Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

bos APPARATUS AD PHIL. ET T OROL. xes aeeommodat adeo, ut nullus magis aut erudiat , aut

plaeeat auditori et adeoque in Homitiis , si quis alius,exeellit. Scripturam Sacram feliciter interpretatus est rejusque interpretationes in Orientali ecclesia ceteris praeferebantur : in occidentali vero magni fiebant. Sunt tamen viri docti, qui putent , eum in aliquibus redundare , ct in digressionibus multum videri. Ad Latinos venio , in quibus primus se offert Hilastius Aquitanus , Pictaviensis episcopus , qui primus inter Latinos Catholicae fidei explanationem , defensionemque adversus Arianos suscepit . Vir fuit sngulari eruditione ornatus, magnae eloquentiae, aerisque judieii . Quibus dotibus quantum valeret , ostendit in Liis Bris XII. de Trinitate , in quibus, ut ait Hieronymus ,

si I duodecim Quinctiliani libros & stilo imitatus est ,

di numero . Quare inter optimos Polemicos referri deis het . Laudatur etiam ab Commentariis in Matthaeum, &in Psalmos . Verum in tanto eruditionis apparatu aliquinaevi se offerunt, quos viri acerrimi ingenii diligenter adnotarunt. Nam primum linguae Hebraeae ignarus , in Graeea mediocriter versatus erat . Deinde obruit magis Iectorem suum , quam doeet. Praeterea periodis & longis , & intrieatis abundat, ex quo incredibilis nascitur obseuritas , praesertim in quibusdam locis . Praeterea frequens est in figuris , & antithesibus et in phrasi vero nimis elaboratus . Ad extremum utitur vocibus & novis , &harbaris et adeo ut a munditia, & facilitate Tullianae dictionis toto caelo absit. Ambrosius seu Romanus, seu Trevirensis , seu Ar latensis , Liguriae , & Insubriae primum praeses , deinde vero Mediolanensis episcopus creatus est . Platonicae philosophiae haud ignarus , Graeci vero sermonis callen-

532쪽

PART. II. LIBER TERTIUS . y tissimus , & varia doctrina instructus selieiter Haereticos aggressus est . In omnibus suis scriptis pietatem , gravitatem , jucunditatem miram spirat . Felieiter ex Graecia patribus praesertim ex Basilio in sua seripta plurima deriis vavit , idque summo judicio . Antecellunt Hexaemeron ,& LL. de Fide , is Trinitate ad Gratianam , in quibus tam perspicue obscura Arianorum argumenta e Xponit stamque perite & accurate dissolvit, ut nemo eorum a qui tale quid praestiterunt, ei sit eomparandus. Item Commentarii in Lucam , ubi magis Historicum sensum . quam in ceteris expositionibus, persequitur. Verba ejus bona , sed stilus saeculum sutum prodit: nam periodis brevibus , sententiis argutis utitur e ut Senecam aliquem de re Christiana disputantem te audire dieas .

SAECULUM V. Aurelias Augustinus Tagastae in Numidia natus , Hipponensis episcopus, de quo jam prima parte frJ mentionem secimus , magnam virtutum copiam ad Theolo giam tractandam adtulit οῦ nam & ingenio aeri praeditus

erat , & Saecularibus litteris instructus , ct in Sacris scripturis doctissime eruditus . Ad Mee in arte disputandi

multum versatus. Tanta autem erat animi moderatione,

ut etiam a procacissimis Haereticis lacessitus , ab omni maledicto temperaret. De se autem ita modice sentiebat, ut errata sua plane fateri non dubitarit et immo eum in I, bris de Doctrina Christiana dotes enumeraret germani in terpretis Scripturarum, se plurimas non habere , inge nae fassus est . Quamvis eruditione cum Hieronymo, aut Origene comparari non posset , tamen subtilior Hie- Tonymo , magis ordinatus Origene erat. Verbo dicam ,

533쪽

sos APPARATUI AD PHIL. ET THE L. in Fidei dogmatibus discernenda , exponendisque aceα-

ratissimus erat et in adversariis refellendis mira arte valebat et ad monita vero vitae recte instituendae tradenda sa-ctus videbatur . Ex libris ejus laudantur, quos contra

Paganos , Donatistas , Pelagianos , aliosque Haereticos lucubravit: tametsi in libris duobus de Genesi adversus Manichaeos , qui absoluti non sunt , felix non fuit. Item libri de Doctrina Christiana , in quibus Exegeticum , &Homiteticum theologum informat . Item libri de Goseiate Dei contra Paganos . In Novi testamenti parte aliqua exponenda felicior fuit. Sunt tamen aliqua , quae in eo censores & pii, &eruditi desiderant : quae si habuisset , quem nos cum Augustino conserre possemus 3 Primum linguae Hebraeae

ignarus erat: Graecam Uero minus quam mediocriter sciebat. Ex quo in Commentariis in Scripturam punctum non tulit: praesertim in libro inperfecto in Genesim , & iu almos et ubi ex inperitia linguarum ad allegorias de sectit , quod ipse ingenue fatetur . Praeterea non nullis praejudiciis scripta sua aliquando infuscat. Item in plerisque suis scriptis obscurus est . Ciceronianam autem

dictionem nec a a sectavit, nec habet . Hieronrmus Stridonensis , omni disciplinarum genere & Sacrarum , & Profanarum adeo eruditus suit , ut in ecclesia Graeca pares paucos habeat, in Latina vero neminem . Ad haec Hebraeam, Chaldaeam, Graecam . &Latinam linguam callebat , dc incredibili valebat eloquentia . Cumque & indefessus esset . ae longa vita usus, ct interpretes omnes Hebraeos , Graecos , ae Latinos legisset , omnino erat aptus qui Scripturam recte interpretaretur:adeo ut Veterum doctorum non alius tot praesidiis ad eam interpretandam fuerit munitus . Quare in Lit terati sensu exponendo una cum Chrysostomo prima S tulit . Praeterea scripta Polemica praelian tissima nobis reliquit

534쪽

PART. II. LIBE' TERTIUs sosquit contra Iovinianum , Helvidium , vigilantium , ceteros . A nemine non laudatur Hieronymus et quaedam tamen in eo requirunt doctiores Catholici: nempe existimant eum , ut erat servidi temperamenti, in quibusdam modum non tenere : adeo ut mentem suam clarius exponere aliquando coactus suerit . Ad haee utitur interdum stilo declamatorior & quamvis munditiem orationis habeat, tamen in Polemicis scriptis a didactico dicendi genere aliquando recedit . Tamen post Lactantium , ab eloquentia Latina multum laudis habet . Theodoretus Antiochenus , episcopus Cyrensis, re-eondita eruditione , judicio limato , & Attica eloquentia nobilitatus , praeclarum sibi nomen secit in Oriente . Plurima reliquit scripta, quibus & Sacram scripturam exposuit, & haereses aliquas resutavit , & alia multa conscripst. Sed praelertim in Divinis litteris interpretandis enituit ejus industria r quas ad verbum multo pressius sequitur , quam ceteri patres Graeci . Etiam in historia Ecclesiastica eonscribenda palmam tulit. Tanta vero elegantia , tanta perspicuitas , is lepos in ejus scriptis apparet , ut Ioannem Chrysostomum , quem sibi imitandum proposuit , omnino reddere videatur . Haec laudant e plurima vero in eo reprehendunt doctores, quae late persequitur Garnerius Iesu ita, & Richardus Simon . Quod errores Theodori praeceptoris defenderit: quod in Cyrillum Alexandrinum contumeliosius aliqua dixerit equod plurima inutilia suis Quaestionibus admiscuerit et quod in Chrono logia interdum labatur . Cetera praeterire satius duco, quam doctissimum hominem tanta reprehensionum mole onerare.

Grillus Alexandrinus patriarcha , vitae sanctitate mirabilis, ad certamina cum Haereticis natas videbatur:

nam & praestanti doctrina , & interiori Theologia ornatus erat, di in Dialectica arte bene exercitatus , ct magno

535쪽

sIO APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. adversus eosdem zelo ardebat. Laudatur vehementer Nesaurus de S. Trinitate contra Arianos , & Eunomianos et

item libri contra Vesorium, & contra Iulianam , in quihus has duas pestes eruditissime confutavit. Vincentius Gallus, monachus Lerinensis, Divinis Iitteris eruditus , Saecularium vero haud ignarus, Commonitorium edidit adversus haereses , non suo nomine , sed Peregrini, quo viam munit ad Haereticos quostumque Tefutandose nempe docuit esse confugiendum ad Traditionem ecclesiae Catholicae, seu certam normam controversarum de Fide , viamque tutissimam Haereticos pro-sigandi . Qua de caussa magno semper in pretio habitus

fuit a

SAECULUM VI. Hoc saeculo primus se offert Anicius Manlius To

quatus Severinus Boethius Romanus , de quo alio loco fusius commemoravimus , vir summo loco natus , & omni

disciplinarum genere eruditus : nam & Logicus fuit , &Mathematicus, & Theologus, ct orator, & Poeta , Graece, ae Latine doctus . Multa lucubravit, in quibus &aere ingenium , quo Valebat, & eximia eruditio elucet . Sed palmam serunt Libri V. de consolatione Philosophiae , quos exul Ticini conscripsit: quibus nihil venustius vel illud , vel praecedens Leculum vidit. In soluta vero oraiatione satis inperitiam sui saeculi ostendit. Scripsit etiam contra Eutychetem , & Neitorium . Mareus Aurelius Cassiodorus senator Romanus , vir suit Divinis, & Saecularibus litteris apprime doctus e & , ut erant illa tempora, eloquens satis. Scripsit multa . Primum Exegetica in Scripturam , quae praesertim ex Augustino decerpsit. Deinde Grammatica , ct Historica . bed prae ceteris laudantur libri Institutionum Divivarum , in

536쪽

PART. II. LIBER TERTI Us. Iaxin quibus se in Sacra critica versatum esse demonstrat :tum etiam legisse ea , quae Veteres episcopi ad theologiam Exegeticam pertinentia scripserunt, & historiam antiquiorum Interpretum et ex quo multa utilia pro saeculi moribus sumi possunt. Ex dictione vero eum sexto saeculo scripsisse i aperte cognoscitur . Gregorius I. pontifex Maximus,cognomine Magnus, hoc saeeulo labente floruit: quod non minus sanctitate , quam doctrina, celebre fecit . Scripta ejus Exegetica satis nota sunt . In iis Litteralem sensum non persequitur , sed ad Moralem plerumque se confert, quod populorum institutioni magis accommodatus videretur: nam

ad formandos, emendandosque mores hic Pontifex factus videbatur. Ex illius scriptis praestant libri Dialogorum et quos qui legent, multum se prosecisse satebuntur. Sunt quae in summi viri scriptis docti aliqui Catholici nota laudente nimirum quod litteralem sensum neglexerit et quod in Commentariis nimis interdum sit longus .et quod illius oratio fluat lueuienter e quod ob simplicitatem &candorem facile fidem habuerit scriptis , quae plura salsa

contineant: cetera hujusmodi . Sed haec aetatis vitia sunt, non hominis et & eum illius virtutibus comparata, paene nihil sunt. .

SAL Cu LuM VII. Isidorus Iunior, Hispalensis archiepiscopus , mirifiea

sanctitate claruit hoc saeculo et ac, pro saeculi consuetudine , etiam doctrina . Varia scripta reliquit Grammatica , ct Historiea r etiam commentarios in libros historicos Veteris te ita menti, ex Gregorio desumtos , pro saeculo , quo scripsit , sane tolerabiles. Sed magis vitae actionibus , quam lucubrationibus, di doctrina , Philosophus exstitit. Cetera, quae in eo culpant viri docti , ex illius aevi more ac usu excusari possunt. SAE-

537쪽

Beda Britannus, ob morum integritatem appellatus Venerabilis, hoc saecvio clarus exstitit, & in omni disciplinarum genere versatus fuit . Nam & Graece , ac

Latine stiebat, & Gentilium libros legerat, & plurima

Iectionei ac eruditione animum ornarat . Scripsit satis multa in vario litterarum genere . Etiam commentaria in Scripturam ex PP. , qui anteeesserant, scriptis sere depromta , quae tolerabilia sunt . Negare non possumus, Bedam fuisse virum doctum , &, si ad sheulum , quo vixit , reserimus , plane doctissimum , ac admirandum e rari enim , aut nulli ea aetate tot virtutibus ornati erant. An vero tanta tamque exquisita doctrina, quantam de eo praedicant Angli, ceterique , valuerit, vehementer da

hito . Saltim ex ejus scriptis id non constat. In Divinis scripturis explanandis, nullo delectu singula conjungebat, nihil de suo addebat, praeter allegorias aliquot. Dictio vero , ut ut dicunt aliqui, tam similis est Ciceronianae , quam lapis homini . Ioannes Damascenus eruditione , & vitae in noeentia in ecclesia orientali nobilitatus est . Bone de ecclesia Catholica meretur propter libros , quos contra Mani chaeos , Acephalos , Monothelitas , ceterosque exaravit, quibus & Christianorum , ct Catholicorum partes strenue propugnavit . Non minimam laudem habent Libri IIII. de Fide orthodoxa , in quibus Theologiae quoddam corpus, &veluti systema dedit: quod longo post

tempore Lombardus , ceterique Scholastici imitati sunt. occurrunt tamen in tanto viro naevi aliqui, quos nostridum eum laudant notare non dubitant. Nam primum , ut aiunt, gravissimis argumentis de libero arbitrio , fide ,

iustiscatione , ceteris, adjungit quaedam abstrusa , meta stir sica,

538쪽

physi ea , & vix intelligibilia . Deinde vehementer delectatur disceptationibus abstractis , extraneis , & non necessariis e quod ex diuturna Arabum consuetudine, & nimio amore Aristotelis accepit. Tum orationibus qui, busdam suis fabulas aliquot non meditatus adhibuit . Praeterea utitur phra leologia insolita , & parum dilucida . Cetera omitto , quae hujusmodi sunt, ut nihil damni ex iis faciat Damascenus .

SAECUL Upi VIIII. Eorum , qui saeculo VIIII. in eeclesia occidentali

floruere, Doctorum plerique omnes ita similes inter se sunt , ut qui unum paene cognitum habuerit, de ceteris vel me non moriente dijudicare possit , modo aliquam praedictorum librorum notitiam habeat. Nam cum ex disciplina sareulorum , quae praecesserant , exiissent, in

quibus nihil nisi Ueterum episcoporum sententiae ordine ponebantur; nihil aliud ipsi praestiterunt, quam quosdam

quasi centones lucubrare . Excellunt tamen inter eos

Rhabanus Magnus Maurus, malafridus Strabo , Claudιus Taurinensis, Homo calbeoudiensis, Chrisianus Druthmarus , Notherus Balbuttis , ceteri, qui saeculi sui eruditio nem sunt praetergressi , & in Scripturae interpretatione aliquid non aspernandum ediderunt. Horum malafridus conditor est Glossae , quam vo cant ordinariam in Scripturam , quae a non nullis praeser tim Scholasticis magni fiebat. Sed viri acerrimi judicii monuere , nihil minus esse, quam Glossam , sed Commeπ-

rarium e nam in explicandis verbis textus non semper occupatur ; sed interpretationes addit subtiles & metaphysicas , quae nihil ad rem faciunt . Ex hoc autem de ceteris judicium sine negotio facietis: qui tametsi ingenio, &eruditione aliqua valuerint, eo saeculo tolerabiles sunt,

539쪽

3 34 APPARΛTUS AI PHIL. ET TREOL. cultiori saeculo non item . Et haec de Exegetica theo logia a In Polemica vero ut mirificae contentiones exstitere hoc saeculo in utraque Ecclesia , ita scripta diversa nata sunt; quorum aliqua aliis maiori in pretio habita sunt . De Praedestinatione contra Gotte scalchum , qui plurimas turbas excitavit in occidente , scripsere M abanus Maurus , Hincinarus Rhemensis , ceteri . IJ Item in controversia de Eucharistia, quae celebris etiam suit, pro nostrisset it inter primos Pascha s udbertus , M abanus Maurus , alii . In oriente contentiones a Photio Pseud Pa triarcha Constantinopolitano excitatae, tot turbas, tamquEdiuturnas commoverunt, ut tamdem apertum schisma inter utramque Ecelesiam evaserint . Sed Photium totis voluminibus perfregerunt ex Graecis Ioannes mccus Pa triarcha Constantinopolitanus . Ex occidentalibus ,rramnus , Aeneas Pari sensis , alii. Verum cum de his in historia Theologiae dixerimus , propositi memores Praecipuos hoc loco indicare satis superque duximus . SAECULUM X.

Saeculo X., ut eum Poeta loquar, apparent rarinantes in gurgite vasto e nam rari scriptores occurrunt , quorum mentio cum honore fieri possit. In tanta tamen

caligine emicat S. Odo Abbas Cluniacensa , qui Collationes Moν ales in Iob-Comment. in LL.Regum posteris re liquit . Moses Bar Cepha episcopus Syrus, in Orat. de Opere sex dierum , ceter. I alberius Veronensis , qui lib. edidit contra Antropomorpbitas , Item de Euchar. Prae-

i J Consule Gilb. Mauruinum tu Veterum Auctorum qui saeculo de praedestinatione di gratia scripsero , operib, 2 staginentis.

540쪽

ἀesinatione, aliique pauci. Haec satis sint ut intelligatis, Adolescentes, qui singulis his sareulis inter aeteros doctrinae gloria praestiterunt . Qui plura cognoscere avet , habet in promtu conditores historiae Litterariae . i J Ios ad alia, quod tempus urget, Orationem convertimu S.C A .P u T III I. 'De Celebrioribus Sebolasticis. SCholastici vel sunt antiquiores, vel recentiores: illia saeculo XII. usque ad XU. floruerunt: hi saeculo XVI. & XVII. Antiquiorum supervacaneum est nomina proferre: satis fuerit in memoriam revocare,quae de Scholasticis philolophis diximus alio loco : IJ nam ii omnes Theologica laude nobilitati sunt . Ex Domini canis inter

ceteros praedicantur , Ibertus Magnus , Nomas Aqui nos , Ourandus uterque, Capreolus . Ex Franciscanis Halesus , Bonaventura , Scotus , Aureolus , Occamus , ceteri. Ex Augustinianis , Aegidius , Gregcprius Ariwi- . nensis , Nomas de Argentina, Gerardus Senensis, Assion-fus Vargas , & alii plurimi . Quae tres familiae cohortem omnem rigidiorum Scholasticorum fere complectuntur . Est igitur hoc loco de novissimis Scholasticis tantum disputatio, qui his duobus saeculis , qui proxime praecesserunt , Scholasticae theologiae laude clari habiti sunt . Scholastici autem, qui hac IIII. aetate aliquid scriptis Consignarunt, plerique omnes sunt Religiosi , qui huic philosophandi rationi vehementer se dederunt . Praeter ceteros memorantur letaliae , ex quorum familia innu-Κ h a meris id ut Bellarminus , Cavaeus , 'Mart bonus , Coistinc pas , Lubbaeus , Oxdi I , ceteri .

Parte I. L. I. c. I a. Di iii od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION