Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i , RERvM FRANCICARVM iungeret. Versus Sidonij operaepretium est subiicere. Nil prece, nil pretio, nil milite factus agebat

Metius. capto terrarum damna patebant

Litorio: in Modanum proprios producere fines Theudorida fixum: nec erat pugnare necesse Sed migrare Getis. rabidam trux asserat iram

Victor: quod sit Scythicum pro moenibus hostem putat nihil est grauius orsitan umquam

Vincere contingat 2 trepido. Postquam etndique nullum Praesidium, Ducibusque tuis nil, Roma, relictum est, Foedus Auite novas, suum tua petina Regem

Lecta domat. i issest est te, quod rogat orbis. Credent hoc umquam gentes populique futuri 'Littera Romani castat quod Barbare miscis. Vbi notandum est, quod.ait Sidonius, nihil esse grauius timido, si forte umquam vicerit; Cothos natura timidos esse, sed victoria feroces & intolerabiles fieri solere indicans: idem Salvianum Presbyterum in libro vi I de eodem bello loquentem dicere: nimirum cum Gothi metuerent, oem istos in Deo; Romanos in Hunnis possisseri s que datam esse in simmo timore palmam, Romanis in

summa elatione confusionem. Ita Gregorius Turonicus Episcopus in libro II Historiae scribit Alaricum Regem Gothorum, supradicti Theodorici nepotem, metuentem ne propter o Iairium iram Francorum incurreret, ut G this pauere mos est vinctum eum legatis Chiodouei r didisse. idemque eodem in libro tradit, in Vogladensibus campis secundum consuetudisem Gothis terga ve tentibus, Chlodoucum Francorum Regem victoriam tulisse. Hoc ideo notaui, ut Hispani, qui tantopere G this maioribus gloriantur, sciant hos esse eosdem Gothos , ex quibus in bello pauere, & timide, vel sut ipsi loquuntur) caute ac prudenter se gerere, & terga Vem tere, & parua victoria tamquam re noua & insperata insolescere didicerint. Non multo postquam bellum Gothicum finitum erat, Britanniae pars ad Meridiem spectans, quae iam inde a Claudio Caesare Drusi filio in prouinciam redacta Romanis parebat, ab Anglis occupata est. Quomodo res

182쪽

LiBER TERTIUS. I 3 gesta sit, scire conuenit. Clemens Maximus primum, deinde anno post XX vi Constantinus in Britannia ami- litibus Imperatores facti, transmisso in Galliam exercitu

Britannico & multa iuuentute numquam domum reditura,vacuam vicinisBarbaris insulam reliquere. luana

obrem Prosper in Chronico seribit anno Honorii Principis quintodecimo transgresso in Galliam Constantino cc cc- Tyranno, prae imbecillitate Romanorum vires Britanniae enitus esse attenuatas. &Zosimus Comes in lib. VI tra. t postquam Costantinus in Galliam suas copias traduxit, Britanniam nudatam militaribus praesidiis Barbaris patuisse, neque postea eam insulam Romanorum fuisse. Igitur Britanni, cum continuis Pictorum atque

Scotorum incursionibus vexarentur, aduersus eos auxilia ab Aetio Magistro militiae petiere: quibus neSatis nam Aetius finitimorum Barbarorum hoc est Veligothorum bello in Gallia detinebatur) Vertigernum Anglorum Regem mercede accersivere. Anglos gentem vetustam magis quam claram Tacitus & Ptolemaeus

inter Sueuos in Germania ponunt, & ad mediam partem fluminis Albis pertinuisse dicunt. Hi pervecti in Briatanniam Pictos de Scotos represserunt, deinde ut honestam aliquam belli causam perfidiae praetenderent',

questi parce sibi ac maligne depensum stipendium, in

Britannos ipsos arma verterunt, ac paene totam ab Oriente ad Occidentem insulam igni ferrόque vastatam subegerunt. Hanc Britannis illatam cladem anno XvIII ζςςς- post Honorij obitum ait Prosper in Chronico: Beda δίMarianus Scotus secundo imperij Marciani anno, hoc est Herculano de Sporacio Coss. Miror autem qui Ai i gli fuerint, a Prospero Saxones dici, Britannia que inditionem Saxonum redactas esse scribi. tametsi enim tum Angloruni fines Saxones attingerent, & quidam ex ea gente Vertigernum in Britanniam sequi potuerint: tamen verisimile non est Britannos ab intestissimis hostibus populatoribusque insulae auxilium expetivisse. M ones quidem, eo ipso anno quo Germanus Autissio- . durensis Episcopus in Britanniam profectus est, nimi HEEtarum Florentio de Dionysio Coss. ante aduentum in in xxi α

183쪽

sulam Anglorum annis XII, regionem eius aliquam pictis confinem obtinuisse videtur indicare Constantius de vita Germani, Britonibus, hoc est Britannis Romanaeditionis, bellum ab Saxonibus dc Pictis iunctis viribus illatum describens. Sic igitur Britanniae prouincias V, quae Romanis Principibus paruerant, Angli occupau re: reliqua Picti, Scotique incolebant. & cum antea, ut Prosper docet, pars Britanniae Imperio Romano subiecta, Romana insula ; pars a Pictis & Scotis habitata, Barbara insula appellaretur: omnis Britannia Bae para

insula facta est. iktii Anno V ac Vicesim' post Honorij mortem ut ait

Prosper in Chronico) hoc est Postumiano oc Zenone Coss. Chlodione defuncto regnare in Francia coepit M

roueus, quem alius Merouecum, alius Me vicum, alius

Mereueum appellat. Hunc ex Chlodionis stirpe fuisse Gregorius ait quosdam prodidisse; Aimoinus in libro Ieiusdem affinem tantum vocat. V etera Stemmata Iuedidit Andreas Duchenius , vir rerum nostrarum ac antiquitatum peritissimus, quorum uno & altero, nulla Faramundi atque Chlodionis mentione facta, origo R e sum Franciae ad Meroueum refertur: ut appareat cum

Chlodionis filium habitum non esse. in tertio Stemmate Meroueum Regem, Chlodionis quidem successorem , sed Meroueo quodam patre natum; in quarto Vero Chlodebaudum Chlodione genitum inuenio: qui forsitan in libro ii de vita Genui fi Chlodomeres nuncupatur, de Chlodioni ac Meroueo Regibus medius interponitur. e contrario Fredegarius in Epitome, & qui vitas Sigeberti minoris ac Caroli Magni literis mandauere Monachi Meroucum Chlodionis filium fuisse dicunt. Addit Fredegarius uxorem Chlodionis aestate cum viro in litore meridiantem lauandi causa in mare descendisse, atque a bellua innotauro simili, hoc est a marino h mine vi compressam Meroueum peperisse: ne Alexandrum Magnum, Scipionem maiorem,& Augustum Cae- . sarem, Galeriumque Maximianum dracone patre gloriatos miremur. Fredegarium sequitur Sigebertus, ac Meroueum Chlodionis lilium annos X regnasse scribit.

184쪽

Lis ER TERTIUS. I sab eo sortissimo Rege Francos Merouingos esse cog

migij,& Auctor libri de vita Sigeberti posterioris prodidere. cum Auctor quidam Historiae Francicae, tempore Cregorio proximus, Fredegarius Scholasticus in Epitome, Eginardus , ac ceteri rerum nostrarum scriptores Francorum Reges tantum , Virdsque generis regi j a Meroueo dictos Merouingos verius affirment : quos quidam Merouinchos, Merouinc6sque ;aliqui Meroueos appellant; &caesariem barbamque immitisse aiunt. Eosdem in spina pilos fetarum suillarum similes naturalem stirpis notam habuisse; ob Idque Crustatos, hoc est T em'. m ς, seu hirta spina insignes vocatos esse tradunt Landulfias Sagax in Historiae Miscellae ii bro XX II,&Georgius Cedrenus de vita Leonis Isauri, ambo Theophanem, quem Anastasius transtulit, secuti,

atque suspecti, alter Graeculus Franco nomini infensuς;

alter nisi fallor in Langobardus, in gratiam posterorum Caroli Magni Merouingos deridens. Priscus Panopoliates de Regibus, qui ea tempestate apud Francos regnauerunt, ita omissis singulorum nominibus scribit, verem ex dubia incertiorem faciat. quippe auctor est post Theodosi j iunioris interitum Attilam Occidentis partes petere statuisse, ubi res ipsi foret non tantum cum Italis, ut Honoriam Valentiniani Aug. sororem, mis

clam per eunuchum anulo nuptias suas pactam, uxorem duceret: verum etiam cum Gothis, ut Geiserico Vandalorum Regi gratum faceret; atque cum Francis. belli autem Francis inferendi occasionem Attii obtulisse Re gis eorum mortem, Sc de Regno inter eius filios ortam

Contentionem: ex quibus alter maior natu auxilia ab

Attila accersere decreuerat; alter Aetium sibi adiunaere parabat. Minorem ait se Priscus Romae vidisse, quo a patre legatus venerat, imberbum adolescentem, flava Coma per humeros effusa conspicuum : quem Actius honoris causa per arma sibi filium adoptauerit, & Imperator Valentinianus ac idem Aetius iuncta societate atque amicitia proficiscentem plurimis donis sint prosecuti. Decessit vero Theodosius minor Valentiniano

185쪽

I 6 RERvM FRANCICARVM cccc L. vi I&Gennadio Avieno Cois. qui regni Merouei ter lius est annus : itaut duos Regis Francorum, hoc est forsitan Chlodionis filios de Regno aliquot annos contendisse Priscus Sophista indicare Videatur. At Meroueum Chlodioni successisse, siue eius filius natu minor; siue nepos; siue tantum assinis fuerit, nulla belli ciuilis mentatione illata, nostri Auctores Constanter tradunt: eumdemque thorico tradit in opido Ambianorum Samarobriua , quam Chlodio regiam ςlegisset, Regem salutatum; virtutis prudentiaeque ergo tantae Francis venerationi fuisse, ut tamquam communis pater ab omnibus coleretur. Ceterum non est quod quis existimet Mero-ueum, ac multo magis Chlodionem nihil in Callia tenuisse: quoniam utrumque, uti Faramundum, in Frane a regnaui se tradit Prosper in Chronico. quippe Chlodio dc Meroueus, quod paucos in Gallia, plurimos in

Germania Transrenana pagos atque regiones, nimirum Veterem Franciam obtinuero, in Francia regnasse optime dici potuerunt.

ccecia Valentiniano vii & Avieno Coss Flauius Theodosius minor, Arcadij filius, Theodosii maioris nepos,

octies lectes Consul, quoties ante cum nemo, Constanxia Unica filia, s entiniano Aug. nupta erat. Hicinouem mensium infans ab Arcadio patre ad Hebdomon Augustus, non ut ait Marcellinus Caesar creatus,imp rauit cum patre de Honorio patruo annos V I, post Parentis obitum cum Honorio annos X V, quo mortuo annis XX vii Imperium Orientis tenuit, Valentiniano amitino Augusto appellato , Occidentique praeposito. Theodosium hunci, amisso paene omni Illyrico, dc decrescente Imperio, prouinciarum quae ipsi supererant

ac Praesidum numerum auxisse supra diximus: quod oc latea patrem eius Arcadium Aug. fecisse, impulsu Eutropij eunuchi prouinciarum praefecturas auro Vendentis, apud Claudianum in libro II in Eutropium queritur Oriens his versibus. 'Mula choris epulisque macat, nec perdita curat,

Dum superest aliquiae ne quid tamen orbe reciso Mtinopoli obiit q

esimo aetatis anno,relicta Eudo -

186쪽

LiB ER TERTIUS. IQ. Venilytor amittat, prouincia quaque superstes uiditurigeminumque D x passura tribunali Cogitur alterius pretium fratre peremta. . Suc mihi restituunt populos. hac arte reperta

Rectorum numerum terris pereuntibus augent.

Quare Innocentiris, qui imperante Arcadio, & initio principatus Theodosij Ecclesiae Romanς Episcopus fuit, in epistola ad Alexandrum Antiochensium Episcopum missa sciscitanti ei, mirum diuisis Imperiali iudicio proui1 riis, mi dua Metropolo fiant f sic duo Metropolitani Epys os debeant nominarie respondet Ecclesiiam Dei commutari ac diuisiones perpeti non oportere. at nihilominus Concilij Calchedonensis decreta docent Imperatorum exemplum imitatos esse postea quosdam Orientales Episcopos, qui Principis permissu unam prouinciam in duas diuidebant, ut nouae prouinciae Metropolitani appellarentur.Vt autem appareat quales Hispani Imperio Romano Principes genuerint, fuit Theodosius clemens quidem, pius, patiens; sed non miniis patre dc patruo ignauus Ec deses: numquam enim armatum exercitum vidit, nisi forte cum militibus ex aliqua expeditione reuertentibus obuiam extra portam Vrbis ex more

egrediebatur. . leuis idem, simplex, Monachi demum quam Imperatoris similior, qui quotidie mane inter sorores suas psalmos canere solebat, & magis quarta & sexta feria ieiunia seruare quam prouincias didicerat, melius libros legere quam milites norat. Praeterea eXemplo Arcadij Barbaris, praesertim Hunnis, obnoxius fuit,& feminis ac eunuchis ita addictus, ut quemadmodum pater eius suasu Eutropij eunuchi Abundantium Con Lilarem ; impulsu Eudoxiae uxoris Ioannem sanctissimum Constantinopolis Episcopum relegauerat, ipse in gratiam Dioscori & Eutychetis Haereticorum Flauianum optimum ac piissimum eiusdem Augustae urbis

Episcopum Chrysaphij spadonis impulsu in exsilium

mitteret: adeo Telotypus, ut in urbe Caesarea Cappa dociae Paullinum Magistrum officiorum falso suspectam in Eudocia uxore sua iugulandum curaret, dc ob eamdem causam sicut putoὶ Seuerum Presbyterum ac

187쪽

8 RERvM FRANCICARUM Ioannem Diaconum Hierosolymis ei ministrantes occidi iuberet. Sed quia Eudociae incidit mentio, quam

biennio post factas nuptias, re post genitam Eudoxiam ζ . Mariniano & Asclepiodoto Cossi I v Nonas Ianuar. Au

gustam demum appellatam esse Chronicon Alexandrinum docet, dabit mihi veniam Lector, si cum morem obscurum & paucis notum illustrauero. Animaduerto igitur a multis Imperatoribus coniuges nonnisi post expertam fecunditatem Augustas dictas coronatasque esse. Sic Caius Catar Miloniam C:e niam

enixam uxorio nomine dignatus est, uti ait Suetonius

Tranquillus. Sic Nero Claudius Caesari Aug. sicut tradit Cornelius Tacitus) natam sibi ex Poppaea filia appellauit Augustam, dato & Sabinae Poppaeae eodem cognomine. dc Flauius Domitianus Domitiam Longinam uxorem ex qua in secundo suo Consulatu filiu tulerat,altero anno consalutauit Augustam. Sic Eudoxiam, quae Arcadioezec Aug. nupserat Olybrio & Probino Coss. v Kalendas Maias,& duas filias iam pepererat;Stilicone &Aureliano

ecce. Cost. V Idas Ianuar. grauidam Augustae nomine honoratam esse supradictus Auctor Chronici Alexandrini pro dit, cum antea tantu Nobilissima vel Nobilissima femina Vocaretur. Sicut ex duobus nummis aereis, quos a Fi

tone Anglo Presbytero acceptos nuper publicauit m gno vir ingenio Ioanes Tristanus, in uno quide Consta rini Maximi uxor, credo antequam pareret, usta NRhoc est Fausta Nobilissima femina; in altero eius filia, Iuliani Caesaris coniux similiter Helena N Finscribitur. Denique in Historia Miscella inuenio Iustinianum Aug.

cognomine Rhinotmetum, post receptum Imperium, Theodoram uxorem suam una cum filio D berio, quem CX ea tulerat, coronauisse, & Augusti nominis particiapem fecisse: dc Mariam coniugem Leonis Isauri Aug. cum Constantinum enixa essen, VIII Kalend. Ianuarias in Triclinio Augustam salutatam, coronatamque esse: atque Constantinum hunc ipsum, qui cognominatus est Copronymus, Eudociae uxori suae in Tribunali undeui-

Sinti accubitorum coronam &. nomen Augustae imposuisse, filiosque ex ea genitos Christophorum & Nice-

188쪽

LIBER TERTIUS. I 'phorum Caesares creauisse, Nicetam natu minimum nomine ad Caesaris dignitatem proxime accedente Nωcελ-- μιν vel E----, hoc est Nobilissimum appellauisse, 6chis chlamydes ac Caesarianas galeas; illi chlamydem similiter dc coronam auream imposuisse. Antequam Theodosiu Aug.decessisse palam fieret,Pulcheria Aug. eius soror, ne Imperium amitteret, anus nubere constituit. confestim igitur Marcianum accersit,

atque ei, quem ipsa ex omnibus Senatoribus tanto fastigio dignissimum delegisset, Imperium promittit hac conditione, si se uxorem ducere&potestatis consortem bona fide habere vellet. Erat Marcianus grauis ic prudens senex, patre milite natus in agro Thraciae Philippopolitano; primum gregarius miles; deinde Imper toris Domesticus Protector, Asparem Magistrum militiae in bellum Vandalicum secutus; unde a Procopio Domesticus Asparis vocatur: postea ad Tribunatum, Senatoriamque dignitatem peruenerat. qui insperata sortuna laetus se imperata facere paratum esse dixit, seruandae dignitatis virginitatisque fidem dedit Pulcheriae. Itaque Pulcheria Anatolium Constantinopolitanum Episcopum, Senatumque, ac primores populi in suburbanum conuenire iubet, dc ad septimum ab urbe Augusta milliarium, quem locum ob id Graeci EcδεμυLatini Septimum appellant, in Tribunali Marcianum v III Kalendas Septembres de sententia omnium Imperatorem creat. Tum primum ministerio sacerdotali in precatione agenda, dc in coronando Imperatore usos esse Romanos animaduerto.Semperque postea Constantinopolitani Episcopi electionibus Imperatorum interfuerunt , pe Ut sollemnem precationem tantummodo facerent, nonnumquam Vt electos Principes etiam coronarent. Vti enim semper ante Marcianum, sic non

raro post eius principatum Imperatores Romani suismetipsi manibus diadema successoribus suis imposuere, Purpuramque circumdedere. Marcianus postquam Augustus nuncupatus est, promissi memor statim Pulcheriam A. Virginem Deo deuotam, quae tum quinquagemmum secundum annum agebat, imaginariis nuptiis du-

189쪽

xit uxorem. Quae cuni ita sint, miror Marcianum iii,

epistola ad Leonem Romanum Episcopum data Constantino oli Consulatu Valentiniani perpetui Augusti de ortu suo sic scripsisse ut nulla Phlaheriae auctori lsuae mentione facta , se ad maximum imperitim menisse

mi prouidentia, ct eiectione Senatus excellentissimi, cunctaφιe militiae diceret: quod sorsitan Imperatorem se a muliere factum fateri erubescebat. Fuit autem Marci inus vir Catholicus, & pius, atque admodum beneficus, quietus,& felix,qui cum Persis Orientem vastantibus, Sccum Vandalis omnia infestantibus maria pacem fecit ;Attilae minas compescuit; Nubasque & Blemmyas,gentes AEthiopiae, in AEgyptum transgressos per Florum Alexandriae Procuratorem repressit. Sed intelligo me propositi metas excessisse, qui tamdiu in Orientis rebus

immoratus sim. in Occidentis tractus reuertendum est.

Paullo post Theodosij Aug. mortem supradictis Va ccc eL, lentiniano v Π & Avieno Cosi non sut ait Hydatius) insequenti anno Galla Placidia Aug. Theodosj prioris ex

Galla Gratiani & Valentiniani mino is sorore consam. guinea filia, Valentiniani maioris neptis, soror quoque, amita, Uxor, & mater Imperatorum Romae V Kalendis Decembres obiit: virilis animi, optimi ingenij, magnarumque virtutum femina, dc regendo Imperio haud paullo magis quam Valentinianus filius idonea. Ac mihi quidem Theodosii maioris posterorum virtutes Aviaria perpendenti sempervisum est ambos eius filios A cadium & Honorium, amb6sque nepotes Theodosium iuniorem & Placidum Valentinianum, imbelles, timi dos , ignavos, desides, fuso quam iaculo torquendo aptiores, feminis ac cunuchis subiectos, Imperio deni que indignos, ac malo publico natos fuiste: ut eX supradictis satis intelligitur . contra eiusdem Theodosj filiam Gallam Placidiam, ac neptes Pulcheriam & Honoriam,

proneptόmque Eudoxiam, veluti sexum cum maribus mutauissent, magno animo praeditas, audaces, impigras, exsomnes, prudentes, Imperatorum ipsorum dominasmaeis quam potestatis consortes, & ut imperarent quid

uis facere ac pati paratas suisse. Quis enim Gallae Placi-

190쪽

LIA ER TERTIUS. III diae regium animum non miretur, quae Ataulfum Vesigothorum Regem, a quo captiua cogi poterat, tamdiu procum aspernata est, nec nisi multis blanditiis & rationibus potuit expugnari ὶ cui postea viduae ac postliminio reuersae, ut Constantio Magistro militum & Patricio secundum Consulatum ineunti nuberet, vix ab Honorio fratre persuasurii est: quae virum, quamdiu priuatus fuit, ut imparem spreuit, nec fratrem obtundere desiit, antequam cum dem Imperatorem; ipsam Augustam; recommunem amborum filium Nobilissimum appellauis .set: quae demum post Constantij mortem,motis Rauennae seditionibus Honorio Aug. fratri suo insidiata est: neque prius quieuit, quam eo mortuo per Theodosium

Arcadij fratris filium reducta in Italiam, ac sui loquitur Prosper) tandem iliata optato Regno, Valentinianum filium Imperatorem, & omne Imperium occidentis sibi

subiectum vidit. Praeterea tametsi res non successit, quis

prudentiam Placidiae non laudet Bonifatium euocatum ex Africa suspecto Duci aemulum opponentis, ac primbipsum,mox Sebastianum eius generu substituentis in locum Aetij Magistri militum,cuius potentia nimia & grauis Rei p. erat. Iam vero Pulcheriam Arcadij Aug. filiam, Theodosij neptem nemo abunde mirari potest, quae virguncula vixdum quintumdecimum transgressa annum, cum Flaccillam maiorem natu sororem haberet, Au

gusta appellari voluit ; & Imperium, Theodosiumque

fratrem biennio tantummodo minorem tamquam infantem rexit; &ne imperare disceret, siub manu eum sua eunuchorumque semper tenuit; paremque se Rei p. gubernandae esse credidit. Ea cum ita integritatem pudicitiae Deo deuouisset , ut consecrata velataque nec esset nec esse vellet; sororibus suis ut similitcr virginitatem seruarent persuasit, ne earum viros potentiae socios aut

aemulos pateretur:& Athenaida Leonti j cuiusdam Atheniensis Philosophi filiam baptizatam appellatamque Eu- dociam fratri nuptum dedit, ut ipsa puellam forma quidem, ingenio, dc Poeticae studio eminentem, sed genere

obscuram pro collato beneficio obsequentiorem haberet. Eadcin postrem , post fratris obitu virgo non selum

SEARCH

MENU NAVIGATION