Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LIBER QUIN Tvs. 233 Hydatius) anno X v post Honorij mortem , hoc est ς LTheodosio X vi de Fausto Coss. occupauerat, Regnique sedem delegerat. unde a Damascio Carthaginensium Rex appellatur. Victor Tununensis Episeopus magno errore decessisse Geisericum scribit XL regni anno Rusticio&Olybrio Cois. qui est annus XXX v III post ad- ccc uentum in Africam Geiserici, ante eius obitum XIII. Idemque Huneri cum Geiserici filium regnauisse annis VII mensibus v I,& tamen Zenone Aug. III Consule cccc-

obisse dicit, id est anno xv post Consulatum Rusti ei j μημ' η'&Olybrij. Mortuus est autem Hunericus Theoderico& Venantio Coss. cuius regni annos V Victor ad Gun- YYIJ V thamundi successoris eius duodecim annos adiunxit, ut in trium insequentium Regum annis digerendis

temporum ei ratio constaret.

Post Gundicarium parentem sirum apud gurgundiones regnasse Gundiucum, &Chilpericum in libro II idiximus. e quibus Chilpericum Andreas Duchenius Gundiuci filium, fratremque Gundobadi fuisse falso tradit: cum Auiti principatu, nimirum anno LXI ante Gundobadi interitum, Chilpericus una cum Gundi uco iam in Burgundia regnaret, ut prodidit Iordanes. Gundiucum autem vel Gundeucum Fredegarius Gundiochum; Ado mendose Gundoueum; Gregorius Gu diuicum appellat, ac genus eum duxisse ait ab Athanarico Rege Teruingorum Gothicae gentis, qui populares Christianos variis suppliciis affecit, dc Regno expulsus a suis, Constantinopoli Theodosio maiore imperante decessit: quo tempore Teruingi cum Taifalis in Dacia vetere Transdanubiana ; Burgundiones in Germania sedes habebant, alteri ab alteris multis magnisque regionibus ac fluminibus diuisi. tamen Agathias quoque Burgundiones nostros, Burgaziones gentem Gothicam vocat. Gundi uco I V fiiij fuerunt Gundobadus; Godegisitus; Chilpericus, vel Hil pericus; &Godomarus, qui & Gundomarus , ac Gotemarus dicitur. Hi post patris patruique mortem circa initia repni Odoacris apud Burgunὸiones regnare coeperunt: cum iam Cun-diucus 3c Chilpericus regiones ripis fluminis Rhodani

272쪽

Aratisque proximas, quas Magistri militum ipsi a Bar

bacis ante defenderant, & in potestate Imperatorum Rom. retinuerant, post euersum Occidentis Imperium

egentcs praesidij nec inuitas Sapaudiae suae adiecisse iit. Hos fratres excepto Chilperico Chrothil dis patre Arianos cum popularibus suis fuisse videtur indicare Greiagorius initio libri III Historiae. quippe Godegi silum,

Gundobadum, & Codomarum Haereticos vocat, atque

ob haeresim Regnum simul de animas perdidisse ait, non omissurus Chilpericum eorum fratrem, si & ipse Arianus fuisset. Circa idem tempus eadem, qua BurgundioneS, Occasione inuitatus Euricus Vesigothorum Rex per Hispaniam & Galliam longe lateque Regni terminos promouebat. Auctor est Iordanes Gesseri cum missis ad Euricum&Theodernerem Reges legatis cum muneribus id egisse, ut Vesigothis Occidentem ; Ostrogothis Imperium Orientis vastantibus, ipse quietus ic a Leonis ac Zenonis insidiis tutus in Africa regnaret. Igitur Euricus Pompelonem , Gesaraugustam, Tarraconem, ac

totam Hispaniam superiorem sub ditionem suam subiunxit, reuersusque in Galliam Arelatum, & Massiliam Cr corum cepit, Sc victis Burgundionibus Veiigothici impexij aemulis, quibuscum postea pacem fecit, VLque ad Alpes Ligusticas, vel Maritimas fines Regni prolatauit. Auctor Appendicis, quae Chronico Victoris Tu- nunensis Episcopi inserta est, Anthemij principatu Io dane dc Seuero Coss. urbes Arelatum ac Massiliam a Gothis occupatas falso dicit. quippe Procopius in belli Gothici libro I tradit Odoacrem, quem, quod in iussit Zenonis Aug. in Italia regnauerit, Tyrannum appellat, iacentes inter Rhodanum & Alpes terras Vesigothis donauisse. Quo magis miror Gregorium in Histoxiaelibro II prodere prouinciam Massiliensem Chlodo-uci principatu sub Regum Burgundionum imperio fuisse. cum non solum Arelatum, Massiliam, Aquas Sextias , Forum Iulij, Antipolim, Diniam, Sanitium, sed etiam Auenionem Alarico Eurici dc Ragnahildae filio P ruisse ex Episcoporum, qui permissu eius Messalla Cos

273쪽

Agathae conuenere, subscriptionibus cognoscam: &cum apud Fredegarium in Chronico, atque in test mento Caroli Magni Prouinciam a Burgundia distingui animaduertam.

Quid rerum interea reuocatus in Galliam Childeriacus egerit, quot dc quantas victorias ex hostibus tui rit , quemadmodum usque ad flumen Ligerim Regnum protulerit, scire dissicile est. siquidem Greportus , cete-tique nostri Historici veteres paucis tantum memoriae prodidere ab Francis Coloniam Agrippinam eXpugnatam, adeo ut AEgidius multis suorum amissis ex urbe Iroiugeret: depopulatisque agris, qui intererant, Co oniam Augustam Trevirorum captam, & incensam esse: ac Childericum Regem Francorum magna manu ad Aurelianos, hoc est Genabum Carnutum contendisse, ibi proelia commisisse, agrumque urbis vastavisse. Sub id tempus Adouacrium, quem Cregorius Odoacrium, Fredegarius Odouacrum Saxonum Regem appellat,

nauibus Galliam petiisse, 6c flumine Ligere subeuntem

Iuliomagum, vulgo Andecavos dictum venisse, magnam in opido caedem fecisse, cognitaque AEgidi j morte ab opidanis dc finitimorum locorum incolis obsides accepisse. tum Paullum Comitem cum Callis, quos Romanos vocant, dc cum Francis auxiliariis bellum intulisse Gothis recenti victoria de Riothimo Britannorum Rege exsultantibus, atque ex eorum agro praedas

egisse. postridie autem eius diei, quo die Adouacrius Iuliomagum intrauerat, Childericum deimprouiso s peruenisse, interfectoque Paullo Comite, qui ei praeerat , Vrbem per Vim occupauisse: Adouacrium naue

profugisse. quamquam quidam auctores sunt Iulio- magum absente Adouacrio ab Chil derico captum) deinde ab Gallis proelio fusos, fugatosque Saxones insequentibus victoribus multos suorum gladio amisisse :insulas Ligericas, in quibus tamquam in stationibus opportunis aeponendae praedae causa hiberna muniuerant, cum magna strage a Francis captas euersasque esse.

postea Adouacrium Saxonum Ducem cum Childerico pacem ac foedus iniisse, dc iunctis ambos viribus in Ala-

274쪽

mannos, qui partem Galliae peruaserant, expeditionem fecisse: quibus victis Chil dericum Francorum Regem,

cum Samarobrivam Ambianorum reuerteretur, morbo

interiisse XXIV regni anno vertente , hoc est Placido V. C. Consule. Ceterum notare conuenit, id quod vetus Auctor Historiae Francicae tempore Gregorio proximus, Hinc-marus in libro de vita Remi ij , dc Sigebertus scribunt, Coloniam Agrippinensem dc Augustam Trevirorum a Francis captas supra dici, non ut putat Rorico Mon

chus in ab Chil derico. quippe Coloniam Agrippinam

Vbiorum, Chlo ueo regnante, Sigiberti senioris cognomine Claudi Francorum Regis sedem fuisse tradit Gregorius in Historiae libro II, quae urbs si a Childerico occupata fuisset, nemini alij quam Chlodoueo eius unico filio ac successori fuit haud dubie paritura. Ex quo intelligitur Coloniam saltem sile de Treuiris loquar a patre Sigiberti Regulo partis Francorum, dc propinquo Chil derici Regis expugnatam, ac filio cum

Regno relictam esse. Aurelianos autem Hinc marus de

Vita Remigij, Aimoinus ac Sigebertus, ab Childerico captos aiunt: e quibus Aimoinus prodit Chil dericum

apud Aurelianos pugnauisse cum Adouacrio Saxonum Duce, quem victum fustentemque persecutus Iulio- magum Andecavorum cum non reperisset, urbem ip sun expugnauisse Paullumque Comitem interfecisse,atque ita utque ad flumen Ligerim prolato Regno suo Amrelianos oc Andecavos capita gentium adiecisse. Et ita de Aurelianis videtur sensisse Gregorius: tametsi enim in libri I I capite X v III .tantum tradit Childericum ad Aurelianos pugnas commisisse: tamen in huiusce capitis inscriptione ait Gildericum Aurelianos; Admacrium Andecavos τοι sed ut intelligamus, quemadmodum Ad acrius Andecavos ceperit, sic oc Childeri cum Aurelianis potitum esse. Sa ones quidem & tum, & saepe antea modo soli, modo iuncti finitimis Francis, oram Galliae Belgicae, re Lugdunensis latrociniis infestaverunt, adeo ut in tractu Armoricano, & in prouincia Belgica II circa Cranno

275쪽

LIBER I N T V S. 237 nam & Marcos, quemadmodum Sc in insula Britannia,Litis Saxonicum ab his praedonibus populatoribusque

suis sit cognominatum. multique Saxones non contenti

praeda Gallican , iam abolito in partibus Occidentis Imperatoris nomine , in finibus Baiocassium consederunt, quos Saxones Baiocassinos Gregorius in Historiae libro V ac X appellat, & quorum pagum Carolus Rex Francorum, Ludovici Aug. filius in legibus Siluaci latis linguam Saxonicam vocat. multi etiam ex eadem gente in agro Namnetico sedem cepere, quamobrem Venantius Fortunatus in Carminum libro III Felicem

Namneticum Episcopum Saxones mansuefecisse , de Christianis mysteriis initiauisse scribit. Similiter Alamanni non contenti Sueuia & Raetiae parte maiore, transito Reno in finibus Galliae, quam incursionibus saepe vastaverant,consedere: agrumque Hebuetium,monte Iura ab Sequanis; lacu Lemano ac flumine Rhodano 1 Sapaudia dc prouincia Viennensi diuisum, armis occupauere, Alamanniamque appellauere. quorum Alamannorum Gallicanorum Servius Honoratus Grammaticus in Georgicon libri Iu versum CCLXX v III, re Isidorus Hispalensis Episcopus in . Originum libro IX mentionem faciunt: quippe scribunt populos habitantes iuxta Lemanum fluvium, eum, de quo Annaeus Lucanus loquitur, stacum debuerunt dicere) Alema o vocari. Servius autem Flauio Honorio imperante viguit, Vt appareat eius principatu Alamannos in agro Heluςxio iam sedem habuisse. Praeterea Gregorius Episcopus Turonicae Ecclesiae tradit Iuris deserta inter Burgundiam oe Alamanniam s hoc cst inter Sequanos, & H eluetios) sita urbi Auentico adiacere, qua in Alamannia eremoque Lupicinus ac Romanus fratres tria Monasteria statuerint. Hi sunt Alamanni, quos Fredegarius in Chronico, bello ciuili inter The taberium ac Theodoxicum germanos orto, cum Trans- iurensibus, id est cum Sequanis pugnauisse ait, dc a qui bus Aimoinus in Historiae libro I. ac Hugo Monachus pagos Helaetiorum incoli produnt.. Seuerino iuniore, dc Trocundo Coss regnare coepit L iii

276쪽

Ia XI.

138 RERUM FRANCICAR v MChlodoueus, Chil derici Francorum Regis filius , X vannos natus, cuius de nomine, quo nullum peius acceptum , aut saepius mutatum fuit, pauca dicenda sunt. Alcimus Ecdicius Auitus Viennensis Episcopus, Venantius Fortunatus presbyter in Carminum libro IX, dc quidam alij Chlodouechum Regem eum appellant. ipse in epistola ad Ecclesiae Gallicanae Episcopos post victum Alaricum missa Chlothouechum Regem se vocat .Similiter Episcopi, qui Felice Consule in urbe Aurelianis conuenerunt, Dominum suum, Catholica Ecclesia filium, Chlothouectam gloriosi mum Regem nuncupant. Idem apud Cassiodorum Senatorem Luduin; & apud Iordanem Lodolia Rex Francorum, utrobique corrupte tiro Luduui, & Lodoui dicitur. Certe in pnefatione egis Salicae Lodoueim pulcher, oe inclytur , in libello devita Romani Rotomagensis Episeopi Ludovius , no numquam in veteribus libris Clodouius, de cum adspiratione Hludouuius appellatur. Agathias Scholasticus in rerum gestarum Iustiniani Aug. libro I hoc nomen, quod ore Graeco concipi nequibat, corrupit, ocomissa littera una pro Chlothoueo Chlothoatum dixit. Paullus Langobardus, & Frecultas Lexoviorum Epia scopus Ludovicum vocant; Hincinarus quoque de vita Remigi j Chludouuicum, &Chlodouuicum, vel Hi douuicum, maximum omnium ante se Franciae Regum, fortissimumque; Sigebertus in Chronico Ludouuicum. Denique Imperator Ludovicus Pius ei ipsi Principi se cognominem esse ait apud Frodoardum in Historiae Remensis libro II, qui Auctor nunc Clodoueum; nunc Ludovicum, Ludouuicum, de Lodovicum nuncupat quemadmodum Herimannus in Chronico Ludouuicum, eumdem dc Chlodoueum magnum Francorum Regem csse, dicique non semel tradit: de Aimoinus in Historiae libro iv Chlodoueum Dagoberti filium, Hlodovicum etiam vocatum stribit. ex quo intelligitur Chlodoueos Francorum Reges a Ludovicis non magis, quam Chlotharios ab Lothariis distingui oportere. In Veteri stemmate , quod edidit Andreas Duchenius, Chlodoueus noster Childeuius appellatur, & Chlode-

277쪽

LiBER QUINTVS. 239rici, hoc est Chil derici, filius; Chlodebaudi nepos; Chludij, vel Chlodionis pronepos; Fara mundi abnepos ; Hlodmari frater; Hildeberti, Theoderici, de Hlotharij pater fuisse dicitur, nulla facta Merouei mentione , quem Chlodouci auum paternum fuisse constat. Hlodinarus quidem, qui Chlodouei frater ibi appellatur, videtur pro Chlodomere uno e quatuor eius filiis ac successoribus positus esse. Venantio de Theoderico Coss. Euricus Vesigoth IIi q. rum Rex XIX, vel ut quibusdam placet) XIIX regni sui anno Arelati, herede Alarico filio, excessit e vita: ruem Auctor Appendicis Chronico Victoris Tununens Episcopi insertae Leone Aug. III &Tatiano Coss. in- cccc. terfecto fratre Regnum inuasisse, ac Symmacho V.C. eeee solo Consule, hoc est undevicesimo post anno obiisse,

M tamen X v I tantum annis regnauisse tradit; Gregorius maiori errore XX VI I. Eo regnante Vesigothi leges scriptas habere coeperunt, apud quos ante mos maiorum pro legibus erat. Euricum autem, quem modo Eoricum, modo Euarigem appellat, non multo ante

quam interiret, Catholicos in Galliis, praesertim in Nouempopulana & utraque Germania persecutum esse in

Historiae libro II prodit Gregorius, truncasse pasiim de

Deo recte sentientes , Arianamque haeresim exosos: Clericos in vincula coniecisse : Sacerdotes partim in exsilium egisse, partim interfecisse: d Ecclesiarum aditus spinis obserari iussisse: exstare hodieque Sidonii epistolam ad Basilium Episcopum ea de re scriptam. Et ita quidem Gregorius loquitur : at Apollinaris Sidonius in supradicta epistola , qvie in Epistolarum libro VII sextum locum obtinet, tantum ait Crocum MSimplicium Episcopos sedibus suis expulsos , relegatosque esse : & apud Burdigalenses, Petrocorios, . Rutenos, Lemovices, Gabales, Elusates, Vasates, Convenas, Auscos, ac plerasque alias urbes, hoc est in Aquitania prima, Aquitania secunda, dc Nouempopulis inummos Sacerdotes morte truncatos, id est sua morte mortuos, nec Vllos Episcopos in defunctorum locum substitutos esse: desertas rusticas parochias: dc aut la-

278쪽

2 o RERUM FRANCICARvMpsa Ecclesiarum. culmina; aut valvarum cardinibus auulsis Basillicarum aditus vepribus obstructos e eamque Catholici flatus valetudinem occultam appellat, ac Euricum non tam Romanis urbibus, quamigibus ChristiGnis insidiaturum videri sibi scribit. Ex quo iudicari potest, qua fide Gregorio credere nos oporteat, qui sic

Auctores intellexerit. Geminam autem Germaniam V cat supra Gregorius utramque prouinciam Aquitaniam,

credo quod ab Vesisothis gente ut putabat in Germana teneretur: videturque imitatus more suo Apollin

rem Sidonium, qui prouinciam Lugdunensem primam in libri v epistola VII Ludunensem Germaniam appellauit, propterea quod a Chilperico priore, Magistro militum, S Rege Burgundionum gentis Germaniae possidebatur.

AEgidius Magister militum, atque Patricius, natione Gallus , moriens filium reliquerat superstitem nomine Syagrium, quem Gregorius Romanorum, hoc est Gaulorum, Regem, Fredegarius dc mitioinus Romanorum Patricium a Principem Romanorum Hincinarus appellat: quod forsitan nonnullas regionum urbiumque Galliae, quas pater eius in potestate Imperatorum retinuerat , post euersum Occidentis Imperium in formulam regni redegisset. In eum Chlodoueus, non ignarus occupati ab AEgidio paterni Regni, hereditarium odium exerce bat , dc claras Calliae Belgicae urbes ab homine Gallo tamquam aemulo imperij sui teneri indignabatur. Igitur u regni anno Decio & Longino Cossi coactis omnibus copiis, Ragnachario etiam Rege partis Francorum cognato suo a Camaraco accito, bellum Syagrio infert, ingressusque fines Suessionum diem pugnae locumque ab eo petit. nec Syagrius detrectauit certamen, victusque acie Tolosam ad Alaricum Vesigothorum Re. gem perfusit. Eo bello Chararicus Francorum Regulus accersitus a Chlod eo procul cum exercitu constitit, euentum proelij speculaturus, dc cum victore amicitiam conciliaturus: quae eidem postea causa exiiij fuit. Chlodoueo sub belli denuntiatione Syagrium deposcente, Alaricus metuens, neralienae cladis accessio fie-

279쪽

. LIBER Qv IN Tvs.' i iret, ut timere Gothis mos erat in vinctum legatis tradidit. quem Chlodoueus custodiendum vinculis,dum eius Regnum occuparet, deinde clam iugulandum curauit. ita Augustam Suessionum, Syagrij regiam, necnon Durocortorum Remorum,ut opinor,aliaque coplura opida& caitella imperio suo subiunxit. Accidit tum res digna memoria. milites Franci post spoliatas multorum locorum Ecclesias, apud Durocortorum Remorum vasa om nia, quibus ad res diuinas uti mos cst, in primis urceum ex argento maximum pulcherrimumque sustulerant. Cuius iactura motus Remigius Remensis Ecclesiae Episcopus quosdam homines ad Chlodoueum misit urceu suppliciter repetitum: quos Rex Augustam Suessonum 1equi se iussit. v bi praeda in medium collata cum urceum, Extra sortem,ac super partem suam ,postulanti ei dedisset exercitus,unus e militibus temeritatis ac impudentiae incredibilis elata voce simul ac bipenni urceum impulit, Regem in vas nisii sortis beneficio ius habiturum negans.&Chlodoueus quidem, mirantibus uniuersis leuitatem hominis ac cotumaciam, dolorem pressit, acceptumque vrceum Ecclesiae, unde erat, restituendum curauit: Ledinsequenti demum anno ostendit memoriam facti in ani. mo tuo non exoleuisse. Tum Fraci quotannis Kal. Mart. in campum armati dc ad bellum parati conuenire consueuerant, idque conciliu Campum Martium, & Martis Campum appellabant. quem conuent*m cum post Pippinus maior sexto regni anno in mensem Maium disserre ad colligendum populi fauorem maluisset, Campum Maium, vel Maν Campum vocare coeperunt. Huius modi Chlodoueus indicto concilio cum exercitum recenseret, singuli sque circuiret ac recognosceret, ad supradictum militem accessit: eiuς arma diu mulisimque inter manus versans negauit tersa, acuta, & ad pugnam habilia esse: securim etiam, tamquam hebes esset, de industria abiecit in terram. ad quam colli. gendam cum sese miles inclinavisset, elatam alte securim suam Rex inopinantis capiti infixit, adiectis etiam verbis: sic superiore anno urceum percussisti. ea caede Francos obsequentiores ac reuerentiores sui red-

280쪽

ditos, quod a bello vacabat , domum redire omnes

iussit. Ceterum notare conuenit Vrbis nomen, ex qua Vrceus raptus est, ab Gregorio omitti, quam urbem Fredegarius, Hincmarus, & Frodoardus Remos ii mine gentis Vocant. e quibus Hincmarus scribit Chlodoueum Durocortorum Remorum intrare noluisse, ne quam opidani ab armatis iniuriam acciperent : quosdam tamen Francorum insciente Rege v bem ingressos sacra vasa, urceumque abstulisse. Boetnio V.C. unico Consule Odoacer Rex Italiae R

gos domuit, de qua sente quae ex Eugepio aliisque didicimus, huic loco inserenda sunt. Rugi, Christiani quidem, sed Arianarum partium, Regibus Hunnorum paruere, & post Attilae mortem recuperata libertate, pars in Danubij ulteriore ripa contra Noricum consedere rpars Bi am&Arcadiopolim Thraciae urbes beneficio Marciani Aug. possedere. Apud priores regnauit Fl citheus, qui ab Ostrogothorum Principibus Theodemere & Widimere commeatum transeundi in Italiam petiit, nec impetrauit, ac non multo post decedentibus Pannonia Ostrogothis metu liberatus est. Flacitheo patri successit Feletheus, idem Faua &Feba dictus, cuius frater Fridericus, ut erat pauper, & impius, M

nasterium Seuerint Abbatis paullo ante defuncti dilipuit, atque intra mensem ab Friderico Fauae fratris filio

interfectus praedam cum vita amisit. Qua re cognita Odoacer, tametsi Arianus, indignatus spoliatum essu

Monasterium sanctissimi ac beatissimi viri, quem tanti vitium fecerat, nihil ut petenti denegaret, Rugis intulit bellum: Feletheumque Regem gentis acie vicit,&cum Gisia uxore, femina crudeli dc auara, captum in Italiam adduxit Boethi j Consulatu,nec multo post occidit: atque ob id a Iordane non solum Turcilingorum; sed etiam Rugorum Rex appellatur. Quamquam Paullus in Historiae Langob. libro I tradit Odoacrem fretum non solum Turcilingis, Erulis, ac Italis, sed etiam parte Rugorum iamdudum sibi subiecta, Feletheo bellum intulisse. Fridericus fuga salutem petiit, moxque hoste Rauennam reuerso, similiter domum rediit, ac Regnum

SEARCH

MENU NAVIGATION