장음표시 사용
281쪽
recepit. Quamobre Odoacer Aon ullam, vel Aunulfum
fratrem suum cum magno exercitu aduersus eum misit,& uniuersos opidorum Norici ad ripam Danubi j positorum incolas, continuis finitimorum Barbarorum incursionibus vexari solito ς, cum suis omnibus transferri
in Italiam iussit. Ita Norici sedibus suis emigrauere,&a ssignatos sibi in variis Italiae regionibus agros coluere. At Fridericus Felethei Regis filius iterum donio expulsus ad Theodericum Ostrogothorum Regem, quitum Nouas, Moesiae inferioris urbem, sedem habebat, perfugit, hominemque inquietum spe occupandae Italiae in bellum impulit, quod antequam exponam, Theoderici res gestas, ominis sabulis, quas Aimoinus & Ro-rico de eo finxere, ab origine repetere con enit. Theodericus, a Marcellino Valamen a Germanis scriptoribus Veronensis cognominatus,Valameris ; non sui
Iordani placet in Theodemeris Ostrogothorum Regis ex Erelieua pallaca filius , apud Leonem Aug. patris
atruorumque obses per annos X fuit. remimis aditos X v III aetatis anno Babat Sarmatarum Regem de- improuiso victum occidit: & patre patriusque mortuis Rex salutatur. tum ab Zenone Aug. qui praxiara eius opera in recuperando Imperio usus erat, Patricius creatur , per arma filius adoptatur, atque Magisterium militiae Pradentis consequitur , Consul etiam ordinarius cum Venantio designatur,& statua equestri ante fores Palatii positi honoratur. eidemque nihilominus Thraciam & Illyricum crebris incursionibus vastanti, r que suas sibi a Romanis ademtas bello repetenti, pars Daciae Ripensis ac Moesiae inferioris credita est , quam quinquennio cum popularibus tenuit, in opido Moesiae Nouis domicilio sibi constituto. tandem hortante cupiditate dominandi, re Friderico propinquo, Fclethei Regis filio, simul Zenonis insidiarum metu compulsus, persuadet suis rapto vivere alluetis, ut secum in Italiam proficiscantur: probatdque Imperatori consilio paciscitur sibi mercedis nomine, si Odoacrem vicisset fiduciarium Regnum Italiae, Zenoni, simul ac eo venisset restituendum, eaque res Zenonis Aug. decreto,
282쪽
bus copiis fiam enim sororem alteram, Theodemumdum fratrem, ac filium ex morbo amiserat) Moesiae inferioris vel secundat, & Daciae Ripensis finibus emigrat,&per prouinciam Moesiam primam iter in Pannoniam facit. ibi Gipedes cum Trasiti lavet Trapstila Rege transitum dare nolentes ad Vlcam flumen fundit: inde Noricum emensus, Alpes Iulias nemine prohibente transgreditur, dc apud pontem Sontij Odoacrem victum c cceeta stris exuit Probino & Eusebio Cossi iterum eodem anno in campis Veronensibus, Philippi Aug. Sabini Iuliani, & Maxentianorum clade nobilibus; tertio Lon-eeee gino II & Fausto Coss. Vesigothorum auxiliis adiutus si ad Aduam flumen, non ut mendose apud Senatorem legimus) ad Ducam fluuium eumdem reparatis viribus Occurrentem cruentis utrimque proeliis superat:
Faustumque Nigrum virum Illustrem Magistrum OL
ficiorum legatum ad Imper. Zenonem mittit petitum, ut eius voluntate ac permissu vestem regiam, hoc est purpuram sumeret. Interim Tufa Magister militum Odoacris, qui cum multis ad Theodericum transierat, iterum ad Odoacrem cum magno exercitu redit. qua rc
perterritus Theodericus muris Ticini se inclusit, subiaque omnes in munimentis urbis aliquamdiu continuit: inuitatusque ea occasione Gundo badus Burgundi num Rex Transpadanam regionem, quam tum Liguriam vocabant, maxima manu depopulatus est,& infinitam multitudinem captiuorum in Galliam adduxit. At Odoacer Rauennae obsessus ab Theoderico, Olybrioece e. solo Cos noctu eruptione facta, multis hostium caesis plurimos suorum, in primis Levilam Magistrum militum amisit: repulsusque inopidum cum per annos femme tres obsidionem fortiter tulisset, post multas pugnas , & omnia frustra tentata, nouissime accepta fide,&Thelane filio suo obside dato se Theoderico dedidit:
portisque patefactis post aliquot dies, magis ne res nouaret, quam ut Ostrogothi videri voluere) ob comparatas ullas insidias, contra religionem iurisiurandi in
283쪽
L i 3 ER QUINTV s. a. IIaureto Palati j Rauennatis manu Theoderici consocsus est Albino & Eusebio Coss. & eadem die eius filius,
propinquique, dc milites ad unum omnes cum liberis interfecti. Tum Theodericus cognita Zenonis morte, non exspectato Anastasij noui Principis consensu , ac legati reditu, ab exercitu suo Rex appellatus est: atque VIII post anno per Festu caput Senatus atque Patricium mitigato Anastasio, sibi ob praesumtum Regnum i senso, factaque pace, regia insignia dc omnia orname ta Palatij, quae Odoacer Constantinopolim deportanda curauerat, recepit. Vt appareat errare Iordanem ,
qui Theodericum tamquam Gothorum Romanorumque Regem, anno II I post aduentum in Italiam, interfecto Odoacre, Imper. Zenonis consulto priuatum p triumque vestitum regio insigni mutauisse scribit. cum V anno quam Italiam ingressus erat, nimirum Albinore Eusebio Coss. Zenone pridem mortuo Rauennam ceperit, & Odoacre interemto Rex ab suis sit consalu
Ita confecto bello Theodericus XVII Italiae prouincias; Pannoniam fere omnem, expulso ex urbe Sirmio Traserico Gipedum Rege Tramitae filio; Saviam; Dalmatiam ; Liburniam occupauit: Zc cum Gundobado Burgundionum Rege icto foedere per Epiphanium Trucinensem Episcopum, Τranspadanorum dediticiorum VI millia ab eo dono data recepit; bello captorum magnam multitudinem de publico redemit. Uxorem, vel sui Iordani placet) concubinam in Moesia habuerat, dc ex ea filias duas, Theodegotham natu maiorem, quam Iordanes Theudico donem, Procopius Theudi-chusam appellat; ac Ostrogothain. priorem Alarico Vesigothorum Regi; posteriorem Sigismundo Gundo-badi filio nuptum dedit: Amalafridam sororem suam, matrem iam ex alio viro Theodahadi, & Amalabergae, Thrasimundo Vandalorum Regi ; Amalabergam imiam Herminafrido Toringorum Regi collocauit. imitatusque Odoacrem, tertiam partem agri bello quaesiti popularibus attribuit, Vesigothoru principibus aequior, qui in diuisione agrorum Romanos, hoc est Hispanos,
284쪽
Gallos, atque Calla cos tertia parte contentos esse iusserunt. idem cum alias urbes praecipuis operibus, tum maxime Romam, Rauennam, Veronam, Ticinum palatiis, aquaeductibus, porticibus, thermis, muris, amphitheatris, similibusque monumentis partim nouis , partim refectis exornauit, dc in opportunis locis castella constituit. patrici6que & Hypatio Coss. Vrbem
cum intrauisset, Senatum populumque Romanum a Zenone dc Anastasio multum sibi commendatum ad Palmam auream allocutus, quaecumque priores Principes Romani statuerant , se sanctissime obseruaturum promisit; Circensesque dedit; dc plebemc XX millia modiorum frumenti quotannis accipere iussit e publico. tum Flauius Theudoricus, vel Theodericus Rex appellari coepit, ut docent litterae duae ab eo ad Synodum Palmarem missae Rufo Magno Fausto Avieno Consule. leges quoque seuerissimas, salua Iuris ciuilis, quod publicum appellat, reuerentia, Barbaris ac Romanis seruandas uno Edicto complexus est. Quo magis miror Procopium in rerum Gothicarum libro I tr
dere nullam ab Theoderico eisisque successoribus latam legem 3 praeterea nullum magistratum aliis quam Romanis datuna esse; eisdEmque permissum, ut quotannis ab Imperatore Consulatum peterent. quippe Ariger num, Sunt, tuadum, Marabadum, Dudam, ali6sque Gothos homines, ut ex nominibus ipsis intelligi potest, Comito, hoc est Iudices fui si e Cassiodorus Senator docet , & Felici a Theoderico; Paullino ab Athalarico Consulatum delatum. &Tolum Patricius Senatui urbis Romae scribens affirmat nualtos Senatores ad Consulatus, ad Patriciam dignitatem, atque Praefecturas sua apud Theodericum Principem suffragatione promotos. Praeterea Ennodius ait Theodericu Curules ct abeas, hoe est Consulatus in Patricias etiam di itates aut natura, sid est nobilitati) aut moribus dedi p. nemo ut dubitare debeat, quin Theodericus, de Athalaricus eius ex Amalasventha filia nepos atque succetar eadem
omnia fecerint, quae Imperatores facere Consueuerant.
Ceterum Ostrogothoi post Attilae Regis mortem be-
285쪽
neficio Marciani Principis in Pannonia Sitiniensi, deinde in Illyrico Orientali sedes habuisse , antequam in Italiam proficiscerentur, auctor est Iordanes. a quo Paullus in Historiae Miscellae libro XI v, Constantinus Porphyrogeniaetus in libro de regendo Imperio, dc Nicephorus Callistus in Ecclesiasticae Historiae libro XIV dissentiunt, scribuntque Ostrogothos primum in Pannonia; post permissu Theodosij minoris undeuice- ccce- sinum imperij annum agentis in Thraciae finibus co sedisse, atque annis LVMI LXI dicere debueruntὶ ibi fuisse, tandem iussu Zenonis Aug. ductuque Theoderici Patricij Imperium occidentis, nimirum Italiam , finitimasque aliquot prouincias occupauisse. Hoc loco arguendi iunt Theodorus Magnostes , dc Ioannes Z naras, o quibus prior una cum Cedreno Theodericuna Regem Italiae Asinum , posterior R gem appellat : cum non Theodericus aut Ostrogothi in Atiica, verum Vandali dominarentur. Sed tempus est ex Italia in Gallias,&a Theoderico ad Chlodoueum nostrum transire. Paucis post annis,quam Syagrius ab Chlodoueo fuerat interfectus, Toringi, Germana gens, in agrum consinium sibi Francorum, hoc est ut puto) Cattorum incursionem fecere: obsides, quos ab eis belli deprecandi causa datos acceperant, cruciatos necauere: pueros neruis femorum ex arboribus suspendere: captiuas puellas plus ducentas crudeliter interemere, alias bigis nudas alligando, & pernicibus equis in diuersum iter concitatis passim distrahendo: alias praeacutis sui dibus in terram defixas super orbitas viarum distendendo, & grauibus plaustris per eas actis obterendo: depopulataque regione cum magna praeda domum rediere. Quo nutio Cnlodoueus grauiter pro rei atrocitate commotus X regni sui anno Olybrio solo Cos. Renum tra- cccc. duxit copias, ac Torinsis intulit bellum, victisque post agros igne ac ferro emi se vastatos tributum imposuit, non ut ait Gregorius) suo cos imperio subiunxit. Eodem anno Zeno Aug. mortem obiit, vir libidinosus ι deses; Theoderico Triarij, ac Theoderico Valameris,
286쪽
: 8 RERUM FRANCICARUM Ostrogothorum Regulis, Thraciam ac Illyricum vexantibus obnoxius; et Eutychianarum partium occubtus adiutor; Longino & Cononi fratribus suis, ac Sebastiano cuidam Praefecto Praetorij, rapacissimis hominibus addictus. Huius Principis ingratus animus atque perfidia a nemine satis argui potest. plerosque enim,
quorum ut defectione expulis, sic transitione restit tus ipse in Imperium fuerat, Cruenta morte remuneratus est. Armatum quidem, ab aliquibus Armatium re Harmatium die tam, Basilisci Tyranni consobrinum, Consularem virum, Magistrumque militiae Praesentis per Honodi in Toringum, Magistrum militum Illyri-
Corum, occidendum ac discerpendum curauit: Basiliscumque eius filium, admodum puerum, quoniam id patri promiserat, in urbe Nicaea Caesarem, ac mox tamquam liberata fide sua ex Caesare Lectorem fecit, Cyzicenorum postea futurum Episcopum. Illum vero popularem suum, quem alij Hellum, alij Ilionem appellant, Patricium, Consulem, Magistrum ossiciorum,&Magistrum militum Orientalium factum, cum impulsu Verinae socrus & Ariadnes uxoris interimere voluisset, ut maturius a se descisceret, excitauit, ac tandem in P pirio Isauriae castello per Theodericum Valameris Ostrogothorum Regem captum cum Leontio Tyranno Capite truncavit. Verinam Aug. socrum, quae primo
pro Basilisco fratre, mox pro ipso genero suo steterat, multis petitam insidiis, in urbe Ciliciae Tarso, deinde in supradicto Isauriae castello custodiri iussit, & ibidem
in exsilio mori coegit, ubi Leontio Patricio purpuram circumdare ac diadema imponere ab Illo compulsa est. Denique cognito unum e Silentiariis Imperio & coi iuge sua potiturum esse, ratus destinari Pelagium virum praestantissimum ac sapientissimum, ab Silentiariorum Schola ad Patriciam dignitatem promotum, cuius Opera Theodericum Triari, filium, Gothorum Foederatorum Ducem a Constantinopoli armatum auerterat, tuo
sit in insula Panormo insontem strangulari, tamquam successorem suum occidere, aut fati legem immutare posset. Cedrenus ait Pelagium Patricium, quod Zeno
287쪽
LIBER QUINTV s. 2 9 nem ius violantem libere argueret, & Longinum Caesarem creari nollet, ab eo vita priuatum. Suidas, nescio quem Auctorem secutus, scribit Zenoni Principi duas uxores fuisse, priorem Ariadnen, Leonis iunioris Aug. matrem; posteriorem Arcadiam, Historicis Graecis LatinIsque ignotam, cui statua Constantinopoli posita sit: filium quoque, admodum arrogantem , qui adolescens torminibus ex intemperantia contractis ante patrem decesserit. Ego Candidum Isaurum veterem Historicum sequi malo, qui Zenoni, postquam priorem uxorem quaecumque illa fuerit) ex morbo amiserat, riadnen a Leone Aug. in matrimonium datam esse tradit. Mortuo Zenone, cum Longinus, eius frater, bis Consul stupris SI rapinis infamis, ac inuisus, Imperium affectaret: Ariadne Augusta Leonis Principis filia, quae fuerat Zenoni nupta, impulsa ab Vrbicio eunucho gratiosissimo, Senatu Sc exercitu consentiente, Anastasio Silentiario , necdum Senatori, diadema imposuit, eidemque quamquam sexagenario mox nupsit. at Isauri ex urbe Constantinopolitana omnes expulsi sunt, & Longinus Seleuciam Isauriae, unde erat, dimissus. ubi cum res nouas moliretur, victus, comprehensus, Sc Alexandriam in exsilium missus, Presbyterque factus paullo post obiit: ut tradit Zonaras. quamquam Euagrius dc Nicephorus Callistus a Ioanne Scytha victum eum acie una cum Theodoxo caesumque aiunt. Flauius Anastasius, in opido Epiri nouae Dyrrachio
genitus, cognomine Δί-ω, imperauit annos XXVII menses III. vir callidus, prouidens, mitis, Crebras ob
Eutychianam haeresim Constantinopolitanorum sediationes passiis, dc in bellis ciuilibus, quam in externis meliore fortuna usus. quippe & Isauros donatiuum ab Illo Tyranno ipsis auctum,& a Zenone inuito reconcialiationis causa concessum armis repetentes vi; & Vitalianum Ducem Foederatorum Gothorum dolo magis quam ferro feliciter exarmauit. At eodem tempore Bulgares, Pontica gens, Thraciam,& Illyricum; Persae Armeniam & Mesopotamiam, superatis proelio Roma-
288쪽
nis, securi vastavere: Hunni, portis Caspiis effractis, di Armenia maiore peragrata, Cappadociam, & Galatiarii depopulati sunt: Saraceni in Phoenicen,&Palaestinain. . erupere. Ceterum miror, quod Flauius Anastasius Dyrrachinus apud Baronium in litteris ad Senatum urbisi di xvi. Romae millis Petro V. C. Consule Germanicum inclytum, Alamannicum inclytum, Francicum inclytum se appellet; quibuscum gentibus non bellum ei, sed contra amicitia fuit: si verum est, quod scribit Gregorius, Chlodoueo Francorum & Alamannorum Regi Patriciam dignitatem ab Anastasio codicillis delatam esse. Haec de Imperatoribus Orientis transcursu dicta sint:
Gundobadus, Godegi silus, Chilpericus, & Godomarus, ut supra diximus) Gundi uco patri suo Bumgundionum Regi successerant , Regnumque inter se diuiserant. Non fuit fratrum diuturna concordia. Chibpericus enim & Godomarus aequa parte minime contenti Alamannos mercede accersivere, & Gundo badum
apud Augustodunum fusum acie Regno expulere. quicum apud amicos lateret, audito Alamannorum auxilia dimissa esse , fratresque suos securos victoria frui;
manu coacta in Burgundiam rediit: potitusque Vienna, quae tum Regum sedes erat, Chilpericum captum interfecit: Godomarum in turri quadam, in quam confugerat, vivum exussit: Chilperici uxorem oneratis lapide ceruicibus mergi in flumen; du6sque eius filios Capite truncatos in puteum abiici iussit. Filias Chilpericus ex coniuge duas susceperat. ambas in exsilium missas ait Cregorius: quarum maior nomine Mucuru-na, quam Fredegarius Sedeleubam Reginam, quidam Chronam appellant , mutata veste virginitatem Deo deuouit, & extra urbem Geneuam Ecclesiam exstruxit: natu minor Chrothildis vocabatur. Quamquam Auctor Historiae Francicae , aetate Gregorio proXimus, &Rorico Monachus Chronam in exsilium actam; Chrothi idem ab Gundo bado patruo suo domi retentam , educatamque dicunt: quam posteriorem Nicetius Rodhildem; Fredegarius Chrotechildem; Rorico
289쪽
mum Arianam sectam cum popularibus secuta erat,
deinde haeresin eiurauerat; sive potius semper Catholicarum partium fuerat, de Christo dc Spiritu Sancto.
recte sentiebat. quam cum vidissent legati, quos Chlo-.doucus Francorum Rex ad Gundobadum variis de rebus sepe miserat, admiratique puellae formam, ac prudentiam, regia stirpe genitam, dc Chilperici quondam
Burgundionum Tetrarchae filiam esse cognouissent, relatione sua Chlodoueum iuuenem in amorem virginis facile impulerunt. Itaque Chrothildem sine mora Chlodoueus in matrimonium petiit, missisque ob id legatis traditam ab Gundobado, quia negare non audebat, ac perductam ad se duxit uxorem ut ait Her annus J XII regni anno, hoc est Albino Sc Eusebio ecc Cos . cum iam haberet ex concubina Theodoricum, dc sicuti Iordanes, Paullus, ac Freculias tradunt) Α
defledam , quam alij Odel fledam; alij Angofledam; alij Anafledem appellant, Theoderico Italiae Regi nupturam. Gregorius tamen Sc Aimoinus eam Chlodo-
uel sororem ritisse verisimili hs dicunt: quippe apud Cassiodorum Senatorem in libri III epistola I v Theodericus Ostrogothorum Rex Chlodoueum Francorum Regem amem, ct cognatum, hoc est, uxoris suae fratrem ; se autem ipse patrem Chlodouei appellat, filium utique appellaturus, si gener eius fuisset.
Apud Scriptorem rerum nostrarum aetate Gregorio
proXimum, Roxiconem, ali6sque dicitur Aurelianus quidam Gallus, Chlodouei consiliarius, mendici habitum indutus Viennam ad Chrothildem venisse, eique anulum fidei pignus, & ornamenta sponsae conuenientia a Chlodoveo attulisse: quibus Chrothildis acceptis anulum in patrui sui inscientis loculum reposuerit, at que in nuptias consenserit. tum Aurelianum a Chlodo-ueo legatum ad Gundobadum missum esse produnt, qui Chrothildem sponsam sub belli comminatione peteret: in6Xque negante primum Gundobado, dc Aurelianum speculatorem appellante, deinde ubi anulum
290쪽
1si RERvM FRANCICALvxi Chlodoues imagine dc nomine signatum c locello suo
prolatum vidit, aegre annuente, virginem regiam legato traditam, dc ad Regem Francorum perductam esse: qui nuptias Augustae Suessonum confecerit, iterumque Aurelianum ad Guadobadum miserit res Chil- perici uxoris suae patris repetitum, abe6que, Consilium popularium, suadentium ne feroci homini ullam belli materiam praeberet, non sponte secuto, pretiosissimam supellectilem dc multum auri argentique receperit. Fredegarius Scholasticus, dc Aimoinus Monachus rem paullo aliter exponunt , nimirum Aurelianum assumto cum pera mendici habitu clam venisse ad Chrothi idem Genetiam Allobrosum, ubi una cum sorore exsulabat, MChlodouei mandata anulumque detulisse: quo illam accepto centum solidis, anuloque suo legatum donauisse, celeriterque Chlodoveo nuntiare iustae, ni per legatos quammaturrime ab Gundobado patruo suo in matrimonium peteretur, deducereturque, timere se, ne Aredij interuentus coepta destrueret. qua cognitare Chlodoueum missis confestim ad Gundobadum oratoribus Chrothil dis nuptias petiisse: cumque is consensisset, potentissimi Regis amicitiam hac amnitate se adquisiturum sperans ; legatos more princiae oblato solido atque denario puellam virginem Chlodoueo absenti despondisse : & ad diem nuptiis Cabilloni celebratis eam
a patruo Francis traditam, & in basternam esse impositam. quae comperto Aredium Constantinopoli reuertisse,duces ac comites suos festinare iter, ac se in equum
inserre iusserit. id consilium euentu felicissimum fuisse iquippe Aredio tale coniugium improbante, & Chro
thildem parentum mortem viri armis vlturam dicente Gundobadum sine mora ad retrahendam puellam equites misisse, qui basternam quidem vacuam, & aurum ac ornamenta comprehenderint, sed ipsam longe progressam consequi non potuerint. tum Chrothildem, cum Francorum finibus appropinquaret, comites rQ- gauisse, ut quantum possent extrema Burgundiae quo- . quouersus igne M ferro vastarent: quo facto Villariacum, qui est locus in agro Tricastino, ad Chlodoueum
