장음표시 사용
81쪽
Ds PRAEPARAT. vel ex imbeeillitate naturae non
abiiciamus nosmet ipsos , sed sis
Christum intentis oculis etiam desperando spere f. ' Desperet licet caro, desperet ratio, tamen ex
ipsis inferis fides clamet ad Domiarum ; quemadmodum Ionas,jam deploratus, de ventre ceti clamavit& exauditus est. Nam & id commonstrat Psalmus, quum protinus adjungit: In tribulatione mea inqvocavi Dominum , & ad Deum meum clamavi ; dc exaudivit me de templo sancto suo. Dei tem plum Ecclesia est,h c est ara fidei, urbs fortitudinis nostret Sion. Huc si quis vel ab extremis inferis intendat clamorem viva adhuc scin - . Ergo quum universae vires hominis demersie ad inferos , fides tamen clamet cum beatissimo Iob : Etiamsi occidat me, sperabo in eum. Nam hoc est , cum fiduciae magistro Abraham contra spem in spem credere. Hare igitur tanta mala Domini bonitas nobis non mitigavit
82쪽
AD MORT EM. ιγ ac fregit tantum, ut, licet lacessant
ac territent, tamen extinguere non valeant, verum etiam extrema damna nobis vertit in opimum lucrum. Quid enim laedit peccatum adhqrentes Christo3 Quidὶ nisi ut, ubi abundavit peccatum, abundet
& gratia, & plus diligat cui plus dimissum est. Quid proficit Sara
nas , indesinenter incessens memin
bra Christi 3 Qui di nisi quod auget
illorum praemia , α illustrat coronas. Quin & ea mala, quae nobis juxta mortalitatis conditionem cu piis pari rer de impiis sunt communia , ne demptoris clementi vertit nobis vel in lucrum, vel in medicinam, quanquam heic lucrum est: in lucrum , si a peccaetis immunes ista toleranter ferimus, Domino gratias ageates pro mnibus: in medicinam . si quid residet in nobis , repurgandum vel sectione vel ustura,vel amaro pharmaco. Quo de genere sunt, morbus, paupertas, sonectus, orbitas, aliaque innumera , quibu
83쪽
ιs Da PRAEPARAT. . hominum vita est undique obsita. Haec si nos ad murmur, desperationem, aut bla*hemiam pertra hunt, Satanae fiunt instru menta, proque remediis fiunt venena. Sin ob id tantum perseruntur, quia vitari non possunt, quo animo complures , qui Christum ignorabant,
constanter cruciatus ac mortem pertulerunt, naturae sunt afflictio. nes. Sin ea tanquam de manu
propicii parentis obedienter atque
etiam cum actione gratiarum Iecipimus , reputantes quanto acerbiora eommeruimus, do quam dira
Chri itus innocens pasmas sit pro nobis commeritis , jam non sunt afflictiones, sed salubria remedia, aut coelestium praemiorum incrementa. Ille ic agendae gratiae indulgentissimo parenti, qui flagellat omnem filium quem recipit, interim mollibus ac brevibus remediis sanas ulcera nostra, ut parcat in futuro seculo: Heic laudanda Imperatoris nostri benignitas,
qui militibus suis subministrae virtutis
84쪽
AD MORTEM. 69tutis materiam, ut coronet magnificentius. Utrobique magnum est lucrum. Nisi lacte mediocre lucrum videtur, quum capitali morbo laborans devorat amara catapotia, levique ac tempor. aria molestia & mortis periculum effugit, & perpetua sanitatis dulcedine
fruitur: aut quum.miles, ob unius horulae confitetum , summas per omnem vitam opes. summosque honores, consequitur. Et hoc quoque pacto Dominus noster clem istissimus omnia pertrahit ad se, si modo ad signum illud in sublimi
propositum oculos intenderimus. Attrahit ad se omnia mala nostra, eaque vertit in lacrum nostrum Agloriam suam, quam nobis sibi. per fidem insitis communicat. Quid autem lucrifaciunt , qui, in rebus adversis oculos avertentes a Christo, Deo obmurmuratὶHoc ipiam. quod necessario perferendum est molesti , sibi conduplicant, vel decuplant verius,& pharmacum ma
le sumendo vertuat sibi in let3le
85쪽
o Da PRAEPARAT. tenenum. Haec nimirum est sublimis & essicax philosophia , ac mortis meditatio, in qua si sanus
ac valens diligenter fuerit exercuotus, hutic mors non opprimet imparatum. Ex his autem quae dicta sunt, colligere licet, quadruplicem esse mortem , spiritualem,
naturalem, transformatoriam, Se aeternam. Naturalis, emeparatio
animae a corpore. Spiritualis , est separatio Dei ab animo. Quem admodum enim anima est vita eorpori, ita Deus est vita animae. Haec peperit naturalem, quod ad necentitatem attineti ut est sanespia veterum Thelogorum opinio. Ex utraque nascitur mors gehennae, si coeant inter se mors spiritualis acri ors naturalis.Post mortem enim corporis non est locus poenitentiae. Superest mors qua trans mmamur ab imagine veteris Adae in
imaginem novi Adq; qui est Christus dominus. Haec est: separatio carnis a spiritu. Nec hic mediocris est luti, ne Des quidem ulla
86쪽
varet infirmitatem carnis nostrae.
Sed illius gratia in nobis occidi eveterem hominem,ut iam agamus
non spiritu nostro, sed spiritu Dei, nec ipsi vivamus, sed vivat in nobis Chtistus. H c selicissima morsan cuiquam ad plenum obtigerit in hac vita, nescio. Domini tamen liberalitas, quod nostrae deest imbecillitati, de suo su pplere dignatur. Haec mors expetenda eli,
summoque studio per omnem η1- tam meditanda, quem dmodum beatus Paulus scribit Corinimis: semper mortificatione Iesu Chri- sti in corpore nostro circumferentes, ut& vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Idem hortatur Colossenses : Mortificate membra vestra,quet sunt super terram. Non jubet erui oculos, aqe amputari manus , aut exsecari genitalia. Sed quae membra 3 Addit, fornicationem , immundiciem, libidinem, concupiscentiam malam, x axariciam. Vulgus hominum
87쪽
num luget mortuos : ac beatus Paulus Colossentibus gratulatur hanc mortem ; Moctui , inquit, estis , & vita vestra abscondita est eum Christo in Deo. Haec mors mater est vitae spiritualis, quemadmodum peccatum mortisipastualis patet est, atque etiam gehennae. Sed in his mortis genetibus prae potiere sese gerunt plarique mos
tales. Ad memoriam mortis corporalis quam inhorrescimus t Veteres ob id ipsum habebant invisam cupressum. quod in funeribus soleat adhiberi; M apium, quod eo
coronarentur sepulcra et nec hodie desunt . qui ad thuris odorem ditis execrationibuS utuntur, quod
ut arbitror hinc in funere fiat sus.fitus. At mors spiritualis horris bilior est sexcentis mortibus cerporis ; de ad hanc ulcro alacresque festinamus, gloriantes quum male fecerimus, & exultautes in rebus pessimis. Exanimamur, quum pe xiculum objicitur, ne anima corpus hoc miserum destituat, feli-
88쪽
AD MORTEM. I cius extrsi carcerem victura: quanto iustius oportuit exanimari, quo ties periclitamur, ne Deus aeterna vita deserat animam nostram. Domum,in qua defunctus est aliquis. funestam vocamus , & obturatis naribus praeterimus. Atqui sapiens iudicat, longe melius, ire ad domam luctus, quam ad domum convivii. In luctu natura contri stamur. Sed haec tristicia, quia secundum Deum est, stabilem in nobis salutem operatur , dum nos commonitos novissimorum revocat ad poenitentiam , nec sinit nos peccare in aeternum. Feliciter in-etersunt luctui, qui sic deflent mortem alieni corporis, ut incipiant se ipsos lugere , morte graviore exanimatos. Utrum igitur potius, amarum devorare catapotium, ut unius horae molestia lucrifacias perpetuam sanitatem; an in convivio bibete mulsum toxicum, quod brevi delectatiuncula mortem adferat 3 Sed harum rerum a multis adeo nulla habetur ratio, ut in lu
89쪽
DE PRAEPARAT.stris cantent ebrii, sibi plaudant qui fraude rem domesticam reddi. derunt auctiorem, triumphent qui
sceleratis artibus emerserunt ad honores. An non vulgus hominum, in deliciis ac voluptatibus carnis volutari, vocat vivere 3 At, qui sic vivunt, bis mortui sunt. Primum, quia spirituDei vacant; dein, quia iam tum filii sunt gehennae, Quemadmodum enim piorum, carne mortuorum, vita ad scondi ta est in Deo, apparitura simul cum Christo: ita in his, qui se carni dediderunt , abscondita est mors gehennae, quam circunferunt, apparitura in extremo judicio. Pecca.
torem in hac vita sola spes separata gehenna. Quandiu enim sphat homo,spes est veniet. Verum, etiam atque etiam videndum, ne spes, quae non proficiscitur a fide &caritate, det nobis verba. Sie sibi blanditur aliquis : Iuvenis sim; fruat hoc mundo. ubi ad senectutem venero, pietatem colam. At,
ο δεῖ , quis tibi promisit senectutem
90쪽
tem ' Alius , Dum storei aetas , in dulgebo genio. Ubi ducta erit uxor, incipiam esse frugi. quei scis, an perendie sis victurus' Est fortasse qui cogitet: Aliquando fiam monachus. ibi deplorabo vitassi male actam. interrim fruar mundo. Ut vita sippetat; quis tibi pollicitus est istam voluntatem, quae cupiat tro voluptatibus amplecti poenitentiam 3 An istam mentem sibi quisquam dare potest ὶ Ut ad cor redeat pec cator, sola Christi gratia praestat. Verum ille libere dat eam , quibus vult, & quando vult. Certe quod ad peccatorem attinet, jam nunc in gehenua est. An non prodigio se caecitas est, ut homo, qui in tan horribili statu fit, sibi diem prae tagar,ad quem velit resipiscerer cui,
in puteum delapso, aut in carcerem conjecto , lenta videretur Omnis educentium festinatio. E puteo statim inclamaret opem hominis in tantis malis constitutus, non protinus implorat auxi-