장음표시 사용
521쪽
496 APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. tribuitur cuidam Iosepbo caeco , vel lusco , sed sortasse plurimi auctores fuere . Praeter has aliae exstant Para phrases Chaldaicae in alios Bibliorum libros , sed certae antiquitatis non sunt. IJ Porro harum Paraphrasium notitia admodum necessaria est nostris, qui ex iis & textum Scripturae inlustrare , dc adversus Iudaeos validissima argumenta promere possunt . saJ Nam primum plura loea interpretantur de Messia , quae hodierni Iudaei alio intellectu aecipienda esse contendunt: quod argumento estante Christum aliquas saltim exaratas fuisse : vel si post , doctrinam , quae ante Christum vigebat , expressisse : non enim aliquid tale a posterioribus Iudaeis sperari poterat. 3J Deinde tantae auctoritatis apud ludaeos sunt Targu mim, praesertim Onhelosi , ct Ionathanis, ut fere eas Hebraeo textui exaequare videantur. Idcirco aperitis Theologis magni fiunt ejusmodi Targumim.. VII. Ues t J Octo in praesentia exstant Targumim. I. Οnhelosi tu Pentateuchum . a. Jonathanis Ben Uziel in eos , quos Propbetas nominant Iudaei. 3. In Pentateuebum sub nomine ejusdem Uzielis . 4. In Pentateuchum , sed dialecto
Ilero Irmitana exarata, quam vocant Targum Hier
solymitanum . s. In libros Meghilloth, id es , in Rutb. Uber, Ecelsasen , Canticum , is Lamentationes. Ieremiae . s. Alia Targum in Esther . 7. Targum Iosephi caeci seu luset in Job, Psalmos , On Proverbia . 8. In Paralipomena . De Esdra , 2bbemia, is Daniele non exstat Targum . Vide Hu redum Trideaux, in Concordia Veter. & Novi Testam. P. II. L. 8. O in Histori Iudaeorum P. II. LI s. Vide etiam Morinum laudatum, qui de iis eruditissime disputat. saJ Confer Lucam Brugensem Epistola ad Candidum .s3J Vide Brian. Nation. in Λppar. Biblico Protego XII. F. I . O Prideaux Libro ultimo loco laudata.
522쪽
,ART. II . LIBER TERTIUS . qOTVII. Venio ad Latinas versiones e quae primis Ecclesiae saeculis tot numero exstiterunt, ut vel ipso fatente Augustino fi J enumerari vix possent. Harum una prae-santior habebatur , quae ab Augustino Itala faJ ab Hieronymo Communis , & Vulgata nominatur, quae ex Graeco deducta erat . Verum cum Hieronymus in ea multa emendatione digna animadverteret , primum Latanam versionem Ueteris testamenti ad sontes Graecos exegit& emendavit: immo vero aliquos libros , & Psalterium nove convertit, quae versio periit. Deinde alterium Latinum ex Lucianea LXX. Interpr. editione , auctore Damalo papa, emendavit. Postremo cum in eremum Bethlemiticam secederet , aliam versionem Veteris testa menti ex Hebraeo sente aggressus est : omnesque libros, qui Hebraica lingua exstabant, & ab Iudaeis in ea none ponuntur , etiam Iudith, & Tobiam , Latine convertit: qui vero Graece legebantur , ut Sapientia , Ecclesiasticus , Maccabaei, Barueb , Epistola Ieremiae, additamenta ad Ebiberem, & Danielis duo ultima evita, & canticum trium
Puerorum , quae Hebraice non exstabant, non convertit ,
sed Italam veterem intactam reliquit. Ex hac versione 'Hieronymi supersunt hodie liber Nalmorum, & Pro-pbetae s qui inter opera ipsius leguntur . Tanta autem si de in iis se gessit Hieronymus, ut ipsi homines Iudaei ejus versionem Hebraeo textui consentaneam esse defenderint i immo & Graeci eam in Graecum sermonem Uer- terunt. Latinis vero plerisque displicuit, qui ex LXX.
Interpretum versone Latinam Italam expressam , eamque Apostolorum usu consecratam, ceteri S ant ponen
s J Itala ceteris praefertur , nam ego ior cum perspicuitate sententiae ibid.
D J consule August. Epist. XIX. ad Hieron
523쪽
At Hieronymi obitu deservescente invidia , tum Nova, tum Vetus illa verso Latina eadem auctoritate excepta est : quod fine VI. saeculi obtinebat : si J immo vero paullo post Nova versio praelata est Italae vetustiori , di appellari coepit Vulgata . Verum nescio quo modo ex utraque illa versione facta est versio Vulgata , quam nunc habemus: quae partim ex Itala veteri, partim ex Uersione Hieronymi eomposita est . Nempe librorum, quos Hieronymus in sermonem Latinum non transtulit, de quibus ante dictum est , verso Vetus manet intacta in bibliis Vulgatis . I iem Psalmorum νersio in Vulgata no stra non est illa , quam Hieronymus ex Graeco , aut Hebraeo integre convertit 3 sed illa , quam ipse ex LXX.Luciani emendavit. Item Libri Sapientiae , Ecclesiastici, Maccabaeorum non sunt Hieronymi, sed ex antiqua versione anonyma . Hos si excipias , reliqui libri saltim maiori ex parte Hieronymi sunt: dico maiori ex parte, nam quaedam in Vulgata reperiri, quae non sunt Hieronymi , ex ejus commentariis plane confieitur , ubi alio modo legitur . Ut videatur dicendum , Latinam Vulgatam non modo ex versione Hieronymi, sed etiam eκ aliis , praeis sertim ex Itala vetere, conflatam fuisse . Quo tempore , vel auctore, nescimus e illud certo scimus, ex plurimis eoalui sse. Porro Vulgatam nostram Tridentini P P. authenti- eam declararunt, sanciveruntque ut nemo eam quavis de causa rejicere auderet. sad Non eam Graeco, ac Hebraeo codici anteponendam esse dixerunt , vel sontes
ipsos IJ Gregor. Maan. Epist. ad Leandrum, p. libr. Moralium .
524쪽
ipsos damnarunt; IJ sed tantum ceteris Latinis versionibus praeserendam esse declararunt : sad hoc est , in iis, quae ad fidem , moresque spectant, hanc praeter ceteras 'Latinas Ueram , puram, & autographo magis esse consentaneain finiverunt . fi J Sua tamen stat sontibus auctori tas, ex iisque in rebus dubiis .& obscuris ; in phrasibus ,& proverbiis , di idioti simis exponendis ; tum etiam in lo- eis librariorum oscitatione vitiatis inlustrari possunt Uulgatae plurima loca . Praesertim vero LXX. Senum versio
maximo semper in honore habita est. Hac Apostoli, &Evangelistae usi sunt, s J eaque nascentis Ecclesiae fidem
confirmarunt . Hanc veteres episcopi in ore semper habuerunt , scriptis inlustrarunt, & Hebraeo sonti magis consormem esse judicarunt. Hac ecclesia Graeca a prima aetate sacra seeit,dc etiam nunc facit, consentiente eccle-
Ι i a sassi Liberum reliquit, Concilium , omnibus, qui
m scripturas Sacras profundius meditantur , fontes in ,, braeos , is Graecos , quatenus opus es, consulerς, quo,, nostram Latinam , vitio librariorum , vel temporum injuria corruptam , emendare valeant. Salmero Pro- legom. a. in Biblia . Confer. Andream Vegam in Concit. Trident. L. XV. C. s.
ad se Nullam fontium mentionem faciunt Patres I
is sed solum ex versionibus Latinis, quae nunc circumfe- runtur , unam delegerunt, quam ceteris snteponerent .
Bellarminus de Verbo Dei scripto L. II. e. I. 3J is Ecclesia certos nos reddere voluit , in iis prae sertim, quae ad dem, mores pertinent, nulla esse , in hac versione inrerpretum errata sed tuto posse ,, Fideles , O sine pericula bula versioni co dere . Bellar-
Ad IrenaeuI L. III. c. u. Hieronamus Praefat. in Evan gelia .
525쪽
oo AΡPARATUS AD PHIL. ET THEOL. sia Latina . Hanc Si Xtus V. Pont. Max. ex Vaticano e dice quam emendate edi curavit, & auctoritate sua roboravit . Id ipsum de Hebraeo codice dicendum est , proportione servata . IJ Quod eorum gratia dictum sit, qui ut studium Graecae , & Hebraeae linguae reprehendant, ad hoc decretum Tridentinae synodi confugere solent equos merito carpit laudatus Bellarminus . Sed antequam finem faciam, illud tirones monere non alienum erit, librorum , quos in Canonem suum ee-elesa Romana refert, quosdam ab Haereticis praesertim recentioribus vel integros, vel ex parte rejici solere , Ac
pro Canonicis ac divinis non haberi . Hujusmodi sunt in Veteri testamento libri Tobiae , Iudith , Sapientiae, Ee- Asastis , Ecclesiastici , Cantici Canticorum , capita quaedam Danielis , liber Iobi, Uberis, Psalmorum , & libriduo primi Maccabaeorum . Ex Novo testamento Epistola Paulli ad Hebraeos, Epistola Jacobi , Petri Epistola II. Ioannis Epistolae III., Iudae Epistola . Nec id solum , sed etiam contra Evangelium Matibaei, & Marei quaedam opponunt Anabaptistae , qui in hoc , ut in ceteris , a Veteribus haereticis stultitiae hereditatem acceperunt. Et de Sacris codicibus satis dictum . sad Nunc ea, quae dicenda supersunt, expediamus.
1J Vide Melebior. Canum de Locis Theologic. L. II.
1J Qui de hae materia scripserunt, totum hoc argumentum copiose persecuti sunt. Plures eorum adduximus, ut Dupinium , Simonium et ceteros ex Le Long. Bibliotheca Sacra P. II. eognoscere potestis, ubi omnes, qui de quavis Bibliorum parte libros ediderunt , accurat taepercenset.
526쪽
PART. II. LIBER TERTIUS . IorC A P U T I I I. De eelebrioribus Ecclesiae Patribus usque ad X. 9eulum . Ρ Atrum nomine , ut vobis exploratum esse confido , censentur Veteres illi, qui post Apostolorum artatem , id est primis Ecclesiae saeculis , insigni doctrina , ac
pietate florueruiit, & in communitate cum ecclesia Catholica diem suum obierunt: tum demum eam non modo
editis libris , sed etiam exemplo erudierunt , formarunt , roborarunt: quorum ea de caussa in Ecclesia scripta laudantur , & memoria in benedictione est . si J Sed haec acceptio stricta est , di Veteres episcopos tantum, qui sexprimis Ecclesiae saeculis vixere , complecti videtur . At hoc loco Patrum nomen latius patet , & ad eos etiam per liuet , qui posterioribus saeculis tamquam stellae fulgentissimae in Ecclesia resplenduerunt. Hi autem tanto innumero sunt, ut eos enumerare velle , atque de iis separatim disputare , longum esset, & a consilio operis alienum . Quare de iis tantum non nihil dicemus , qui litterarum nomine praeter ceteros praedicantur, & utilia scripta nobis reliquerunt . Sed ante quam id facio , illud monere consentaneum erit , non esse hoc loco sermonem de Patrum methodo , ac ratione disputandi in Theologia et propterea quod eX
id Referuntur etiam inter Patres , Tatianus , Ter tullianus , Origenes , Eusebιus Caesariensis , Rufinus , alii, qui in Sanctorum album relati non sunt , immo vero non constat, an in Ecclesiae sinu obierint et non quod re vera pro Patribus , is, Doctoribus in Eeelsa babeantur a sed quos vasti sina eruditione sua , etiam antiquitate commen
527쪽
3o2 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL.
iis, quae de Patrum philosophia diximus, s IJ satis id
constat. Cum enim Patres , quod jam saepe monuimus , non dedita opera de Philosophia disputarent , sed in eκ- plananda orthodoxa doctrina, & adversariis profligandis oecuparentur toti; planum fit, ea , quae de Patrum philosophia superioribus libris disseruimus , ad Theologiae tractatus referri debere . Praeterea cum in historia The Iogiae ordine ac distincte narraverimus , qua ratione Episcopi ae Doctores singulis Ecclesiae saeculis usque ad finem saeculi X. Sacram doctrinam tractarint; non opus est, ut eadem repetamus. Quare satis erit in praesentia , quisngulis saeculis praestiterint Patres, & quibus scriptis Theologicis nobilitati suerint , demonstrare . .
Athenagoras , Theopbitas , Tatianus, Minutius , CD- mens Alexandrinus , ceteri sere omnes contra Gentiles , aliquando vero contra Iudaeos scripserunt pro veritate Christianae religionis . De lis autem jam diximus et Duo supersunt r alter est Irenaeus , de quo prima parte locuti sumus et alter Tertullianus, de quo breviter dicendum est.
Tertullianus igitur Carthaginiensis fine II. sareuli Christo nomen dedit, & presbyter consecratus , plurima,pro fide orthodoxa contra Gentiles, di Iudaeos, & Haereticos lucubravit, ae mores corruptos sui saeculi emendare adortus est. Verum Montanistarum artibus delu- sus , aliquot contra certa dogmata libros divulgavit. In certum etiam , an Catholicus obierit . Eorum , quae pro Orthodoxa ecclesia scriptorum lucubravit , laudanturi libris ad Parte L L.I. c. Io. O L m. c. a.
528쪽
PART. II. LIBER TERTIUS. so Ilibri Proriptionum adversus Haereticos , in quibuε Eeclesiae caussam aecurate agit contra eos . Item libri aliquot contra errores Philosophorum, velut Hermogenis, Marcionis , Praxeae, ceterorum. Plurimum etiam laudatur ab omnigena eruditione , & sacra , & profana , qua valebat . Verum , quod dolendum , ipse doctissimus vir pergrandes errores admisit in plerisque scriptis , quae Propterea caute legenda . Reprehenditur etiam in eo . quod aeri judicio interdum caret: quod adversarios co-Pia rationum obruit magis quam docet, & persuadet equod declamatorem magis agit , quam Philosophum , &didascalum et quod dicendi genere turgido , duro , & inmconcinno utitur , & propter insolentes voces obscuro e ut Risum nullo negotio loqui cognoscas .
SAn CULUM III. Naseius Caecilius C rianus Carthaginiensis , vir doctissimus , ct sanctissimus, sub Valeriano , & Gallieno
pro Fide passus est . Plurima reliquit seripta , quibus di morum innocentiam suasit, & Eeelesiasti eam disseiplinam suo splendori restituit. Item Gentiles adgressus est libro de Idolorum vanitate, dc etiam Novatianos . Laudat in eo Lactantius ornatum in eloquendo , sicilitatem in explicando, & in persuadendo vim et addere posset, mo destiam , gravitatem , pietatem , qua Pontificem loqui , ct martyrio destinatum vel primo adspectu cognoscas. Stilus pro saeculo , quo Vixit, sane est tolerabilis: sed lonoge a maiestate Tulliani sermonis abest .
SAECULUM IIII. Athanasius Alexandrinus, elarissimus orientalis ee-elesiae doctor , isque omni litterarum genere expolitus a
529쪽
AppARAT Us AD PIII t. ET THEOL. vitam omnem debellandis adversariis nostris consumsit. Nam & Gentiles confregit, & contra omnes haereses breviter scripsit, & Apollinaristas , ac Samosatenianos fusius consutavit . Sed praesertim Arianos totis voluminibus perfregit et adeo ut unus ad ejusmodi Haeret iecis penitus labefactandos suffecerit Albanasius. Laudant in eo viri docti perspicuitatem, suavitatem, vim , & copiam dicendi. Tum peritiam Dialecticae artis, & In disputando moderationem , ac judicium e nam tametsi dextere& perite ex Scriptura , & Traditione argumentando adversariorum argumenta infirmaverit; tamen numquam se jactat, aut ostentate nec syllogismorum artificium, aut subtilitates Dialecticas pueriliter prae se fert, suo argu mento unice intentus, quod mira arte ac ingenio persequitur . Laudatur etiam ab Scripturarum eruditione , qua multum ceteris antecellit. Quare inter Polemicos theologos IIII. saeculi primum locum tenet . Desideratur
tamen in eo linguat Hebraeae notitia .uisbanius Phoenicius , Salaminis episcopus, vir fuit quinque linguis excultus , atque in Sacris , &Proianis scriptoribus bene versatus . Scripsit contra Haereses LXXX. Panarium , in quo Veterum fragmenta insignia , & magna pars historiae Ecclesiasticae continetur . Utilissimum sane opus e nam dc historiam haere- sum condit, & eas strenue profligat . Quaedam tamen in eo requirunt & veteres , & recentiores Catholici et aiunt enim , beatissimum virum , quod esset magno candore , atque animo aperto & simplici praeditus, multa credidi λse , quae vera non sunt . Item in argumentis non nullis acre judicium non adhibuisse . Scripsisse etiam stilo simplici , abjecto, aspero et ita ut in ejus scriptis emendatum
sermonem , dc eloquentiam frustra requiratis . Haec tamen plurimis aliis virtutibus vir doctissimus redemit.
Basilius Cappadox, Caesariensis episcopus, tam singulari
530쪽
' PAR T. II. LIBER TERTIUI. sos gulari suit & eloquentia , dc doctrina ; item tam aeri ju dicio ac sollem praeditus , ut merito suo nomen Magni una omnium approbatione adeptus sit. Sed praesertim eloquentia ab omnibus commendatur : & si Photii judiscio standum est, Demosthene , ceterisque oratoribus inlustribus haud inferior est habendus e sin autem Erasmi, Graecis oratoribus longe praestat, vitiisque eorum earet . Certe in omni litterarum genere , ac stili varietate mire est disertus. Sive enim Scripturam exponat, sive Panegyricos scribat , sive Polemicos libros componat, sive Μ rates sermones , di Asteticos exaret, tam pure ac eleganter , tamque apte scribit, ut quid amplius requiri possit non videam . Et, quod mirabilius, tametsi tanta in eo &artis, & Philosophiae peritia occurrat,quanta maxima oc currere potest ; nulla ostentatio & tignificatio appareat artis , nulla scientiae. Laudantur prae ceteris scriptis ejus Homiliae in Hexaemeron . Gregorius Naaianaenus Theologi eognomen ob acu men , quo de rebus divinis philosophatur , habuit. Magna eruditio , & facundia , ct sanctimonia in Orationibus suis apparet . Oratio ejus nativa , suavis, facilis , jueu da videtur . Sententiae acutae & breves ; sed sublimesti graves adeo, ut Erasmus dicat, vix aut nullo modo in alias linguas converti commode posse . In tanta tamen dicendi peritia , illud viris Rethoricae artis peritis non Placet, frequentes antitheses , allusiones, comparatio
nes , quae vim orationis enervare videntur .
Ioannes Cbrdi stomus Antiocheae natus, omni sere disciplinarum genere excultus suit et quibus non ad pom pam usus est, sed eas coegit servire pietati . Tanta autem valuit eloquentia , ut flumen aureum merito suo nomminaretur, id enim sonat Chrssio mus . Illud autem in hoc homine mirabile , quod miram dulcedinem . & amo: