Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

non valeat: quod illis verbis significauit:Nee quantumlibet vehementer intendens, aliquatenus resiliet, desilietve in suam pluralitatem,& sequetibus. Si enim potest intellectus bea tus plura in Deo distinguere, consequens fit, in pluralitatem, quasi in diuersas semitas resilire,& desilire posse.' Atque hinc confutatur doctrina Henrici qui asserit essentiam Dei distingui per intellectum Dei,& beati, no qua- enus est veritas simplici intuitu cognita, sed quatenus uterque intellectus circa illam in

uestigare potest.' Quarto ex eisdem verbis Bernardi contra

Scotum probare possemus, attributa no distingui inDeo ex natura rei,sed sola intellemone viatoris. Nam si ex natura rei distingueretur, eodem modo beatus illa distingueret, atque viatore sed ait Bernardus illum in patria non posse in pluralitatem resilire, sicut potest in Via, ergo non distinguitur ex natura rei: si enim ea distinguerentur ex natura rei, non posset beatus ut plura non intelligere ea, quae in se ipsis essent ex natura rei distincta , sicut viator etiam invia ex sententia Stati intelligit plura in Deo distincta formaliter. Quantuni vero ponderis habeat auctoritas Bernardi in

hac re contra Scotisns .colligitur ex iis, quae diximus disputauione ras.cap. . cum enim etiam in illo libro f. de 'con deratione contra Gilbertum,

disputet, & scribat ad Eugenium , qui Giliani

errorem damnauit , ut d putatione Lao. videbimus, contra ipsum,tanquam indubita-' i tuin

622쪽

tum dogma fidei probare contendit, in Deo no esse dia pluralitate. & di itinctionem,qua

Personarum inter ser nam essentiam, & eiuSPersectiones cum personis putat esse suapte natura omnino idem. Deinde haec eadem sententia probatur auctoritate, & ratione beati Thomaequo. 7 de ρο- renita art. o. quam etiam paucis Ber nardus insinuauit, quia ex infirmitate , & impersectio ne nostri intellectus .dum cognoscit per aenig ma,& alienas species .prouenit, ut rem inte

gre, sicuti est, cognoscere non valeat, & ideo quasi per partes ipsam apprehendat, & diuidat, vel ex varijs effectibus varie natura eius Cognoscens,vel ex diuersis creaturarum perfectionibus , diuerse ipsam intelligens ergo quoties intellectus rem apprehendit,& obiective eam sibi facit cognitione sua praesentem sicuti ipsa est, nec ea alio modo intellectui obijcitur,qua est in se.si ipsa in se nulla habet distinctionem,& pluralitate. sequitur, nec in intellectu videte ipsam, sicuti est,posse distingui aut distinctam apparere sed in intellectu

Dei.& beatorumDeus apparet eodem modo,

quo in se ipso est, ergo si in se nullam habet

distinctionem attributorsi ex natura rei nulla habebit in intellectu ipsius Dei.& beatorum: atque hoc praesertim veru habet in diuino intellectu .quia idem omnino ex natura sua est intellectus intelligere, & res intellecta : quomodo ergo Thomistae, qui fatetur, haec tria ideomnino esst suapte natura, & ex natura rei,

623쪽

per ipsummet intellectum diuinum affirmant distingui.

Denique contra Henricum.' nariensim sic

possumus argumentari ; Vel Deus , & beatus eadem intellectione, qua cognoscunt simpliciter essentiam diuinam , distinguunt in ea Plura attributa,vel alia, eadem non possunt,ut ipsi fatetur;quia cum essentia simpliciter apis prehenditur, non distinguitur in plura: aliam autem eognitionem claram nec in Deo, ne Cin beatis possumus assignare : quia omnes visiones sunt eiusde rationis, cum sint Dei, sicuti est; nec ullus hactenus plures posuit prae sertim in Deo: ergo dicere debent. semper &quacumque cognitione Deum apprehendi axe,& abeatis cum distinctione, quod ipsi negare videntur. -

CAp. ΙΙΙ.Lntellectu io, aut beato non posse attributa distin gui per respectum ad creaturas, aut ad intellectum

viatoris.

HActenus in uniuersum probatum est, noposse intellectum diuinum, aut beatum visione clara, qua videt essentiam Dei, plura in ea attributa distinguere. Nunc vero super est,ut demonstremus neutrum posse attributa distinguere etiam per respectum ad varias CreaturaS, imo nec per respectum ad intellectum creatum viatoris; sine respectu enim ad creaturas dixit Durandus, distingui attributa,

non e Disi ipso by Co le

624쪽

non posse per intellectum diuinum; cum illo tamen respectu concedere videtur distingui Posse et hoc autem csse falsum, ex allatis perspicuum est. Tu. quia cum attributa Dei sint

re ipsa absoluta, &.ad creaturas non referantur,ri disputatione io .capite ε .ostensum est,intellectus diuinus, & beatus, qui videt ea , Ut sunt in se ipsis, non poterit relate ad creaturas illa cognoscere. Relate enim cocipere ea, quae re ipsa non referuntur , imperfectionis est,& solu fit ab intellectu qui rem non intelligit, sicuti est,ut ra probabitur. Tu metia, licet posset intellectus diuinus & beatus attributa Dei apprehedere relate ad creaturas, nihilominus no possit ea distinguere ex illo respectu: respectus enim ad diuersas tu po- test esse causa distinctionis , quoties res non cognoscitur sicuti est sed per analogiaad alias; aut'uoties res cocipitur. scuti est,& in se ipsa est omnino indivisa, eode modo in intellectu manet,quantumuis ad diuersa referatur. Caeteru diuinum intellectu non posse attributa distinguere per respectu ad nostrum in tellectu ea distinguentem, difficilius videtur: nam si intellectus ea distinguit,&Deus recte intelligit quid,&quomodo noster intellectus circa diuina attributa operexur, sciet prose elo ab eo distingui iam igitur & ipse Deus hac ratione distinguet, quae ex ipso solum dis inguere non postet.Id quod docuisse vide-

tur Capreolastica citato, cum asserit .attributa diis

uina, licet a Deo non distinguantur, optime

tamen

625쪽

6o AE T to N v Μ METAPHYas. tamen ab eo cognosci,tanquam distincta per inrellectum viatoris. Vt tamen probemus, nec hoc modo distingui attributa per intellectu diuinu .aut beatu, Moladum est primum, ex eo,quod Deus Cognoscat aliqua per nostrum intellectu distingui,non sequi, ea etiam distingui per intellectum diuinu aliquo modo: sicut ex eo, quod Deus cognoscat, nostrum intellectum discurrere,non fit,ipsum etiam Deu discurrere. Ille namque optime nouit discursum, & mo- 'dum, quo nos discurrimus,& ex uno in aliud in cognitione proficimus: & tamen ipse, dum ista cognoscit, non discurrit, nec in sua cognitione ex uno in aliud procedit. Eodem modo scit bene nos intelligere per species materiales spiritualia, & conuersione ad phantasmata, & ita habere de rebus spiritualibus

alienos coceptus instar rerum corporearum:

ipse tamen in suo intellectu non potest ita intelligere, & similes de rebus conceptiones

formare: nam talis conceptus obiectivus in nostro intellectu pendet ex formali, quem habemus quo solo repraesentari potest; cumque Deo talis conceptus formalis non comveniat, non potest habere nostru conceptum obiectivum praesentem sibi, veluti concedi tum auditus, &visus non habet eo modo, quo nos, quia non habet visionem, seu audi

tionem

Deinde obseruandum est, ut aliqua per imtellectum distinguantur, opus esse, obhci ei

tanquam.

626쪽

DISPUTATIO XXXI.

tanquam distincta, & ut talia sua cogitatione

ei repraesentari: nec satis esse. ut cognoscat illa posse distingui per alium intellectum alio

modo intelligentem : vcluti ut aliquis intelligat rem per viscursum,& relate ad alia , opusust,unam ex alia in sua ipsius cognitione colligere. Ergo cum Deus non cognoscat eo modo imperfecto, no potest attributa distinguere: licet,optime sciat ea per nostrum intellectum suo modo imperfecto cognoscentem, distingui: quia ita nouit nostrum imperfectu modum cognoscendi .ut tamen ipse eo modo non intelligat. Quare licet videat Deus, attributa sua a nobis distingui,&intueatur nostru

Conceptum formale; tamen nunqua ei attributa in sua cognitione obi jciuntur, sicut scit, nostro intelle diui repraesentari. Scit igitur Deus , ea posse a nostris noltro imperfecto modo distingui sed hoc scit, simplicissimo,&persectissimo suo modo: ex quo nulla in Obiecto distinctio prouenit: ut enim ea ipse distingueret, deberent in suo intellectu repraesentari, sicut in nostro id quod nullo modo fieri potest. Optime ergo dixit Capreolus,no distingui attributa diuina per intellectu ipsius Deli De ne tame cognosci ab ipso Deo,per Intellectu viatoris esse distincta,aut posse distinguit

quae duo diuersa sunt. Denique no alio modo nunc obij citur essentia diuina suo intellectu quam obij ceretur, sit non essent creaturae rationales. ita tamen Deus se ipsum intelligit,

di se ipsum sibi habet praesentem, ut id non pendeat

627쪽

εμ QNAEsTIONvΜ METAPH. pendeat ex aliquo eZtrinseco sed si non essent creaturae rationales, quae Dei essentiam intellectu distinguere pollent, non apprehenheret Deus sua attributa distincta per ordinem ad intellectum creatum; ergo nec modo ipse distinguita CAP. IIII. corollaria praecedentis doctrinae. . X dictis colligitur primo. per intellectunt a diuinum , aut quemlibet cognoscentem res,ssicuti sunt, proprio, dc distincto coceptu, non fieri ens rationis, sicut neque distinctionem. Nam cum ens rationis, quod rebus tribuimus, ipsis re vera non conueniat, nisi tantum in nostra apprehensione:&Deus cognitione sua rebus cognitis nihil add at, sed illas Omnino apprehendat, sicuti iii se ipsis sunt, fit,ut per intellectum diuinum , aut cognoscentem, sicuti est, non possit aliquid ad aliud referri,quod re ipsa ad aliud non refertur. Sed dicunt nonnulli, Deus concepti suo

confert unam rem cum alia, componendo, dc

diuidendo in propositione, .& ipsam etia confert cum ijs, de quibus eam negat; ergo per intellectum diuinum potest esse collatio aliqua inter obiecta,etiamsi conceptus formalis in intellectu diuino existens sit res simplicis . sima cum tamen ipsi plane fateantur , per diuinum intellectum distingui non posse ea, qua

628쪽

quae suapte natura indiuidua sunt, quorum sententia meo iudicio secum manifelle pugnat. Nam si intellectus diuinus, aut cognoscens rem sicuti est, ea non potest distinguere, quaere ipsa non differunt, quia ei obbciuniatur non alio modo, quam sunt in se ipsis: eodem modo non poterunt aliqua per intellectum concipi,ut relata, quae re vera non referuntur ; id enim probat eadem ratio. Quod vero asserunt Deum affirmare, aut negare,Unum de alto compositione , & diuisone ex parte obicistorum,& rerum,non zX parte co-ceptuum formalium. falsum est. Tum, quia sine compositione, & multiplicatione conceptuum formalium, nec compositio, nec distinctio ulla intelligi potest ex parte conceptuum obiectivorum e quare cum Sanctis Thomas infra quaestione s 8. q. docet, Angelos non intelligere res coponendo,&diuidendo, de utroque conceptu ,formali scilicet,&obteiactivo, aperte loquitur, ut ibidem ostendemus. Tum etiam , quia si Deus intelligit res . sicuti

sunt .nequit eas inuicem comparare , & cCmpo re . quae suapte natura mutuo non referuntur Quomodo autem Deus intelligat non entia dii putatione 62. dictum est. Caeterum recentiores aliqui claudicantes in utramque partem . nec plane Vnam , aut a-

Iiam sententiam sectantes , docent , concipiqurdem a Deo ens rationis. & Obiective Deo prasens esse, sed a Deo non fieri .ne concedat absurdum, nempe, intellactum diuinum snger

629쪽

gere aliquid sibi. Ideo vero dicunt, non fieri ens rationis ab intellectu, quia non primarie ab ipso sed ab intellectu creato formatur, EX quo se quitur, ut a Deo intelligatur, sed non fiat,quia iam factum est. Verum hi philosophi ludunt vocabulis, ne Videantur cocedere aliquid absurdum de Deo. Quomodocun- ue Vero loquantur, . negare non possunt, tuinum intellectum aliquid fingere, & concipere aliter,quam est. Primum, quia si Deus retinet in mente sua id, quod non est, licet non primarie , sed quia prius factum est ab intellectu creato, re vera format in intelle ctu suo figmentum , & monstrum , illudque virtute sui intellectus conseruat factum, Sc inuentum ab alio. Non. esse illud obie ctiuum, quod res habent in intellectu Des, habet ut a causa integra, ab ipso intellectu diuino, cui obiiciuntur : neque enim illud, prout est in intellectu diuino concurrit intellectus creatus, ut manifestum est e hoc autem non minus absurdum est, quam si primarie formaretur figmentum illud, ab intellectu diuino, & non occasione alicuius intellectus creatu hoc enim est imperfecte cogno-ce nilS rem, & non sicuti est Adde quod si Deus nuc cognoscitens rationis, quod ab intellectu humano habet esse, cognoscit etia illud ab aeterno, antequa cre

ius inrellectus illud effingat: ergo Deus ab aeterno habet effictum actu obiective a suo

intellectu aliquid, quod nondum formam estab

Disii ipso by Corale

630쪽

ab intellectu creato: tale aute esse obiectivum actu pendens ab intellectu diuino, & non ab intellectu creato,nec est aparte rei,nec potest esse a parte rei aliquid reale .: ergo est aliquid rationis factum a lolo intellectu diuino, non cooperante, & nondum illud operante intelia lectu creato. Fateri igitur debent aduςrsarij, posse a Deo fingi ens rationis, si semel conceridant posse a Deo cognosci. Neq; obstat,quod tale ens rationis ideo cognoscor meo,quia potest ab intellectu creato in tepore confingi,

guo minus dicamus, cum illud cogn scitur ,

eo ab aeterno, ab eo tantum confugi i nam, cum ab aeterno solus Deus intellectu suo tribuat illi esse obiectum actu, quod non tribui. tur ab intellectu creato, solus Deus dicitur ilis lud esst obiectivum ab aeterno essingere. h. Obiicies,Deus cognoscit id quod est in intellectu humano , ibi autem est aliquid fictu ;Dico haec duo differre, nepe, cognoscere, aliquid esse in intellectu humano hoc enim sinci impersecto conceptu obiectivo fieri. potest S cognoscere eo modo , quo est in intellecta humano hoc est, habere ipsum eo obiectiuu Nam Sc discursus cognoicitur a Deo,sine diΩςurta obiectius,& conceptus rerum spiritualium, quos habemus per conceptus rem cor-Porearum, absque hoc quod Deus tales habeat de rebusspiritualibus conceptuS. :Deinde contra eosdem arguere possumitin hoc modo. r. fieri ens rationis, & formari nihil

ud est,quam obhci inte lectui, vel intelli quoa

SEARCH

MENU NAVIGATION