Tractatus Henrici Blyssemii Societatis Iesu De vno geminoque sacrae Eucharisticae synaxeos salubriter percipiendae ritu ac vsu, ad declaranda & confirmanda quaedam catholicae veritatis dogmata & veneranda mysteria, contra grauissimos aduersariorum er

발행: 1585년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

esuriunt se sitiunt iustilium. Vnde sapienter Augustinus Tractatαμε - assirmat, esurire& sitire secundum spiritum non diuer 'r δ'''sa, sed idem plane esse. In Sacramento vero Eucharistiae, Mem. cum res ipsa significata variis signis mutari non possit; superuacaneum plane iudicari debet, de signis siue speciebus contendere, si manducationem solam spectes; cum ab iisdem gratiae auxilium nullo modo, sed a Christo significato exspectari debeat. Neque vero intelia ligo, quare Christus di uersa ratione & multiplici modo repraescntatus, variis quoque modis gratiam largiri de beat; quandoquidem signorum varietas rcm signatam immutare omnino non potest. Etenim si praestantiali qua vel imagine, vel statua, vel speculo quempiam re- feras, non video quidnam magis gratiae ex uno, quam al- . tero signorum reportare possis. Duo quidem in hoc Sacramento signa. hoc est, panis & vinum, unam eandemque rem, scilicet Christum, diuersis modis desi-A gnant; sed ita, ut a re signata, quae in donorum distribu- tione minime mutatur, tanquam a fonte & origine. gratiae, hoc est, a Christo, non ab his duobus signis mi l. ctum Sacramenti sperare oporteat. Sed si tantopere

in hoc Sacramento dc signorum varietate contendi-

tur; quid est, quod ratio signi in Baptismate ab omnibus Christianis hoc tempore propemodum non . seruatur 3 Equidem si verissime & sapientissime Paulus

rationem Baptismi declarauit, cum Mat: st ratis 'fures, uta quicunque bapti uisismus in Chroti Iesu in mori i-.disdan; te qsus bapti rei ιmus ' Consulti enim seumus cum imper ar Baptimum in morum, ut quomodo Christus resurrexit a. imortuis per gloriam patris, itarenos in nouitate vita ambisI imus. Quid igitur est, quod & rationem Baptismi, di si gnum ipsuna contemnimus, omnino

232쪽

consepeliri, & cum Christo in mortem, quas immergi . debemus,ut in nouam vitam resurgamus; qiii dest, quod more veteri, Apostolico decreto, in aquas plane non ter mergimurr quid est, quod mortem, sepulturam, restiriectionem in signo Baptismi non lepraesentamus Si signa in Eucharistia plane conseruanda sunt,& retianenda; quid est, quod in Baptismo rationem & signi.& nominis, a Christo traditam , a priscis oc maioribus conseruatam, negligimus 3 Quid 3 nonne melius, &Christi institutioni accommodatius, imo vero sanctissimae Trinitati, cuius nomine nos baptizari opor tet, trina immerso respondet 3 Quptusquisque est Aduersariorum, qui trinam immersionem, a Chri sti dc Apostolorum traditione prosectam, obstruat 3 Si in Eucharistia signum sanguinis tantis viribus reseruan- dum ab omnibus contendunt; quare uniuersis imme sionem, eamque trinam, signum mortis,sepulturae,resurrectionis Christi & sacrosanctae Trinitatis retinen dum esse non decertant 3Si integritati signorum Eucha ristiae, dum una species sumitur, derogari existimant; an non pari ratione permagna Baptismi pars, ne dicam totus Baptismus e medio tolletur, cum, si verbum spectes, immersio in aspersionem mutatur3 Quare ergo iam non potius aspersionem, quam Baptismum nominamus 3 Imo vero, si ita religiosi Adueta Ad ris Asarij in hoc Eucharistiae Sacramento videri volunt,quids,mbos d. Ructoritate, vel aquam in vinum, in cer

hiismo. uisiam, in oleum & lac & omnem liquorem, quo ho mines immergi soIent, mutari posse censeant, vel certe aquam: Baptistat minini E esse necessariam contra ver-

bum Christi asserant 3 An quia in Baptismo aqua ni-mis stomacho cruda est, ideo abrogatur; vinum vero, quia

233쪽

, quia sapidius est retinetur 3Hoccine est sacrosanctam si- dem instaurare,&inuiolatam seruare,ut ubi praeceptum. Christi manifestum est de aqua, in Sacramenti Baptismi institutione conuellant: ubi vero nullius praecepti vesti- gium apparet,de communione sub utraque specie, manifestum praeceptum effingere&proclamare3 Ait Christus: siquis renat uerit aqua o Spiritusncto, nonpotens introire in reDum Dei. Hic de aqua &signo Baptismi, manifestam praecepti vim animaduertis. Nec est, quod noui religionis informatores, aquam in Baptismo non esse necessariam dicant, quod sola fides nos in promis., sione Abrahae saluos reddat.Apertam Christus aquae ne- cessitatem in Baptismo imponit. At vero in Sacramen- ,. to Eucharistiae speciem vini liberam relinquit. Ait Paul LasMm aeste,quotiescunque bibetis, in meam commemoratio--C0ς Mnem. Partem signi Eucharistiae in libertate Christianorum a Christo constitutam esse pronunciat; 'otiescum Ibidem.

enim biberitis, ait, facilem meam commemorationem. Vides -

igitur in Baptismo totum signum, hoc est,aquam praecipi,quam Aduersarij liberam volunt; vides signi parteiri in Eucharistia, hoc est,uini speciem liberam & sub conditione constitui,quam iidem Aduersarij praeceptam &mandatam asserunt. Sed rei te Christus aquam in Baptis- mo praecipit, vinum vero in Eucharistia liberum relin quit. Etenim non eadem aquae & vini, non cadem in a. quam mersionis&vini potus est ratio, non eadem hominum est natura. Aqua vero, cum raro desideretur,&immersio non sit ardua, nec difficilis praecepti necessita- tem imponiti vini autem, clim multis in locis magna sit, &-potum multi abhorreant , nequaquam mandatum admittere potest. de rectissime Christus, caminelemento aquae nullam excus ui posse intellige-

234쪽

Hom. 14.

ret,sgnum Sacramenti in aqua sub mandato eo, stituit, ut ait Chrysostomus; cum vero nec ubique vinum reperiri, nec uniueris vino uti posse,non ignoraret,in Sacramento Eucharistiae speciem vina ad libertatem Ecclesis, cui Sacramentorum minasterium commisit, reliquit. Ex quo prosectoAduersarios satis mirari neqμo, quamobrem apertum manifestumque Christi de Baptismi aqua praeceptum, leuiter contra Scripturas, adeoque contra Christi explicatum verbum contemnant, & ludificcntur3 Speciem vero vini in Eucharistia sine ullo Christi prςcepto,contra vini&hominum naturas, ma- datam effingere volunt. Certe ipsi lateri illud debent, sub specie panis gratiae largitorem, Christum natum de passum, in Sacramento tam suscipi vere, quam abunde repraesentari. Sed & illud intelligunt,nisi manifestae veritati resistere velint, nullum esse sine aqua Baptismi Sacramentum; a quo, cum aquam surripiunt,se nouis pla-nMaruis, simplicioribus Christianis imponere. Hici stam iracundiam mςam moderari non possem,nisi serio

meae patientiae modestiaeque terminos, me non excessurum dccreuissem. Summis enim contumeliis Ecclesiam Dei proscindunt, eam propterea male traducentes, quod scilicet speciem vini squae in Sacramento imperata non est, nec maiorem gratiae vim quam panis affert omnibus laicis non concedat: ipsi vero cum in ianua salutis,hoc est,in Baptismo aquam vel necessariam reiiciant,vel in quemvis liquorem contra expressum Dei verbum mutent, omnino reprehendi nolunt. Egregij vero Christi censores a nobis qualitatis sigili tantum Eucharistiae partem grauissimis querelis,ne dicam iniuriis, exposcunt,dc tamen illi Sacramentorum dc sormas, hoc est, verba ipsa Christi, plane uti fanaticas rationes exe-e , crant urb

235쪽

crantur;& materies, hoc est, signa ipsa integra reiiclem αλ; 4 tes pro ludibrio habent. Nos vero Christi mandato ob- is chrim /π- temperantes libentibus animis, & materiam aquam &-Christi hecessario in Baptismo adhibe mus;vt per ea vere Christi gratiam consequamur. In Sa- cramento. vero Eucharistiae Christum vere & integre sub specie panis,sicut Ecclesia tradit,suscipimus. Verula- tamen quando cruentum in cruce sacrificium incruento sacrificio repraesentare volumus, speciem vini etiam adhibemus; ut sic nullo modo integra signa, in t grumque sacrificium, aut Sacramentum Eucharistiae in nostrae religionis ritu desiderari possit. Quin imo in hoc sacerrimo Eucharistiae Sacramento, Christi corpus persectissimum sub una specie gratiae signum,dc eiusdem

gratiae caussam veneramur, atque eandem cum nostra . .

summa consolatione, speciom panis sumendo, Christum & natum,& mortuum, resurrexisse, & ad coelos ascendisse designamus & repraesentamus. Ipse enim&panis est, qui de coelo descendit, & granum illud stu - menti,quod mortuum in terra fuit, & per semetipsum Ioaritia multum nobis fructum, cundemque abundantem attulit; cuius certe ubertate, Christiani ii contenti & satiati ad vini speciem . in L spirare non debent. ab . l

236쪽

Ephes

CAPUT SEPTIMUM,

CONSTAT QUATUOR ASSER

TIONIBUS, QUIBUS DECLARATUR E C-clesiae potestas,quani a Christo vere concessam habet, ac sal briter exercet,in disponendis adlaphoris quae Christus Domianus neqtae praecepit,neque prohibuit,sed libera reliquit, ut ad , salutem fidelium pro temporum & locorum ratione, tum etiam hominum maiori utilitate constitui &variari possint, cuius generis sunt festorum celebrationes eiuniorum indictiones,diuini cultus, caerimoniae,ac varii ritus Baptismi,Eucharistiae,aliorumque

Sacramentorum.

ASSERTIO PRIMA.

Ecclesia Praepossitis tradita a Deo potestas Q, quapossint in rebus dubiis fidei iussicium, ac in adlaphoris leges nouas ferre, s latas

pro temporis ratione corrigere,ves visum melius fuerit,abrogare.

Ts i verissismum certissimumq; sit,Christum tanta vi,tantaq; virtute, pro uniuersa Eccle. sia sua sponsa Deum Patre oralle, quatenus ita sanctificaretur & in veritate cofirmaretur,ne Vnquam erraret,ut exauditus fuerit pro sua reuerentia; sic tamen ascendit in altum, ut etiam peculiaria ες - -

dona daret hominibus, ne cum sanctificationem suam in medio populi sui in perpetuum daret, plane Ecclesia consuta haereret, ac quiuis gubernandi & docendi munus sibi usurparet, Proinde dedit quosdam Apostolos, c a quosdam

237쪽

quosdam Prophetas, alios vero Euangelistas, alios amiem pastores,&Doctores, vesic omnia Vnu membrum ira inime apparerent; sed in diuisione gratiarum minustrationum dc operationum, idem in Ecclesia spiritus, idem Dominus, idem Deus haberetur. Vnde quamuis tali corpori Ecclesiae Christus benigne dc liberaliter Ron , .. Ecclesia' - sine errore credendi dc bene vivendi gratiam tradiderit, '

-zz tamen singularia docendi administrandique dona, ne-

nec euia. que singulis, neque confuse, sed ut omnia cum summo

ordine fierent, quibusdam singulariter distributa esse voluit. Hoc ipsum summa Dei sapientia intelligebat,

dc ratio totius corporis Ecclesiae requirebat; quae etsi ipsa uniuersa certa fide formaretur, singulae tamen, eius partes regendi, aut docendi, non haberent potestatem. Sed solum eae, quibus datum est nosse myste- Mattiui, ria regni coelorum. Episcopos vero Spiritus sanctus. posuit regere Ecclesiam sitam: Illis, tanquam verE tC- Actotii... - stibus praeordinatis a Deo, manifestum Christus se se , cit, non populo, non turbis, ad quos sine parabolis Actorui non loquebatur, quibus eiusmodi minime donata est Milikt.. potestas, utpote, quae praepositis suis subiacere debent, quos Dominus tanquam se audiendos praecepit, qui, LR ut ' Cyprianus ait, Apostolis vicaria ordinatione suc- a cedunt. Et ante eum ' Irenaeus, qui successionem ha- epi's.

bent ab Apostolis: reliqui enim, qui absistunt a principali successione, dc quocunque loco colliguntur, suspecti habentur, vel quasi haeretici, vel scindentes. Vbi igitur charismata Domini posita sunt, ibi disicere Oportet veritatem, apud quos est ea quae est ab Apostolis successio. Ac proinde Augustinus Ptina

tes multitudinis quaerendos iubet, 'iin cathedra AEFista unitatis, in qua posuit, Christus doctrinam veritatis.

238쪽

ιι ab his potius de his isteris aliquid discam;quis non ent,dLstendum omnino esse nescirem. Et quoniam in iis, quae ad Deum pertinent, natura stulti sumus,stulto autem ni

hil optabilius,quam sapientis consilio regi; & quia inter sincerissimam sapietiam Dei&stultitiam hominis, medium quiddam est hominis sapientia, ideoque homini stulto ad imitandum salubriter,nihil est homine sapiente propinquius: Ideo sapientissime Apostolos, Doctores& eorum succe res, Episcopos & Sacerdotes, lu- mundi,salem terrae,& testes veritatis usque ad ulti

mum terrae constituit; ut omnes intelligerent homines,

Episcopos dc Sacerdotes diuina sapientia ad docendum dc gubernandum esse donatos, quam ipsemet Christus de se proferebat,quando lucem se mundi esse dc testimo Io,,. r. nium perhibere veritati diceret. Quamobrem, ne olim legibus prudentissime statutis populus,quem elegerati sapientia dc religione imbuendum per consuetam opi- nionum vanitatem dc stultitiam a vetitatelaberetur, tutissima praesidia, Pontifices Sacerdotesque constituit,a quorum doctrina dc sententia, tanquam sua propriad

pendere alios voluit,ac ne in errores ducerenturiapienteradmoduna praecauit. Atque hoc ipsum grauissimis verbis eidem populo hunc in modum ad nostram inso Deuti l . mationem imperauit: Si Hoscio'amboum apud te M. dictum esseproslexeris mersanguinem osanguinem, eatismo eatismopramo non lepram,oiudicum inter portas tuas videris verba variari GV cstascendeadsicum,quem elegerit . . a minmmWtamve irata cer MezLeuiticionem,

239쪽

gem eius , querisi sententiam eorum, nec declinabu addem E. Aia tram,neque ad laturam. ui autemsuperbierit nolens obedia . . tempe- re sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo decreto iudicis morietur homo illa, o auferes malum de Inriel: cunctini populus audiens timebit , ut nultas deinceps intumescat superbia. Vides hic, sacerdotes, arbitros &iudices certos a Deo definiri, certo in loco constitui, certa successione demonstrari, qui insipientes erudire, qui dubios &ancipites de Dei Voluntate informare, subiectos populos per communicatam sibi diuinitus sapientiam regere debeant. Hos sub poena acerbis ii marmortis audiendos esse imperat; quandoquidem ad omnem controuersiam fidei,& caerimoniarum tollendam , omni sapientia, eaque diuina praeditos & orna---λυ, tos esse voluit: Habeatis, lacet iudi Henriam disernendi ina Lei sitito.

- ire sinctum e prophanum, inter posivium o mundum, δε- m. ceatisi filios seriel omnia legitima mea, quae locutus fim ad eos per manum SMusi. Quoniam fieri non poterat, ut olim legistator Moyses & Aaron perpetuo populum Israel ex ore Dei regerent, nec ut quisque sui ipsius iudex haberetur; Sacerdotibus definita stirpe propagatis, scientiam Scripturas intell: gendi, leges pro temporum ratione constituendi, abunde Deus est impertitus: Sacerdotes ,inquit, Ezechiel, populum meum docebunt, quid sit Execb M. inter sanctum o poliatum: inter mundum cst immundumosendent eis. Et cum fuerit controuersia ,sabunt in iudiciis meis se iudicabunt. Huius rei manifestam reddit Mala- Malaesi.

' chias Propheta rationem : Labia enim, inquit, sacerdo-- ris custodient menriam, o legem requirent ex ore eius, quia Angenti Domini exercituum eis. Hoc ratio poscebat, ut

qui diuina voluntate sacrificiis, populi vota Deo defcrrcnt, ab eodem ad populum, doctrinam, leges, ea

240쪽

Austum de

Ephes

i undemque tanqtram Angeli & Legati, interpretationem referrent. Ac proinde Christus ita primatibus Ecclesiae parendum imperauit, ut etiam Cathedram Moy si obseruandam atque adco Pharisaeos, dum in ea residerent, audiendos esse voluerit. Neque ipse oportebat enim eum ex hoc mundo transire ad Patrem) ne que Apostoli continuo his in carceribus nobiscum agere, infinitamque multitudinem quotidie ad Ecclesiam venientem,corpore visibili praesentes gubernare poterant; atque ideo, ut nullus arroganter sibi docendi potestatem vendicaret, cum grauissimis minis & terrori bus Ecclesiam audiendam praecepit: MEcclesiam, inquit, οὐ non audieris,sit tibi tanquam Ethnicus o Pubticanio. Huius ς 'μ' rei cum rationem claram reddit, simul&quaesit geesta μ' sa illa audienda, dilucide explicat, cum ait:

aer, me audit, qui vosJermi, me sternit. Neque prosecto 'intelligo,quis tandem in populo. Christiano audire poterit, si omnes loqui voluerint i Neque etiam illud as sequi possum, qui tandem obtemperabunt vel obe dient Praepositis, si omnes Praepositi habebuntur 3 Si o

mnes imperare & regere voluerint, qui tandem oues nominabuntur 3 Quas, inquam, Petrus oves regenadas, quas a Petro per manus eius succe res pascenadas in promptu habebunt, si mutata natura & condi tione oves in Pastores, in Episcopos, ne dicam lupos, sese transformarunt 'Imo vero, quoniam infirmi, quo niam imbecilles sumus; Pastores & Doctores insti tui in Ecclesia oportebat, ad consummationem San ctorum, in opus ministeri j, in aedificationem corpo ris Christi, ne tanquam paruuli fluctuantes circum 'seramur dubi j omni vento doctrinae. Ac merito Pati

SEARCH

MENU NAVIGATION