장음표시 사용
461쪽
Li AER OCTAVUS. 4τ3 utrimque copias , & tamquam in aciem descendere , moxque mutuo conspectu , & colloquiis placari : Rescique iure controuersias terminare , aut, si malint , ferro decernere iuberi, ne propter priuatas contentiones dc odia Respublica periculum adeat. tantum his aequitatis, illis modestiae, utrisque amoris patriae inesse. Ceterum saltum,in quem Chlotharius se abdidit, nomine suo appellat Auctor incertus, qui proxime a GregOrio res gestas Francorum scripsit, cum ait Chlotharium
in siluam confugisse Aretiunum , fecisse combros , hoc
est concaedes. Idem Chlotharium, Chlothari j magni ne potem , in pago Senonico victum acie a Theodorico Rege Burgundiae, per castrum Melodunum, atque Parisios Arelaunum siluam fuga petiisse dicit. ut appareat locum natura munitissimum fuisse, quo duo Reges perfugio sunt usi. Haec silua appellationem trahebat ex nomine proximae Villae regiae, quam Fredegarius Scholasticus in Chronico Aratiunum villam appellat, & apud quam Bertoaldum Maiorem domus Theodorici venatum esse prodit. Eam villam Auctor libri de vita Con- dedi Monachi si cum Arelaunum , hoc est villam fiscalem vocat , dc prope saltum Arelaunensem ponit, nec longe abesse ait a Belsinnaca insula fluminis Sequanae, quae insula sui invita Audoeni inuenio) ad cathedram Rotomagensem pertinebat. Quo magis ridiculus est Rimoinus , qui cum supradictum veterem Historicum nostrum legisset , nec intellexisset, Areuunum siluam in Aurelianum pagum mutauit, combro que loci nomen esse credidit. Indictione tu Basilius, vir Clarissimus; ultimus pri-i dixi uotorum Consul est factus. soli enim postea Imperatores cum imperio Consulatum inierunt, ne Cuiusquam aliusquam Principis nomen, imperiique eius & Consulatus anni actis adscriberentur. Eo Consule Heldebado Ostrogothorum Regi a Vita Gipede obtruncato Rugi, iam inde a Theoderico Ostrogothorum socij Sc commilitones, Erari cum popularem suum, potentissmum hominem substituore , cique purpuram inieccre. quo
post V menses interfecto , Ostrogothi Totilam Helde-
462쪽
num Regem salutauere , magni Virum nominis , magnaeque prudentiae, & in exsequendo nauum ac exsomnem, quo maiores nemo aduerim Romanos Cum pauculis res gessit. quotiescumque enim pugnauit , vicit, nec umquam nisi absens victus est , cum tamen Ostrogothi ex hominum millibus ducentis ad pauca millia redacti essent, aliis diuturno bello consumtis, aliis a Romanis in deditionem acceptis. taxo. Eodem anno Aurelianis Episcopi conuencre , cum ad alia Ecclesiae Gallicanae utilia statuenda, tum ad Francorum idololatriae reliquias abolendas. Concilio praefuit, statutisque primus subscripsit Leontius Episcopus
Burdigalensis : interfuere vitae sanctitate clari Antistites , Gallus Arvernorum Episcopus, Agricola Cabillonensis Episcopus, Firminus Vceticus , Eleutherius Autisiodorensis. Eodem Escupilionem Presbyterum misit Lauto Constantiae urbis Episcopus , vir sanetissimus,quem alij Laudonem, alij Laudum appellant. Numquam Gallia piissimorum Sacerdotum fertilior fuit. quippe praeter supradictos in Galliis circa ea tempora floruerunt Gregorius Lingonicus Episcopus, Tetricus cathedrae eius successor, Hilarius Gabalitanus, Nicetius Trevirorum Antistes , Albinus Andecavensis , Heychius Viennensis, Leubenus, vel Leobinus Carnutensis, Agericus Verodunensis. E quibus Lautonem , Leu-benum, & Agericum Francos tuisse indicant nomina.
12xιni. Post Consulatum Basili j V. C. anno II Hispani primum nostra arma sensere. Childebertus FrancorumRex,
oti j impatientia, & hereditario in Vesigothos odio impulsus, petendi Hispaniam impetum cepit, atque cum Chlothario fratre suo, cui paullo ante bellum intulerat, societatem iniit. Ambo Reges iunctis exercitibus per Aquas Tarbellicas ad summum Pyrenaeum peruenere, montosque transgress Hispaniam intrauere,& Iturissensium ac Pompelonensium agris vastatis, Caesaraugustam , Vrbem opulentissimam , ad ripas Iberi fluminis positam obsedere. Opidani, Francos diuina ira in se inrausios esse cum intelligerent, de sententia Epi-
463쪽
Deum placare constituunt; ciliciis velantur; tunicam Vincenti j Martyris ferentes, psallentesque muros urbis Circumeunt. matresfamilias atratae, crinibus sparsis, dccinere foedatis, pectora plangentes, tamquam Coniuges suos efferrent, chorum virorum sequebantur. His visis
Childebertus & Chlotharius primum se subsque diris& cantionibus impugnari putabant. deinde cognita re ex agresti quodam , qui exceptus fuerat , timentes ne Deum paterentur aduersum, si tam pios incolas oppugnare perseuerarent, obsidionem soluerunt, dc vastata maxima parte Hispaniae usque ad Minium flumen Callaeciae, cum ingenti praeda, quae tum pro stipendio Francis erat, in Gallias reuerterunt. Nec plura Gregorius de ea Childeberti expeditione scribit. Auctor rerum no strarum, tempore Gregorio proximus, & qui eum transscribere solet, Aimoinus,& Regino adiiciunt, ambos
Reges agrestem supradi etiam in urbe remisisse, per esimque ad se Episcopum euocauisse: qui ad Reges venerit; α munera utrique, in primis Childeberto petenti stolam Vincenti j Diaconi & Martyris dederit. ita Chil debertum obsi fionem soluisse , reuersumque Lutectam Parisiorum , Ecclesiam Beati Vincentij nomine illustrem, in qua eam stolam poneret, exstruxisse. Quod videtur confirmare Gregorius ipse, cum ait Basilicam B. Vincentij a Childeberto aedificatam. Fredegarius in Epitome duas Childeberti expeditiones confundit, dc
ab eo Amalaricum Regem apud Barcinonem tum occisum dicit, qui ante annos XII fuerat interfectus. Ab
Historicis nostris non dissentit Hispanus Auctor Appendicis Chronico Victoris adiunctae , qui tradit post Consulatum Basili j V. C. anno II Francorum Reges V per Pompelonem Hi anias ingresos, Caesaraugustam me-nisse , eaque obsessa per tres ales, omnem fere Tarraconensim prouinciam depopulatos esse. Sive Chlotharius Guntharium , Chramnum , & Charibertum filios secunt in Hispaniam duxit: Regum autem filii Reges appellabantur siue potius, quod non raro alias accidit, nota numeri deprauata eli parua mutatione ex
464쪽
16 RERUM FRANCICARUM ii Regibus V sunt facti. At ceteri Scriptores Hispani fuses fugat6sque esse a Vesigothis nostros memoriae tradunt. e quibus Isidorus in Chronico prodit Theudem Vesigothorum Regem Francorum Reges quinque, Casaraugustam obsidentes, omnemque fere arraconem
fem prouinciam depopulantes, miso Duce Theud A sorti ter debellauisse, atque a Regno suo non pace sedarmis ab
re coegisse. Sic autem Rodericus Toletanus Archiepiscopus, & Lucas Tudensis rem gestam aiunt, atque hoc modo fabulam fingunt: Francorum Regibus piis Hispaniam ingressis,&Tarraconensem prouinciam vastantibus V esigothos duce Theudi scio obices Hu nia, hoc est angustos aditus,&artiissimas montium fauces interclusisse , Francorumque exercitum prostrauisse. sed eumdem Ducem,victum precibus atque ingenti accepta pecunia , reliquis hostibus unius diei noctisque spatio viam fugae dedisse, ceteram turbam, quae intra id tempus ex angustiis euadere non potuerat,a Vesigothis interemtam , & sicut ait Iordanes, Francorum insidiosam calumniam Hi stantis expulseam esse. Quasi copiae Francorum ,
praesertim ultima necessitate in virtutem versa,iter armis patefacturae non fuerint, & per fauces quantumuis validisVesigothorum praesidiis occupatas erupturae.aut quasi Theudisclus sine proditionis infamia, capitisque sui
periculo exitum Francis auro venditurus fuerit, dc hostem, quem inclusum opprimere posset, emissurus. Dum haec in Hispania geruntur, in Italia Totita, qui& Badulla, Ostrogothorum Rex, verse Marte, secundis proeliis , dccrebris oppugnationibus urbium Romanos fatigabat. Qua occasione usum Theodebertum Regem Francorum,auer Totila in Romanos, belli praemia intercepisse , & maximam partem Liguriae, ac Venetiae,& Alpes Cottias sine labore ac discrimine tributarias fecisse in libro III scribit Procopius, neque aut Romanos propter imbecillitatem virium id prohibere potui csc, aut Ostrogothos ausos esse, ne duobus bellis implicarentur. Ostrogothis vero nihil in Venctia, praeter Brixiam , Veronam, & paucas alias urbes , Romanis m Titimam oram possidentibus, superfuisse i atque inter
465쪽
LIBER OCTAVvs. 427. Francos,&Ostrogothos conuenisse, ut quanidiu ipsi Romanis bello premerentur, utrique his, quae haberent,
quiete potirentur, nec alteri alteros armis lacesserent:
de si Romani vim Italiae finibus excessissent, suis virique prouinciis ad suum arbitrium imperarent. Neque tamen Procopius, quorum opera in occupandis supra' dictis regionibus Theodebertus usus est, Ducum men'tionem facit. Hi fuere, ni fallor, Buccelinus, nationa Alamannus , a Theodeberto Alamanniae praefectus , quem Graeci Buti linum, dc Buselinum vocant, Hamin gus , dc Lanthacarius. Sane apud Paullum in libro II rerum Langobardicarum, de apud Almoinum dicitur Theodebertus, ex Italia reuertens in Gallias, Luccei num Ducem cum Hamingo alio Duce in Italiae reliquis. se , qui Buccelinus, omni paene Italia populata , prae dam ingentem ad Theodebertum deserendam curauerit. Verisimilius tamen,& Procopij narrationi conuenientius Gregorius, aliique nonnulli Buccelinum in Italiam a Theodeberto missium , ic eius ductu minore
Italiam sic Gregorius Liguriam, ac Venetiam appellat
captam fuisse tradunt. Sed cum iidem, tum Fredegarius,&Sigibertus magna securitate ex duabus Buccelini expeditionibus unam faciunt, & ad veritatem multa addunt : Buςcelinum nimirum totam Italiam, ac Siciliam armis occupauisse: magnaque earum prouinciarum partim spolia, partim tributa Theodeberto misisse : ac saepe Beliarium , quem oblid Imperator Iustinianus regredi Constantinopolim iusserit, cepe Narsem, variarum Gentium auxiliis mercede conductis fretum, acie vicis se. itavi res a TStila Rege Ostrogothorum gestas Buccelino attribuisse videantur: quem Regem Iordanes re Procopius auctores sutit. I anuem Magistrum militum,
Bessam Patricium,Vcrmmpivitas qe alios proeliis supe inuisse; de postquam Iustinianus b*lli Persici metu, ac
maxime Antoninae precibus motus Belisanium iterum reuocauisset, totam Italiam suo imperio 2biecisse ; ini Siciliam transiisse, opes insulae secundo anno, quam eo. Venerat, cXportauisse ;& Sardiniam , as Corsicam recepisse. donec Narsei, adductisi in Italiam Langobard
466쪽
rum , & Erulorum auxiliis , magnaque Romanorum copia , Totilam numero imparem fudit, dc interfecit. Ceterum cum Alamanniam ,& Sueuiam, Liguriamque ac Venetiam Theodebertus tenuerit, non dubito, quin Raetos etiam, ac Vindelicos, inter supradictas prouin clas sitos, vectigales habuerit. siue Viligis Alamannox dimittens Raetiis simul Theodeberto cessit: Raetia enim cognomine prima, dic Raetia II, seu Vindelicia, attributar tum Italiae, Theoderico Ostrogothorum Regi paruerantὶ siue potius Buccelinus ex Alamannia profectus, omnibus eius tractus nationibus subactis, quas Ostrogothi bello Romano fracti tueri non poterat, Francis per Alpes Raeticas iter in Italiam patefecit. Quam ob causam Procopius in libro II belli Gothici Mediolanum, Liguriae metropolim, quae urbs Raetiae proxima est, Imperij Romani propugnaculum, Germanis hoc est Francis in alii ue Barbaris , nimirum Raetis , Alamannis, Burgundionibus,stipendiariis Francorum, oppositum appellat. & Agathias in libro I ait Theodebertum Alamannos, ecfinitimas gentes, scilicet Raetos & Vindelicos, sub imperium suum redegisse. i5xiviii. Post Consulatum Basilij V.C. anno VII Flauius Iustinianus Aug. Langobardis , Audoino tum Regi parentibus, Noricum opidum , & complura vicina castella ac loca Pannoniae, multum praeterea agri, ab Erulis antea beneficio Imperatoris Anastasij possessi condonauit, ut ait Procopius. Est autem Noricum opiadum Pannoniae, veteri cuidam Auctori Expositionis totius orbis notum , affirmanti Pannoniam riuitates m ximas, Sirmium, oe Noricum habere. Quod notaui, nequis eo nomine aliquam agri Norici urbem a Procopio significari existi aret. Siquidem Baioarij, quos Iordanes Baio baros appellat, qui ut ait Paullus Langobardus J Noricorum prouinciam habitabant, sub imperio Francorum paulld post mortem Chlodouei esse coeperunt. Certe Theodoricum eius filium, cum in urbe Caritalaunis esset, Maioribus natu, viris sapientibus, & legum peritis antiquarum, adhibitis, Leges Francorum, Alamannorum, dc Baioariorum, adhuc in usu tantum
467쪽
LIB. ER O Ct Avus. 429 ae more positas, litteris mandari, ac corrigi iussisse praefatio Legum earum docet , quas postea Chil debertus Sigiberti filius retractauit; Chlotharius minor absoluit; Dagobertus auctas & emendatas squales habemus)berto posteriore, Francorum Rege, Chlothari j maioris
nepote, apud Baio arios Regem, hoc est Ducem constitutum esse. Denique apud Fredegarium dicitur Dagos bertus Bulgares, ab Abaribus ex Pannonia expulsos ad IX millia , dc agrum petentes , in Baio aria hiemare , deinde eadem nocte omnes cum coniugibus di liberis interimi iussisse. Et quoniam coepit Baloariorum mentio , notare conuenit Garibaldum & Tassilonem pro Ducibus Baisariorum Reges a Paullo Langobardo, de ab Aimoino , ac Sigiberto vocari: c quibus Tassilonem idem Paullus Ducem Baioariorum , ut Sc Theudebe tum, melius appellat. Baioariis autem Ducem praefuisse, a Rege Francorum constitutum, docent Baioariorum Leges , itavi is eligeretur a populo, Rex auctor fieret : nec quemquam in Ducatum recipi consueuisse,
nisi Ducati ΦAgilologorum familia genitum , hoc est, ab Agilolfo quodam, veteri Baioariorum Duce, vel Rege,
deducentem genus. A Regibus enim Francorum Ba-ioariis suisse concessum, ut quem ex Agilolfingis fidelem sibi ac prudentem intelligerent, ipsis Ducem praeponerent. Agilolfingos, propterea quod1ummi Principes erant inter Baioarios, laesos quadruplam satisfactionem recepisse , Ducem vero tertiam insuper partem Eam gentem Aiglolfingam a Fredesario in Chronico dictam inuenio , cum ait quemdam e Proceribus, ni is
to Austrasiorum Rege ob superbiam dc rapacitatem interemtum esse. In supradictis Legibus reperitur, si quis Ducem occidere voluisset, aut hostes in prouinciam, opidumve aliquod prouinciae inuitauisset , ei conuicto vitam dc fortunas eripiendi Ducem habuissse potestatem .i milites intra prouinciam a disciplina desciscentes , ac rixas cientes, pecunia velimorizaa
468쪽
3o RERUM FRANCICAR v MDuce esse multatos. Episcopum , quem Rex constia tuisset, apud Regem , vel apud Ducem reum postulari consueuisse. Si Duci, qui nec surdus, nec caecus esset, quique adhuc exercitum ducere, inter suos ius dicere, dc a Rege imperata facere posset, filius per superbiam& stultitiam Regnum , hoc est Ducatum adimere voluisset, paterna hereditate eum exclusum fuisse , nihil aliud habiturum, quam quod motus misericordia Rex, aut pater ei dedisset , amb6sque eumdem 'in exsilium
mittendi potestatem habuisse , itavi si patri superstes
vixisset, a fratribus sua parte priuaretur. sin fratres non haberet, aut ipsi , aut cuilibet alij Ducatum conferre
Regi liceret. Si quis dicto audiens non fuisset Duci ,
euocatusque ad eum non venisset, vel signum eius, anulum , aut sigillum contemsisset, X v solidis multari solere , & imperata facere cogi. In eisdem legibus ut Regis ; sic & Ducis V sorum , nimirum Baioariorum fit mentio , Ec Comitis uti in Alamannia fiebat sub
Duce per prouinciam iura reddentis. Dux, qui hominem liberum , nullius capitalis criminis reum, in seruitutem asseruisset , X L solidos fisco inferre, totidemque
homini dare, ac praeterea libertatem bonaque restituere iubetur. idem si audax , contumaX , leuis, proteruus, superbus, ac rebellis fuerit, decret imque Regis contemserit, Ducatu Rege accepto tamquam indignus priuatur. Ceterum ut ad Langobardos reuertar , cum ab an-iax Lvisi no XI v belli Gothici, post Consulatum Basilij v II, quo eos anno in Pannoniae finibus a Iustiniano collocatos ait Procopius, ad annum II I Consulatus Iustini iuniori, Aug. quo tempore Italiam occupauere, anni sint non amplius XXII : facile iudicari potest falso Paullum ac Sigibertum scribere Langobardos in Pannonia annis X LII sedes habuisse , in eaque Audoinum Langoba dorum Regem annos XVII, Alboinum XXV regnauisse. x xLym Eodem anno post Consulatum Basilij VII. Theudis Vesigothorum Rex a quodam ex industria insaniam simulante in Palatio confoditur , anuum regni agens s ptimum decimum. Et successitTheudissus Dux,a Gre-
469쪽
LIBER OCTAVUS. 43igorioTheodogi situs dictus, is a quoChildebertum Francorum Regem vietiam,&ex Hispania expulsum aiunt: regnaui que annum Vnum, menses sex. Hic ob adulteria ac caedes inuisus, inter cenam cereis derepente exstineus, a coniuratis interimitur. Circa id tempus Totilam Ostrogothorum Regem legatos ad Francorum Regem misisse ait Procopius, filiamque eius sibi in matrimonium petiisse. sed legatos re infecta esse dimissos, aspernante conditionem Rege Francorum, ac negante Totilam Italiae Regno potiri, aut umquam potiturum esse , qui urbem Romam paullo postquam ceperat amisisset, & 'uaesita retinere non posset. Quam ob causam Totita cum Vrbem iterum, prodentibus Isauris, post Consulatum Basilij anno 1,x . VIII occupavissct , ne squod antea Belisarius fecerat semirutam ac desolatam restituerent hostes, Dequei tarciatque ac munirent, eam ab Romanis simul & Ostrogothis coli habitarique iussit. Et ita quidem Pr copius in libro III belli Gothici scribit ; omista Regis
eius Francorum nomine , ut de quo loquatur incertum
sit. Quippe & Childcbertus Chrotbergam & Chrode-sndam filias habebat, &Chlotharius Chiodosuindam,
re Theodebertus Bertoaram . quae cum nubilis tum esse potuerit, dc cam Theodebertus non modo regioncs Italiae finitimas, sed etiam prouincias ipsas Italiae, Venetiam ; Liguriam, ac Alpes Cottias obtineret, inclinat animus , ut de Theodeberto ac Bertoara eius filia loqui Procopium credam. Cuius Bertoarae,& Baptist xij apud Mogontiacum ex eius voto a Sidonio Episcopo exstructi mentionem facit Fortunatus Presbyter his Versibus, Hanc tamen Antistes Sidoniuae extulit arcem, cui Domini cultum , templa nouando , foueri Struxit Eert arae voto complente Sacerdos , cua decin Ecclesia cordis amore placet. Catholica Fidei Vlendor, pietate coruscans, Templorum cultrix, prodi a pauperibur. Filia digna patris: te , Theodeberte, reformans,
Rexisti patriam qui pietate puris.
470쪽
Totita igitur Ostrogothorum Rex , vir maximus , dc qualis a Procopio describitur , filiae Regis Francorum quisquis fuit in nuptias nequaquam obtinuit, propter
ea quod Rex Italiae non erat, Romanis ex ea nondum prorsus expulsis. Equidem hoc Francorum Regis fatactu saepe miratus, animaduerti moris fuisse Merouei potasteris, filias & sorores suas solis Regibus collocare. non quod priuatorum affinitatem fastidirent: saepe enim ipsi formae magis, quam generis habito delectit, puellas
ignobiles, nec ingenuas matrimonio sibi iunxere i sed quod mulierum potentiam ex Virorum suorum digni . late pendere, dc quantum maiestatis priuatae nubendo Regibus quaererent, tantum regiae stirpis virgines imparibus iunctas amittere existimarent. Sic Theoderico,
postquam occiso Odoacre Italiae imperio potitus purpuram sumsit, Audesseda ; sic Chrothil dis Amalarico Hispaniae Regi collocata est. sic Theodeberti soror Hermegi scio, dc Radigeri Varnorum Regibus; Chlo dosuinda Alboino Langobardorum Regi; Beria Cha-riberti & Ingobergae filia Ethelberto Anglorum Cantiorumque Regi nupserunt. Sic Ingundis Sigiberti filia Hermenegildo nuptum data; Rigundis Chilperici Rec,
caredo delponsa est: quos ambos ut Ioannes in Chronico scribit in Leo uigildus eorum pater Regni consortes fecerat; Hermen egit dum parte etiam prouinciae donauerat. SicChlod uindam sororem suam,Flaui j Authari jLangobardorum Regis pactam, eidem Reccare do Regi , quoniam a secta Ariana suo exemplo Vesigothos abduxerat, Childebertus iunior promisit. & Theodobertus minor Adaloaldo admodum puero, quem vivo ac volonte patre Agilulia, praesentibus ipsius legatis, Mediolani in Circo Langobardi Regem appellauerant, filiam despondit. Denique nullam Merouei stirpe ortam reperiemus, quae e Regibus enupserit. Nisi forte Scaribergam, uel Caribergam quamdam, sororis Chlo- douei filiam , ab Arnulfo , Comite Urbis Remorum,
ac postea Episcopo ductam; aut Blithil dem, Anmerti, nobilis smi viri, Pippini Regis tritaui VXOrem , regia
