Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

plici capite prouenit, ut simplicissima Dei

essentia distinguatur a nobis in varias persectiones primum , ex imperfectione nostrae cognitionis, quia no concipimus Deum, si C-nti est: deinde, quia per species creataru rerum,& perfectionum ipsum c5cipimus; quare non possumus non creaturas distinctas realiter,uel distinctas perfectiones respicere, ideoque ex diuersis effectibus , aut ex diuersis creaturarum persectionibus De' varia attributa assigo mus Vt iustitiam, quia unicuique tribuit, quod suu est, & quod semel promittit, obseruat mistricordiam , quia aufert nostram miseriam; & intelligere , k velle,exijs, quae in nobis videmus , nam jnstar eorum perfectiones Dei consideramus. Idem omnitino contingit, ςum in rebus creatis per intellectum aliqua distinguimus , quae re ipsa di- . stincta non sunt. Nam rationem generis , Arationem differentiae, no distingueremus per intellectum, nisi plura inter se videremus , ex parte si milia elle, ex parte differre. Sic etiam ipsam actionem, & passionem distinguimus, per respectum ad agens & patiunt. Quinimo distinctio eiusdem rei a se ipsa, cum sana de se ipsa praedicamus, quae videturniinima distinctio , per ordinem ad diuersa realiter a nobis fit : cum enim eadem res in propositione ex parte subiecti, & ex parte praedicati ponatur, eodem nomine repetito, ut cum dicimus, Perrus est Petrus, illam distinguimus in duo per analogia' ad alias propositiones,

612쪽

positiones, in quibus praedicatum, S subieetia sunt diuersa ; tametsi praedicta distinctio Petri a se ipso ncn sit de re ex parte cCnceptus obiectivi, sed de nomine non quia sit diuersum nomen ex parte praedicati, & stibiecti, sed quia idem bis repetitur. Vnde etiam pro uenit, ut Petrus bis a nobis concipiatur, quςd sane non est distingui, sed in cognitione nostia,& in voce iterari. Alio sane modo posset Petrus distinguia seipso, ncmpe senex a seipso iuuene, sed aliquam nostcr intellectus de illo format distinctionem , eam sane deducit ex ordine ad diuersa realiter distincta, nimiruex ordine ad accidentia , & alia , quae Varia

aetates comitatur.

Ex dictis infertur in omni distinctione rationis duplex esse fundamentum , ut intellectus noster distingvat in rebus. Alterum est, quia res non copcipiuntur proprio, & distincto conceptu sicuti sunt. Alletam , quia eas intelligi is relate ad aliqua disti ἰcta realiter : prius fundamentum in solo modo cCncipiendi esse dicitur : posterius vero etiam in Ie Dus,no quidem in ipsis, quas distinguimus, . cum in illis non sit pluralitas, nec reale vestitigium illius:illa, inqua pluralitas , quzm pCstea per intellectu distinguimus: sed tale fiundamentum cit soli m in rchiis , quas respicientes ea, quae simplicia sunt, intellectu nostro distinguimus. Quare non Video, qUC Odo dicant Thomastae , differre distiretionem, quam Vocant rationis ratiocinatae,&ra

613쪽

tionis ratiocinantis ; quod haec non habeat fundamentum in re,sed in solo nostro modo concipiendi: nam quaevis distinctio rationis in utroque habet fundamentum, ut explicatum est.

Sed dicunt, distinctionem rationis ratioci-

natae habere fundamentum, non tantum in

rebus alijs,quarum instar illam efficimus; verum etiam in re ipsa, quae per rationem distinguitur: non quia in ea sit aliqua pluralitas, sed quia talis naturae est .vi cogat nostrum intellectum in ea plura distinguere, nec solum pro libito id faciat,cum ad illam, quae est rationis ratiocinantis, non cogatur intellectus, sed eam pro libito confingat. Verum contra hoc est manifesta ratio, quae ex dictis colligitur, quia nunquam intellectus noster distin guit plura in .eadem re, nisi quando rem non

cognoscit perfecte, sicuti est, ut latius sequenti disputatione ostendemus. Deinde semper, dum distinguit, attendit ad aliqua distincta realiter, respectu quorum distinguit, quod indiuisum est ergo non pro libito, sed ex modo naturali nostrae intellectionis: nulla ergo distinctio rationis sine fundamento a nobis fit, sed omnem facimus quasi coacti, quia rem perfecte non intelligimus: nam si perfecta

notitia cognosceremus , nequaquam possemus in plura distingue te, ut fpιenti disputati ne patebit. Distinctio autem illa eiusdem a seipso non est distinctio de re ipsa , ut supra dixi sed est nominis quaedam , aut etiam eiusde

614쪽

DISPUTATIO XXX 1. 93eonceptus repetitio: aliud autem est repetitio conceptus, aliud autem distinctio. Qualis vero distinctio sufficiar, ut unum de altero non pra dicetur , disputatione II9. explicandum est. Neque ab hac nostra sententia dissentit Henricιμ quodlibeto s. quaesi. r. non enim contendit , nostrum intellectum polle in Deo plura distinguere , quae re ipsa distincta non sunt line ordine ad creaturas distinctas rea-.'liter:sed solum docet, diuinum intellectum in sua essentia plura distinguere posse attributa, etiamsi nullae essent craturae, quarum instarea distinguat:quod an verum sit, statim videbimus.

DISPUTATIO XXXI. OG intellectus videns rem sicuti es, poses

facere relationem rationis CAP. I. Opiato Henrici, &Canariensis. CAP. II. Attributa non distingvijs inusirma

diuino aut etiam beato. γ

c A P. III. Intellectu diuino aut beato non posse attributa distingui pre respectum ad creatu 1,aupad intellectum viatoris. C A P.. IIII. Corollaria aecedentis doctrinae. V. Resondetur argumentis Henrici. Se Canariensis.

615쪽

P Raesens disputatio non solum de diuinis

attributis futura est, sed etia de quacuque . re indiuidua,an scilicet. ab incellectu diuino, re intelligenti eam sicuti est,proprio & quid-ditatiuo coceptu, in plures rationes distingui possit, sicut a nobis viatoribus Deus distin guitur: elt enim omnino eadem ratio. De in tellectu igitur Dei & beatorii docet Henricus cumideto illo s. '. i. ipsum optime posse ita di stinguere diuina attributa, ut ad distinguen- du, ne cesse ei no sit,aliquas creaturas realiter distinctas respicere, sicut nos viatores respicimus.Vnde colligit, etiamsi non essent possibiles plures creaturae realiter distinctae, futurum nihilominus,ut intellectus diuinus, &beatus distingueret in eo plura attributa, cuius sententiam amplectitur Caniniensis in huncariiculum disputatione a. dubio 3. in fin. fauent etiam Durandus, & Caietanns, Vt infra notabitur. Ut autem hanc sententiam explicet Henricus, notat, eslentiam diuinam,etiamsi in se simplicissima sit, tamen quatenus est veritas intellecta ab ipso Deo,& beato,bifariam co- iiderari posIe. Primum , quatenus est veriatas simplici quodam intuitu intellecta , dc hoc modo nec beatus homo, nec Deus plura posset attributa in ea distinguere. Est tamen, inquit Henricus n ea cognitione multiplici-

616쪽

plicitas attributorum virtualiter .Deinde co-

siderari potest essentia diuina , ut veritas intellecta, circa quam intellectus Dei, aut beati negotiatur, cinquit ille hoc est conatur inuestigare,& inter se coferre perfectiones huius ellentiae ; & hoc modo plura in eo attributae distinguere potest.quorum distinctionem aiς fieri ab intellectu diuino, & beato, per respectum ad intellectum , & voluntatem iptius Dei;quia nimirum intellectus Dei, aut beati concipit essentiam diuinam, & volutatem, dcrem volitam ut intelligentem, & rem intellectam. Sic enim distingui postunt & omnia Dei attributa, quae pertinet ad intellectum, ut quod sit verus . sapiens ,prouidens, &C. quae pertinent ad voluntatem, ut quod sit bonus, iustus,misericors, &c. colligit ex his omnia attributa Dei prςter absolutum esse,quos in Deo habent,includere etia respectu rationis ,que diuinus, aut beatus intellectus addit.

Durandus in I. distiae Itone numero zo. solum negat, distingui posse in Deci attributa a diuino intellectu sine ordine ad creaturas distinctas realiter: quare concedere Videtur, posse attributa ab ipib Deo distingui , non ut putauit Henricus p r respectum

ad ea, quae liunt intra ipsum , sed per respectum ad creaturas. Propterea dixi, Duraudum ex parte cum Henrico conuenire ; coue

nit enim in eo.quod ait, ab intellectu diuino Dosse attributa diuina distingui: idemque ea-ae ratione affirmare debet de quouis intes le-

617쪽

s96 QUAESTIONVM METAPHYs. .stu vidente Deum ,sicuti est. Denique Caieta- nussupra quaestione 13 .articulo 4. arcasolutionem 3 .

docere videtur, ab intellectu diuino non distingui diuersos conceptus ipsus essentiae; bene tame 1 quocumque alio intellectia creato, etiam si beatus sit. Quare si omnes eadem Proportione concedent, ab intellectu diuino. vel a quocumque creato cognoscete rem,si cuti est posse plura distingui in re,in qua nulla esst distinctio ante intellectum, siue illa sit

Deus,sive quaecumque alia reS creata.

Haec sententia probatur primo: Deus Mheatus intelligunt omne veritatem.quae est: inestentia diuina intellipunt ergo in Deo rationem intelleetias,& voluntatis rationem iustitiae,& misericordiae,quia haec omnia sunt in ipso: hae autem veritates distinctae sunt, ergo intelligunt eas distinctas, ae proinde ipsa attributa vere distinguunt. Hac vero distinctionem no fieri necessario per respectu ad creaturas distinctas realiter, probat secudo Canariensis, quia licet non es ent plures creaturaediitimstae possibiles esset nihilominus inDeo sufficiens fundamentum distinguendi attributa. Nam si necessaria esset aliqua distinctio realis, cuius respectu attributa deberent dia1tingui, in Deo illa reperitur, cum in eo processiones distinguantur realiter. Tertio hoc ipsum probat Henricus, quia attributa sunt inDeo sine ullo respectu ad creaturas: neque enim dicitur sapim,quia esst camsa sapientiae creaturarum: sic enim non esiet

618쪽

armaliter sapiens , sed ab effectu, S: si e de alijs ergo attributa intelligi possunt, & divingui sine ordine ad creaturas. Quarto idem confirmari potest hoc argumento Durandi r in Deo est realis distincto

personarii .absque ordine ad creaturas : ergo

potest esse dit tinctio rationis. Consequentia nititur comuni propositione: Qui potest maius, potest ἐκ minus,& ubi potest esse maius, potest esse minus' ergo ubi potest esse distinctio realis sine ordine ad creaturas φotest esse distinistio minor attributoru, quae est per intellectum sine eo ordine. Quinto denique est aliud Danti, argumentum, dissimnio personarum supponit distinctionem principiorum producentium : si ergo illa, quae est personarum & posterior conuenit Deo sine respectu ad creaturas, distinistio etiam principiorum, quae prior est conueniet: & haec est rationis: ergo distin stio rationis poterit Dςo conuenire sine ordine ad creaturas. Nihilominus Durandus docet contra Hemv- eum, attributa distingui non posse ab inrcliectu diuino sine ordine ad creaturas distinctas realiter,& duo argumenta posteriora dissisluit, quae pro sententia Henrici allata sunt. C A P. II. Attributa non distingui ipse intellectu Auiuo . aut etiam beato probasilior opinio fert.

M Ihi multo probabilior videtur opinio,

quae assirinat, non solu diuina attributa

P p 3 inter

619쪽

inter se. aut ab essentia nullo modo posse di- sungui per intellectum Dei, aut hominis videtis Deum vel comparatione cum creaturiS realiter distinctis,uel alia ratione: verum etia 'ullam rem creatam ea parte, qua natura suδsimplex est, distingui posse per intellecturi Cognoscentem ipsam,ncuti est, intuitiuo ut

aiunt) conceptu, & proprio. Hanc senten tiam docuit Capreolus in L distinctione δ. qu νο- ne η .articulo 3. in fine,in solutione cuiuseam argumenti, cipi licet de attributis Dei, & de intellectu diuino, & beato solum loquatur, idem eadem ratione asserere debet de quouis intellectu vidente rem sicuti est. Fuit au- em expressa sententia de ardi in libro quin

re de consideratione ad Eugenium,aliquantum an'

te finem ubi cum dixisset. , Deum esse longit dinem, latitudinem,sublimitatem, & profunditatem , & obiecisset sibi inde sequi quater

nitatem,inquit in haru verba: Visus sum pro-- tulisse plura, sed unum est; unus Deus signatus est pro captu nothro , non pro suo statu Diuersus est nic, non illeivoci: s diuersae,semitae multae,sed unum per eas significatur,vnu Squaeritur. Et paucis interiectis : Nobis autem quia non possumus cum Deo simplicitate c5- tandere , dum contendimus apprehendere vla tm, Occurrit veluti quadruplicatum , facit stoc speculu & aenigma, per quod solu videre datur. cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est.Nec enim ia tunc fragi-hs acies mentis nostrae , qugntumlibet vehe-

620쪽

DIs P v TATIO XXXI. 699 menter intendens, aliquatenus resiliet, desilietve in suam pluralitatem colliget se magis. adunabit. con rmabit qiunitati illius, vel potius unitati illi.ut una uni facies respondeat faciei. Haec Berantiato. Quibus ita perspicue rem totam expressit . ut nec ab ullo scholasticae

Theologiae studioso aliquid clarius dici, aut desiderari potuerit. Sed in eius verbis obseruandu est primo,

hac nostra opinione cofirmari .cu ait,multitudine illa perfectionum . qua varijs vocibus de Deo significamus , prouenire ex infirmitate nostri intestectus adhuc cognoscetis per aenigma eam vero multitudine non mansuram in nostro intellectu cumDeum videbimus, sicuti

est. Quod sane si in nobis verum est , de ipso Deo qui perfectissime se ipsit intuetur. sicuti

est .multo magis est asserendia quare necDeus nec beatus plura in Deo attributa distinguiat. Seclido nota, no istu concedere Bernardum respectu intellectus viatoris distinctionem in Deo secundu voces. ut dicebat Nomineses fu- periori diθ.citati. cum ait,voces diuersae:sed etiadistinctionem rationis, & conceptum de eodem Deo, cum inquit, Semitae multae, quibus Unus quaeritur: Semitae namque intellectus nostri quaerentis Deum, sunt conceptiones Tertio ex verbi ς Bernardi manifeste colligitur, diuina attributa , quae distincta in via cognoscebatur, ita videri in patria indigidua,&absque distinctione , ut quantumuis intellectus videntisDeum conetur ea distinguere,

SEARCH

MENU NAVIGATION