장음표시 사용
101쪽
Dg PRAEPARAT.reInquerant, suum ferunt iudicium, licet nobis ignotum. Dominus autem utrumque diem aeque nobis ignotum esis voluit ue hac quoqde parte declarans indulgentissimam erga nos caritatem. Etenim quum nunc videmus intolerabilem divitum ac malorum violentiam, quid secerent, si scirent, se diutius victu ros I Rursus infirmi; ut sunt plerique mortales, si certo scirent, se perventuros ad senectutem , huc prorogarent exactioris vitae studium. Rursus,si certum haberent, pauculos viret dies superesse, tristes dea is viverent. & ad multas actiones reipublicae frugiferas redis d. rentur segniores. Nunc hoc temperamento usa est supremi numinis providentia ut cunctis hominibus mors adeo sit certa , ut singuli non minus certo sciant, se morituros, quam sciunt, natos esse, utque nec summi nec infimi sit.bi possint vana spe blandiri. Rursus,
dies mortis adeo incertus, ut eum
Dominus nec sibi carissimis no-
102쪽
AB M o RT E M. tum esse voluerit. Ita que fit, ut impii minus laedant bonos: dc boni sie abstineant a malis operibus,.
quasi sint postridie morituri; si e incumbant bonis operibus , quasi diu victuri. Quid igitur sibi vo
lunt, qui ad chiromantas, astrolo gos, physiognomuntas, genethliacos, ventri loquos, numeros Babylonios,& magos, currunt, uisciant arvi modum 3 Clamat Ecclesiastes, Nescit homo finem suum;sed, sicut pisces capiuntur hamo, dc aves laqueo comprehenduntur,. sic capiuntur homines in tempore malo,
quod eis extemplo supervenit. ' Et nos ab his volumus scire finem nostrum, qui ipsi finem suum nesciunt i An, quod Christiis aeterna veritas nescire voluit, quia scite non expedit,invitoChristo distetita vanis h inibus ZAn Christianis placet exemplum impii Saulis 3 Quid autem illi profuit malefica, nisi ut bis moreretur λ sunt & ii quidem non mali j qui petunt a
Deo certum moltis genus. Orant.
103쪽
gs D a P R AE P A R A T. ut certos menses decumbant, quo vel hoc tempus impendant poenitentiae & consessioni. Sanctius est illorum votum, qui mortem Optant, qua minime molesti sint seis. Hoc enim ae caritate proficiscitur. Sed firmioris est filei, mortis genus ac spatium aegrotationis Deo committere. Novit ille quid nobis expediat; & quod
nobis est: optimum , dabit. Sunt innumerae mortis format ; Si tu his quaedam horribiles : sive quod subito necent, quod nonnullis in ipse accidit convivio: sive quod acerbos ac diutinos, habeant cruciatus, ut paralysis & ischiace: sive quod abominandam habeant speciem, veluti qui tenaci pituita pret focati nigrescunt: sive quod usum
linguae, mentisque sanitalcm, adimant, ut a poplexis, phuness, ac nonnullae febres, aliaeque peculiares, quae homines impellunt, ut se praecipitent, aut in puteum insibant, aut laqueo prae socent gur-tur, aut gladio se ipsos confodiant. Sunt
104쪽
AD MORTEM. 89 Sunt etiam morbi qui interiora mentis organa vitiant, quos vulgus daemoniacos appellat. Ne ex his quidem judicandus est: homo, quado Chu stomus monachum daemonio obnoxium amantissime consolatur. Quanquam ea mortis genera , quae manifestam habent speciem impietatis , Christianae pietatis est, deprecari, atq; abominari: Contra, quosdam videmus tam placide emori, ut obdormi'scere, non emori, videantur. Sed quaecunque acciderit mortis forma, nullus hinc aestimandus est.
Ne de iis quidem, qui ob commisen facinora dant poenas legibus, tia
cet mortem sortiantur infamem, temere judicandum est. Nam fieri potest , ut, qui ob excitatam sed iationem dissecatur in quatuor partes , migret in angelorum contu bernium : quum alius , in veste Franciscana moriens, ac religiose sepultus, demigret ad infer3s. Dominus est qui de his judicat. Va .riis modis suos exercet ac purgax
105쪽
so DE PRAEPARAT. Deus ; sed sui dixi) nulla mors beri debet, quam bona vita prae cesserit. Interdum, qui placidissime
expirant, demigrant ad aeternos cruciatus: contra, qui miserabili. ter torquentur, evolant in requie. Quidam optant plenam conse fionem ante mortem, supremam unctionem, dc eucharis iam ; non
dissimili lut appareti animo, atquc olim quidam prorogabant baptismum in. extremum usque diem, nec prius accersebatur . baptista, quam medicus profiteretur,in arte
cui parum esse praesidii. Quur semel optamus contingςre , quod quotidie a nobis fieri & debet &potesti O ptimum enim consilium ut quisque suam conscientiam prius, quam se, somno tradat, diligenter excutiat; δc, si quod crimen eo die commissum deprehenderit, tundat pectus, cumque lacrumis a domino veniam post utet,&, impioAta ope divina, certum semat propositum vitae correctioris.
Nec est quod quisquam hic dicati,
106쪽
AB MORTEM. Distineor variis negotiis scat. Ad rem tam necessariata pars horae sufficit. gum dicere, Peccavi, miserere. Et hoc satis est, siquidem dicatur ex animo. Nemo, somno se tradens, certus est fore ut expergiscatur. Quantum igitur discriminis est, in eo statu obdormiscere, in quo sinos opprimat mors, somni germana , dc soror, fratremque excipiat, in aeternum perierimus Tantum periculum brevissima cogitatione licet effugere. Quotidie apud Deum, apud lacerdotem vero, Dei vicarium, ter aut quater , aut pius, in anno, sincera consessione purgare conscientiam . plurimum attulerit tranquillitatis , essicietq; , ut morientem non admodum torqueat confessionis anxietas. Porro , quoniam in mortis articulo praecipuum solatium est Dominicae mortis contemplatio, ac totius Ecclesiae communionis, quae est corpus Christi ; profuerit ad utru- eali
107쪽
Da PRAEPARAT. actio subinde repetita transeat iaconsuetudinem , consuetudo iahabitum , habitus in naturam. Id fieri si, repurgata ab omni affectu peccandi conscientia, frequenter sumamus panem mysticum , ac de poculo mystico bibamus: quandoquidem noc sacramentum duo quaedam nobis commendat ; capitis eximiam erga sua membra caritatem 3 & membrorem inter ipsa secietatem arctissimam. Quicquid boni est in corpore, a capite Chri sto defluit: quicquid autem boni
est in corpore , membrorum o mnium commune est. Quemad-rnodum in corpore animantis, licet diversa sint membra, variis onsidiis destinata, tamen vita a capite proficiscens eade per omnia meminbra diffunditur , tam individua secietate, ut, quemadmodulia docet beatus Paulus,Isi doleat unu membrum, dolor ad omnia perveniat; si gaudeat unum membrum , gloria sit omnium communis e Nimirum hoe est, quod dicitur in Symbola
108쪽
An MORTEM. '3bolo Apostolorum: sanctam Ecelesiam, sanctorum communionem. Nec enim contractior est in corpore mystico Christi gratia, quam in animalis corpore natura. Religiose faciunt , qui, urgente
mortis vicinia, mittunt ad monasterium Carthusia noram,autrian cistanorum, ut orent pro laborante:sed essicacius solatium co- iret aegrotus, universam Eccleam esse pro suo membro solicitam. Quam autem Ecclesiam dico , quam beatam, quamquo numerosam Iocietatem dico , quae prophetas,quae Apostolos, quς tot
martyrum ac virginum examina, quae tot animas Deo caras complectitur Haec universa sodalitas pro unoquolibet Christi membro periclitante orat assidue, suisque meritis ac precibus laborantem sublevat. Neque vero tua reser quod non cerniter oculis Ecclesia. Nec animam tuam vides , cujus beneficio vivunt ac moventur omnia corporis membra. Non potest
109쪽
test esse pauper Ecclesia, quae tam diviti capiti conjuncta est, in quo habitat omnis plenitudo divinita- liis corporaliter: nec destitui potest ,
membrum, quod a tot sanctorum millibus sublevatur. Capitis caritatem ac beneficentiam erga nos praecipue testatur crux , pro nobis redimendis suscepta. Ha.
rum rerum memoriam ac vim nobis renovamus , quoties cum fide debitaque reverentia carnem Domini comedimus, ac sanguinem bibimus. Simulqire admonemur, universos esse unum corpus, qui eodem pane vescuntur, α de eoisdem bibunt poculo. Ne quis igitur despondeat animum, si mem. btuna est infirmum ac languidum, quum caput habeat omnipotens: neve sibi destitutus videatur, qHi . , totius Ecclesiae meritis precibusque sublevatur. Ad harum itaque rerum' contemplationes si quis in vita fuerit . diligenter exercitatus , in morte plus adferent solatii. Tuis enim suapte sponte oc'
110쪽
A o M o R T E M, current velut animo familiares. Proinde mea sententiai rem piam commenti sunt, qui Dominicae mortis historiam per certas horas partiti sunt, quo pueri consuescerent singulis diebus aliquam ii lius portionem commemorare cum gratiarum actione. Qui vero substituerunt Liturgiam de Virgine s ut rem non impiam excogitarunt , ita si fas est verum fateri vinum verterunt iis aquam. His rationibus optime fit , ne mors subitanea & improvisa nos opprimat. Deserendi liberi dulces, uxor cara, amici dilecti, agri culti, structurae magnificae, opes amplae. At miles Christi haec omnia negligere meditatus est. Cujus anim velut in praesidio corporis eXcubat, ad omne momentum expectans imperatoris classicum, quo subeatur inire praelium ; semper crethus ad illam vocem ; Dispone domui tuae, quia morieris, & nota vives. Corpus habet non pro do