장음표시 사용
221쪽
181 RERvM FRANCICARUM ut quisque aliquam aetatis, aut artifici j commendationem habebat; Carthaginem abduxit. e quibus Eudociam Hunerico filio natu maximo, a multis Honorico dicto; non ut ait Hydatius in Genioni in matrimonium dedit: Placidiam vix tandem Imperatorum Marciani &Leonis, aliorumque legationibus fatigatus cum Eudoxia matre Constantinopolim remisit, ubi Olybrio Senatori, qui co Roma perfugerat, conciliante nuptias Leone Aug. nupsit. Neque postea Celsericus Siciliam ac Italiam latrociniis ec opidorum expugnationibus dureptionibus ac excidiis infestare desiit, hanc quotannis veris initio causambello praetendens, quod sibi bona Ualentiniani, dc Actij, quorum liberos ceperat, non darentur. quamobrem cum Eudociam captiuam Hunerico filio uxorem dedisset, partem bonorum Valentiniani ab Leone Imperatore Orientis velut dotis nomine ac- Cepit.
Paullo post Vrbem captam Auitus in Gallia appellotus est Imperator, Ecdicii, eius qui Edobicum hospitem& amicum interfecerat,stius. Hunc ait Sidonius natione
Aruernum fuisse, natum Augustonemeti familia nobili, MPraefectis, Patriciis, in primis Philagrio, ac Consulibus clara: venandi studio insignem: Burgundico bello sub Aetio militauisse: mox titulo Praefecturae Praetorianae Callias rexisse: tum Theodosio X v II & Festo CossTheodorico Vesigothorum Regi litteris perstitasse, ut
pacei cum Valentiniano Aug. faceret, legatumque ab eodem impetrauisse, ut cum Romanis aduersus Attilam arma conlociaret: deinde a Petronio Maximo Magistrum militum esse factum,atque Praemisso Messiano adouentus sui nuntio ad Theodoricum minorem bellum parantem legatum venisse, mediumque inter Regem dc Fridericum eius fratrona iunctis cum utroque manibus Tolosam intrasse. interea Theodoricum, ut Romam C ptam, & Maximum occisum cognouit, coacto Seniorum concilio Auito petenti pacem non solum annui ste,
sed etiam auctorem recipiendi Imperij fuisse, & in haec fidem ei cum fratre dedi ile. inde reuerso Vgernum Auito idem suasisse principes Gallorum, excubiasque neco-
222쪽
pinanti circumdedisse, ac tertio post die Arelatum confluxisse Proceres, & milites, ab quibus in tribunali torque militari ex auro & gemis pro diademate coronatus,& imperatoriis insignibus donatus sit. Quare non dubitat stribere Hydatius Auitum Gallum post Vrbem captam primum Tolota ab Gothis, deinde ab exercitu Gallicano Honoratisque Arelati Augustum esse salut tum . quibus ambobus, ac praesertim Sidonio Auiti genero assentiri praestat, quam Victori Tununensi Episcopo, qui LXXV demum die post Romam captam Auitum magnae simplicitatis virum in Gallia Imperium obtinuisse scribit. Certe etia Auctor Chronici a Cuspiniano editi Maximum quidem Valentiniano VIII dc Anthemio cede Cossi pridie Idus Iun. occisum, Vrbemque a Geiserico R' direptam, Auitum autem VI Idus Iulias, hoc est XXvili
die post Petronij Maximi caedem in Galliis Imperatorem
Ad Auitum Aug. Theodoricus Rex Vesigothorum fratribus suis comitatus Arelatum venit, cIque se auxialium, si res posceret, laturum promisit. quo Tolosam reuerso Imperator accersitus a Romanis in Italiam contendit, &summo Senatus populἱque fauore in Urbem
receptus est: ac ut existimo) nondum per legatos concordia cum Marciano Principe constituta, initio inse- eccc quentis anni Kalendis Ianuariis ex more Consulatum iniit ediditque. cuius Consulatus mentionem facere diacuntur praeter Sidonium inscriptiones duς,altera a Iacobo Sirmundo; altera a Ioanne Savarone prolatae: c quibus prior Eparchium Auitum, posterior Flauium Auitum , Utraque Consulem, neutra tamen Augustum appellat. Cum igitur eo anno non Auitum, sed Ioannem&Varanem ambos in Oriente Consules factos inueni mus in Fastis: apparet ante Auitum Consulatum iniisse, quam electi em sui Marciano in partibus Orientis dominanti approbauisset. quod etsi fecisse eum ait Hydatius , tamen Marcianus legum suarum titulis non Miatum Aug. magis quam Maximum adscripsit. Regnabat tum in Callaecia & Lusitania Rechiarius Sueuorum Rex, Hermerici nepos, a Iordane Riciarius
223쪽
dictiis, vir inquietus 5c vanus. Hic impulsus cupiditate proferendi Regni Carthaginensem regionem,quam a pa-Yi uJ tre Rechila occupatam ipse Herculano & Sporacio Cost pace facta Valentiniano Aug. reddiderat, depopulabatur:
ac prouincia Tarraconensem Romano ctiamtum Imperio subiectam continuis incursionibus vastabat, succcssuque ferocior redditus legatos Auiti Principis,& Theodorici posterioris uxoris suae fratris ludibrio habuit. Quamobrein Theodoricus Vestigothorum Rex, Gunditico & Chilperico Burgundionum Regibus auxiliariis comitatus , Auiti Aug. voluntate dc ordinatione cum magnis copiis in Hispaniam ire contendit, ingrcs-1usque Asturiam Rechiarium sibi Occurrentem in campo Paramo apud flumen Vrbicum ad XII ab Asturica Augusta milliarium III Nonas Octobres acie vicit, fugientem cepit, & mense Decembri interiacit.
Eodem tempore magna manus Vandalorum, quae LX
nauibus Ggilias, aut Italiam pctcbat, in Corsica ab Ricimere Comite, quem Hydatius Rechimerem , quidam
Richemerem vocant, insidiis circumuenitur, & caeditur. idemque Comes aduersus aliam Vandalorum manum ab Auito in Siciliam cum exercitu mittitur. ac nitihilominus Gisericus Vandalorum Rex Mauritanias, atque Numidiam, praeter quas prouincias nihil in Africa tinpei io Occidentis reliquum erat, Regno suo adiecit. Quale Marcianus Princeps bis legatos ad eum misit, qui peterent, ut vastatione Italiae ac Siciliae absisteret, uxoremque &filias Valentiniani captiuas dimitteret. Auititus quoque ei denuntiavit pacis Dioscoro & Eudoxioeceta Cos . cum Valentiniano factae, Sc Africae certis finibus inter utrumque diuisae meminisset: id si facere recusaret, bellum se ipsi suis copiis sociorumque auxiliis illatu-xum : & regressus Arelatum, ad prouincias ripis Reni proximas ordinandas Augustam Trevirorum proficiscitur. ibi simulata valetudine, cum a coniugibus Senatorum visitaretur, uxorem Lucij Consularis Belgicae priumae forma excellentem captus amore mulieris per vim stuprat, nec contentus adulterio patientiam viri pet
lantibus verbis illudit, quem tamquam scgnem in ve
224쪽
nerem,& tali coniuge indignum irridens quaesiuit,quisita qui pulchras thermas haberet, frigida lauaretur. Et ille quidem tum dolorem pressit, sed reuerso in Italiam Imperatore Augustam Trevirorum in potestatem Francorum tradidit, a quibus urbs direpta est ac incensa. Aimoinus, etiamsi sicut Fredegarius Scholasticus id
ab Auito Aug. factum dicit, tamen non Meroueum ait regnauisse tum in Francia, sed Faramundum, quem anno v post Honorij mortem, ante Auitum Principem XXvIi decessisse auctor est Prosper. Non multo post poenas libidinis Auitus pependit destitutus a Gothis. nam Remiscus Patricius adiutor eius partium in Palatio Classis X v Kal. Octob. occisus est: ipse imperij mense X VII
aut XvIII, Pi Ricimere Magistro militum, atque etiam test Marius in Chronico, a Maioriano apud Placentiam victus M Captus, Impertu deponere cogitur, nouaque dc
hactenus inauditafortunae commutatione ex Imperatore fit supradictae urbis Episcopus , innocenti ac simplici
homini parcente Ricimere. ac Messianus, quem Patriacium fecerat, XV IKal.Ianuar. interimitur. Gregorius in Historiae libro II tradit Auitum Senatorem , Ec ciuem Arvernum, ob libidines a Senatu deiectum Imperio, cuius in possessionem vacuam inuolauerat, dc apud Placentiam Episcopum constitutum; cum comperisset Senatum adhuc indignantem vita ipsum priuare velle, Bri- uatem vicum Arvernorum , tumulo Iuliani Arverni Martyris nobilem , cum multis muneribus fuga petere contendisse, ut loci religione salutem suam tueretur, ac
in itinere decessisse, delatumque Brivatem, & ad pedes Iuliani sepultum esse. quem salso Hydatius tertio imperij anno obisse; Iordanes dies paucos; Euagrius & Nicephorus VIII menses imperauisse scribunt. e quibus Euagrius ac Nicephorus Callistus Auitum pestilentia correptum, sublatumque dicunt. Auito filius fuit Ecdicius, cuius de virtutibus infra referemus: dc Papianilla
filia, uxor C. Sollij Sidoni j Lugdunensis, viri nobilissimi,&de primariis Calliarum Senatoribus,patre, avo, &proauo Praefecturis Vrbanis Praetorianisque , dc Magisterio Palatino militarique insignibus nati: qui primo
225쪽
186 RERvM FRANCICAR v MComes, mox Praefectus Vrbis, ac Patricius, deinde Arvernorum Episcopus fuit. Eodem anno Ioanne & Varane Coti . Gunditicum &Chilpericum Burgundionum Reges, qui Accio contra Attilam auxilium tulerant, dc belli Rechiario inferendi Causa Theodoricum Vesigothorum Regem in Hispaniam secuti erant; post victos acie Sucuos domum reuersos, ac interregno tamquam occasione prolatandorum finium usos inuenio. quippe tum Burgundioneu par tem Galgia occuratuse, atque agrum armis quaesitum cum
Vallis Senatoribus misisse auctor est Marius Aventicensis Episcopus in Chronico. quo tempore Lugdunum a Burgundionibus, Sapaudiam proximam.ci regionem tum obtinentibus,captum esse arbitror, quod Apollinaris Sidonius Comes ab Maioriano Aug. paullo post receptum dicit, scque, qui mortuo Auito socero contra eum arma tulerat, in Gallia vi inina atque seruatum.
Constantino&Rufo Cossi qui ambo, sicut Ioannes&Varanes , Constantinopoli Consulatum inierunt, in Oriente Marcianus Aug. obiit V II imperi j; L X V aetatis annum agens. eique Flauius Leo Tribunus militum, natus in regione Bellica Thrax Thraci successit, vii Idus Februar. auctore Aspare Patricio & Consulari ab exercitu Senatuque Imperator appellatus : quem Candidus Isaurus oriundum ex Dacia prouincia Illyrici, &Praefectum militum in opido Thraciae Selymbria praesidi j ca
sa constitutorum fuisse ait. in Occidentis autem tractibus Flauius Ricimer Arianus, patre Sueuo; matre G
tha Vatiae quondam Vesigothorum Regis filia genitus, ex Magistro militum Patricius factus est pridie Kalendas
Mart. atque eodem dic Iulius Valerius Maiorianus in eius locum Magister militum constituitur: ut scribit vetus Auctor Chronici editi ab Cuspiniano. quas dignitates videtur Marcianus Aug. rogatus per legatos a Senatu popul6que Romano paullo ante obitum ambobus per codicillos contulisse. neque enim a se ipsi alter Patricius; alter Magister militiae fieri potuerunt. Corte in litteris initio insequentis anni Rauennae datis, quarum infra mentionem faciemus , patrem Patriciumque
226쪽
suum Ricimerem Marcianus appellat. falso ut cum Hydatius post XI annos ab Anthemio Aug. matrimonio filiae suae, & Patricia dignitate honoratum dicat. Non diu Magisterio militiae functus est Maiorianus. quippe eodem anno Kal. April. ad milliarium vi ab urbe Rauenna in campo adColumellas eum Imperatorem esse salutatum tradit Auctor Chronici a Cuspiniano editi. Cum tamen Maiorianus ipse de ortu Consulatuque suo coniumstim ad Senatum Idibus Ianuariis Rauenna scripserit, nec verisimile sit amplissimum ordinem de tantare X post mense factum esse Certiorem, Rauennaque ab urbe Roma non amplius millia passuum CC LIvdistet: haudquaquam dubito, quin sub anni exitum Maiorianus Principatum ; proximisque Kalendis Ianuariis Rauennae Consulatum inierit. Cum omnibus Historicis, de Fastis pugnat Victor, qui Leone Aug. Cos. Maiorianum CCCC- Romae Imperium recepisse falso prodit in Chronico. Et 'ille quidem in litteris ad Patres Conscriptos missis ab exercitu Imperatorem se appellatum dicit. At Apollinaris Sidonius non solum militum, & Senatus populique Rom. omniumque ordinum, sed etiam collegae consensu iudicioque ad eum delatum Imperium ait: quo collegae nomine Leonem Aug. designat. tametsi enim Iordanes in libro de origine Gothorum tradit Maiorianum iussu Marciani Principis Imperium occidentis regendum recepisse: idem tamen in libro de successione regnorum dicta retrectans , dc Marcellinus in Chronico nutu ac voluntate Leonis eum apud Rauennam Augustum consalutatum esse scribunt. quamuis Leo non Maioriani magis quam Seueri successoris eius nomen legibus suis praefixit. Ex quo intelligitur, id quod infra
magis apparebit, Theodosium minorem, post Placidum Valentinianum primo Caesarem, deinde Imperatorem factum; Theodosiique successores Marcianum & Le nem in Oriente dominantes, despecta Occidentalium infirmitate primum sibi dignitatis locum, ac ius electionis Principis confirmandae, dandique etiam Imperij Occidentis vindicauisse , qusque illud iniussu suo recepi Dsent, in Tyrannorum numero habuisse. Quare Hydatius
227쪽
188 RERUM FRANCICAR v M&Cassiodorus Senator in Chronicis scribunt Honorio mortuo selum Theodosiimm Romanum Imperium annis xxv II tenuisse, similiterque post Valentiniani caedem Marcianum. dc in libro qui Notitia prouinciarum Imperi j Romani inscribitur, quique Theodosio minore
Principe editus est, Oriens Occidenti praeponitur. praeterea Iordanes principatum Seueri , qui iniussu Leonis Aug. Maioriano successit, Tyrannidem Seueri Vocat , eumque III Tyrannidis siua anno expleto obisse ait: a que Glycerium ob eamdem rem Tyranni more Imperium arripuisse dicit. Quasi vero non multo ante Valentinianus Aug. Valentem statrem, & Grati adus Theodosium Imperatores fecerint, retentoque sibi Occidente tamquam praestatiori Reipublicae membro Orienti praeposuerint: aut quasi non ab urbe Roma velut a capite in eas partes nominis Impetiique Romani sit diffusa maiestas. Quare Galla Placidia Aug.in litteris,quas ad Theodosium Aug. de posteriore Synodo Ephesi habita scribit, sic .loquitur. Decet nos huic maximae riuitati, qua δε- mina est omnium riuitatum tuarum, in omnibus reuerentiam seruare. Omitto occidentales Consules in Fastis& in legibus Imperatorum Occidentis Orientalibus praeponi consueuisse. quod scio ut vel ex uno Marcelliani Chronico cognoscitur) Orientales contra Consulum suorum nomina Occidentalium Consulum nominibus anteposuisse. Rauennae, ubi Consulatum inierat, leges complures tulit Iulius Maiorianus, quem Victor Maioranum 3, Procopius & Euagrius Maiorinum appellant: dc quidquid usque ad Indictionem XI. id est usque ad Consulatum
suum reliquorum crat, prouincialibus remisit: ac sociis sibi ad bellum adscitis Bastarnis, Sueuis, Neuris, Hunnis , Gothis, Gipedibus Daciam Transdanubianam tum obtinentibus, Alanis, Rugis, Burgundionibus Sarmatica gente, reliquisque Barbaris Danubi j & Tanais accolis , circa Idus Novembres ex urbe Rauenna profectus est. cui Alpes transgresso etiamtum Consuli sub finem anni Panegyricum dixit Apollinaris Sidonius, cum ex Gallia per Hispaniam in Atacam transire, ac bellum
228쪽
LiBER QUARTUS. 189 Vandalis inserre constituisset, clasiisque ad transpo
tandum exercitum in mari Supero & Infero, nimirum Aquileiae, Rauennae, ac Miseni neret . quare Cassiodorus Senator scribit Maiorianum Aug. Consulatu suo in Aiasticam mouisse: ut appareat biennium in apparatu belli Vandalici esse consumtum. constat enim ex Hydatio &Mario Maiorianum ante annum quam interficeretur,
Magno & Apollonio Coss. profectum in Hispaniam,& ς ς'
Africam petere parantem, mox captis ab Vandalis nauibus suis frustratum spe transmittendi, in Italiam reuertisse. Maiorianum hunc in Panegyrico carmine tradit
Sidonius viri Illus fris Comitis sacrarum largitionum filium fuisse, intimi familiaris ac commilitonis Actij rauum maternum habuisse Maiorianum, qui initio principatus Theodosij maioris Magister militum per Illyricum fuit: sub Actio adolescentem militauilla : Caesaro dunum Turonum a Gothis defcndisse: in proelio, quod cum Chlodione Rege Francorum in Atrebatibus commissum est, sortiter iacisse: Ricimeremque Valiae Regis ex filia nepotem contubernalem suum sibi familiari
amicitia coniunxiste: ac post magnas res gestas ab Aetio uxori inuidae morem gerente in agrum patrium relegatum, deinde intersecto Actio a Valentiniano Aug. euocatum, tandem auctore ac adiutore Ricimere Imperatorem appellatum esse. Leone, δί Maioriano Augustis Cog patre mortuo re- CCCC-gnare in Gallia coepit Chil dericus, a quibusdam Hilde ricus ; ab aliis Hildricus dictus,filius successorque Mero-uei. quem Meroueum post Aetii mortem prouinciae Germaniae primae, ac Belgicae secundae bellum intulisse, ut Regni terminos promoueret, in Panegyrico socero dicto scribit Sidonius, Auitique Magistri militum metu
in Franciam veterem trans Renum sese cum suis abdidi Dse vult credi. ex quo intelligitur eum, cum antea Carbonariam siluam, Turna cum, Camaracum, & Samarobri-uam Ambianorum opidum ab Chlodione armis quaesita solus aut ex parte tenuisset : mortuo Aetio occasione usum Suminam flumen transisse, dc intra triennium saltem usque ad Sequanam pleraque occupauisse. Neque
229쪽
19o RERUM FRANCICAR v Menim Childericus paullo postquam in Regnum patrium.
quo ob intemperantiam dc ignauiam expulsus fuerat, est restitutus, circa Aurelianos flumcnque Ligerim proeliis cum Saxonibus potuisset confligere, si Regnum a patre Sumina flumine terminatum accepisset. Vetus Auctor Historiae Francicae Theoderici Regis aequalis , Rorico Monachus, Ado alisque Historici Chil dericum regnauisse scribunt XXI v annos, quibus biennium addit Si- ςbortus: quorum XXIV annorum pars sunt octo Chil
erici exsilij regnive Asidij anni.
Praeerat tum exercitui Gallicano AEgidius , quem ab Maioriano, paullo postquam Auito successerat, in Galliis Magistrum militum factum esse in libro II tradit Gregorius. Ricimer autem Patricius Magister militiae erat eius, quam' quod Imperatores circum se habere consueuerant, Praesentem appellabant: ut docet lex Maioriani Aug. de Clericis per vim non ordinandis data v Kalendas April. Arelati Magno dc Apollonio
Coss. dc ad Ricimerum virum Illustrem Comitem, Magistrum utriusque militia ac Patricium missa. Praeterea Euagrius atque Nicephorus Maiorianum ab Ricimere,
quem Pωμέων Σπαπιών, hoc est Magistrum militiae v cant, dolo caesum dicunt: ut appareat Ricimerem Patricium , postquam Maiorianus Imperator factus est, Magisterium militiae, quo ei paullo ante cesserat, resumsisse. Ricimere & Patricio Coss . Iulius Valerius Maiorianus Aug. cum Theodorico Rege Vesigothorum, quem proelio superauerat, non tantum pacem, sed etiam belli societatem iniit, ac gentes, quae Imperij R. fines attingebant , plerasque aut bello, aut missis legationibus sibi adiunxit. hanc pugnam, cuius Hydatius mentionem facit, inter Romanos & Vesigothos tum fuisse existimo, cum AEgidius Magister militiae Callicanar Arelati obsessus, interclususque a suis, inuocato Martino ex Urbe eruptionem fecit, & hostibus fusis ac fugatis cum auxiliis scia coniunxit, eaque victoria Maioriano Principi securitatem, Galliae pacem reddidit. ut scribit Gregorius in libro I virtutum Martini, secutus Paullinum, cuius
230쪽
LIBER QUA RTvs. I9iversus in libro vi de vita Martini ad Perpetuum Episcopum digni sunt qui hic legantur. Illustrem virtute virum, sed moribus almis Plus clarum, magnumque Fide, qua celsior exstat, i uidium hostilis vastaverat agmine multo obsidio, obiectis qua moenia sepserat armis 3
Muxilia excludens, oe clausos viribus urgens
Vt minus ob is faceret diuisio robur. o iungi ad bestum Jcialia castra liceret. Verum praesidio Domini deiecta fuganture Cissia, oe gressum portis bipatentibus agmen Re Muratselidas securo Principe vires.
Interea trepido vicinia masta pavore Pallebat tanti Proceris dis rimine, ct omnis vinxia pendebat populorum cura paventum.
Dum se quisque putat similem perferre procellam Joque uno nutat, quidquid consistit in uno. Haud alio penitusque ipse rerum ordine venit Nuntius illam urbem tanta ob dione solutam, Praecipitem Rhodanum molli qua ponte subegit,
Et iunxit geminas connexo tramite ripas,
Ut siccum praeberet iter, quod puppibus instat, Desuper oe presso nutans via pendet in amne. Hanc quoque praesenti sciatin Sancte patrono
Socialia castra, forsitan auxilia Burgundionum; Pra tem patronum Paullinus Genesitum ciuem & Martyrem Arelatens clara, Martinum autem sicut tape alibi; simpliciter Sanctum, & Dominum appellat: quem Seuerus Sulpicius Dominum Martinum bis, &semel absolute Dominum vocat, Gregorius in libri v III Historiae capite vi Dominum suum .Ex quo apparet morem fuisse plerisque Gallis Martinum honoris causa eo nomine appellare. Magno & Apollonio Coss. mense Maio Maiorianus cum maximo cxercitu ingressus Hispaniam, in prouinciam Carthaginensem contendit: cx qua in Africam
transire decreuerat bellum Vandalis illaturus. quos,ramquam parum esset tot ac tam opulentas Africae prouincias nutrices populi Rom. occupauisse; maria obtinere,
