장음표시 사용
201쪽
- 161 RERUM FRANCICAR. v Mphi Breunos appellant, atque in Vindelicia ponunt. Quamquam Sidonius in Carmine v II, & Hydatius in Chronico tradunt Noricos & Vindelicos, qui rebella-- uerant, anno VII post Honori j Aug. mortem Theodosio XIII & Valentiniano HI Cossab Actio Magistro mi- Iitiae subactos perdomit6sque esse. Liticianos apud Io danem in libro I diximus nobis videri Laetos esse vel Letos, qui cum alibi, tum in pago Letico ad flumen Letiam,
cuius pagi in rebus gestis Philippi Augusti Francorum
Regis fit mentio, sedem habuere. tum autem Meroueus, Rex terras Leticas in prouincia Belgica secuuda ultra flumen Suminam iacentes obtinebat. quamobrem Liticiani,hoc est Leti, tamquam Francis parentes inter auxilia Aeti, a Iordane numerantur. His animaduersis ad
Postquam tot gentium nationumque auxilia conuenerunt, iam non impar hostibus Actius proelio decertare Constituit. Praeerat Aurelianis sui diximus in praesidi6que ibi relicto Sangibanus Alanorum Rex. is siue euentum pugnae Romanis exitiabilem futurum arbitratus; siue clam per populares solicitatus ab Attila promissis,udibem se suosque traditurum promisit. qua re cognita pri uenerunt inceptum utriusque Theodoricus ac Aetius& munita urbe, eductisque ex eadem Alanis, ad Attilam tum per Galliam Lugdunensem & Belgicam vagantem contenderunt, atque in campis Catalaunicis contra eius Caura Consederunt. Campi Catalaunici Tetricianael de nobiles vltra flumen Matronam iacent, quos Iordanes Priscum secutus Mauriacos vocat, astque in longitudinem leugas centum;hoc est C L millia passuum, in latitudinem septuaginta patere. Antequam proelium hic
committeretur, accidat res digna memoria. Manus Fra corum Actianorum Gipedes&numero&virtute pares noctu improuiso obuios habuit. haud alias vehementius utrimque ac pertinacius initum Certamen . quippe
quasi vir virum legisset, mutuis ictibus omnes ad unum
occubuere: nec ex omni eo Francorum ac Gipedum numero, qui fuit quindecim millium, quisquam superfuit. Erat in supradictu campis mons, quςm qui teneret, loci
202쪽
L IB ER QUARTV s. I63 opportunitate superior futurus videbatur. Eius montis summum iugum Aetius ac Thorismodus Theodorici Regis filius cum celeriter adscendissent, & firmo praesidio occupauissent, Hunnos eodem subeuntes facile deiecere. quo incommodo perturbatos milites suos Attila oratione confirmat , & quamquam deterrentibus Haruspicum responsis circiter horam nonam proelium committit. Laeuo cornu Valamerem; dextro Ardari- Cum praeposuerat: mediam aciem ipse cum Hunnis tenebat. Aetius autem in sinisteriore cornu; Theodoricus in dexteriore erant: Alanos, ac Sangibanum Regem in medium agmen contulerant, ut vir si1spectus inter Romanos ac Vesigothos positus, spe fugae atque transitionis sublata, necessario pugnare cogeretur. Fit proelium atrox, multiplex, cruentum, pertinax; Hunnis de gloria, Romanis de libertate pugnantibus. Theodoriacus Rex, dum ad Cohortandos inos in omnem partem decurrit, ex equo deiectus iumentorum ungulis obteritur: aut, ut quidam dicunt, sagitta ab Andage Ostrogotho Amala: stirpis emisia configitur. Quam acriter utrimque pugnatum sit ex eo colligi potest, quδd vix intempesta nox certamen diremit. quippe Vesigothi,
nondum Regis morte cognita, abrupti ab Alanis mediam Hunnorum aciem inuaserant: magnumque adisset periculum Attila, ni dux prouidens receptui cani iussisset, Sc suas copias reduxisset in castra, ubi pro vallo plaustra obiecta, & sagittariorum praesidia ad defendendos aditus disposita erant. Thorismodus natu maximus Τheodorici Regis filiorum, ratus ea castra sua esse, caeca' nocte ad hostium carpenta &stationes accessit, fortitό que dimicans capite vulnerato equo deiectus, atque ab suis ex periculo ereptus est. similiter Aetius inter medios hostes ve satus vagus, & ignarus quae fortuna Ve-sigothorum fuisset,landem sicut & Thorismodus, in castra peruenit. ibi dispositis scutatorum stationibus a que custodiis reliquum noctis egerunt. Postero die prima luce foeda strages spectaculo Aetianis fuit. iacere corpora totis campis vident: amnem exiguum ac ignobilem, qui agros Iecabat, sanguine int
203쪽
iri uisse: Attilam quoque castris sese tenere, & armorum sonitu cantuque signorum fiduciam ac eruptionis faciendae consilium simulare. tum demum vicisse se intellexerunt. Vesigothi Theodoricum Regem inter aceruos
Corporum conquisitum ac inventuin, lub hostium oculis, comitantibus Thorismodo ac Theodorico filiis, cum insignibus regiis extulerunt dc sepeliverunt, funusque cius more patrio cantu lugubri oc lacrimis celebrauerunt. Iustis Theodorico 1olutis Thorismodus ibidem Rex a suis salutatur: cumque ulcisci patris mortem cuperet, Aetium adit, acquid fac icndum esset exquirit. Is veritus, ne Vesigothi Hunnis occidione occisis, remo- idque potentissimi hostis metu, Romano Imperio graues forent; Thorismodo persuadet, ut celeriter Tolosam regrediatur: ne eius fratres, qui domi remanserant, quatuor autem remanserant Fredericus, Euricus, Ro- temerus,& Himmeritus) pecuniam regiam C Regnum
patrium occupent. idcmque sui ait Gregorius) cum Meroueo Francorum Rege simili agens dolo effecit,ut confestim se in Regnum reciperet. ipse lectis spoliis Arelate; Attila cum cladis reliquiis domum rediit.Thorismodus postea aurea gemmataque lance quingentum po do ab Aetio donatus est. Attilam Vesigothorum, ceterorumque discessu cognito insidias veritum diu castris sese cotin uisse auctor est Iordanes. aec priusquam diuturnum silaptium omnem dubitationem profectionis hostiu expulisset, extra vallum egredi ausum esse. Apparet ergo
fabulosum esse, quod in Hydath Chronico, quale illudiosephus Scaliger edidit,inuenimus; Theodoricum Rogem apud Aurelianos contra Attilam. pugnauisse, &cum ipso Vesigothorummillia C C; Hunooru C L millia cecidisse: deinde in Tricassum fini μ circa Mauriacum quod opidum ad ripam Sequanae positum nunc Meri cum vocatur Thorismodum cum Attila dimicauisse,
certamine toties nocte diremto ac luce repetito, infinitum numerum Barbarorum occisum esse Actium
Patricium instructum Francorum auxiliis Hunnos diccedςntes usque ad Toringiam procul insecutum, noctu ignes in castris plurimos fieri iussisse, ut immense mul-
204쪽
Lis Ex QvARTV s. Is stitudinis speciem praeberent. Nec verius est, quod scribit Damastius in libro de vita 1sidori Philosophi, commisso ad urbem Romam proelio inter Romanos&Scythas, hoc est Hunnos, quos Attila ducebat, tantam utrimque taedem esse factam, nemo ut cum Romano rum tum Barbarorum praeter Duces pauc6sque eorum stipatores expugna superfuerit:cumque pugilantes multis acceptis vulneribus cecidissent, corporibus defatigatos ac iacentes, animis nihilo segnius stetisse, ac triduo tribusque noctibus certamen continuasse. Errat similiter Nicephorus Callistus, cum in Historiae Ecclesiasticae libro xiv tradit.Theodoricum ae Actium improuiso Attilam ultra Danubium castra habentem adortos, multa hominum millia interfecisse: Attilamque, quem Gothum fuisse, & nihilominus a Gipedibus genus duxisse
ait, hasta e fossum; Theodoricum ipsum sagitta con fixum occubuisse. Hic fuit exitus magni illius prodit quo in proelio grauem utrimque cladem acceptam, Scneutru cedentibus inaestimabilem stragem factam Tiro Pro et scribit; Hunnosque eo victos habitos esse, quod amissa pugnandi fiducia qui supererant celeriter domun redierint. Hydatius millia hominum fere C Cc; Iorda nes ac Frecultas C L X V Paullus Langobardus ac Si se bertus millia armata C LXXX cecidisse dicunt. quo hi numero cie tum ineundo Paullus a Iordane dissentire nemini videri debet. quippe alter X v millia Gipeduri
ac Francorum excipit: alter hos quoque ceteris in no uissimo proelio interfectis annumerat. Ex quo intellia
situ Attilam non copias Darij aut Xerxis exercitibus numero pares, sed lono pauciora quam quingenta a imatotum millia in Galliam adduxisse .cum post proelium nec ἡ castris erumpere obsessus , nee Aetium Vesigoth rumprancorumque discessu multo infirmiorem factum aggredi; nec Galliarum prouincias peruagari ausus sit ride que apud Cregorium cum paucis domum reuertisse dicatur : cui, si initio belli II millia hominum habuit a mala; tametsi apud Ligerim Hunnos non paucos, & in
Catalaunicis campis utrimque millia C C C cecidisse credamus : tamen ex utroque proelio plura quam ducenta
205쪽
millia Barbarorum superesse oportuit. Praeterea ex his quae supra diximus, intelligi potest quantis copiis Franci, atque Vesigothi in auxiliu Romanis venerint. siquidem Aetio ipsi, cui opem ferebant, suspecti timendique
prae multitudine, dc hac re nondum confecto bello tamquam graues socij, metu nouarum rerum Meroueo ac
Thori odo Regibus iniecto,ocius dimittendi fuerunt. Insequenti anno Herculano dc Sporacio vel Sphoracio Coss. Attila, clade in Galliis praeter spem accepta furi
tus,celeriter reparatis copiis perPannoniam & Noricum in Italiam contendit, ut cum loco belli fortuna mutaretur. Crederes non Hunnos paullo ante a Romanis; sed
ab Hunnis victos esse Romanos. ita alteri fracti; alteri ira, dc ulciscendi ignominiam cupiditate ferociores facti erant. Certe Actius, qui manus cogere, dc angustas Aupium Iuliarum fauces, unde subeuntes Barbaros facile propellere potuisset, valido praesidio occupare debuerat ; re improuisa perterritus eo magis quod ab hoste recens fuso fugatoque nihil tale metuendum existimauerat, relinquendae Romae ac Italiae petendaeque Galliae consilium cepit: atque Imperatori Valentiniano su sit, ut una secum ex Vrbe profugeret. quod cum turpe ac periculosum videretur, vicit pudor timorem, creditsimque est opulentissimarum prouinciarum populatione posse saeuitiam hostium Scauaritiam expleri. Igitur Attila Alpes Iulias, quae Italos ab Noricis diuidunt, v cuas praesidio transgreditur: Sc per Carnorum region , quae tum Istriae iuncta Venetia inferior dicebatur, itinere facto ad Aquileiam coloniam peruenit. Erat Aquialeia posita ad amnem Natisonem, Sc ab Hadriatico mari millia passuum XII distabat: urbs situ dc moenibus i ntis operis munita, armis atque viris valida, magnit
ine, Commercio, monetae officina, gynaeceo, ac Ven
ticae classis statione insignis. Eam urbem, frustra quondam non a Barbaris modo; verum etiam ab Imperatoribus Romanis obsessam, Attila diu circumsedit, admotis que muralibus machinis, Sc omni genere tormentorum acriter oppugnatam, defensamque pertinaciter tandem
Vi cepit. propugnatores, Opidanique partim interfecti,
206쪽
partim capti sunt: urbs direpta, incensa, ac funditus diruta: vix ut ullum eius hodieque vestigium exstet. mox eodem impetu Concordia excisa: AItinum deletum rPatauium quoque , Vicetia, Verona, Brixia Venetiae urbes flammis ferrόque vastatae. Hunni deinde nondum Romanorum opibus expleti, & sanguine satiati in It liam Transpadanam , quae tum Liguria appellabatur, perueniunt: Bergomum capiunt: Mediolanum caput Liguriae, quondam Imperatorum domum eruunt: Ticianum Regiam urbem a Paullo Langobardo dictum, quod ea postea Regibus Langobardorum sedes fuit, ac proxima loca aequant solo. abest autem Ticinum a mansione Adrante Italiae Nortesque confinio millia passuum ci citer CCCL. Elatum successu Attilam, &iam circumactis suis copiis Romam petere cupientem ab eo consilio deterrexe cooperunt principes amicorum, Veriti ne quod Alarico Gothorum Regi acciderat, expetentibus
poenas Romae direptae Diis patriis, paullo post captam
Vrbem morbo interiret. Dum ergo incussa superstitio moratur impetum, Rexque dubius de Roma secum in utramque partem deliberat: idipsum metuens Imper. Valentinianus, cui ad prohibendum vires deerant,communi consilio Senatus populique Romani Leonem Episcopum Romanae Ecclesiae, Gennadium Avienum Comsularem Corvinorum genitum familia, Abienum quia
busdam dictum, & Trygetium praefectura & legatione ad Vandalos functum lesatos ad eum misit, qui pacem
peterent. Fuit aduentus legatorum non ingratus Attilaetum in agro Venetorum Ambuleio ad Mincium castra
habenti: quod ut mandata; sic pecuniam Imperatoris, qua una pelli poterat, ad ipsum deserebant. itaque Ba harus muneribus magis quam verbis precibusque plac
tus squamquam id Historicos dicere puduit) pacem supplicibus dedit, suosque abstinere ciedibus & incendiis iussit, ac per eadem vestigia qua venerat Daciam Trans danubianam repetiit, antequam legatos dimitteret, saepe minatus grauiorem se Italiae cladem illaturum, nisi Valentinianus sororem suam Honoriam sibi vX Iem, unaque partem opum regalium ei debitam mitte-.
207쪽
168 RERvM FRANCICARUM ret. Pacem tum non solum pecunia data, sed etiam pacto pensionis stipendij redemisse Romanos indicat Iordanes, apud quem equites Hunni naeniam canentes dicunt
Attilam et trumque Orbis Romani Imperium captis ciuitatibus terruisse, dc ne reliqua diriperet, placatum precibus annuum vectigia accepisse. Et ita quidem, ut supra diximus , Tiro Prosper, dc Iordanes Priscum auctorem Atti lae aequalem secutus de eo bello scripsere. Ex quo apparet falso Hydatium dicere urgente fame, dc ingruentibus morbis, atque militibus, qui ab Marciano Principe missi auxilio Italis venerant, seque Aelio Duci adiunx tant, Attilam pacem cum Valentiniano fecisse, ac se in suum Regnum, quod ab alio Marciani Augusti exercitu Vastari compererat, recepisse. Nec melius Constantinus Porphyrogennetus in praeceptis de regendo Imperio ad Romanum filium, Attilam Abarum Regem appellat, qui Hunni Abares anno imperij Iustiniani XXXV II, post Consulatum Herculani lc Sporaci j C XI I R manis primum noti esse coeperunt: eumdόmque ait ad urbem Romam , atque in fines Calabriae peruenisse, quem haudquaquam Padum flumen transime constat. Notandum tamen est, quod Constantinus eodem in libro ac loco tradit, Attila Italiam depopulante, seu potius finibus Italiae appropinquante, cum pleraeque urbes acopida ab incolis desererentur;multos ex Aquileia, Concordia, Iustiniana, & ex castro Noni, quod mutatio ad Nonum in Itinerario Hierosolymitano vocatur, saddere potuit ex Altino , Patauio, Opitergio in pere gisse, & in incultas insulas Venetico litori adiacentes, nimirum Riuum altum, Gradum , Romatinum,
Liquentiam, Madaucum, vel Meduacum, fossam Clodiam , re Lauretum se recepisse, ac structis tuguriis ibi consedisse, eamque Veneti 1, urbis notissimae & maximae, originem fuisse. Sane Prosper in Chronico prodit , Attila petente Italiam, incolas motu solo territos eam
a dio nudavisse, quod de alia re quam fuga Italorum
intelligi non potest. Venetiam autem, vel sut alii vocant) Venetias non tamquam urbem, sed tamquam insulas a nautis de mercatoribus Vimineas casulas per ina
208쪽
re sparsas ac plurimas naues habentibus, solo piscatu viventibus, & salinas exercentibus habitatas primus sicuti puto) descripsit Cassiodorus Senator in libri XII epistola X X I v, qui Auctor anno quinquagesimo post excisam Aquileiam florebat. eiusdemque opidi postea a Paullo Langobardo, & a scriptoribus rerum gestarum Caroli Magni fit mentio. Sed non possum non mirari, quodIosephus Scaliger Iuli j C saris filius in Commentario operis Catulli scribat
Attilam, quem Regem Hungarorum, gentis ante Ar-nulfi principatum eo nomine nequaquam notae, male dc improprie appellat, cum in Italiam erupisset, ab The derico Scaligero Gotho Veronensium finibus prohibitum repulsumque ad occupandam Aquileiam contendisse: Venet6sque repentino Barbarorum aduentu pe territos proximas inussas in Hadriatico mari sitas fuga
petiisse, quam Venetia urbs opulentissima & munitisssema originem habeat. Hunc Tneodericum a Germanis
Auctoribus Veronensem appellari,&Theoderici Magni Regis Italiae fiatrem patruelem fuisse, atque opidi Τ riolensis regionisque ei appositae, praeterea Veronae aciSirmionis principatu obtinuisse.Quasi vero Attilam, per Pannonia ut ait Prosper itinere facto Italiam ingressum, non prius ad urbem Aquileiam venire,quam in fines V ronensium proficisci oportuerit: & qui Italiam ne Aetio quidem Magistro militiae prohibente populabatur, eum Theodericus iste nescio quis unius aut alterius urbis viribus pellere potuerit: aut alius tum quam Valentini nus Aug. vllarum Raetiae & Italiae urbium imperium obtinuerit. Neque Theodericus Scaliger iste homo ignotus I nec, Ut Auentinus putat, Theodericus Triarij mlius, qui Zenonis principatu obiit, & numquam in Italiam venit; sed Theodericus Ostrogothorum & Ital rum Rex a Gerarianis scriptoribus appellatus est Ver nensis, quod Odoacrem apud Veronam atroci proelio seperauisset, eamque urbem ob id non raris sedem habuisset, & thermis, Palatio, ac porticu nouis operibus, aquaeductu, murisque refectis exornauisset. Quod autem adiicit Iosephus Scaliger, Theodericum Scalige-
209쪽
rum hunc, auctorem originis & nominis Scaligerorum Principum, Theoderici Italiae Regis Datrem patruelem fuisse, aeque fabulosum est. nam Iordanes scribit Vandalarium, Vulnitharij Regis filium ab Amalo deducentem genus, tres filios sustulisse Valamerem, Theodemerem, & Vuidemerem Ostrogothorum Regulos . e quibus Valamer, ut Malcho & Damascio placet ex Ereti ua concubina Graecis Eusebia dicta Theodericum , qui postea in Italia regnauit, Theodemundum, ac duas filias tulit: Vuidemer Vuidemerem, patruelem Datrem Theoderici Regis genuit. at de isto Theoderico Scaligero Cassiodorus Senator, & Iordanes, & Malchus, atque etiam reliqui ferὰ omnes Historici Paullo usimilio Veronensi vetustiores tacent. Postremo cum Theodericus Valameris post Attilae in Italiam aduentum, siue post Consulatum Herculani &Sporaci j anno LXXIV, Olybrio Consule decesserit: ut Theodericus Scaliger non plusquam XXX annos Herculano dc Sporacio Cosshabuerit, tamen necesse erit inter Theodericorum se trum patruelium alterius natalem, mortem alterius annos C I v interfluxisse. nec umquam Paullus AEmilius MIosephus Maliger mihi persuadebunt Scaligeros mulceo. to ante diuturnum interregnum Friderici Aug. mortem secutum, vel ante Mastinum quemdam emergere; dc Veronam regionemque ei adiunctam possidere coepisse Attila, ubi vastata Italia domum reuersus est, otij impatiens degatos ad Imper. Marcianum & Pulcheriam Aug. misit, stipendiumque, quod ipsi Theodosius de pendere consuesset, sub belli denuntiatione petiit. Iordanes in libro rerum Gothicarum scribit Attilam Gentium dominum memorem acceptae in Gallia cladis, omisso,aut in aliud tempus reseruato Marciano; partem Alanorum,quae trans flumen Ligerim considebat,aggredi, de his subactis, bellum Vesigothis inferre constituisse: profectumque Dacia atque Pannonia prouinciis suis, alio quam quo antea venerat itinere in Galliam contendisse. Thorismodum autem Vesigothorum Regem,cum dolum pr sensisset,celeriter in auxiliu Alanis venisse, At
210쪽
tilamque fines eorum intrantem paratis copiis excepisse;& proelio fusum ac fugatum in suas sedes reuerti coegi Dse. ita Hunnos acceptum in campis Catalaunicis incommodu dum expiare volunt, geminavisse, & Alanos periculo esse liberatos: quos tamen ab Thorismodo proelio domitos esse Gregorius in libro II tradit. Sigebertus Iordanem secutus Attilam a Vesigothis, quos aggredieba tur, victum ait. Ego, pace Iordanis ac Sigeberti dixerim, vix crediderim Hunnos post Catalaunicam cladem in Galliam reuertisse. cum quod praeter Iordanem ac Sigebertum nullus de eo bello seripsit: tum quod non mini videtur Attila intra triennium tribus tantis ac tam longinquis expeditionibus sine causa Regni vires fatigauisse. contra idem apud Hydatium& Paullum Langobardum post excessum ex Italia atque domunireditionem mox obisse dicitur. certὸ ut ait Prosper). ins quenti anno Opilione Sc Vincomalo Coss. decediti &cam more patrio, pos susceptos ex pluribus uxoribus liberos, puellam virginem excellentis formae nomine Il- dico in matrimonium accepisset, dc mero ac sona no grauatus noctu supinus iacuisset, manE repertus est moria tuus, sanguine, qui E naribus fluere ei consueuerat, in fauces lapso. solus Marcellinus Aetio dc Studio Cosis ab noua nuptacultro traiectum dicit. Tum ex gente Hunnorum lectissimi equites parte comarum scissa, genis. que ferro laniatis circa corpus Attilae medio in campo intra serica tentoria positum decurrere , cantu lugubri laudes mortui prosequentes. inde confecto silicerianio, quam Barbari strauam appellabant, noctu clam phalerae gemmis distinctae, arma caesis hostibus detracta, dc insignia regia cum Attila condita sunt atque defossa. mdxque magna de Regno inter cius filios orta contentio est, & aliquot gentium, quae sub Hunnorum imperio esse consueuerant, in primis Gipedum, Ostrogothorum, Alanorum, Erulorum, Rugorum, atque Scitorum defectiones secutae bella excitauere, quibus ferocissimi populi attererentur. Fuit autem Attila statura breui; l to pectore ; capite grandiore; paruis oculis; simo naso;
