장음표시 사용
211쪽
172 RERUM FRANCICARvM versutus Sc callidus; bellorum quidem amans, sed itaut in proeliis mente, non manu rem gereret; consilio prudentissimus; supplicibus exorabilis ; propitius receptis in fidem ; iracundus; impotens, successibus elatus; superbiam incessu vultuque praeferens ; huc atque illuc
Circumferens oculos; cum externis omnibus praesertim Romanis, tum etiam suis maxime terribilis.
Eo ipso anno, quo Attila obierat, Opilione dc V comalo Coss. mense Iulio decessit . Elia Pulcheria Regina , filia Arcadij Principis, Imperatorum Theodosiorum alterius neptis; maior natu seror alterius; amiatina Placidi Valentiniani; uxor Marciani. Thorismodus quoque Vesigothorum Rex, quem aliqui Thuris mundum appellant, a Theodorico ac Friderico fratribus iugulatus est,& Theodoricus Regnu occupauit. quod Auctor Appendicis Victoris Chronico insertar Constantino dc Ruto Cost factu esse falio ait. Admonet me hic locus, ut de Alanis, quibus Attium. bellum fecisse; Thorismodum autem auxiliu tulisse Iordanes scribit, pauca dicam. Cum Hunni Valentis princi eatu in Scythiam Europaeam crupissent, Alanosque subegissent, aut potius pacto secietatis sibi adiunxissent: multi ex ea gente, relictis sedibus suis, permissu Principum Romanorum si Iordani credere libetὶ in finibus Pannoniae consedere: unde exciti ab Stilicone Consulari, Magistro militum ac Patricio una cum Vandalis in Gallias se effudere. Praeerant Alanis Goar &Respendiat Reges: e quibus Goar ad Romanos cum suis transiit, ac in Gallia remansit: ubi Iovinum Mogontiaci Imperatorem consalutandum C rauit. reliqui adiunctis Vandalis & Sueuis, ductu Rospendialis Hispaniam ingressi sunt Honorio VIII &Theodosio III Coss. & Lusitaniam, ac prouinciam Carthaginensem obtinuere. ubi a Vatia Rege Gothorum per triennium continuum bello pressi, multos suorum, in primis Atacem vel Viacem Regem, qui Respendiali successerat, amisere: itaut qui Vandalis ante ac Stacuis potentia praestabant, fracti proeliis & ad paucos redacti abolito regni nomine se Gunderico Regi Vandalorum partisque Calbeciae in clientelam dicarent, atque Hierio
212쪽
Honori j Aug. obitum Consulatu Felicis&Tauri Geis cc-ricum fratrem Gunderici ac successorem in Africam se
querentur. unde Geisericus, Hunericus, ac corum
successores Vandalorum & Alanorum Reges sunt appellati, eumque sibi titulum in edictis adscripserunt. Alani, qui in Gallia remanserant, Valentiniani principatu in duas partes videntur esse diuisi, & alteri ad Ligerim, alteri ad Rhodanum in agro Valentino sedem cepisse, hi Eocarico,illi Sangibano Regibus parentes. Ce te Constantius in libro II de vita Germani Eocharicum ferocissimum Alanorum bellicosae gentis Regem,
ac idolorum cultorem vocat, & cum equitibus suis se ratis ad coercendos Armoricos rebelles ab Aetio missum esse dicit quem idem sicut existimo) cum popul
ribus circa ripam Ligeris collocauit, ut metu finitimorum Barbarorum Armorici in fide continerentur. Hic
est Eocaricus, vel Eocricus, quem Tiro Prosper in Fastis Vitricum pro Iucrico appellat, aitque Theodosio X V II ς τὴ&Festo Coss Reipublica Romana fidelem, oe multis documentis bellicis clarum habitum esse. Igitur Attila, si umquam in Alanos expeditionem ruscepit,eam partem Alanorum trans flumen Ligerim considentem a Iordane dictam aggrestus est: qui se postea ita Britannis in tractum A
moricum transgressis immiscuere,ut multi Britannorum Reges ac Duces praeter ceteros Alani vocati sint, nec ullum hodieque in ea prouincia notius sit nomen. Alteri Alanorum parti praefuit Sangibanus, quem Sambidam pro Samgiba Prosper in Chronico appellat, scribst-quetrachiam Valcntinum desertum ab Actio locum d micilio accepisse. & anno undevicesimo post Honorij ceee Aug. mortem, Dioscoro dc Eudoxio Cossi. resistentes RURposlessores agris expulisse, atque ita Alanos id quod cum incolis diuidere iussi erant, totum armis occupauisse. Iidem Alani Gallicani finitimam partem Galliae postea incursionibus vastavere. quippe Maiorianum Aug. cum expeditionem in Alanos, qui Gallias infestabant, faceret, a suis interfectum auctor est Iordanes. Nec de Ala- ccc nis plura quae memorentur occurrunt, nisi quod scire
213쪽
conuenit Albanos a Menandro Zonara & plerisque rocentioribus Graecis corrupto nomine Alanos vocari. Aetio de Studio Coss. anno Marciani Principis Iu magnae Valentinianu inter & Aetium Magistrum militum inimicitiae esse coeperunt, breui utrique exitio futurae. Habebat in matrimonio Valentinianus Liciniam Eudoxiam Aug. Theodosij minoris & Eudociae filiam, neptem Arcadi j Aug. dc Eudoxiae, Theodosii maioris proneptem , quam Castino dc Victore Coss. cum Caesar factus esset,iussu Theodosij quimus bimam sibi desponderat, dc quam Actio II & Sigisuulto Coss. Constantinopolim profectus, dato pro munere socero Illyrico, uxorem duxerat. ex ea filias duas susceperat Eudociam de Placidiam, hanc maternae auiae; illam paternae cognomi nem : e quibus Eudocia Gaudentio Aetij filio fide utrimque data desponderat. Igitur Aetius iratior promissa reposcebat, causamque fili j animo patrio agebat, petens Vt Eudocia adulta iam virgo connubio Gaudentio iunger tur. At Heraclius spado Praepositus cubiculi, subornatus a Maximo Senatore Valentiniano persuasit hac assinit te insidias tegi, nec tam filiam ipsius quam vitam ac In perium peti: proinde ne opprimeretur, celeriter aduersarium eue praeoccupandum. Erat Heraclius in paucis Carus Valentiniano, cuius animum ut loquitur Prosper no lacero famulam,hoc est forsitan matrumfamilias introductionibus, sibi ita devinxerat,vi eum facile ad quae vellet impelleret: Actiumque suspectum nimia pote tia faciebat. itaque solus in Palatium venire iussus Ualentiniani manu, & circumstantium gladiis confoditur. amici eius, viri maximis honoribus functi, in primis Boethius Praefectus Praetorij per Protectorem, Vel, ut tum dicebant, Spatharium alius post alium introducti sunt atque iugulati : m6xque legati ad Reges Barbar rum , qui cartis causam docerent, missi: & Maiorianus, rem sub se militantem Aetius impulsu coniugis suae um remiserat, ab Valentiniano euocatus, ut peteum tutius Aetij milites Palatinis legionibus & auxiliis adiungerentur. Fertur quidam interrogatus a V lentiniano, quid de Ae ij cxdc sentiret, respondisse; i
214쪽
Li AER QUARTV s. Ipsre , an iniuria caesus sit ignoro, Imperator: hoc tamen scio sinistra te tibi manu dextram praecidisse. Hunc habuit exitum Aetius Dux , & ter Consul, ac Patricius , magna ut ait Marcellinus in Occidentalis Reip. salus, ac singularis spes populi Romani: & una cum eo Imperium occidentis lac concidit, ut per annos CCCXLV iacuerit, nec nisi Francorum manibus atque virtute erigi potuerit Nam qui Valentiniano successere, Maximus, Avitus, insequentesque VII Principes usque ad Odo crem, intra annos XXII mortui omnes, aut expulsi; Reges Italiae magis quam Imperatores fuerunt appellatique debuerunt. ut non absurdE Cassiodorus Senator in
Chronico dicat Maiorianum, qui unus e Valentiniani successoribus fuit, Italia I erium ju episse: ceteris numirum Occidentis prouinciis ferὸ omnibus tum amicsis: ac ne Italia quidem ipsa propter Vandalorum latrocinia pacata ec secura. Actium autem ait fuisse Frigeridus medio corpore, in quo nec obesitas oneri, neC gr
editas infirmitati esset ; virili habitu atque decoro; aniamo alacrem; membris Vegetum; equitem promtissimum ; sagittandi, contoque pugnandi peritissimum ;quorum alterum ab Hunnis, alterum a Gothis , aut Sarmatis Hunnorum stipendiariis obses didicerat: beulo optimum; pacis artibus Celebrem; expertem auaritiae; ne impulibribus quidem prauis ab instituto suo deerrantem ; iniuriarum patientissimum; amantem laboris 3 minime periculorum metuentem; famis, sitis, atque vigiliae tolerantissimum. idemque auctor est ei adolescentulo praedictum, fore ut adniagnam potentiam per ueniret. quas laudes etsi Actio merito impertiri Frigeridum existimo: tamen defectio Bonifatij clarissimi ducis, & amisso omnis fere Africae; & Hunni bis in It liam adducti; & per eiusdem gentis auxilia maior Gaulis quam Vesigothis illata calamitas; dc destitutio Briatannorum opem flagitantium; dc veniente in Italiam Attila nudatae praesidiis, ac velut ex industria apertae Alpes; dc corruptus otio, atque longa pace cmollitus miles haud scio an alij debeant imputari. Certe Aetius vim tutus suas immodica ambitione foedauit, ita Placidiae re
215쪽
1 6 RERUM FRANCICA v MValentiniano parens, ut aliis imperare omnibus cuperet. quippe, ne quem haberet parem, Felicem Patricium veluti sibi insidiantem interemit : Bonifatium, cuius inuidebat gloriae, potentiamque timebat, ut opprimeret, falso crimine inuisum Placidiae fecit: Sebastianum eius generum, Virum peritum belli gerendi, Palatio dom6que expulit : denique ad recuperandam dignitatem Barbaros in Italiam immittere, ac bellum nefarium suo Principi inferre sustinuit. , Valentiniano v III & Anthemio Cossanno Imper toris Marciani v Actij mortem caedes interfectoris consecuta est. Adiunxerat sibi imprudenter Valentinianus atque inter stipatores corporis retinuerat Actij ab se occisi amicos & armigeros, Optilam&Traustilam Gipedes, quos alius familiares Aetij; alius satellites; milites eius alius appellat. Hi opportunitatem speculati egres
sum extra Vrbem Principem, & ut ait Prosper, ludo gestationis intentum via Labicana inter Duas Lauros
xv II Kat April. gladiis iugulauere: simulque Her
esium Praepossitum cubiculi, tanti causam mali, uti erat Iateri proximus, interemere. neque in magna circumstantium Protectorum, Aulicorumque multitudine re pertus est quisquam, qui tantum ac tam atrox scelus vlcisceretur. Valentinianum Aug. Romae in Campo Martio dolo Maximi Patricij circumuentum dc occisum a ctores sunt Hydatius, Marcellinus, Senator, & Victor Episcopus: e quibus Hydatius Aetium anno Marciani Principis tertio; Valentinianum quarto iugulatum falso dicit. Adiicit Gregorius in Campo sedentem eum pro tribunali, Concionantemque apud populum ab Optila Buccellario, hoc est milite Aetij gladio confossum esse. Vt male Zonaras&Nicephorus a Maximo ipso in Pal tio interfectum putent. Sic periit Flauius Placidus V
lentinianus XXX v I aetatis, XXX imperii annum no
dum transgressus, Constanti j Aug. dc Gallae Placidiae filius, Theodosij & Gallae nepos, Valentiniani maioris pronepos: Princeps plebi quidem ob popularitatem carus : unde in Codice Theod. semel atque iterum amantismum fui populum Rom. appellat: sed fortissimo cuique
216쪽
LIBER QvARTV s. ITI. inuidens; fastidiosus Nobilitatis; nihil ex proauo praeter
nomen & rectam de Deo sententiam retinens; quantum a paterna auitaque Virtute degener, tantum Arcadio dc Honorio auunculis suis,Theodosioque consobrino ac socero sina ilis; nullum in vita seruans modum; veneficis deditus; margaritis &gemis operiri Imperatorium ducens; Barbaris obnoxius & vectigalis; mulierosus,deses; a m tre semper dominandi cupida dc ab eunuchis more Regii Assyriorum Sc Persarum domi clausus,vitaeq ue delicatae 5 umbratili ita assuefactus, semel ut modo, neque belli ineundi sed uxoris ducendae causa, ex Italia pedem eXtu terit, numquam castra vidcrit, eique Roma Rauennam aut vicissim Rauenna Romam proficisci maximus labor& i nstar expeditionis fuerit. sicut Theodosius minor eiusdem amitinus & socer Perinthum aut Cyzicum Propontidis opida aut Calchedonem amoenos secessus
percre solebat, reuertentique ac Constantinopolim intranti, tamquam Hunnorum Pcrsiarumve victori Pr fectus Vrbis ac Senatus occurrens Coronam auream
nonnumquam offerebat. Quare Valentiniani principatu Byzacium, Tripolim, maiorem Numidiae partem, de prouinciam Proconsularem a Vandalis occupatas; inferiorem Belgicam in Francorum potestatem redactam ; Britanniam ab Anglis subactam; Alanis& Burgundionibus datos agros in Gallia; ac possessas ab Attila
Pannonias non magis mirari conuenit, quam Honorio imperante pleramque Hispaniam amissam ; Romam a Gothis; a Burgundionibus sedem circa Renum captam;&Aquitaniam eisdem Gothis condonatam esse. apparetque inclytum Occidentis Imperium, atque etiam Orientem quatuor Principum Hispanorum, nimirum amborum Theodosij maioris filiorum ac amborum nepotum ignauia cecidisse. quippe Arcadij & Theodosii
minoris exemtium secuti posteri Imperatores usque ad Heraclium, cum nullis umquam proeliis interessent, curamque bellorum Ducibus delegarent, desidia sua Rempublicam labefactarunt. Non immerito igitur Caius Apollinaris Sidonius Placidum Valentinianum sem uirum amentem appellat, dc in Carmine ad Maiorianum
217쪽
1 I RERvM FRANCICARvM Aug. ait post Valentiniani fratris Gratiani a Theodosio
in Imperium restituti caedem numquam venisse Imperatores in Galliam, ubi maxima moles bellorum crat: contra Honorio dc Valentiniano sub specie maiestatis muliebriter Palatio inclusis & occultis, Orbis Romani prouincias a Barbaris vastatas dc occupatas esse tradit his versibus.
Ex quo Theudosius communia iura fugato Reddidit Auctoris fratri, cui guttura stegit Post in se vertenda manus: mea Gallia rerum fgnoratur adhuc Dominis, ignaraque fruit. Ex isto multum periit: auia Principe clauso, Suidquid erat miseri diuersis partibur Orbis stari μstemne fuit. contemta tot annos Nobilitas iacuit: pretium Resublica sorti Rettulit inuidiam. Idemque in Panegyrico Auito Aug. socero dicto scribit pueritiam ac vitia Valentiniani Principis saddo dc H nori j) cladium, lacerationis, occasulque Imperij causam fuisse: talemque Imperatorem propter claritatem familiae eius, religionemque sacramenti perpessos esse milites Romanos. quo fit, ut Theodosius maior iustis. sime felix dici potuerit, si filios superstites non retia quisset. Suam nos per varios dudum fortuna labores Principe sub puero laceris terat assera rebus; Fors longum, Dux magne, queri: cum quippe dolemum Maxima pars ueris, patria dum vulnera luges. fias nobis inter clades ac funera mundi Mors vixisse fuit. Sed dum per verba parentum Ignavas colimus leges ,sanctumque putamus Rem veterem per damna sequi; portauimus umbram Imperifgeneris contenti ferre vetusti Et vitia, oe stitam mestiri murice gentem More magis quam iure pati Interfecto Valentiniano, Petronius Maximus, Palladij forsitan Theodosij Aug. in vi IConsulatu collegae filius, qui cupiditate Imperii adductus Optilam &Traustilam ad tantu facinus impulerat, postero die 'MI Kal. Apriles
218쪽
LIBER DARTVS. 379 Romae appellatus est Imperator: homo magnis cliente lis, maximisque diuitiis,& qualis a Sidonio in libri Ii epistola xiii describitur; Praefecturis, Patricia dignitate,& duobus Consulatibus insignis ; Clementis Maximi Tyranni ex filio nepos falso a Procopio & Nicephoro dictus. siquidem constat Clementi Maximo unicum filium nomine Victorem fuisse, cumque intra infantiae annos iussit Theodosj paullo post patris mortem in Gallia iugulatum esse. Hic cum periclitanti Rei p. profuturus crederetur, interfectores Valentiniani, quos ad mortem duci oportebat, in cohortem amicorum recepit : dc Eudoxiam Aug. virum lugere prohibitam, imperij sui confirmandi causa, intra paucissimos dies ut sibi
nuberet coegit: Palladium filium, quem ex priore uxore tum defuncta susceperat, Caesarem creauit, eique Eu- dociam, Valentiniani filiam, pactam Gaudenti j in m thimonium dedit: ac Auitum Magistrum militum fecit, cuius metu Francos, qui prouinciam Germaniam superiorem , dc Belgicam secundam Meroueo duce depopulabantur ; transgressos in Galliam Alamannos ε, & Saxones tractum Armoricanum praedationibus infestantes domum rediisse Apollinaris Sidonius Poetica fide in Panesyrico Auito socero dicto scribit his versibus. Vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni: Ilico Aremoricus piratam Saxona tractus Sperabat: cui pelle salum sulcare Britannum Ludus, oe assuto glaucum mare findere lembo.
Francus Germanum primum, Belgamquesecundum Sternebat: Renumque ferox Alamanne bibebas Romanis ripis, Gutroquesuperbis in agro Vel ciuis, vel quictor. eras. Sed perdita cernens
Terrarum Oatia Princeps iam Maximus c unum. - suod fuit in rebus peditumque equitumque Magistrum
Te sibi Auite legit. Vt primum ingesti pondur si epit honoris,
' Lega qui veniam poscant Alamanne furoris rSaxonis incursus cessate Catiumque palustri sistat Albis aqua. Quibus ex versibus cognoscitur non solum Cattos ge
219쪽
18o RERVM FRANCICAR v Maena Franciae fuisse, curia Sidonius quem supra Francum vocavit, infra Catium appellet: id quod dc Sulpicius
Alexander docet,paucos ex Amsi uanu oe Cattis Asarcomere duce apparuisse Romanis in Franciam transgressis scribens) verum etiam eosdem Cattos, qui, ut indicat Sulpicius, Marcomeri Faramundi patri, Chlodionis auo paruerant, Meroueo quoque Chlodionis successori paruisse. Non omittendu est, quod Procopius in libro I belli VandaliciM Ioanes Antiochensis in Historia de Aetij & Valentiniani Maximique caede scribunt:Valentinianum minorem, aptum amore coniugis Maximi Senatoris lusisse cum eo tesseris, & ab victo,cui tum forte nihil aliud erat, anulu accepisse, ac velut ob rem aliquam seriam demania data alij vice sua egressiim cubiculo,quemdam cum an to misisse, qui accersiri a Maximo uxorem, & apud Augustam cenaturam diceret. illam viso vocatore, qui viri
sui familiaris esset, & ostenso sibi ad faciendam fidem cognito que, eiusdem anulo in Palatium venisse, exceptamque ab eunuchis, Ut erat imperatum, & in gynaeconitida deductam . atque ibi ab Imperatore per vim esse stupratam. deinde post lusum domum aduenienti Maximo ignaro facti occurrisse mulierem corporis ludi brium deplorantem, & tamquam proditori pudicitiae suae probra ingessisse. Maximum autem re cognita occidendi Principis consilium iniisse: quod cum vivo Aetio Magistro militiae fieri non posse intelligeret, primo Valentiaianum ad caedem eius velut insidiantis per spadonem impulisse: mox ipsummet tanto praesidio nudatum interemisse , & Eudoxiam Reginam annorum circa XXXII Iieminam eximiae pulchritudinis, uxorem duxisse , atque amore male sanum pro blanditiis beneu lentiae conciliatricibus mulieri dixisse cupidine potiundae eius Valentinianum a se interfectum. enimuero Eudoxiam cognito auctore viri sui caedis, cuius causa fuisse ipsa diceretur, Geiserico in Africa regnanti scripsisse, ut Romam confestim veniret, seque miseram Maximi improbissimi hominis potestate liberaret. Ex quibus intelligitur, id quod Nicephorus Callistus in libro X v tra-
220쪽
Li AER QUAR Tu S. 1 Ididis,& Latini Historici de industria omisere, Placidum
Valentinianum a Maximo ob corruptam eius uxorem interemtum esse. Ceterum Celsericus Vandalorum Rex, ut erat vitio gentis su6que auaris limus, ac pecuniae cupidissimus praedo; oblatam sibi exinsperato tantae urbis diripiendae facultatem gauisus, maximis Augustae
donis illectus celeriter naues constendit, SI cum copiis, quas ad piratica latrocinia repentinasque expeditiones paratas habere consueuerat, in Italiam venit. Cuius aduentu Romam nuntiato Senatus populique R. pars maior ex Vrbe profugit. Maximus, ob caedem Valentiniani
nulli non inuisus, omnibus abeundi sibsque consulendi potestatem fecit, cumque & ipse fugam capessere trepidus pararet, seditione militum & populi, ac foederat rum Burgundionum pridie Idus Iunias ab Vrso quodam
milite Romano interfectus, Sc a famulis Reginae membratim discerptus, tractusque per vicos, in Vitellio &Elagabalo contigerat, atque in Tiberim deiectus est,nec
Principatum scelere quaesitum plus L XXX VII diebus
Tertio die post Maximum occisum, Geisericus Vandalorum & Alanorum Rex, quem alij Censericum, vel Ginsiticum ; alij Gaisericum , Graeci GeZerichum,& Giaeterichum appellant, Urbem ab omni praesidio vacuam
occupauit. cui Romam aduentanti Leo Episcopus extra portam occurrit, hominemque crudelem Zc ferum precibus suis in tantum mitigauit, ut quemadmodum
ait Prosper) incendiis, caedibus, ac suppliciis suos abstinere iuberet. quamquam operibus miraculisque Urbis ignem iniectum Nicephorus dicit. igitur a Vandalis per xiv dies secure ac libere singula rimantibus, post annos o quam ab Gothis erat capta, Roma direpta est: Capitolium ad partem dimidiam detectium,& tegulae eius cerea: inauratae sublatae: insulae, domus, Ecclesiaeque spoliatae: Zc in reditu urbes Campaniae Capua ac Nola omni clade belli vastatae. nec contentus ingenti praeda Ba barus ac perfidus Pirata Eudoxiam Aug. a qua erat accersitus, ambasque eius filias Eudociam & Placidiam, Gaudentium filium Actij, ac multa captiuorum millia,
