

ns RERUM FRANCICAR v Minatiae & Pannoniae confines,Si sciensibus Sc Carnis medios interponere. Ex quibus Procopi j verbis etiam intelligitur aetate eius, seu Iustiniani principatu Sueuos,

quos Suauos vocat, una cum finitimis Alamannis Theodeberto tum in Francia Orientali regnanti paruis. se. Hac nominum similitudine deceptus Iordanes prouinciales Saul enses, Sueu6sque gentem Germaniae Confudit, cum Hunnimundum vel Chunimundum, quem Eugepius in libro de vita Seuerint Alamannorum crebro tum Noricum vastantium Regem fuisse indicat ; regnasse in Suavia Dalmatia Pannoniaque vicina, hoc est in Sauia scribit: & nihilominus regionem illam Suauorum, apud quos Hunni mundus regnabat, ab Oriente Baiobaros ; ab Occidente Francos; a Meridie Burgundiones ; a Septemtrione Toringos habere ; Alamannio. que foederatis confinem ,hoc est Sueuiam Transrenanam

fuisse prodit. Simili idem errore Telephum, quem in Mysia Asiatica regnasse constat, Mysiae seu Moesiae E ropaeae, Gothorumque ibi sedes habentium Regem aiefuisse.

Dum Franci in Gallia ductu Chlodionis sedem capes.

sunt: Theodoricus maior Rex Gothorum rupto fingere Narbonem Martium obsedit. ex altera parte Gundicarius Burgundionu Rex,Cundi charius a Senatore dictus,

non contentus agro prouinciae Germaniae primae, quem ante annos XXIII occupauerat, finitimos Belgas prouinciae Belgicae primae incolas armis sub imperium suum 'biungere conatus est: quem Actius Theodosio x v MValentiniano iv Coss. repressit ac fudit, atque anno hi-ceee sequenti Isidoro dc Senatore Coss. altero proelio victis M Kη Φ caesis millibus hominum XX sic fregit,ut non iam de promferendis finibus, sed de sua suorumque salute cogitaret. itaque per legatos pacem ab Actio suppliciter petiit, atque eo facilius impetrauit, quod iam Romani Gothico bello coeperant impediri. Nec diutinaca Ρ undionibus, aut fida pax fuit. Hunni quippe, hi C. ccio, quorum auxilia ex Dacia Trans danubiana Romani accersiverant, quibusque tum adiutoribus bellum cum Cothis in

Gallia gerebant, si non immissu, saltem permissu Aetij

176쪽

Gundicarium fessum adorti interfecerunt, unaque prope omne nomen ac stirpem Burgundionum deleverunt:

ut Tiro Prosper in Fastis, Hydatius, dc Cassiodorus Sena tor in Chronicis prodidere. Hancce Burgundionibus ab Vptaro Rege illatam calamitatem, eiusdemque ac Hunnorum caede bellum esse finitum indicant Socrates Seholasticus in Historiae Ecclesiasticae libro VII, Sige-bertus in Chronico, & Nicephorus Callistus in libro XI v,scribuntque Burgundiones, quae gens Barbara, ct

ca Renum colens, vitam quietam atque otiosam seque retur, fabrilemque artem, qua se tueretur, ferc omnis exerceret) cum continuis Hunnorum incursionibus vexarentur; depopulata regione , multisque suorum acie fusis oc caesis, humani consilij auxiliique inopes communi consensu religionibus maiorum renuntiauisse, dein Christo spe victoriae posita ab Episcopo cuiusdam urbis Galliae, vi Christianis sacris ipsos initiaret, petiisse:

mox rite edoctos quae credenda ac facienda erant; atque septem dierum ieiunium seruare iussos, octauo demum die Baptisma consecutos, praeposit6que eis Episeopo domum dimissos esse: tum ingenti fiducia accensos ad hostes contendisse: nec spe sua frustratos esse. Vptam quippe Hunnorum Rege, qui mendose a Sig berto Suptar appellatur, noctu satietate rupto; cum ducis morte turbatos improuiso inuasissent, a Burgundionum millibus iii millia Hunnorum dena interfecta esse. ex illo tempore Burgundiones ardenti amore, de summa cum cura ac diligentia Christianam religionem coluisse. Haec autem gesta esse Proclo Constantinopolitanae E clesiae curam agente, cuius ille Episcopus factus est Aspare & Ariobindo Coss. ante annum quam Actius Bu gundionibus bellum inferret. Quamquam Paullus Oronus, qui Honorio de Theodosio minore Principibus, Valla Rese Gothorum in Hispania cum Alanis Vandalisque bellante Historiam scripsit, Burgundiones iam tum Christianos fuisse in libro v II memoriae tradidit his verbis. Eorum esse praeualidam ct perniciosam manum

Valgia hodieque tectassῖnt, in quibus praesumta possis ρ'ς

consistunt, quamuυ prouidentici Dei omnes Christiani m

177쪽

i,8 RERUM FRANCICARvMdissem,catholica fide, nostri pue Clericis, quibus obedirent,

receptis blande, mansi ete, in cerat que vivant non quasi

eum sutectis Gallis, sed velut cum fratribus Christianis.

Nemo alius autem, Uti Opinor, Burgundiones, in primis armata millia III initiauit & tinxit, quam Seuerus Trevirorum Episcopus magnα sanctitatis Vir: quem Constantius in libro II de vita Germani tradit, antequam in Britanniam ad resurgentis haeresis Pelagianae incendium exstinguendum una cum Germano proficisceretur, mribus ima Germania,hoc in Burgundionibus in ea prouincia considentibus verbum Dei praedicauisse. Seuerum hunc Treviricae Ecclesiae ordinatum Episcopum, discipulum Lupi Tricassini Episcopi fuisse in libro de vita Lupi inuenio, & prima Germania Gentibus praedicasse,ob

idque inter Apostolos sedem, suam habere meruisse.

Gentes autem eo tempore a Romanis vocabantur na

tiones Barbarae sui iuris, nec Imperio Rom. subiectae ; ut Franci, & Burgundiones, praeter quos paucissimi tum in omni Gallia idola colu unt. Et Burgundione. qui

dem postea Vesigothorum, credo, contagione Corrupti Arianam sectam sequi maluerunt. quo magis miror eos apud Gregorium ante aduentum in Gallias Chlodionis,quo tempore vix dum Christiani erant facti. Aria nos nille dici. Vivebat tum Sidonius,qui Burgundiones Ob Noceritatem septipedes ac Gigantes appellat, Ma0imis ac corporibus rigidos & incultos fuisse ait, atque promissam comam butyro perfudisse, & pridianis epilis graues mane allia ac cepas assumere, trichorda sque cutharis canereconsueuisse. Ceterum uersam paene gemum Buriundionum cum Rege per Aetium besto deletam ideo, forsitan Prosper in Chronico prodit, quod Actius in Gundicarium, quocum pacem fecerat,clam Hunnos immiserit. erratque Paullus Langobardus, qui in libro V Appundicis ad Eutropij Historiam adiunctae auctor est Attilae Galliae fines ingresso Gundicarium Burgundio

nuin Regem armatum occurrisse , aC. primo impetu obtritum esse. Post Gundicari j parentis sui mortem apud Burgundiones regnauere Cundiucus , Vitio eXemplarium a Iordane Gnudiucus, a Roticone Cundeueus di-

178쪽

ctus, ac Chilpericus, quem Apollinaris Sidonius in libro epistolarum V, Chilpericum Magi num militum, & modo

Tetrunciam, modo Regem; Iordanes Hil pericum appellat: &quem Gregorius in libro de vita Lupicini urbem Geneuam Regni sedem statuisse scribit. Hi fratres collectis paternae cladis reliquiis, anno XX post Honorij

Aug. obitum, Maximo II & Paterio Coss. Sapaudiam, regionem inter Rhodanum ac Alpes iacentem beneficio Imperatoris Valentiniani, Aetiique Patricij possedere: atque subactis paullatim per occasionem finitimis Regni terminos promouere. Nunc quoniam de bello Burgundionum diximus, superest ut de bello Gothico,

quoa eodem tempore ortum est, pauca dicamus.

Vallia vel Vallia Rex Gothorum, qui & Vesigothi vocantur, reddita Placidia & pace facta cum Honorio, in eius gratiam bellum Barbaris Hispaniensibus intulerat:

ac paene funditus euersis Alanis in Lusitania considentibus, & Vandalis Silingis in Baetica ad internecionem caesis ; promissi memor aliquot Hispaniae prouincias Imperio Romano restituerat: ob sdque Aquitaniam secundam , Nouem populos ,&quasdam urbes confinium prouinciarum,in primis Tolosam, datas ab Honorio sedes acceperat. Successit Vsiae Theodoricus, Olympiodoro Theuderichus, Theudo Gregorio dictus; qui Castino Magistro militum Honorij in Vandalos expeditionem suscipienti magna misit auxilia:&quem Theodosio

xi & Valentiniano Cars Coss. quo anno Placidia Aug.& cccc. Valentinianus Caesar aduersus Ioannem bellum gere F bant, ex occasione pacem rupisse, 6c relatum nobile vidum Galliarum multa vi oppugnauisse, donec imminente Metio non impunitus abscederet, ait Prosper in Fastis. quamquam Prosper in Chronico biennio serius, nimi rum anno IV post Honorij Aug. obitum Arelatum abee ee Aetio Gothica obsidione liberatum dicit. Hydatius κνιι

autem anno V I post Honorij mortem circa Arelatum ccc quamdam Gothorum manum ab Actio caesam , & Anaolfum Optimatem eorum captum esse memoriae tradidit. Et tum quidem soluta obsidione Arelati, Theodoricus foedus cum Valentiniano Aug. pepigit, obsi-

179쪽

Μο RERVM FRANCICA Rufidesque a nobilitate Gallia: accepit, in his Theodorum Auiti, eius qui postea impcr uir, propinquum: & cum in recipiendo Magisterio militum, quod a Bonifatio

victus amiserat, Hunnorum opera Actius Vteretur, ro-uatus a Placidia auxilia contra eum misiit. Sed idem postea non contentus Regno Aquitanico, anno duodecimo ecce. post Honorij mortem, Ut ait Hydatius in Chronico; vel Ioee insequenti anno Isidoro & Senatore Coss. sicuti refert κη νδ Prosper in Fastis, pacem rupit: & pleraque municipia Romanae ditionis vicina sedibus suis occupauit: Na bonemque Martium, cui ob vicinitatem maxime erat infestus, diuturna obsidione fatigauit. quam urbem Gothis cum Rege in fugam versis Prosper codem anno, insequenti Hydatius a Litorio Comite summis obsessio-eeec nis &inopiae periculis liberatam dicunt. Aelio It&Si V gilauito Cost. Romani Hunnos, qui equitatu multum poterant, opera Actij mercede conduxere, & aduersus Gothos, qui tanto apparatu territi pacem missis ad V lentinianu Episcopis frustra petiuerant, bellum gessere. Accidiste tum credo, quod Gregorius Ecclesiae Turonicae Episcopus in libro I de Gloria Martyrum scribit,ut ab Hunnis, quorum Ducem claro nomine Regem Barbarorum Chunorum Gausericum appellat, diu multumque

obsideretur Cossio Vasatium, urbs in Nouempopulis sita Gothicae ditionis: quae Episcopi sui viri sancti precibus votisque defensa est, pauore hostibus iniecto : itaui Causericus nescio quibus monstris Sc speciebus herte ritus obsidionem soluerit, dc fugienti similis una cume ecta suis inde abierit. Theodosio X VI & Fausto Cossi aduem in sus Gothos in Gallia quaedam feliciter gesta sunt , α ductu Aetij Magistri militum octo millia Barbarorum

caesa. '

ccce Tandem Theodosio X V II δί Festo Cost post qua

tum annum quam coeptum erat, bellum finitum est. Utorius, qui potestate secundus ab Actio Hunnis auxili ribus praeerat, caput Regni Gothici Tolosam obsidebat, vir magnis in eo bello, ac recens aduersus Armoricos rebellantes rebus gestis illustris. Is dum Actij Patrici j gloriam superare cupit, dumque fallacibus Haruspicum

180쪽

LIBER TERTIUS. I iresponsis confidit, qui ipsum Tolosam intraturum dicebant , si acie dimicauisset, proelium cum Gothis imprudenter commisit. quo tempore Theodoricus Rex tametsi Arianus, priusquam manu pugnaret precatione pugnauisse, &vsque ad diem proelij stratus cilicio suppliciter Deum orauisse dicitur. Fecit igitur exitum Litorius, qualem inconsiderati ac temerari j Duces facere

Consueuerunt. amissa cum suorum paene omni tum Hunnorum auxiliariorum manu , ipse vulneratus venit

in Gothorum potestatem: ct urbem hostium, quam eodem die mictorem se intraturum crediderat, retortis post tergum brachiis, vinctis manibus captiuus intrauit. Vt in libro vii de Gubernatione Dei loquitur Salvianus, qui & eum longo tempore ct diuturna in ergastulo Barbarorum tabe con=umtum ait, quem tamen Hydatius post paucos dies quam captus fuerat interfectum dicit. Cum

itaque auxiliarem manum Hunnorum ab Gothis caesam

auctor sit Hydatius, ec cum Litorium Isidorus in Chronico exercitum amisisse scribat: apparet falso Prosperum in Fastis tradere, tantam a Litorio hostibus cladem illatam fuisse, ut nisi temero pugnans captus esset, dubitandum foret Gothis Romani me victoria adscriberetur: Gothosque post dubi j Martis luctuosum experimentum humilius quam umquam antea pacem poposcisse, quae & eodem anno facta sit. Necvcrius Iordanes in libro de origine actisque Gothorum scribit diu utrimque instructa acie cum utrique fortes, oeneuter infirmior esset,

datis dextris in pristinam concordiam redisse Romanos Zc Gothos, foedusque ac fidam pacem iniisse. Quippe ut

omittam moris no csse victoribus pacem a victis petere; auctor est Apollinaris Sidonius in Carmine vi I,seu in Panegyrico Auito Aug. socero dicto, cum Actius Lit oriana clade Scipse seactus nec pecunia nec precibus hostem superbum ac insolentem placare, multo minus pacare armis posset si Auitum Praefectum Pr torio Galliaru eius rogatu ad Theodoricum Regem Gothorum litteras scri

psisse, idque egiste, ut victor Barbarus, qui usque ad si incit Rhodanum Regni sui terminos proferrc & poterat& volebat, mutatus mitigatusque foedus cum Romanis

SEARCH

MENU NAVIGATION