Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

meri profecti sunt Seholastici gravissimi , qui magno in

pretio ea aetate suere . Inlustriores sunt, Adamus Tanne-νus , Martinus Becanus, Francisus Suarsus Grana tensis, Gabriel Vasiquefius, Rodericus de carriaga , Gregorius de Valentia, Franeisus Amicus, Leonardus Lessius , Cardinalis uterque Toletus , & de Lugo, Iacobus Granaso, Ioannes de Ledesima , Lusus Turrianus, G par Hurta us , Didacus de.. vendano , Aegid ius Conin k , Sebastianus Ietquierdo, Ludovicus Molina, Didaeus Rinas , alii et quibus addi possunt ceteri minorum gentium, ut Co tonuV, Modesius , Sundius, Gormas ,

Maurus , & alii sine ullo fine . si JProximi sunt Dominicani , qui Scholastieos etiam

magni nominis pepererunt . Celebrantur inter alios , Caietanus cardinalis, Fr. Ferrariensis , Victoria , Dominicus Soto , Bantreetius , Duellus , Baribolomaeus Medi-na, Alvursus , Joannes a S. Noma, Ioannes Baptisa Gonetus , Godo , ceteri. EX Augustinianis autem nomen aliquod consecuti sunt, Augustinus Gibbon de Burso , Fridericus Gavardi . Ex Franciscanis , Ioannes La- Iemandet, Frassen , Du-T quier , Mustrius , Lichetus , .Femardentius senior , I. Maior . Ex Carmelitanis excellit Philippus a SS. Trinitate, qui edidit praeter alia Di- fputa-f1J Cum fere omnes , qui vicino seculo scripserunt, Seholastici ex Hispania profecti sint, in qua baee obtinet adhue is, Philosophia , er Theologia ; qui eorum nomina scripta noscere cupit, legat NDolaum Antonium in Bibliotheea Hispanica Nova , b, Iegambe , ἐν Solve Ium in Bibliotheca Societatis Iesu . Item Iacobum sueris, Iacobum Echaia A Seriptoribus ordinis Praedicatorum et edi Lucani madivum in Scriptoribus ordinis Ninorum . In bis libris praecipui Scholasticorum recentiorum nominantur , eorumque scriptu Fercensentur .

542쪽

sputationes in Nomam . tiem Cursius Theologicus Salman licensis , qui X. tomis continetur . Ex Saeculari autem et ero Iacobus Aes nain , Gulielmus Ui.ιs , Nicolaus Uam. bertus , & alii, quos nominare non vacat. Reliquis Scholasticis percensendis supersedemus et neque enim persectam eorum historiam conscribere nobis proposuimus , sed fontes indicare tantum . De iis vero judicium facere , hac aetate praesertim , supervacaneum etiam puto et nam & ex iis , quae plurimis in locis diximus , id plane constat et & presse adeo singuli coryphaeo rum suorum vestigiis insistunt, sententiasque defendunt ;ut ex cujusque sectae auctora & veluti sgnifero de reliquis judicare possimus et omnes enim idem dicunt, sed alii alio modo . Illud tamen Vos monitos volumus, non nullos eo rum , quos nominavimus , etiam in Dogmaticae, atque adeo Polemi eae theologiae spatiis versatos fuisse , ct aliquid etiam contra Haereticos lucubrasse et in quo tamen longe diverso modo, ae in Scholastica seeerant, disputarunt.

CAPUT V. De celebrioribus Dogmaticis ἐν Polamicis .

inamquam tot homines eruditissimi , & Philosophi

gravissimi ab hine duobus saeculis, seu a turbata per Recentiores haereticos ecclesia Dei, adversum eos seripserint , & caussam ecclesiae Catholicae omni animi contentione defenderint 3 tamen non omnes eadem auctoritate censentur ; sed alii aliis accuratius , & meliori ordine ae judicio seripserunt . Nobis tamen haec suis persequi , ae singulatim demonstrare , non est consilium . Satis fuerit unum & alterum adducere eorum, qui vel

543쪽

is Appxii rus AD vltIL. Et THEOL. Theologiae recte tradenda: viam straverutit , vel ejus partem insignem pro dignitate tractarunt: ut cognoscatis , Adolescentes , quos auctores consulere debeatis , ut in Sacra doctrina exponenda , defendendaque non poenitendum progressum faciatis. Quod antequam vobis expono , illud sciatis velim , Theologos fere omnes , qui XVI. saeculo ad Dogmaticam disciplinam animum contulerunt, eo consilio secisse , ut Haereticis , qui orthodoxam doctrinam lacerabant muti

labantque , occurrerent: eosque argumentis conficerent ,

labefactarentque et adeoque Dogmaticos eosdem & Polemicos exstitisse. Non nisi labente superiori saeculo de Dogmati ea nude tradenda cogitatum fuit. Quamquam . si plane res est dicenda , ii, qui Dogmaticos libros conscribere Videntur, etiam Haereticorum argumenta ordine adserunt, eaque infirmant, quod Polemicorum est e idque hos saeculo plerumque obtinet . His adnotatis , de singulis , idque ordine , dieendum est . Eorum qui saeculo XVI. in Theologia nobiles habiti sunt , eminet Melabior Canus Dominicanus, de quo jam saepe mentionem fecimus, qui editis Libris XII. de Locis Tbeologicis , ex quibus argumenta Theologi sumere possint, & ad refellendos Haereticos , & Sacra dogmata confirmanda, magnam sibi famam comparavit. Hos

Cl. Serrγus Dominicanus & ipse iterum sermis deseripsi, & praefatione instar prologi galeati ornavit: si J quo

Canum a vituperationibus suorum adversariorum de sendit. Nimirum Canus, qui in primis naevos aequalium , suorum notavit , in varias reprehensiones incidit, a quibus eum liberarunt Theologi gravissimi . Plurimis tamen placuit illa philosophandi ratio Cani, etiam Iesultis

544쪽

PARΤ. II. DBER TERTIUS. II snon nullis, a quibus vehementer laudatur. rJ Certe judicio , eruditione , elegantia nemini sui temporis concedit e usque adeo ut etiam in praesentia qui de. locis Theologicis aliquid explicant, Canum reddere toto ani

mo contendant .

Alter et Ioannes Mul donatus Iesu ita , qui non modo Parisiis orationem habuit eloquentissimam de ratione theologiae Scholasticae recte tradendae , qua plurium oculos adaperuit ; sed etiam aliquos ipse libros conscripsit , in quibus rem Theologicam acri judicio explicaVit,& haereses , quae tunc regnabant, consutavit. saJ Multum eruditione , & judicio valebat Maldonatus , & ve

ram viam tradendi Sacram scientiam ingressus est : qua de caussa plurimum se probavit etiam posterioribus . Etiam Antonius Posse vinus Jesu ita praetermitten dus non est : nam etsi dedita opera de eadem materia , ut alii secerant, non est locutus ; tamen in suo Apparatu Sa cro utilia plurima docuit , quibus ratio tradendi Theologiam emendari posset . Et quamquam interdum simul et se praejudicatas quasdam sui saeculi sententias proba re ; tamen ex principiis , quae plurimis in locis disputat, satis declarat , quid ipse lentiat. Laudat enim plurimum eos , qui contrariam viam sequuntur , ut Maldonatum edeinde quaedam adjungi r utilissima documenta , quae fa tis sint ut non sine aliqua laude nominetur . Lado virus de Carvosel Hispanus ex FranciscanO-

i J Posse vire s Ap par. Sac. Tom. II. pag. I. Fran ciscus Garcia in sero lego m. Evangelici Concio natoris , de Ecclesiae Canarientis Praesulibus . Falla vicinus cardinalis in Vindiciis Societatis Iesii c. 28. Benedictus Pere rius Commenta r. in Daniel. L XII. c. I. 3

ad Confiae Posse vinum Biblioth. Sele'. L. III. c. .

545쪽

rum sodalitio, iisdem temporibus edidit Theologicarum sententiarum librum singularem , sive restituta Theologiae , is a Sopbistica , barbarie pro virili repurgatae , speci men de Deo . IJ Vidit quidem vir acutus & eruditus

veram viam docendae Theologiae , eaque cum fructu adversum Haereticos utendi et idque docuit beneficio ali rum equo certe plurimum laudis habuit . faJ Et de primis illis hactenUS. Venio nunc ad eos , qui dogma aliquod contra No 'vatores strenue propugnarunt e de quibus quam brevissi me potero dicam . Inter hos praecipuam laudem I habet Bellarminus cardinalis, Iesu ita , qui copioso illo opere Controversarum , de verbo Dei, de S. Pontifice , de Conciliis egregie disputavit, atque Haereticos insigniores sui tempori S pro merito refutavit . Nimirum copiosa, & selecta eruditione pollebat Bellarminus: cui cum accesserit &peritia linguarum , & adsidua exercitatio disputandi de rebus Fidei, & labor indefessus in volvendis libris Haereticorum , Omnino aptus erat, qui scripta e X omni parte polita relinqueret. Laudatur otiam in eo modestia in resutandis adversariis, digna tali viro . Quaedam in eo desiderantur, quae tempori potius, quam homini, tribuenda videntur et non enim per id tempus disputandi ratio cum Haereticis ,

siJ Nicolaus Antonius B blioth. Hispan. NOVa . ad Praeter Theologos , quos adduximus , alii XVI. eculo Scriptores occurrunt , qui de reformanda theologia Scholastica cogitarunt. In his censeri debet Laurentius a Villaticentio Hispanus ex sodalitio Augustini lino , qui librum edidit de Formando Theologiae studio , tibi Scho Iasicorum disputandi Ῥiam reprebendit . Item Christophorus a Capite Fontium Anglus , Miniser Generalis Franciscona familiae , qui anno II 86. Tarsis libram emisit de Theologia Scholastica corrigenda. , aliique .

546쪽

reticis , dogmataque inlustrandi eo in lumine & splendo re posita erat, quo nunc est et neque qui tot tamque disesellia in unum codicem conjecerat, omnia recte atque ordine explanare poterat . IJ Quare non est cur Bellar minum hoc nomine accusemus . Id certe Bellarmino laudi verti debet, quod primus inter nostros de omnibus controversiis eum Haereticis dedita opera sermonem secit. Quae caussa suit cur Novatores plurimi, qui aliquod dogma sibi refutandum proposuerant, sacere non potuerint , quin in Bellarminum oculos illico converteterint, quem propterea scriptis multis adgressi sunt . Bellarmino adjungimus Iesiuitas aliquos: ac primum Iacobum Gremerum fidum parastatam , qui Bellarmini libros contra Haereticos defendit . Deinde Valentiam, Reeanum , Cavsum , Costerum , qui ea aetate cum Haereistieis bellum haud in liciter gesserunt. Iisdem temporibus cum honore memorantur , Ioan ues Ehius, Petrus Soto Dominicanus, Thomas Stapletonus, Iacobus David Perronius cardinalis, Ioannes Faber Dominicanus episcopus Vienensis , Ioannes Ocblinur , Tho

mas s

it J Francificus Veronius Iesiuita in Methodo Controversiarum , , praesertim in Regula Generali fidei

Catholicae ait, in Controversis Bellarmini, is, hujus generis magnis voIuminibus inutilia fere contineri, em quae parum ad rem faciant . Consule Debaνd. Simonium Let tres Choi sies Leti. 3 o. pag. II a. seq. Alii autem Carbolici eum accusant, quod argumenta nullius ponderis interdum adferat: quod lublestae fidei fit in citandis auctorum locis z eetera , quae videas apud Launotum in Epistolis . Vide Neopb. Radinaudum Erotem . de bonis, ct malis libris . Parte I. erol. I s. ω Danielem Eariolum

in Vita Bellarmini , qui Cardinalem praedictum omni a i mi contentione defendit.

547쪽

yaa APPARATUS AD PHIL. ET THEOL. 1nas GMensis , Iodocus coectus , fluardus Tapperus s Ebertus Pirbius , Hossus cardinalis , Jacobus Latomus , Ddoctis Clitoetinus , Jacobus Patet a de Andyada , Andreas Vega , .isfonssus a Castro , Claudius Eoene eus , Gulielmus Lindanus , Stephanus Gardinerus , ut alios omittam , qui celebritatem aliquam scriptis suis consecuti sunt . Sed ad saeculum XVII. veniamus , in quo ut maior horum scriptorum copia Occurit, ita maior nobis adhiben da est cura , ut non nisi eos adducamus , qui in aliquo numero fuerunt, ne infinite excurrat oratio.In his Francisus Veronius, Petyus Cottonitis, Ioannes Gonterius. Laurentius Forerus , Iacobus Kellerus, Jesultae locum sibi faciunt propter controUersias cum Haereticis , quae sunt in manibus equarum aliquae Germanica lingua conscriptae suere . Clariorem tamen eum diligentiae , tum eruditionis famam adepti sunt Adrianus ,-Tetrus de malembureb, Episcopus uterque, alter Adrianopolitanus, alter Mysiensis : qui plurima contra Protestantes ediderunt, quae coniunctim edita sunt Coloniae anno CIDII Lxum I. & seq. in duobus volum. in solio , ut aiunt. Certe inter eos , qui scriptis Ecclesiae caussam sortiter egerunt, malembur-cbios numerari debere , dubium non est . Protestantes

aliquos adversantes sibi isti duo Episcopi experti sunt,

eosque resutarunt.

Sed ecce vir & praestanti ingenio , & flagranti studio, & solidae Theologiae bene peritus , Iacobus Le nignus Boselus episcopus Meldensis Gallus , cujus

nomen non solum apud nostros, sed etiam apud Hae reticos celebre est. Plurima scripsi Bossuetus in vario Theologiae genere et sed praesertim enituit ejus Zelus contra Protei antes , Iurteum, Claudium , Ferrium , ceteros. Celeb ratur prae ceteris ejus Expositio doctrinae Catholicae, ea praesertim quae curis posterioribus edita est. Item Collatio cum Claudio ministro Charentenio de Ecclesiis

548쪽

I a c. Item Tractatus de communione sub duabus oe-eiebus , ubi Lutherum , & Calix tum , & Iuri eum confutat . Sed praecipuuin fossueti opus est Historia de varia- 'eione Protestantium Ecclesiarum , in qua illud efficere proposuit , Protestantes in religionis doctrina mutabiles esse, nec sibi constare . Huic libro Iacobus Ba agius ex meu do-Resormatis opposuit aliqua scripta , & praesertim Hi soriam Melasiosticam a raristo nato inque ad hanc aetatem. Quibus scriptis Bo uetus egregio respondit. Nec id solum, sed etiam de Plistoria sua pugnandum nostro fuit cum Petro Iurievo .,Varia de go ero doctorum hominum iudicia suere , quae percensere non Vacat. Illud pro certo dicere possumus, inter polemi eos Catholicos pares paucos vicino saeculo eum habuisse, neminem superiorem . Post hunc nominandus est Antonias Arniadus doctor Pari sensis : de quo tamen homine multa in utram

que partem dici possunt: nam & pro Ian senismo defendendo plurima scripsit , in quo notari jure meretur et dc pro ecclesia Catholi ea contra Novatores eruditiis me disputavit , quo ipso magnam sibi famam peperit . si J Nos vero san nismum in homine detestamur: atque de iis tantum dicemus libris , quos Fidei gratia , dc pro Ecclesiae defensione conseripsit. In his primum locum damus eruditissimo operi de Perpetua fide ecclesiae Catholicis quoad Eucbar iam is e. quo libro dc Ioannem Claudium , & alios profligavit . De hoe libro duplex memoria proditur e alteri integrum is rualdo tribuunt et alteri partim rnaldo , partim Petro 'GeoIio adl cribenduli esse dixerunt . Certe opus eruditum est , accuratissime .ct acerrimo judicio eo, eriptum . Alter .arnaidi liber est Apologia pro Carbotieis contra surieum , belle , ac soli

siJ Vide Dupinium Nova Biblioth. Script . E es. Tom. XVIII. P. II s.

549쪽

sa 4 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL.

solide scripta . Cetera illius scripta Philosophica,& Theologica satis nota sunt, nec ad institutum nostrum perti ' tinet de iis dispurare . Addi his potest ipse Petrus 7 Dolius, vir certe eruditus , & acerrimi ingenii , propter librum inscriptum , Praejudicia de unitate Ecelsae,& de Reformatis sibi alis convictis , in quibus Protestantes strenue confutat. Hic auctor , qui in eadem Arnaldi caussa suisset, paullo diversa sata expertus est , nec adolescentium ingeniis ac commodatus videtur et certe non nisi caute legendus est . Praeter eos, quos hucusque memoravimus, alii fuere eodem saeculo, qui in eodem argumento versati sunt ,& aliquid elenchcticum ediderunt. DIJ Quos tamen nominare omnes , plena molastiae res esset , & hoc temporemon necessaria . Nec desuere etiam , qui veluti in scho- Iarum otio dogmata Ecclesiae ordine exponerent, & ex Scriptura , ac Traditione confirmarent Iuventutis commoditati e veluti Dionassus Petavius Iesulta, Potalis Alc-xander Dominicanus, Franciscus Feu, Ludovicus Thomas us , & alii quidam. Qui omnes quanto honore excepti sint ab aequalibus , & supparibus , eorumdem scripta declarant, quae omnium manibus teruntur . Id sine ulla haesitatione dicere possumus , etiamsi persectum Theologiae corpus in iis non habeatur; tum etiam alii

aliis 1J Veluti GiIberius de Goseul , Leo AIlatius ,

Paullus Pelusonius , Franciscus D Avempori, Anselmus 'Parisiensis , Eteonorus Langevin , Ioannes Morinus , etiam alii e quibus ex nosro Iaeculo adjungi debet Ludovicus Antonius Muratorius , Iacobus Boileau , Cordemoi , D' Anteco uri , Liberius a Iesu , Michael te Vassor , Virus Piebur Festi ita , qui edidit Cursum Theologiae Polemicae universae , nec non alii, qui ex Bibliothecis Ecelesiasti eis haberi possunt.

550쪽

aliis meliori ordine, & acriori judicio conscribant; magnum tamen eos adferre ad jumentum Theologiae studiosis , qui in iis libris collecta invenient, quae non nisi magno cum labore & temporis dispendio sparsa requirerent,& invenirent. His adjungi debent alii, qui vel eodem , vel prae citi saeculo Positivam cum Scholastica conjungere instituerunt, non id quidem confuse , &. contentiose, sed clare , sobrie, & eum delectu . Hujusmodi fuere , Ioannes Baptista Du Hamel, in Neologia sua & ejus epitoma , Claudius Fr senius , AFermetus , Boueatus , Tournebus , Wit fius , Gottius , Habertius , Jueninus , Argentraeus sciatidius Le Petit, & alii nostris temporibus . Sed eum de iis jam supra aliquid dixerimus , non est cur de eadem materia fusius disputemus . Tantum nomina attingenda

suere .

CAD UT VI. De celebrioribus Haeretieis. lDE celebrioribus Haereticis quaedam hoc loco adnectere non alienum putavi. Juvat enim scire, qui illi Hsint, qui apud Novatorum gregem fama prae ceteris prae dicantur, ut iis penitus labefactatis , ceterorum, qui ex illis hauserunt , dogmata nullo negotio infirmari pose sint . Quare de non nullis breviter in praesentia dicemus 1 quo sicilius vos tempore opportuno in iis profligandis operam & intelligentiam ponatis . Tres Haereticorum theologorum aetates consitui

solent , in quibus singulis ipsi alia & alia ratione philosophandi usi sunt . Prima ab anno cIOIOXVII. quo Luthe rus delirare coepit, usque 'ad colloquium Ratisbonense , quod initio saeculi XVII. habitum suit, decurrit . Altera ab eo temrore usque ad institutionem academiarum

SEARCH

MENU NAVIGATION