Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ditur: de quo ,etiamsi in Oriente floruit,ut antea mentionem feci, sic nunc mihi pauca dicenda sunt. Hic Aspar secta Arianus, Asper a Graecis quibusdam dicitas, quem Candidus Isaurus natione Alanum; Iordanes Gothum fuisse dicit, . Principe Theodosio minore Magister militiae, Patricius, & Consul erat factus, plurimumque apud

eum,& apudMarcianum potuerat,ac ex tribus VXoribus

tres filios susceperat Ardaburem, Patricium, & Hcr-menericum. quorum natu maximo Ardaburi vel Arda-burio Theodosius Ducatus,Patriciam dignitat m,COnsulatumque; Marcianus Magisterium militum Orientalium detulerat: Patricium vero, quem quidam Patri- Ciolum Vocant, Leo Aug. non solum Consulem, sed etiam Caesarem ex pacto creaverat, atque Hermenericum quoque Consulem fecerat. tanta potentia fretus Aspar Magister militum Praesentium cum fauere Vandalis diceretur, Isaur6sque, quos circum se Leo Aug. habebat, solicitare; aflectati Imperij suspectus magis

quam reus Constantinopoli in Palatio una cum Ard bure a spadonibus iugulatus est. Hermenericus absens re cognita in Isauriam perfugit, unde postea reuersus Constantinopolim, notham Zenonis Principis filiam du rit uxorem. at Patricius Caesar etsi multis vulneribus a Ceptis tamen conualuit. cui in exsilium misso Ariadnen uxorem ademiam, ac Zenoni in matrimoniu datam falso ait Nicephorus, secutus Marcellinum, qui Patricium generu Leonis Principis appellatum tradit. cum Iord mes in libro de successione regnorum Asparem occisum dicat instinctu Zenonis, qui Imperatoris Vner erat. CertCZonaras Patricium quidem Caesarcm a Leone Aug. factum ; non item matrimonio filiae eius in affinitatem

receptum ait: contra)regiarum virginum alteram Z noni ; alteram Marciano nuptum datam,Asparem autem

ideo occisum esse prodit, ut Leo Aug. nepoti ex Zenone& filia Ariadne Leoni Imperisi conciliaret. &Georgius Cedrenus secundo Leonis imperij anno Ariadnen mai rem natu eius filiam Zenoni nupsisse tradit. Patricii vel Patricioli filius fuit Vitalianus, is qui cupiditate Im- serii impulsus Anastasio Aug. bellum intulit, m6xque

252쪽

ai RERvM FRANCICAR v MMagister Praesentis militiae, &Consul ab Iustino factus; v II mense Consulatus sui in Palatio factione Iustiniani Patricij X v I plagis confossus est: cuius filius nomine Ioannes Germani Patrici j filiam duxit, & Magister militiae in Italia principatu Iustiniani aduersus Ostrogothos magnas res gessit. Ceterum errat Hydatius in C hronico,cum XI Leonis imperij anno Asparem non occisum, sed priuatum factum, & tantummodo filium

eius, nimirum Ardaburem, interfectum dicit. Eodem anno , quo Leo Asparem fiducia merito rum sibi aduersantem ac praegrauem trucidauit, in Occidente inter socerum & generum orta discordia est. neC Anthemius ferre aequalem volebat, nec Ricimer superiorem. Aspar cum filiis fraude Leonis deceptus in oculis Ricimeris crat , cauendum sibi intelligentis, ne similiter ab Anthemio securus opprimeretur alentibus odium utriusque amicis, alter Romae 1, Medi lani alter ciuile bellum parabant: cum reconciliatio

gratiae per Epiphanium Ticinensium Episcopum facta

est. ac insequenti anno Festo & Marciano Coss. Ricia mer Patricius violata fide Romae cum Anthemio bellum gessit: Olybrium potentissimum Senatorem Romam a Leone Aug. missum in locum vivi ac videntis soceri Imperatorem suffecit: &Bili merem, rectorem Galliarum, Principi in auxilium venientem apud pontem Hadriani acie rusum occidit: m6xque Anthemium ipsum v Idus Iul. contra reuerentiam imperatoriae Maiestatis 5 ius affinitatis cum magna clade Vrbis interemit, quem falso Victor in Chronico Leone Aug. I v dc Probiano Coss. occisum dicit. Eisdem Festo & Marciano Coss. Theodericus Triarij

filius, Ostrogothorum Rex frustratus hereditate Asp ris sororis suae viri, & Ostrui Comes Gothus, mortem eius, cuius quondam Protector fuerat, ulcisci cupiens Constantinopolim obsedere, atque per Zenonem δίBasiliscum ab urbe repulsi sunt. Circa id tempus Seronatum Praefectum Praetori j Gauliarum Barbaros , in primis Veligothos clam inuitantem, uti prouincias Romanas occuparent, Romam per

253쪽

duxere Arverni, & Maiestatis accusauere: de quo Senatus conuicto atque damnato supplicium sumsit. Anthemio ex Euphemia filij fuere Marcianus,Romulus,& Procopius. e quibus Marcianus Patricius, Consula patre Aug.factus filiam Leonis Aug.Leontiam natam in cc c purpura duxit uxorem: cuius soror Ariadne, patre adhuc priuato genita, Zenoni nupserat.Quamobrem Marcianus post loceri mortem uxorio iure Imperium sibi vindicauit. causa Leontiae quibusdam fauorabilis videbatur. nam Darius Persarum Rex Xerxem minorem filium ob idipsum Artameni natu maiori ante regnum suscepto;similiter Xerxes Dario maiori filio Artaxerxem praeposuisse dicitur. sic postea Heinricus Hein-rici Regis filius, Demetrius quoque Porphyrogeianetus Des pota Manuelis Aug. filius, cum ob eamdem Causam Imperium sibi deberi dicerent , maioribus natu fratribus prior Ottoni; posterior Ioanni bellum intulere. Igitur Marcianus cum aduersus Zenonem Principem plebem Constantinopolitanam armasset, superatiΩque ad ipsas Palatij fores Isauris, oppugnationem eius in posterum diem distulisset, a suis deseritur, dc per Illum

Isaurum, Patricium & Consularem virum in Thermis Zeuxippi vincitur, dc capitur. quem Zeno per Acacium Patriarcham Presbyterum faciendum curauit, & Mazaca Caesarea clausit: Unde clam elapsus circa Ancyram caput Galatiae primae tumultum mouit ; iterumque comprehensus, & in castello Papiri j apud Isauros cultoditus est. Euagrius &Nicephorus tradunt Marcianum Constantinopoli extractum ex Martyrio Apostolorum, quo confugerat, &Caesaream Cappadocum in exsilium missum esse : ibi fugam meditantem apud Monachos latuisse, atque patefacto consilio in urbe Ciliciae Tarso Presbyterum ordinatum. Romulus, Sc Procopius fraternae coniurationis participes ad Regem Gothorum

Theodericum, Triari j filium, cognomine Strabonem in Thraciam perfugere, seustraque saepius per legatos ab Zenone repetiti, assignati agelli reditu precariam

vitam toleravere. Fuit etiam Zeno Anthemij Aug. nepos, is quem Procopius Iustiniani principatu Praesidem

254쪽

iis RERUM FRANCICAR v MAEgypti fuisse, dc nullis relictis liberis decessisse scribit. Olybrius, qui post Anthemium imperauit, genitus

erat Anicia familia, quae vetustate, maximis rebus honoribusque gestis, eossessionibus per omnes Imperij Romani prouincias sparsis adeo inter Senatorias gentes eminuit, Vt Imperator Iustinus natus in vico Thraciae, de Iustinianus Aug. sororis eius filius huic se familiae inseruerint, quasi nouitatem suam hocce mendacio nobilitaturi. Is ante Vandalorum aduentum relicta v be Roma Constantinopolim petierat Valentiniano VIII& Anthemio Cossi de Placidiam Diui Placidi Valentiniani filiam, Diui Valentiniani maioris abneptem, ab

Geiserico cum Eudoxia matre Constantinopolim remissam in matrimonium acceperat.Idem Senator urbis Romae ab Hydatio dicitur; Patricius, & Princeps Senatus Romani a Nicephoro, qui, ut&Ioannes Zonaras, tradit Geiseri cum Nobilistimam Placidiam, ubi Olybrio desponsam fuisse cognouit, una cum matre Marciano Aug. sponsoque remisisse. Nos Priscum Rhetorem secuti, qui tum Constantinopoli Historiam scribebat, supra diximus Placidiae nuptias a Leone Principe conciliatas esse : quibus celebratis , Geisericus Vandalorum Rex multo quam antea infestius Siciliam Italiamque vastauit, ut Olybrio, nurus suae sororem in matrimonio habenti , Imperium occidentis Conciliaret. Eumdem Leo Aug. cum Rusticio Magistro militiae Consulem fecit: quem Victor & Marius in Chronicis etsi ab Imperatore Orientis in Oriente designatum, α posteriorem renuntiatum; tamen quod Senator Romae veteris erat, tamquam Occidentalem Consulem Rusticio Orientali praeponunt. Auctor est Nicephorus Caulistus in libro X v opera Valerij & Olybrij Patriciorum Athenaidi,vel AEliae Eudociae Theodosij minoris quondam uxori reconciliatam Pulcheriam Aug. Marciani Principis coniugem, perque eam factum, Ut cum Geiserico pace inita Eudoxia Eudociae filia, neptisque Pl cidia in urbe Roma captae, Constantinopolim dimitterentur. Cui ego assentiri non possum, cum Marcianus

sicuti ipse eodem in libro tradit in datae Gesserico fidei

255쪽

LIBER QUINTVS. 2IT memor initio principatus, ante quadriennium quam Roma caperetur, Cum Vandalis pacem fecerit, SI Pulcheriam Reginam anno Marciani Principis tertio, opi- ςςς'lione & Vincomalo Coll. mense Iulio, hoc est biennio ante Vrbena captam decessisse Hydatius ac Marcellinus prodant. Igitur Olybrius post annos XVI quam Constantinopolim se contulerat, Romam reuersus cum Placidia uxore, opera Ricimeris Patricij, a quo erat reuocatus, recepit Imperium, atque Anthemium Aug. ompressit. Neutri tamen licuit victoria belli ciuilis diu laetari. quippe Fl. Ricimer Magister utriusque militiae, ex Consule ordinario,atque Patricius X v Kal. Septemb. post Anthemium occisum nono ac tricesimo die, aut ut Senator ait) X L mortem obiit: vir bellicosus quidem, ac paene tum solus in Italia Ducis nomine dignus; sed perfidiosus; fallax ; Decius; nec aliis, nec sibiipsi consentiens , dc ad conciliandum adimendumque Imperium potentia sua male usus. Olybrius autem allecto inter Patricios Gundiuaro, sororis Ricimeris filio, quem Senator Gundibatum , aliqui Gundibalum appellant, Romae v II imperij mense decessit , ut Marcellinus, Io

danes, & Cassiodorus Senator scribunt. Quare si verum est, quod Auctor Chronici ab Ioanne Cuspiniano editi ait, Imper. Anthemium Festo dc Marciano Coss v Idus cccc- Iul. periisse, eodemque anno Olybrium Aug. Romae X

Kal. Novembr. obisse: credere conuenit ante tertium

mensem quam Anthemius interficeretur , Olybrium Imperatorem appellatum esse. Ex his intelligitur errare

Paullum,qui in Historiae Miscellae libro XV tradit Clycerio correptis apud Rauennam insignibus Imperat

riis Olybrium Imperio expulsum. Placidia Augusta cum filia, quam ex Olybrio habebat, paucis annis post

viri mortem Constantinopolim repetiit, atque a Zenone Aug. Leonis successore honorificentissimἡ accepta, habitaque est. quo ei nomine gratias per legatos egit Huneticus Celserici filius Rex Vandalorum, cui soror Placidiae Eudocia nupserat, S rogatus a Zenone ac Nobilissima Plaeidia Carthaginensi Ecclesiue permisit, ut

quem vellet sibi Episcopum ordinaret. mentionem eius

256쪽

G8 RERvM FRANCICAR Mfacit Simplicius Romanus Episcopus in epistola ad Ze-

cccc. nonem Aug. Illo Cons. misia, in qua Placidiam Nob,

V l imam inam vocat. Olybrij & Placidiae filia, quam

Zeno Princeps Theoderico Valameris filio daturum se uxorem seopondit, si Theoderico Triari j bellum inferre voluistet; fuit Iuliana Nobilissima Patricia, a Paullo in libro X v Historiae Miscellae dicta Illustrissima femina : nupta Areobindo Duci ac Patricio , Areobindi Gothi, Magistri militum , Patrici j , atque Consularis

nepoti, quem Catholicarum partium virum anno sexto

, xii. post initum Consulatum Paullo & Musciano Cossplebs Constantinopolitana, odio Anastasij Aug. Eutychiani vel Theopaschitae, Imperatorem facere voluit. Iuliana autem tanta fuit pietate, tantaque constantia, ut Basilicam Beatae Mariae exstruxerit, neque ei a Timotheo Patriarcha, ac ne ab Imper. quidem Anastasio

persuaderi potuerit, ut actis Synodi Calahedonensis damnatis, Eutychetis Presbyteri & Αbbatis sectam sequeretur. Haec est Valentiniani Aug. neptis Iuliana, quam Cyrillus Monachus ad magnum Sabam Mon chum in suburbano Rufini ad Calchedonem morantem XXII imperi j Anastasij anno crebia venisse scribit. Chronici Alexandrini Auctor tradit Olybrium Romam missum a Leone Aug. inuitum & coactum a Romanis, Imperium recepisse: & ex Placidia uxore lulianam filiam tulisse, quae Areobindo postea nupserit, eique Olybrium minorem futurum Consulem genuerit. falso enim supradictus Auctor Areobindum Iulianae Virum, Arcobin dum maiorem fuisse scribit,singulari cere ecc- tamine in Perside inito illustratum , quem Asturio dc - Protogene Cosis decessisse ex Marcellino cognoscitur. Falso item Areobindi & Iusianae filium hunc csse Oly-

ccc brium tradit, quo Consule Zeno Aug. obiit, cum normioriVi. nisi Iustini principatu Consulatum inierit. Anthemij & insequentium Imperatorum principatu florebat Arbogestes Francus in Gallia, Arigij claris limi ac ditissimi viri filius, Romanis fidus: praeeratque A

gustae Trevirorum, quam urbem Meroueus paucis ante annis direptam M incensam diffidens ab se teneri

257쪽

L I A ER QUINTVS. 2Iypos reliquerat ) ubi successor Iamblicho Metropolitae Episcopo voce publica destinabatur. Arbogastis nobilitatem; spectatas belli domique virtutes; resgionem; sanctitatem; verecundiam; urbanitatem; fortitudinem ; iustitiam; temperantiam; elegantiam sermonis Latini, consuetudine & familiaritate cum accolis Barbaris, hoc est cum Francis minimc corruptam Apollinaris Sidonius Arvernorum Episcopus Epistolarum libri Iu epistola X v IIcelebrat. eumdemque Auspicius Tullensis Antistes Ecclesiae magno Arbogasti Magistro

militum, qui ante annos LXXX Imperatores interemerat, & fecerat, anteponit. Ex Auspicij ad Arbo astem virum Spectabilem Comitem Trevirorum epistola versibus trochaicis tetrametris scripta pauca quaedam pOnere opera pretium duxi.

Pater in cunctis nobilis fuit tibi Arigius,

Cuius tu famam nobilem aut renouas, aut supera PSed tum honor, eius est; eis sque, tibi permanet. Congratulandum tibi est, ό Treverorum riuitas, gua tali viro negeris, antiquis comparabili. De magno origo semine defendit sevi nominis rone virtutis eius est, ut A Castra legitur. Scribantur in annalibus huius triumphi pariter, Sicut oe οὐ 'Uti junt, quem sesia memorauimur. Sed hoc addami meritum huic, qui vere maior est, Luod Christi nomen inuocat religioni dedit uae. Fuit in armis alacer ille antiquus, verum esse Sed infidelis moritur, re morte cuncta perdidit. LM autem noster renuus, belligerosius, inclytus, Et quod his cunctis maius est cultor diuini Numinis. Tum etiam Francos, & Vesigothos societatem coluisse, Euricumque Regem Sigismeri cuiusdam Francoru Regis filio nam in Francia uno eodcmque tempore plures regnabant) filiam suam velut pignus pacis nuptum dedisse auctor est Sidonius, qui in epistola III libri VIII scribit Euricum τictorem cum Barbaris ad Vacalim trement, bus faedus iunxisse: dc in epistola IX tradit senes Sicambros, hoc est Seniores Maioresve natu Francorum, legatos de pace ad Euricum Burdigalam venisse, capillo

258쪽

RERvM FRANCICARUM uti victis mos erat) pone verticem simamisso. Sigis merem quidem Regium iuuenem, siue Regalem, cum iret in Praetorium futuri soceri, filiae cius in matrimonium petendae causa, visum a se Sidonius dicit: incessisse autem pedibus medium inter suos pedisequos

atque cursores, agasonibus instratos phaleris gemmatis equos ducentibus : fuisse flavo capillo ;iore rubicundo ; candido corpore; Cocco, serico, & auro cultum; comitatum Resulis, ac sociis, quorum vestitum, habitum , armaturamque supradictus Auctor ita describit, nomen Ut gentis non tam praeteriisse, quam superuac neum existimasse videatur. Sed non possum non mirari, quod Francos, quos nunc Sicambros; nunc Cattos appellat, in Francia veteri inter Renumdc Albim tantum , nec Vsquam alibi ponat Sidonius: quasi Franci aetate eius nondum in Gallia sedem cepissent. Sic certe in Panegyrico Auito Aug. dicto Sicambros in ripa Reni collocat.

- Risuis in pocula fracte Sicambris

Rem tumens.

Et in eodem Carmine Attilae Gallias petenti Francos, accolas fluminis Victi, voluntarios expeditionis comites iungit: Bructerus, vivosί vel quem Vicer alluit unia,

Prorumpit Francus.

Sic ibidem post Valentiniani caedem Francos, qui prouinciam Germaniam primam, dc Belgicam secundam incursione vastabant, metu Auiti Magistri militum domum rediisse ait, Albimve repetisse.

- tuumque palustri e Ggat Albis aqua. a

Et in libello ad Imperatorem Maiorianum. Sic ripa duplicis tumore fracto Detonsus Vacalim bibat Sicamber. In Carmine etiam ad Consentium Narbonensem, virum Clarissimum, .qui Valentiniani principatu Consistorianus fuerat, & mox ab Auito Aug. sibi mandatam Palatij curam egerat, Franciae amnes appellat Sidonius Vacalam, Vicrum, Visurgim, Albim.

259쪽

Francorum oe peniti bimas paludes

Intrare , venerantibus Sicambris e Solis moribus inter arma tutus.

Sic demum supra Barbaros ad Vacalim Francos vocat: nihil ut in Gallia praeter insulam Batauorum inter Vacalem & Renum positam Francis assignare videatur, qui tamen sui alibi diximus in non contenti pagis Trania renanis, iam inde a Chlodione partem Belgicae secundae armi S occupauerant. quare etiam Sidonius ipse iv libri Iu Epistolarum epistola I, aetate sua Sicambrorum, Alanorum, & Gelonorum, qui cum Alanis in Gallia Honorij principatu consederant, stoliditatem a Gallis rideri dacit, ferociam timeri: & in epistola X v II ius Romanum in terris Belgicis m Renanis pridem abolitum

ait, ac sermonem Latinum .Francos Sidonius nunc Cattos, nunC Sicambros appellat,secutus veterem Iuvenalis

Scholiastem, qui Cattos, & Sicambros gentra Germanorum siue Francorum interpretatur.Ceterum feci,ut apud

Sidonium in Panegyrico Auito Aug. dicto, ubi Nicer

erat Alamanniae veteris vltra Maenum fluuius in Renum exiens , mutata Vna littera Vicer poneretur: & in

Carmine ad Consentium Tuncrum flumen omnibus Orbis situs de Historiarum Auctoribus ignotum similiter in Vicrum mutaui. Est autem Vicer Franciae Trans-renanae amnis, opidum sui nominis attingens, influe noque in Oceani ingentem sinum vel aestuariu , vulgo Zuiderseum, hoc est paludem Austrinam dictum: quem a Claudio Ptolemaeo in Germania inter Renum & flumen Amisium positum,vitio exemplarium Vidrum pro Vicro appellari, & hodiEque Vectum vocari animaduerto. Leone Aug. V solo Consule post interregnum, quod δper menses I v diesque XI v fuerat, Rauennae III Nonas Martias hortante Gundiuaro Patricio Glycerius ex Domestico Imperium arripuit iniussu Leonis Aug. quem ob id Marcellinus & Iordanes dicunt T rranni more, σpraesiumtione magis quam electione Caesarem factum.

Eodem anno pl. Leo Augustus, cum Zenonem generum suum, Consularem dc Patricium virum, ex Co-

260쪽

22.2.

RERvM FRANCICARvMmite Excubitorum , dc ex Comite Orientis, Vel potius sui quidam dicunt ex Magistro militum Orientis consortem imperij facere voluisset, atque repugnante plebe Constantinopolitana esset inhibitus; Leonem eius filium, ex Ariadne filia nepotem suum, Augustum

appellauit. Quamquam Ioannes Zonaras a Candido Isauro dissentiens scribit Leonem maiorem Capiti Leonis nepotis sui admodum infantis diadema imposuisse, propterea quod Zenonem hominem deformi corpore ac sacie , animo autem longo turpiore ac deteriore, nequaquam Imperio idoneum existimabat.

Tum etiam missimer, Wandalarii filius, minitharijR gis nepos, eius, qui apud Senatorem in libri XI epistola

I mendose Munitaurius vocatur; malameris &Theo-

demeris Regum frater, patruus Theoderici, qui postea Regnum Italiae occupauit; Rex partis Ostrogothorum

summa rerum omnium inopia compulsus emigrauit finibus inferioris Pannoniae , quam post Attilae Regis mortem annis fere XX beneficio Marciani Aug. cum fra tribus possederat, atque in Italiam venit, moxque ibidem moriens mi dimerem filium reliquit superstitem 'cui Imperator Glycerius datis muneribus & mandatis persuasit, ut quemadmodum Beremundus Thorismundi Ostrogothorum Reguli filius antea fecerat, in Gauliam, ubi tum Euricus regnabat, proficisceretur, dc cum

Vesigothis hominibus eiusdem dc sanguinis Sc linguae

suas. vires iungeret. Similiter Theodemer, ab Iordane Theodemir; a Senatore Theudimer dictus, maior frater Vidimeris, Rexque maioris partis Ostrogothorum, cui Imperium Orientis depopulandum sortito obtigerat, solicitatus a Geiserico pecunia cum suis inferiore Pannonia decessit, transit6que amne Savo Naisum occupauit, quod opidum Ptolemaeus Dardaniae; recentio res Auctores Daciae Mediterraneae attribuunt. inde per

Vlpianum ingressus Thessaliam, Heracleam & Larissam

prouinciae eius urbes capit ac diripit, atque Thessalonicam caput Illyrici Orientalis oppugnat: quam cum facile recepturus videretur, Leo Aug. per Hilarianum Patricium muneribus datis pacem redemit, iunctoque

SEARCH

MENU NAVIGATION