Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

α96 MILLE NAR. III. His temporibus, Tusc0nem, Germanorum Regem, ac Parentem , ejusque filios Mannum, Ingaevonem.

ursum Reges foruisse , ac Tuistonis comitem suisse Danum, Danorum conditorqua, vcntinus

memorat.

Qui Ninyam secuti sunt Assyriaci Imperatores, ac Sardanapalum usque, Omnes inglori fuerunt, quorum fere sola nomina annique administratae potesta. iis, ex Africano AEusebio habentur , quae tantuna valent ad texenduin successionis ordinem De Ariotamen proditum est, ipsum Bactrianos sibi subjecisse ιma avit annis Ο.

CONTEMPORANE A.

Abrahanim magnis a Deo beneficiis auctus, orbitatem tamen suam moerebat, quod nullam a sterili conjuge sobolem susciperet, jam octogenario major. Ergo ratus aliam complendis oraculis uxo rem destinari, suadente Sara, cum Hagare, ancilla, AEgyptia consuescit. Ea gravida facta, cum heram sperneret , ab ea male habita, sugit in desertum. Sed Angeli monitu reversa , Ismaelem Abraham peperit, a Deo ipso sic nominatum, antequam nasceretur. Nam , quod Hieronymus in tradit in Gen.

ait, sciendum, quod quatuor in veteri testamento, absi ullo velamines, nomiηibin suis antequam nascerensvr, vocatisunt Ismael, Isaac, Salomon, Οἰο- fas Lege Scripturas.

Anno ct aetatis, Deus Abrahamo Sacramentum rcumchionis mandavit, quod in se,& Ismael fi- lio a vel I . annos circiter nato , executus est Hoc circumcisionis cedere tam miro ' a gentN

302쪽

bai, reliquis despecto, quod justitiae signaculum Pau-Ιu appellat, non Eccleste simpliciter, sed generis Hebraei distinctio intendebatur. Solis enim eis braeis .in eorum servis , praeceptum hoc datum est, Cessaturum , quamprimum Christus natus, & multitudo gentium ad foederis communionem esset vo- Canda. Quin nec simpliciter ad salutem circumcisio

erat necessaria rae citra eam . non tantum ante illius

institutionem . sed etiam postea, multi fuere salvati. Idem annus, Sodomae, Gomorrhae, Adamae ac Sechoim exitialis fuit. Quae oppida propter execranda flagitia , ac praeposteram libidinem , coelesti igne conflagrarunt.' Quo ex incendio ereptus ab Angesis Lothus , amissa conjuge , quae contra interdictum post se respectans, in statuam salis est mutata, primum in urbem Segor, quam, imminenti cladi precibus exemit, inde in vicinum collem subiit, ubi per noctem, ebrietatem filias incestu polluit. Hinc orti Moabin Ammon, a quibus totidem populi sunt propagati. Statuam salis, in quam Lothi uxor conversa est , etiam suo tempore superfuisse testatur Iosephus l. i. antiq. c. II. Insuper Lacum Phaltitem, arbores illius regionis, quarum fructus visu pulachri, sed cinere intus pleni sint, describit l. s. de bello c. r. Idem hoc inter profanos Scriptores accurate notavit Tacitus l. s histor cujus verba digna sunt, quae hic legantur. Nec Iordanes, inquit, pelago accipitur. Sed unum ait alteram acum int ger perluit tertio retinetur. Lacin immenso ambiis

tu, osci maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, q, vento impel)itur, neq; piscos aut suetas aquis volucres patitur. Haud procul inde campi, qaosserunt olim uber , moiloni urbibas habita-

303쪽

sos, fulminum iactu arsisSe V manere vestieta, terrami ipsam θecie horridam, vim frViferam perdidi N. Nam cuncta 'onte edita, aut manu sata.

veherba tenus aut fore, seu solitam i Jeciem ado-Ievere, atra 3 inania dat in cinerem vanescunt. De Sodomaeorum impietate sic nugantur Hebraeir Si quis pontem apud eos transiret, asses . pendebat pro vectigali, sed si flumen transvadaret 8 solvere

cogebatur. Si quis socii sui uxorem tantopere verberasset, ut abortus consequeretur, illi injungebatur, ut ipsam secum tantisper teneret, quoad rursus gravi da facta esset Eum qui vulnus acceperat, pretium laedenti solvere oportuit, ob venam sectam. Venerat huc aliquando Elieser servus Abrahami, quem, cum nonnemo vulnerasset , adit ille judicem , multum querens de injuria. Verum judex ad pecuniam insuper solvendam ipsum condemnat. Nec mora

Elieser lapidem in caput judicis impingit,in . heus,

inquit, pecuniam quam mihi solvere teneris, illi numera, qui me laesit. Idem, convivio lauto cum interveniti et mensae accumbit , quaesitus a proximo, quis illiam invitasset, tu ipse ait me invitasti extemplo igitur ille percontator surgit abit, ne male lueret, nefas enim erat peregrinum hominem secum Convivam adducere , atque eum hoc semper illi cui vicinus fiebat , Eliese ingestant , mox omnibus discedentibus, ipse solus dapibus fruebatur, curabatque se molliter. Habebant Sodsmaei leistum splendidum, excipiendis peregrinis destinatum, sed si quis statura illum excederet, amputabant ei pedes: contra breviorem , fidiculis torquebant, ut spatium exaequaret Egeno stipem poscenti, quisque civium assem porrigebat, at alimenti quid emere illum pro

304쪽

hibebant; fame guu pereunte mendico, suum quisque essem repetebat. Porrexit aliquando puella mendico homini modicum panisin aquae ibi illam melle oblitam exponebant apibus crabronibus morsicandam Coepit tum valde clamare puella, isque clamor

cum in coelum pervasisset,dixit Deus, ecquis iste eju- latus est oportet descendam in terram, visum, quae hujus questus causa esse possit. In Itinerario Palaestinae, quod his diebus proximis in vicino Furtensii vico lingua Germanica, literis vero Hebraicis excusem prodiit , ac Gellio Erea Iistae titulum habet, sua fide , serio testatur Autor R. Gerson sibi Palaestinam lustranti, visam statuam salis, in quam Lothi conjux conversa fuit, post noctis medium, plane integram cum vero paulo ante auroram in eundem reversus esset locum, tantopere illam deprehendisse imminutam , ut vix palmi duo ex ea restarent. aerenti sibi ab accolis, quid hoc monstri esset,in quomodo ad eam parvitatem intra tantillum tempus redacta fuerit statua, fuisse responsum Caprae pagi Chorba, urbisque Zoar, quae O re illorum animantium, linctu salis mirifice capiuntur, agnainatim noctu huc se proripiunt,in statuam fere totam absumunt, ita ut nihil ex ea relinquatur, nisi quod altitudihe palmos duos exaequat id vero vestigium nulla ratione aboleri potest , ac semper interdiu, illud quod statuae decessit, nova accretione

testituitur.

S. Hieronymus in tradit in Gen. circa verba quibus Gen. XIX. 3 . Lothi maioris natu filiae incestus describitur de Iudatis observat Appvvunt desuper, quast incredibile, quod rerum natura voli capiat, stiri quempiam nescientera. Hoc vult btoram au

305쪽

3zo MILLE NAR. III. vocis P L pa quae ibi adhibetur , puncto superne

notari aliquo majul ulo, musitato eo, ad designandum mysterium. Mamrae planitiem , et annorum sedem , deserit Abrahamus, e vicinorum clade territus, seu in censo regionis totius horreo, a me compulsus, in re gione Australi habitaturus Iudaei comminiscitntur,

ideo ipsum vetus domicilium deseruisse, quod deleta

divinitus pentapoli, nulli amplius viatores adventabant, quos hospitio exciperet doctrina de vero Deo imbueret. Caeterum, in transitu, Gerarem v nri, atque cum Sara . etsi nonagenaria, forma adhuc soreret, ne exinde sibi periculum nasceretur, idem

insilium quod in AEgypto bene successerat init, fiatremque se ilius appellat, non maritum. Regna bat Gerari lumeticue in . qui pulahritudine captus

mulieris , eam domum ducit , pro Yore trabiturus. Deus vero hanc illatam Abraham iniuriam non tulit, sed Abimelecho morbum infligit, omniumque Merari mulierum uteros obstruit, ne parrant, neve concipiant liberos. In somnis quoque Regi minita tur, eum moraturum, nis uxorem alienam a se segre. pet Abimelechus igitur, non tantum restituit Abia nam conjugem , sed armenta etiam , greges, servosin ancillas addit, numosque praeterea mille argenteos. Reddua Sara, intercedente precibus Abraham , iterum tribuit Deus Abimelec a mulieribus, quam ademerat, sanitatem.

Iudaei asserunt, quicquid foeminei sexus erat, Gerari sterilascere coepisse , ad lendes usque pediculo

Centesimum annum agens Abrahamus, Isaacorisbscepit ex Sara nonagenaria. Eum, post octo die ,

306쪽

pater circumcidit,in in ablactatione illius, quam quinto post anno factam aliqui putant , magnum convivium exhibuit. In his epulis, si Iudaeorum fabula vera est Sara,

foeminarum praecipuarum , quae aderant, infantibus omnibus, cum plorarent mammam praebuit nutrices enim illae domi reliquerant, periculum facturae ex nutricatione Sarae, num vere gravida fuerit plerisque enim videbatur, illam Isaacum falso pro suo filio venditare.

Clarus quidem ingenio Iudio militari suisse dicitur, sed mulierosus Regnavit annos O.

CONTEMPORANE A.

Abrahamus Agarem , cum Ismael filio , ipsius Dei monitu, domo expellit. Coeperat enim Ismael primogeniturae jura sibi arrogare, quacum habere ludibrio. Isaacus, virili jam aetate , hoc est anno, ut putat Iosephus, quinto vicesimo , a patre immolandus sistitur in monte Moria. Mox ejus lana a quo mactari jussus erat, Dei imperio, liberatus est, ariesque fato oblatus, qui filii loco hostia offerretur Ex eo tempore, illo in loco semper sacrificia viguere. perpetuum populis testimonium suturum aliquando, ut ibidem Abrahae filius benedictus, pro mundi

vita moreretur,in ex morte redivivus humano generi salutis aeternae autor fieret.

Judaei nugantur, Ismaelem, qui, ceu est Gen. XXLao jaculandi peritus erat, aliquando cum aves jacularetur, in videret Isaacum solum considentem', in eum direxisse sagittam, ut illum interficeret, idque

307쪽

ao, MILLE NAR. III.

cuna vidisset Sara, detulisse rem ad Abrahamum. Amplius perhibent, Ismaelem aliquando dixisse Isaaco, tu quidem non habes cur pietatem tuam depraedices. Ego jam annos natus tredecim circumcidi me passiis sum , cum tu die octavo circumcisus sis, mentis adhuc expers, cujus si aeque ac ego compos fuisses, circumcisionem non eras admissurus. Respondebat Isaacus , se paratum, si ita Deus jubeat, non particulam tantum corporis, qualis praeputium sit, amittendi, sed illam ipsam. Tum Deus periculum facturus num sere hoc jactaret Iaacus , de eo immolando Abrahamo mandatum dedit. Saram, matrem, uti S. Petrus in I epist. c. III. c. vocat bdellam , cum viti annos et . exegisset, obiisse, ei parentans, tradit Moses quo honore, ne ipsam quidem humani generis magnam matrem Evam, prosequutus est. Conjugi sepeliendae, Abrahamus ab Ephron Hethaeo. ob siclis argenti agrum emit, cui spelunca duplex inerat. Post matris obitum, Isaacus uxorem duxit Rebec- eam, Nahoris, qui frater suerat Abrahami ex Bethuele filio, neptem, Labanis Syri sororem. Quod matrimonium, jubente, in conjunctionibus mulierum Cananaearum abhorrente Abrahamo, concilia-

vitalioer Damascenus, servus dispensator ejus divini Numinis providentia , ad rem bene gerendana adjutus. Successere, ipsius Abrahami, cum Cethura, quam Hebrae eandem cum Bassare , sed loco G nes XXV. 6. ubi concubinarum in plurativo numero mentio fit, invito, faciunt, nuptiae, ex qua sex filios suscepit, aliquarum gentium in Siriae inrabie

finibus progenitOIes. a. i

308쪽

, dramussabulantGJudaeos, Abrahamus Elieserem misit ad capiendum saaco sponsam, erat enim aetate provectior, ita ut facile ejus fidei sponsa credi possiet. Ipsius Isaac consensus in ablegando Elie-sere non requirebatur ab Abrahamo, aberat enim

Isaacus , in Paradiso agens, ut ibi sanaretur vulnus quod ei pater in jugulo fecerat, cum illum mactare vestet, ibidemque moratus est triennium. Bethuel cum vidisset thesauros ingentes, ab Eliesere allatos veneno cibos inficiebat quos ei comedeiidos proposuit, ut illis gazis potiretur. Sed Elieser, quia anteis quam epulis frueretur, preces fuderat, a Deo serva istus est, atque ipse Bethuel imprudens, ferales cibos

voravit, ac continuo extinctus est. Nenape hinc Boisthuelis mentio quidem fit Gen. XXIV. o. cum Eliesee Rebeccam depotiit, sed porro de illo silentium in uiri potius versu dicitur, Elieserem solum comedissere bibisse cum viris qui cum illo erant quia scilicet tota Bethuelis familia in luctu erat, ob illum fato functum. Laban sciebat , amelos Abraham non ingres.suros domum ain , idolis ibi extantibus, omnia igitur removit , atque Elieseri obviam currens, quod Gen .XXI V. I. legitur, ait cur foris' et 'pro paravi domum Ulocum tam elis Rebecca cum

suae nuberet, triennium tantum nata erat. De

Cethura, ex Iudaeorum opinione, sic est apud Hiero. mum in tradit in Genesin. Cethura Hebraeo seraraone copulata interpretatur aut eo uncta. Ouam ob causiam si 'icantur Hebraei, malam nomine eandenter Agar quae Sara mortua, de concubina transteia

rit in Vmn Et videtur decrepiti jam Abrahae

excusau aetas ne senex post mortem uxoris suae eintula, novis arduatur nuptiis lasciville.

309쪽

MILLE NARII III.

EIus imperi annos o tribuunt Aliis Xerx

dicitui a

CONTEMPORANE A.

Isaacus, Rebeccae conjugiscio annorum sturilitatem precibus discutit, foecunditatem ei impetrat. Quae uteri molestiis amicta in periculum partus verita, Deum consuluit,in responsum de edendis unci partu gemellis , brumque fato tulit. Opinio est. eam vel Patriarcham quendam , Semum nempe, aut Eberum , vel Achisedecum interrogasse. Quan ouam illorum magis probabilis videtur esse conjectura , qui concessisse putant solam in locum alia quem secretum orandi causa, precibusque importunis a Deo consecutam, ut hoc mysterium, sive per insomnium , sive per alloquentem Angelum, sive petvocem coelitus demissam, sive inspiratione quadam tacita illi aperiret. Peperit ergo Rebecca gemellos, filium unum colore ruta in pilosa cute , claro indicio, hominem ferinis moribus futurum, ceu res ipsa postea comprobavit cisque savus dictus fuit. Nondum ille totus exierat, cum prodit alter, apprehenso manu fratris calcaneo , quasi retracturus ac prohibiturus ne nasceretur prior , quare illi nomen Iacobus, sive Supplantator inditum. Secundum Iudaeos,Ιsaacus,post annosao quibus Rebecca sterilis fuerat,elapsos, illam assumsit,atque pro- fectus cum ea est ad montem Morijad in locum

ubi super aram ligatus fuerat , preces di pro ejus foecunditate, atque sic illico voti damnabatur.

310쪽

sECVL. II. Quia Scriptura Gen. XXV aa dicit Esavum Jacobum adhuc in utero existentes collisos fuisse. inde colligunt Iudaei, quoties Rebecca doleum praeteribat, favum, sed cum prope Synagogam ambu Iaret, Iacobum ex utero erumpere voluisse. Circa haec tempora ARGIvORvM REGNvMeondidit Inachus cujus filiae Io, quam tydem deinde vocarunt, Iupiter Cretensium Rex, Deus postea stulta gentium credulitate habitus , stuprum intulit. Numerantur ad ultimum Regem Acrisium Reges XV sub eo vero defecit hoc Regnum , translatum Mycenas peloponnesi, circa tempora Ehud Iudicis

Israelitarum.

Hie Imperavit annos 37.

mus , Noa Sh filius, qui unus omnium post si

luvium diutissime, hoc est Coo annos, vixit, moritur. Qua in parte terrarum annos universos. . exegerit, ilente Scriptura, divinare non licet. Haud diu post Abrahamus superfuit , quem tamen aliqui ante Semum mortuum volunt nos autem diversa opinantes sequimur. Vixit annis 74. ac hereditatem omnem, quae ingens erat, Isaac attribuit, Ismaeli vero, , quos ex Cethura habebat, filiis, certa quaedam legata assignavit, illosque separatim ab Isaac , ad Orientalem plagam, in confinis nempe Syriae & Arabiae , habitare iussit. Id omne factum eo consilio , tum ut Isiacum heredem , ea levaret solicitudines tum ut ab Isiaco , Cananitidis heredes, caeteros quamprimum sejungeret tum, a ne

SEARCH

MENU NAVIGATION