Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

L I B ER QUINTVS. et o nomine Luphemiam adolescens duxerat orem, atque ab socero primum Comes, deinde Magister utriusque militiae, ac Patricius, mox & collega Valentiniani VIII cccc Consulis factus fuerat. idem ab Imp. Leone successore ' Marciani missuscum copiis in Illyricum,quod Valamer, Theodemcr, Widenter Ostrogothorum Reges depopulabantur, ibi ita se gessit, ut praesidio prouinciis; nostibus terrori fuerit: cumque Sarmatae duce B bai vel Babar Regulo per adstrictum glacie Danubium

in superiorem Moesiam erupissent, occupat6que Sin-giduno finitimam Moesiae omnem Daciain mediterraneam incursione vastarent: apud Serdicam cum eis pugnauit, &Camundi Ducis collegae sui fuga perturbatos milites confirmauit, proeliumque restituit, ac repressos Barbaros caede Cain undi proditoris, qui re male gesta ad ipsos transfugerat, pacem Leonis iussit redimere. Igitur Anthemium Leo Aug. nominatim exposcentibus Italis Imperatore creauit Pusaeo&Ioanne Coss &cum lecti L ccc Gsimis Comitibus, Cumque magno exercitu in Italiam misit. quare in lege de bonis vacantibus Leo Aug. ait Deum, Zc se, cui totius mundi regimen commisit ditii Prouidentia, Anthemio plenam imper' potestatem detulisse. Auctor libri de publicis aediliciis Constantinopolis stribit Anthemium, antequam in Occidentem proficisceretur, ea in urbe ex domo sua Ecclesiam feciste,& Iocum curandis senibus dedicatum, balneasque cxstruxisse. eumdemque Theophanes &Nicephorus piissimum, ac Christianissimum fuisse dicunt. Quominus assentiri possum Damascio de vita Isidori Philosophi apud quem inuenio Antheinium priuatum clam idola coluisse, & ut ante Eugenius Tyrannus; &Euche rius Stiliconis filius; ac postea in Oriente Zeno Aug. facere voluisse dicuntur in reuocandae idololatriae occulta consilia iniisse cum Seuero Patricio, idem sentiente, .& arti magicae dedito , quem postea secutum se in Italiam Imperator Consulem designauerit. Postquam Anthemius classe peruenit in Italiam, ab exercitu Italico , qui cum Ricimere Pat icio erat, ad octauuin milliarium ab urbe Roma mense Augusto Au-

242쪽

αo RERVM FRANCICARvMgustus appeti tus est: ut ait Hydatius in Chronico, qui eum falso pro filio Procopij fratrem vocat, atque nulla diuturni interregni ratione habita sicuti de Sigebertus facit in eo ipso anno, quo Seuerus Princeps decesserat, Imperatorem consalutatum dicit. Apud Auctorem Chronici ab Cuspiniano editi, dc in Chronico Graeco, quod Alexandrinum appellant, inuenio Aq- cccc- themium Romae pridie Idus April. Pusaeo & Ioanne Coss. Imperium recepisse. Marcellinus, Cassiodorus Senator, Victor,& Marius Aventilensis Episcopus de

anno Consentiunt. e quibus Senator Anthemium ad

tertium lapidem ab Vrbe in loco Brontota imperatorem appellatum ait. Adiicit Auctor Chronici Alexandrini imaginem Anthemij per Ferentium Praefectum. Vrbis Constantinopolim ex more introlatam esse, es que Senatum populumque elim ture & cereis occurrisse. Non fuit immemor collati sibi a Leone Imperij Anthemius. nam sui leges eius duae docent ad Lupercianum Praef. Prael. missae) leges Leonis, quem Dominum,

o patrem Hum , Principem Jacratissimum vocat, cepe

. Confirmauit , cum demque multis de rebus non raro

consuluit: & inuicem Leo Anthemium pium, ac trium

phatorem , semper Augustum, filium suum serenissimum

Principem appellat, legibusque, quas tum tulit, eiu nomen praefigit, ac coniungit suo. Sub finem anni Anthemius Aug. spe publicae securitatis filiam virginem in matrimonium dedit Ricime-

ri, quem anno Anthemij .Principis tertio generum -- peratoris, & Patricium factum falso tradit Hydatius. ς ς cum sui supra indicauimus) Constantino & Rufo CossPatricia dignitate honoratus fuerit : Zc Sidonius , qui tu Romae erat, in libri i epistola IX scribat post factas filiae nuptias Anthemium proximis Kalendis Ia- . . nuariis secundum Consulatum iniisse. Sed non possiim non mirari Sauaronem, & quosdam alios , qui cum apud Gregorium legissent Theodomerem Regem Francorum, filium Richimeris cum Asella matre sua interfectum; Richimerem hunc, qui natione Francus, &pater Regis Francorum fuit, Ricimerem de quo nunc ο

243쪽

LiBER QUINTVs. 2os loquor, hominem paterno genere Sueuum , materno . Gothum ; dc Asellam, feminam Vt nomine sic gente Barbaram, Anthemij Aug. filiam, uxoremque eius fuisse putauerunt. Eodem tempore Aruandus, qui Praefectus Praetorij Galliarum bis fuerat, Romam in custodiam abductus;& a legatis prouinciae Galliae Tonantio, Ferreolo Afra-nij Syagri j Consulis nepote, Thaumasto, & Petronio

publico nomine' accusatus maiestatis ; atque Senatusconsulto damnatus est, dc bona eius publicata. propteςea quod per epistolam, quae intercepta fuerat, Gothorum Regi suaserat, ut Graeco Imperatori, ita Anthemium

appellabat accitum ex Gri claὶS Britannis super Lemrim flus bellum inferret, & cum Burgundionibus iure gentium Gallias diuideret. quemadmodum scribit Sidonius in libri I epistola VII. Hic apud Senatorem in Chronici vetere editione Arabundus, pro Arbando, & in . recentiore Ardaburius vocatur ; apud Paullum Langobardum & Sigebertum pro Eruando Seruandus. Videtur autem Anthemius poenam capitis Aruando remi- sisse motus precibus Sidoni j dc Auxani j eius amicorum, atque exsilio fuisse contentus. etsi enim Sigebertus Aruandum ob asse statum Imperium anno Anthemij Principis secundo necatum scribit: tamen ceteri, in primis Senator, Marciano & Zenone Coss ob haec ipsa rele- cccc. gatum dicunt. quamquam ex Sidonij verbis intelligitur Aruandum non assectatae purpurae, sed litterarum ad Gothorum Regem missarum accusatum, dc ante secundum Consulatum Anthem , hoc est Pusaeo d5 Ioanne Coss. circa finem anni esse damnatum.

In Chronico Mari j Auenticensis Episcopi inuenio Theodoricum Regem Gothorum, interemiorem Thorisnodi fratris sui, supradictis Pusaeo & Ioanne Coss. ab Eurico fratre Tolosae interfectum: quem Auctor, qui Chronico Victoris nonnulla de rebus Gothicis inseruit, anno ante Leone Aug. III 8c Tatiano Coss. iugulatum prodit. Euri cum autem Marius Euthoricum vocat; SL donius in libri v III epistola IX pro Eudorico Theudoricum mendose, dc in libri v II epistola VI Euari gem;

244쪽

1os RERvM FRANCICARvM . alij Eoricum, & Euarigem appellant. Insequenti anno Anthemio Aug. Romae secundum Consulatum ineunti Apollinaris Sidonius Panegyri cum dixit, ab eoque praefecturam Vrbis , & Patriciae

dignitatis gradum obtinuit. Eodem anno Leo Aug. multis de causis bellum Van datis inferre constituit: primum quod Afros grauissimis tributis oppreios; dirutos Africae urbium muros; agros prouincialium a Rege Vandalis datos; Episcopus sedibus expulsos; spoliatas Ecclesias; multos propter constantem Catholicae fidei professionem necatos, multos relegatos dolebat: tum etiam maxime quod Geisericus ab eo per Phylarchum legatum certior factus Anthemium Imperatorem creatum esse , & sub belli denuntiatione iussus Italiam ac Imperium dimi

tere, recusauerat affirmans Romanos occidentales foedera rupisse. Accedebat, quod cum Geisericus in dies vires augeret suas; timendum erat, ne ut Africae prouincias ad Imperium occidentis pertinentes occupa- uerat, ita finitimae Libyae ac AEgypto Orientalis Reip. membris manum iniiceret. Quamobrem Leo Princeps Basiliscu Consularem Verinae Aug. coniugis suae fratrem, impium hominem atque Eutychianum cum mille &Centum nauium classe in Africam aduersus Vandalos

mittit. cui proficiscenti Aspar dc Ardabures Ariani Imperium promisisse dicuntur, si Geiserico Ariano Aipsi, Arianaeque sentis Regi exercitum prodidisset, dc de se victoriam dedisset, aut saltem bellum traxisset. Orientalibus Basilisco duce delatis in Siciliam , atque

inde breui & commodo traiectu in Africam transituris accepta fide iunxit se magna cum manu Marcelli-nu Patricius Occidentis, Marcellianus Procopio dictus,mόxque ab eisdemcontra religionem iurisiurandi dolo confossus est. cuius de caede ubi Geisericus cognouit, laetus velut iam explorata victoria affirmauit Romanos sinistra sibi in unu dextram amputauisse. Hic autem Marcellinus Patricius, & Iulij Nepotis, qui postea imperauit, auunculus dicitur idola coluisse, & Sallustio Cynico similiter idololatre familiarissime usus esse,

245쪽

LIBER Qv INTVS. 2ογvir alioqui pace belloque optimus , diuinationis bene peritus,&Romanis discietinis eruditus. idem post occisum Actium amicum suum, metu similis exitus ad Valentinianum Principem venire recusauit, coactique magna manu Scytharum Dalmatiam Illyrici Occidentalis prouinciam occupauit, ac ita in potestate habuit, ut sui iuris esset, nec ulli Imperatori, aut Barbararum gentium Regi pareret. transiit deinde in Siciliam, Vandal6sque fusos ac fugatos ex insula expulit. rogatusque ab Romanis Occidentalibus Leo Caesar per Phylarchum quemdam legatum ei persuasit, ne, quod auctis copiis facturus putabatur, popularibus suis nefarium bellum inserret. Haud multo post Marcellinus sponte, aut sicut scribit Procopius) rogatu Leonis

Augusti potius quam uti ait Hydatius mimi Anthemij

Sardiniam Vandalis breui ac facile eripuit, & se Orientalibus auxili j gratia iunxit , atque impulsere Ricimere, qui militum partem maiorem ab eo ad se pecunia traduxerat, mense Augusto interfectus est. apparuitque breui Geisericum, cognita tanti viri caede, non sine causa victoriam sperauisse. quippe Basiliscus cum Africam petiisset,& tusis apud Tripolim Vandalis, captaque ea urbe Carthaginem Magnam a mari oppugnare coepisset, clam collocutus cum Celserico supradictam urbem ante Barbaro pecunia vendidit, quam in Romanorum potestatem redegisset, exercitumque,Vt inter ambos conuenerit, prodidit ac perdidit. Itaque intempesta nocte a Vandalis naues ad unam omnes incensae sunt, vehementi vento extemplo ignem spargente, ac per totam classem late effundente: milites semisomnes partim flammis, partim gurgitibus hausti; partim contis remisque confecti. Basiliscus ipse aegre cum paucis euasit, regressusque Constantinopolim in Ecclesiam Magnam confugit, atque Verinae Aug. sorori donatus, dc Heracleam Thraciae, quam veteres Perinthum dixere, a Leone missus, breuique reuocatus est: atque, Ut ex Prisco intelligitur, mox pace facta Eudoxia dc Placidia Constantinopolim redierunt. Procopius in libro i belli Vandalici tradit, post victos Vandalos occu-

246쪽

ios RERVM FRANCICARvMpatamque Tripolim seu Neapolim, bellum facile con fici & Carthaginem expugnari potuisse, si Romani edprotinus contendis leni : sed factum lentitudine aut ignauia Basilisci ad promontorium Mercurij tempus te

rentis, aut certe proditione eius, uti occasio victoriae dimitteretur, & ut V dierum indutiae Geiserico ad de liberandum darentur, aut auro venderentur, intra quod tempus Barbarus clas lem instruxerit. Hic fuit euentus nouissim ς Romanoru aduersas Vanda.

los expeditionis, quam anno Anthemij Principis tertio factam falso ait Hydatius . neque quidquid dicat Cedrenus; Leo postea,aut ullus alius Geisericum bello lacessere

ausus est. Quem ego virum fortiorem, an fortunatiorem

dicam nescio. nam cum non sui prodit Senator in ab G this exclusus Hispania,sed accitus ex Baetica a Bonifatio, initio regni cu Vandalis omnibus 5c Alanis Hierio &Ardabure Cossmense Maio in Africam transmisisset; eu dem accepta a Placidia Aus. fide & magno exercitu missum aduersus se , iunctumque Aspari Orientalium copiarum Duci vicit acie Aetio & Valerio Coss. maxumamque multitudinem Romanorum, in primis Ma

cianum Asparis Domesticum , qui postea in Oriente imperauit, cepit: reliquos in fugam coniecit. Qua obrem Placidus Valentinianus in quarto Consulatu suo per Trygetium legatum pace necessaria magis quam

Vtili composita, partem ei Africae condonauit. Cumque paullo post Barbarus rupto foedere piraticam exercuisset, & multas insulas, praecipue Siciliam vastauisset, Cari haginemque cum omni Africa dolo captam diripuisset, Carthaginensibus Senatoribus nudis in Ita liam transire compulsis, nec iam Imperium occide tis modo, verum etiam Orientem latrociniis infestaret: iterum Theodosius Aug. Cyro Consule Ariobindum, vel Areobindam natione Gothum, Patricium & Consularem, Anaxilam,& Germanum Duces cum CIDCLXX nauium classe aduersus eum misit: qui Siciliam petiere, & longis cunctationibus insula: magis oneri, quam Africae auxilio fuere. siquidem insequenti anno Dioscoro &Eudoxio Cois Attila vel forte, vel Geiserici

ipsius

247쪽

LIBER QUINTVS. aos ipsius bellum a se auertere cupientis impulsu, Thracias& Illyricum depopulante, coactus est Theodosius exercitum morantem adhuc in Sicilia ad tutelam prouinciarum suarum celeriter reuocare, paccmque cum Geiserico inire. imitatus quoque socerum Valentinianus statim pace facta cum eo Africam occidentalem diuisit, Byzacium, Tripolim,es prouinciam Proconsularem Barbaro cedens, retenta Mauritania Sitifensi, Mauritania Caesariensi, atque Numidia, & quae pars Mauritaniae veteris fuerat, sed Hispaniae prouinciis annumerabatur, Tingitania: quae IV prouinciae post Valentiniani mortem una cum Sardinia, Maiorica, Minorica, Ebuso, aliisque mediterranei maris insulis a Vandalis sunt occupatae. Pace facta Geisericus Byracena, Abaritana, Gaetulia, de parte Numidiae sibi reseruatis; Zeugitanam& Proconsularem prouinciam exercitui diuisit. Quis

deinde Maioriani Principis, quis postremo Basilisci ab

Leone Aug. missi expeditionis Africanae exitus fuisset,& quae Placido Valentiniano mortuo a Vandalis gestaesiet,narrauimus. ex quibus intelligitur Geiserico ad vin.

cendos Romanos nec virtutem umquam, nec fortunam

defuisse: qui, quod Alaricus, Ataulfus ,& Attila Reges

facere voluerant, fortiter feliciterque perfecerit, ac post euersum demum Imperium occidentis voti compos obierit. Geisericus autem Godigis cli Regis partis Vandalorum ex concubina filius, Gunderici frater minor natu, atque successor, dicitur ex equi casu claudicauisse; statura fuisse modica; sermone raro; magna adsimulandum altitudine ingenij ; Continens ; cX somnis; iracundus; saeuus; auarus; callidus; inter quietas gentes bella , inter concordes odia serendi scientis si mus; semper expedita classe, & exercitu, quem alere oonsueuerat, ad nauigandum parato hostibus timendus; rebus secundis superbus & ferox, nec sine causa, quippe qui toties repellens bellum, aut inferens, numquam nisi forte leuibus proeliis absens superatus sit. cum Attila non solum eo validior, sed etiam omnium aetatis suae Imperatorum ac Regum potentissimus, paene exitiabilem in Gallia cladem acceperit: quem tamen

248쪽

xio RERUM FRANCICA Ru Madeo magis quam Geisericum videntur metuisse Romani , numquam ut armati eius Regnum ingredi sint ausi. Geiserico successit Hunericus natu maximus filius ; Hunerico Gunthamundus ; huic Thrasamundus non minus Geiserico Sc Hunerico in Catholicos saruus: post Thrasimundum Hildericus, Hunerici ex Eudocia Regina filius regnauit. eo in custodiam dato , ac post interemto Regnum Gelimet Geiserici adnepos occupauit: quo per Beliarium Magistrum militum ac Patricium acie pulso, atque in deditionem accepto, Iustinianus Aug. omnem Africam Imperio Romano restituit. vii Iordanes, Victor, Procopius, & Isidorus scribunt. Hoc notandum duxi, quod Gregorius in Historiae libro II nescio quem Auctorem secutus omisso Geiserico, atque Gunthamundo, Reges Vandalorum quinque

tantum, ac ne ordine quidem enumerat, nimirum Gundericum, Trasimundum , sita appellat in Honoricum, Childericum, ac Getesimirim, hoc est Gellinerem: scribitque post Gundericum, quo duce Vandali vastatis

Galliis in Hispaniis consederant, regnante Trasimundo, inter Sueuos& Vandalos de finibus ortam esse comtentionem, quod utrique in Callaecia sedem habebant tac iam instructa utrimque acie conuenisse, ut duorum militum pugna controuersia finiretur, Sc cuius populi ciuis vicisset, is populus omnem Callaeciam solus obtineret : atque caeso Vandalo, Trasimundum ex foedere

icto post parata ad iter necessaria Hispania decessisse, SI prosequentibus Sueuis usque ad Traductam, quod est

opidum Baeticae freto proximum Transducta a Ptolemaeo dictum, exercitum in Africam traiecisse, eamque occupauisse : post Trasimundum autem Honoricum electum Regem a Vandalis Regnum Africae obtinuisse: Honorico Childericum; Childerico mortuo Getesimi-rim successisse,qui ab Romanis victus Regnum amiserit,

Africa Imperio restituta. Non negauerim tamen Vandalos in Hispania cum Sueuis bella gessisse. quippe Hesemericum Sueuorum Regem rupto foedere a Gunderico Rege Vandalorum anno Honorij PrincipisXXV in montibus Neruasorum obsessum auctor est Hydatius , M

249쪽

LIBER Q INTVS. in insequenti anno Gundericum dimissa oppugnatione Sueuorum, instante Asterio Comite Hispaniae, urbem Bracaram Augustam , & prouinciam Callaeciam reliquisse, atque in Baeticam immigrauisse, ubi Castinum Magistrum militum acie vicerit, viginti fere millibus Romanorum caesis, m6xque praedatus Baleares insulas, dc depopulatus Hispanias, capta ac direpta Carthagine Spartaria atque Hispali, anno IV post Honorij mortem obierit: cuius frater successirque regni Geisericus sequenti anno , Hermigario Sueuo in Lusitania apud

Augustam Emeritam cum multis oppresso atque interfecto, Vandalos omnes in Mauritaniam transmiserit.

Auctor Chronici, quod Prosperi esse dicitur, quo nihil

est in notatione temporum mendosius, anno VIII post

Honorij Aug. mortem X X millibus Romanorum in Hispania interfectis Vandalos in Africam transiisse di. cit: cum haec clades sub Magistro militiae Castino a cepta sit, Honorio XIII & Theodosio X Coss. & quin-ccee quennio post Vandali Africam petiuerint. Marciano & Zenone Coss. Anagastes Comes Dengi- ee cc. zicem, Attilae filium, Regem partis Hunnorum, quem - 'Marcellinus DenZicem Iordanes DindZichum appellat, victum occidit, caputque eius Constantinopolim ad

Leonem Aug. latum est. Cuius maiorem fratrem nomine Ellacem Regem Barbari, in primis Gipedes,&Ostrogothi ab Hunnis desciscentes paullo post Attilae mortem acie victum Occiderant.

Eodem anno Magnum Felicem, natione Gallum Magni Consulis filiu,& Sidoni j amicum, qui Praefectus Praetorij fuerat, Anthemius Aug. Patriciam fecit. hic postea mutata veste religioni se dedidit, & a Fausto Reiensi Episcopo per epistolam in proposito confirmatus est. Seuero S Iordane Cois Romanus Patricius, is credo, e sed quem Tribunum militum una cum Romulo Comite LXM& Promoto Norici Praeside Valentinianus Aug. legatum ad Attilain misit, Imperium affectasse conuictus

capitali supplicio afficitur.

Circa ia tempus , cum Euricus Rex Vesigothorum, crebram: mutationem Principum Romanorum suam

250쪽

occasionem putans, totam Galliam occupare conaretur: ad eum repellendum Anthemius Aug. Britannica auxilia accersivit. Britanni enim complures, subacta ab Anglis nobilissima parte Britanniae insulae, externae dominationis intolerantes in tractum Armoricum duce Riouato emigrauerant Placidi Valentiniani princieatu, dc in finibus Venetorum , Curiosolitum,sc Osilmiorum consederant, regionemque Britanniam appellauerant. quorum Britannorum Episcopum nomine Mansuetum Seuerino V. C. Consule Concilio Turonico interfuisse ac subscripsisse inuenio. Horum Rex, a Sidonio in libri III epistola IX Riothamus; a Iordane Riothimus Rex Brittonum dictus, XII armatorum millia in naues imposuit, de secundo aestu Oceani inu istus os Ligeris, aduerso flumine subiit, atque cXscensione facta Avaricum Biturigum pedibus peruenit: receptusque ab incolis, ut socium decebat, ac indo progressus priusquam cum Romanis vires suas iungeret, in Euri cum incidit cir vicum Dolos, ubi diu cum esset pugnatum, ab hostibus numero magis quam virtute victus, amissa magna parte exercitus ad Burgundiones, gentem finitimam, trans Ligerim perfugit. Erant tum Burgundiones socii Romanorum atque amicti, adeo

Vt Chilpericus eorum Rex , cuius Regia Lugdunum Crat, tamquam successor ossicii Gundiuci fratris sui, rugi sterio militum in Gallia fungeretur: quemadmodum Sidonius tradit in libri v epistola vi, qui&ob id in epistola s udibri III, & in carmine ad Catullinum Bu

gundiones propugnatorM, re patronos Arvernorum Vocat. Eius pugnae mentionem habuit proximus a Io dane Gregorius, Britann6sque ab Gothis finibus Biturigum expulsos, & multos apud Dolensem vicum ii terfectos esse scripsit: quam victoriatii de Britannis Eurico Regi contigisse anno II post Anthemij mortem imperante Iulio Nepote falso Sigebertus prodit. l Leone Aug. I vi&Probiano Coss . Aspar, Ardaburis

viri Consularis filius, Consularis & ipse', ac trium Conusularium pater , primusquo Patriciorum iussu Leonis Aug. cui sua auctoritate Imperium conciliauerat, occi

SEARCH

MENU NAVIGATION