장음표시 사용
191쪽
isi RERVM FRANCIC. LIBER TERTIvs. quinquagesimum secundum iam annum agens, sed etiam deuota Deo , ne cX Augusta priuata fieret, nupsit, senemque dc ignobilcm in consortionem pote
statis recepit, ut eo morigero omnibus in rebus uteretur.
Quid de Honoria dicam Gallae Placidiae filia, Theodosii
maioris nepte, quae dimidiam partem Imperij Romani tamquam sibi a Constantio Aug. patre suo relictam, deabitamque a Valentiniano fratre repetiit, eam'ue Attilae armis occupare conata est, neque dummodo imperaret Barbarum virum fastidiit i Denique Eudoxia Aug. Theodosij minoris filia, ut viri sui mortem ulcisceretur, re facinus in Maximum auctorem vindicaret, Geisericum Vandalorum Regem in Urbem recipere quam Valentiniani interfectorem in torum suum maluit. Sed de his plura dixi fortasse quam debui, praestat res Gallicas Francicasque persequi, Paucis post annis, quam Meroueus apud Francos regnare coeperat, Attila Hunnorum Rex cum magnis co-' piis Gallias ingressus est. De tempore huiusce expediationis est inter scriptores controuersia. Tiro Prosper, Priscus Panopolites Sophista, seu Rhetor, Hydatius, dc Cassiodorus Senator in Chronicis, quibus libens asset cccc. serim ; Marciano Aug. & Adelphio Coss. Attilam in Gallia victum aiunt. contra Auctor Appendicis Chronico Victoris Tu nunensis Episcopi adiunctae, Herimannus,& Nicephorus Callistus in Historiae Ecclesiasticae li-ςςze- bro XIV. ante Imper. Theodosij obitum Asturio dc Protogene Coss. in campis Catalaunicis pugnatum csse diacunt Sed quoniam ad Attilam venimus longe maximum clarissimumque omnium aetatis suae Regum, de tanti viri maioribus pauca praefari conuenit.
192쪽
VNNI, qui & Huni, Scythica gens , fere ignoti priscis Auctoribus nemo enim praeter Dio- nysium Characenum & Plinium eorum mentionem fecit inter Pontum & sinum Caspium sedes
habuere,ac Septemtrionalia montis Caucasi tenuere: a quibus Abares, Turci, Hungatique sunt orti. Chunos Ausonius, Claudianus,Prosper,Sidonius,ceteri que recentiores eos appellant: cum tamen Ptolemaeus in Europa inter Bastarnas & Roxolanos Chunos ponat. Horum iuuentus multitudine innumerabilis Flauij Valentis principatu patria decessit: paludem Maeotin transiit tentatam antea nemini: Alanorum Tanaitarum multos interfecit ue reliquos, ut ait Ammianus, pacto societtis de amicitiae sibi adiunxit; vel si Iordani credere malumus, eos crebris certaminibus fatigatos subegit. indGothis,&Gipedibus partim multa caede subactis, partim expulsis usque ad Danubium imperium protrulli
193쪽
tradere, cum hanc paludem Hunni transierunt,iam tum Vandalos in Africa, Vesigothos in Hispania coli sedisse. Emigrantium finibus suis Hunnorum Rex erat Ba lamir, Iordani ac Sigeberto Balamber dictus,qui I initharium Regem partis Gothorum acie victum occidit. Proximi post Balamirum simul regnauere Mundiucus, Attilae pater, quem malet Nicephorus Nupaidium , aliqui Mund-zucum appellant; & Huldos, is quem Zosimus in libro eccci. V tradit Vincentio & Frauito Cossi capite Galliae Gothi Magistri militum rebellis ad Imperi. Arcadium misso munera accepisse, M pacem cum eo atque a micitiai iunxisse. Eumdem Hermias Soromenus iri libro ix &Nicephorus Callistus in XIII libro produnt initio princi patus Theodosj rupto foedere cum magnis copiis Danubium transisse, dc Castra Martis Moesiae opidum cepisse: unde dum excursiones in Thraciam facit, a propinquis suis, dc a plerisque ducibus ac militibus ad Romanos transeuntibus desertus amissa magna multitudine Scirorum, qui agmen claudebant, trans flumen refugerit. Non desunt, qui hunc esse Huldin putant Hunnorum auxiliariorum ducem , cuius egregia opera bello
Radagaisi usus est Honorius Augustus. Apud Olympiodorum Charatonem quemdam Regum Hunnorum primum dictum inuenio, quem, ob caedem Donati cuius-dain Subreguli iureiurando circumuenti ac iugulati a Romanis , ira incensum donis placauerit Theodosius Aug. circa quartum imperij sui annum. Post hos regnum in Hunnis obtinuere Mundiuinfratres Octar&Roas, a Prisco Iordaneque ita dicti. quorum alterius nomen tantummodo nouimus: alterum Prosper ac Sigebertus Rugnam; Socrates in libro VII Rugam; Theodoritus in libro V ac Nicephorus in libro XI v I ollam appellant Hic, ut supra diximus, Ioanni Tyranno auxilia contra Valentinianu misit: & Aetium, ab Sebastiano Bonifatij genero expulsum ex Italia, reducendum curaui .aCquemadmodum Prosper in Chronico dc Priscus tradunt, pace cum Theodosio pridem; cum Valentiniano recens inita, domi morbo interiit anno XI ab Honoriiae, V. morte, Aspare dc Ariobindo Coss. Quamquam idem
194쪽
apud Socratem, & Theodori tum, ac Nicephorum dictitur, cum transito Danubio in Thraciam incursionem fecistet, populabundusque regionem Constantinopoli excidium minitaretur, maximum exercitum amisisse partim pestilentia laceratum, partim tempestate & igneis turbinibus oppressum: ipse in primis fulmine ictus cecidisse. Roae patruo Attila & Bleda fratres successere, qui non contenti tributum duplicauisse, ac ID C C auri libras Romanis Orientalibus imposuisse, cum antea Cctari dc Roae in annos singulos tantum CCCL penderentur; Cyro Consule iunctis viribus in Illyricum erupere :Naisum, Singidunum, Sirmium, plurimaque alia opida funditus diruere: iterum insequenti anno Dioscoro dc Eudoxio Cois. Illyricum, bc Thracias saeua populatione vastavere . que ad Athyram flumen, quod aConstantinopoli millia passuum XXIV abest, omnia castella, atque omnes urbes cum maritimas tum mediterraneas praeter Hadrianopolim Zc Heracliam cepere: tantumque Theodosio Aug. terroris iniecere, ut exercitum ad uersus Geisericum missum reuocauerit, ac nihilo minus
datiς auri librarum millibus sex, Sc libris mille annu rum munerum ita Romani appellabant) nomine promissis, pacem discessumque eorum per legatos redimere coactus sit. deinde, ut est infida Regni consortio; Attila , Graecis Allelas dictus, Bledam fratrem insidiis ci cumuentum interficit, atque Regnu eius suo adiungit: confirmat6que imperio Reges & populos suae ditionis secum ducens Callepio & Ardabure Coss. omnes fere, quae in Europa iacebant, ditionis Theodosij prouincias depopulatur : urbes castellaque expugnat ac excidit: Arnestis clum, Magistrum militiae in Dacia Ripensi circa
flumen Vtum obuium proelio vincit, atque occidit: peragrataque Macedonia atque Thessalia usque ad Ther mopylarum angustias peruenit. quemadmodum Marcellinus in Chronico memoriae prodidit. quamquam Iordanes & Graecus quidam Fastorum Auctor, qui mendose Anargis cum eum Ducem vocat,apud Marcianopo lim pugnatum esse, occupatumque id opidum dicunt.
195쪽
His Cossi anno XXIV post Honorij Aug. mortem non minus LXX ciuitates ab Hunnis direptas atquc vastatas, cum nullam Valentinianus Theodotio socero opem se ret , Prosper in Chronico tradit. Praeterea Priscus scri bit ab Attila depopulatum agrum Moesiae coὴnomineptiimae, & Daciae Ripensis recta Istri regione a finibus Pannoniae superioris ad Nouas opidum Moesiae secundae pertinuisse, dc in longitudinem millia passuum circiter C C L X X X; qua recedebat a ripa,V dierum iter expedito patuisse, ac aliquamdiu Attila coli cu vetante vacavisse :Attilamque, quem & Regalem Scytham vocat, a Theodosio Aug. atque a Senatu Magistrum militum Romanorum esse appellatum, ut non ei tributa pendere, quae tum auri pondo duum millium centensim erant, sed tamquam Duci stipendia soluere viderentur. tenuisse autem Attilam non solum omnem Scythiam, dc quandam in Oceano insulas; sed etiam ex legibus pacis cum Aetio initae prouinciam Saulam , & sicut Eugepius quoque de vita Seuerint, Iordanesque ac Gregorius docent) utramque Pannoniam. ex quibus Iordanes secum ipse pugnans ait Ostrogothis post Attilae mortem domo eiectis ac profugis ab Imper. Marciano Pannoniam Co donatam. idemque praeter Scythiam & Sarmatiam Europaeam tradit Daciam antiquam illam ultra Danubium iacentem, & Reina Germanica, hoc est Quados, Marcomanos, reliquasque gentes Germaniae, Sarmatis & Da-
Uubio proximas, sub ditione Attilae fuisse.
Hic tot tantarumque nationum ac Regum Rex, Regis etiam pater, Ellacem enim maiorem filium Acaratris genti Ponticae Regem praeposuerat) cum Theodosium opesque Orientis exactione grauiuin tributorum, Crebris incursionibus, & legationibus exhausisset, arma in Occidentis partes vertere constituit. Materiam belli praebuit Honoria soror Valentiniani Augusti maior na-
tu , patruo magno auunculi que cognominis, tres tum& triginta circiter annos nata: quam aliquot ante annis
ex Eugenio Procuratore suo grauidam cum frater Palatio expulisset,&, ut ait Iordanes, Clausam seruari ius.
sisset, nam falso Theodosio principi missam Marcelli-
196쪽
Li AER QUAR Tvs. ii Fnus dicit) Eugeniumque mandasset interfici: puella
ultionis ac licentiae peccandi cupida, nec minus dolore quam libidine accensa clam Attilam per fidum eunuchum inuitauerat, uti in Italiam transiret, eique nuptias pollicita erat. Quamobrem Attila legatos ad Valentinianum misit, qui Honoriam ut traderet peterent,&anulum datae fidei pignus dubitanti monstrarent, dicerentque nullam puellae iniuriam fieri, quam sibi ipse Uxorem despondisset. itaque Valentinianum dimidia parte Imperi j, quam ab Constantio Augusto hereditario iure Honoriae filiae relictam inuasisset, sorori sibiq; cedere aequum esse. ni fecisset, eius ulciscendae causa se in Italiam venturum. Legatis Valentinianus respondit Honoriam Attilae nubere non posse, propterea quod iam alij nupsisset: videtur tum Honoria viro collocata fuisse,ne ab Attila amplius peteretur niliatque ad eam pertivere
Imperium Romanum, quod Virorum, non feminarum esse consueuisset. Iterum legati cum eisdem mandatis ad Valentinianum missi eadem ad Attilam responsa re tulere. Iortines duarum aliarum legationum mentionem facit, alterius ad Valentinianum Aug. alterius ad
Theodoricum Vesigothorum Regem ab Attila missarum, ut facilius virosque imparatos Sc distractos opprimeret : aitque Attilam ad Imperatorem scripsisse nequaquam sibi cum eo, quocum factam pacem sincera fide custodiret, & cui Galliae ac Hispaniae prouincias dudum amissas armis restituere pararet ; sed cum Theodori.
Co communi virorumque hoste esse certamen: contra Theodoricum per litteras hortatum esse,ut inter eum ac Valentinianum initam societatem dirimeret, mem6γ. que belli atrocis paullo ante ipsi a Romanis illati Aetium securum, & Gallias aggrederetur: se in Italiam
eodem tempore erupturum. Attilam autem aduersus Theodoricum multis muneribus concitauerat, & velut currenti calcar addiderat Geisericus Rex Vandalorum, qui Theodorici filiam Hunerico filio suo nuptam , ob suspicionem comparati ab ea veneni naribus auribusque amputatis deforme ac miserandum spectaculum Tolosam remiserat, d ne pater puellae in-
197쪽
i18 RERUM FRANCICAR v Miuriam ulcisceretur, non immerito timebat.
Igitur Attila quammaximis poterat coactis copiis profectus Pannonia, per agrum Quadorum dc Marcoma norum ditionis suae populorum, ac per Toringos, quorum multos sibi voluntarios adiunxit; tetendit in Cattos, dc Bructeros: hi Franciae pagi erant. Vbi quid rerum egerit, dc de Regno contendentibus fratribus, Regis Francorum mortui filiis, an maiori, a quo ut ait Priscus
erat accersitus, contra minorem au ilium tulerit, veterum Auctoram negligentia scire nos prohibet. tantum Childericum Merouei filium ab Hunnis una cum matre captum esse, & Wiomadi cuiusdam Franci opera pro. fugisse Fredegarius tradit. Vtcumque Attila se in Francia gessit, certe non paucos & ex ea regione sibi socios ad tuit: inde ad flumen Renum peruenit, atque in noxylis lintribus, quas in Hercynia silua ex singulis arboribus cauari, ac in plaustra imponi ad eum ulum paratas iusserat, exercitum traiecit. Sequebantur Attilam
ut Sidonius in Carmine v II, & Paullus in Historiae Miscellae libro XV produnt subieetie ei nationes, Hunni , Gipedes, dc Ostrogothi, hi Ardarico; illi Valam eri
Regibus Hunnorum tributariis parentes: Mani, Basta
nae, Turcilingi, Sciri, Eruli, Rugi, Bellonoti a Valerio Flacco in Argonauticon libro VI Ballonoti dichi: Sarm tae; Burgundiones, Sarmatica gens, Gothis Alanisque
confinis; Quadi; Marcomani; Saul enses, quos Suauos appellant: dc inter voluntarios Tpringi; Franci accolae fluminis Victi, &qui Francis annumerabantur, Bructeri. Omnium numerus si Iordani & Sigeberto creditur quingentorum millium , aut etiam multo pauciorum magis quam, ut ait Paullus, septingentorum fuit. Cum tanta multiiugine ubi Renum transiit Attila, finiit se belli Vesigothis inferendi causa in Galliam venisse;
demque pacis cum Imperatore Valentiniano factae seruare, nec priusquam Aquitaniam intrauerit, ferru stringere sibi in animo esse. ita urbes Galliae partim dolo δίsimulatione pacis; partim vi capit. Diuodurum Mediomatricorum opidum Hunnorum Leuitiam aut primum, aut in primis expertum est: opidani, cum Pascham per
198쪽
uigilio celebrarent, trucidati: Presbytcri ante altaria interfecti: urbs direpta, ac excepta Ecclesia Stephani Martyris tota incensa: Augusta Trevirorum diruta, magna inde praeda prius egelia: Aduaca Tungrorum funditus euersa, agrique populati: Durocortorum Remorum , post annos X LIII quam ab Alanis & Vandalis calptum fuerat, iterum excisum,ac Nicasius Antistes suti Sigebertus scribit) cum Eutropia sorore plurimisque aliis caesus: quem plerique Honorio Principe a Vandalis necatum dicunt. Augustobonae Tricassium opido pepercit Attila Lupi Episcopi precibus motus, dc caede paucorum, quos vir sanctissimus pro ciuibus vitam precatum. miserat, reliqui seruati sunt: quod Attila domum redeunte quidam factum esse putant. Autissio lurum a Barbaris incendiis vastatum, atque ibi Fraternus eo ipta die, quo Sacerdos factus erat, iugulatus: quem tamen apud Vsuardum Confessorem appellari video. Denique regiones inter flumen Renum ac Ligettim pleraequev xatae A perditae: in omnibus paene vicis, castellis, opidis omnia barbarae feripatis, auaritiae, libidinis exempla edita: donec Attila ad Aurelianos peruenit,& castra ante urbem posuit, cuius expugnatione aperta sibi Aquia tanta, Theodorici Regis fines ingressurus, ac prius Vesi orbis quam Romanis bellum illaturus videbatur. Praeenserat hanc tempestatem Annianus Aurelianensis Episcopus, summae vir prudentiae, ac sanctitatis singularis,& Arelate ad Aetium venerat auxilium postulatum, dimissusque cum pollicitatione opis bonum animum habere opidanos ; muros, portas, & propugnacula reficere ; turres tormentis ac telis complere;omnia demum ad
defensiohem urbis parare iusserat. Et Aureliani quidem, quamquam murus undique arietibus pulsabatur, oppugnationem strenue sustinendo totam nubem belli detinebant. Actius autem promissi memor, dimissis quoquoversus legationibus, copias cogere, &obsessis su Currere maturabat. Venerat ille ex Italia in Galliam cum paucis militibus, iam Attila Galliam Belgicam ingresso, ratus Theodoricum secum vires & castra iuncturum: quem ut compei t in Regno suo subsistere,aduentumque l
199쪽
iso RERUM FRANCICARI Mibi hostium exspectare statuisse, Auitum Arvernum no bilissimum virum ad eum misit .Erat Auitus magna apud 'sigothos propter vicinitatem gratia, legationemque
tauorabilem Contemplatio communis periculi faciebat.
itaque Theodorico Regi, qui ab Hunnis per Aetium
mercede accersitis bellum sibi illatum recordabatur facile persuasum est, ut Reipublicae, cuius membrum trnebat, opitularetur, & cum Aetio celeriter sese coniungeret. quo facto ambo cum omnibus copiis ad Aurelianos proficiscuntur. tum forte Annianus in castra hostium supplex ierat, & pro opidanorum libertate Atti iam deprecatus repulsusque, postridie vGI Kalendas
Iul. ne per vim opidum expugnaretur portas aperiri iucserat. Iamque proceres Hunni intromissi incolas cum suis quemque coniugibus & liberis inter se sortiebantur, ac praedam in plaustra imponebant: clim Romani atque
Veligothi interueniunt, ac Barbaros inopinantes oppria
muni. fit nagna caedes: plerique, qui urbem ingressi erant, interficiuntur: multi in flumen Ligerim compulsi gurgitibus hauriuntur: reli u gasilutem petunt ut appareat verum esse, quod Sidonius in libri v iii epistola xv, dc Auctor libri de vita Anniani dicunt urbem Aurelianorum ab Attila obsissem, o pugnatam, irruptam, ne que tamen direptam fuisse. Quamquam Gregorius, Acta Anniani superiorum dissimilia secutus, in Historiae libro I tradit quassato & labante crebris arietibus muro, M-tium Patricium ac Theodoricum Veligothorum' Re gem ad opidum Aurelianorum Mimprouiso peruenisse,& Hunnis repulsis atque fugatis opidanos obsidione exemisse. Corrigendus est hoc loco error Sigeberri, qui Cossionem Vasatium est diu obsessiim ab Attila Hunnorum Rege, quem constat non vltra Aurelianos pro Lsiste, & soluta obsidione retro in Galliam Lugdunensem rediisse. Actius Aurelianis tanto periculo liberatis Sangib num Alanorum Regulum cum valido praesidio praeposuit, neque hostes perterritos insequi quamquam
opportuna esse occasio rei bene gerendae videbatur, fortunam periclitari voluit: quod antequam proelio con
200쪽
tenderet, variarum gentium auxiliis per legatos acce sitis adiungi cupiebat. quippe exspectabat prae ceteris ut ait Iordanes) copias Francorum, Sarmatarum, Armoricianorum, laticianorum, Burgundionum, Saxonum, Ripariolorum, Brionum. Francos quidem in auxiliu Romanis venisse Paullus Langobardus quoque in rerum Romanarum libro V, & Auctor libri de vita Sige-berti Regis Dagoberti filij tradunt, quos sicuti Gregorius & Sigebertus scribuntὶ Rex gentis Meroueus adjduxit. Sarmatiam autem Europaeam non omnem Attaloe fuisse indicant supradicti Sarmatae, accolae fluminis Vistulae, qui Actio Magistro militum opem tulerunt, &quemadmodum Saxones, nauibus in Galliam venerunt. Ceterum non est, quod quisquam miretur Armoricianos,sive Armoricos ab Iordane inter auxiliarios numerari. cum Zosimus in libro VI prod*t, estqlis per Gallias
G m nis, omnes Armoricos, dc nonnullas alias earum
regionum praefecturas atque gentes; qudd nullum in Imperatore Honorio, dc Constantino Tyranno ipsis e set praesidium, defecisse: eiectisque ob iniquitatem -- istratibus Romani3 dc tributorum exactoribus Rempublicam suo arbitrio constituisse. Quare principatu Valentiniani Aetius M)gister militum primo Litorium cum Hunnis mercede accersitis; deinde aliquot posta nis Eocharicum Alanorum Regem io Armoricos xeb Ies immisit. ut appareat eos, tamquam liberos dc iuris sui populos, non iussos; sed rogatos aurilia contra Attilam Aetio misisse. Idem de Ripariolis dicere conuenit, qui Galli incolentes circa ripam Reni ac fluminis Rurae, ubi Bonna, Collania Agrippina, Iuli cum, & Marc durum sunt , cum coiminuis Francorum incursionibus VeXarentur, nullumque in Romanis sibi praesidium p situm esse intelligerent, Armoricos imitati ab eorum imperio defecerunt, ac suis legibus uti instituerunt, in suaque a Francis domesticis viribus defensuri: quos pol ea nostri Auctores prompartis Ripuarios, ac Ribuarios
mendose vocaverunt. Denique Briones, ut ait Iordanes, antea manae ditionis, tum iuris sui gens; hi iunx, quos Senator & Fortunatus Breones, veteres GCOgr
