장음표시 사용
331쪽
Post i7. annum habitationis in aegypto, diem supremum obit Iacobus, annos natus 1 7 exacto prius filio Iosepho juramento, de corpore suo in speluncam duplicem, sepulchrum Majoruin, ubi Abrahamus Sara, Isaacusin Rebecca , Lea quoque On-jux conditi erant, inserendo. Quippe, cum illis dormire, cum iisdem expergisci ac resurgere unice desiderabat Hoc autem eo expetivit ardentius , quo fidem suam certamque testaretur spem , fore ut O- steritas , promissis Dei , ac hereditate Cananitidis frueretur. Itaque, in suis , eandem fidem atque fiduciam , suo exemplo excitari ac stabiliri voluit se, obliti eorum quae pollicitus erat Deus, in AEgypto sedes figerent. Fortasse etiam norat ex Numinis re Uelatione Christum, in ea terra, generis humani redemtionem peracturum i Iusjurandum autem exigebat a filio, non quod ejus haberet suspectam fidem ;sed partim, ne sua in Cananitidem translatio aerearet invidiam Iosepho , quasi AEgyptus, quae vivum ala
erat, indigna videretur, quae teneret mortuum , par tim vero, ut, quanto magis haec a se res agebatur serio, tanto diligentius, ex se nati posteri, de reditu soliciti essent. . Et vero , effectum dedit Iosephus, quod receperat, funusque patris Iacobi, ab ipso , univeis Regia Aula magnifice curatum, inque Palaestinam deductum est , non quidem recta ad Hebronem via, sed per Idumaeam4 Moabitidem, trajecto deinde Iordane quo itinere, istasitae postea,
Iudaei nugivenduli triplicem causam afferunt, quare Iacobus in AEgypto terrae condi noluerit. Prini capio
332쪽
SECUL. III. grycipio, sciebat, inquiunt, Mosen olim A gypti pus
verem conversurum in pediculos, quibus cadaver morsicandum exponere nolebat. Deiride, cum extra Palaestinam nulla sit mortuorum resurrectio, atq, alibi humati sub imo solo sese illuc provolvere cogantur, sic demum ex morte, una cum caeteris revicturi:
ab hac quoq; molestia corpus liberare instituit. Denique metuebat, ne, si corpus suum A gyptii tenerent, illud consecrarent, atq; sese in Deorum numerum referrent. Nimirum, ejus praesentia , non exigua felicitate beaverat AEgyptum. Quoad enim Iacobus superstes fuit, nulla ibi abortivit foemina, nec cuiquam hominum unquam dens doluit. Cum Iosephus patrem in spelunca duplicata sepelire vellet, accurrebat Davus, ut mortui illationem impediret, causando, sepulchrum aeque sibi, ac Iacobo, ex hereditate patris Isaaci obtigisse , cumque Iaeobus jam Leam ibidem humaverit, eum solum, qui supersit, vacuum locum sibi deberi. Responsum est Esau , ipsum , partem suam sepulchri vendidisse Iacobo , atque superesse in AEgypto venditionis instrumentum. Negabat id Esavus , ac ea- propter missus est Naphthali, velocitate capreas antecedens , ut instrumentum asserret Cum interea temporis , quoad ille rediret, sepultura differietur, percolatatur bochim filius Dan, qui ibi inter caeteros aderat, α, qui auribus ob hebetudinem male utebatur, quid sibi mora haec velletu cumque accepisset Esevum prohibere sepulturam, donec Naphin'
thali revertatur tum vero ira commotus clavam sumit, eaque cum caput Esavi diverberasset, prosilientes inde oculi, ad pedes Iacobi fuere prolapsi unde hic, suos adaperiens oculos, in risum solutus est. X e Fave
333쪽
. Esau peremio, malus illius genius Zapho ingenti cum Xercitu arinatus, sepulturae Iacobi obstabat. Hunc autem Iosephus, eorum quos secum habebat,
auxilio , devicit, ipsumque Zaphonem ita AEgyptum captivum deduxit, servavitque assidue vinctum. At, Ioseph mortuo evasit ex custodia in in Italian dilapsus , primus urbi Romae Rex praefuit.
Bellicosus fuisse traditur in regnasse annis o.
Jostphus, cum vixisset annosa io AEgypto vero praefuisset, annos 8O tandem felicitatis vitaeque satur, fato concedit. Moriturus, hoc unum apud suos gentiles mandatum deposuit, ne in patriam redituri, suum in Hgypto corpus relinquerent. Nempe, futurum aliquando nedixit , ut sui promissi memor Deus, ex Egypto lsra Elitas evocet, ac post annorum aliquot ei vitutem , in eam terram reducat quam Abrahamo, Isaaco Iacobo, juratus promiserit. Sua igitur ut ossa profecturi secum deportarent in Cananaeam, ac in Majorum conderent sepulchro, summopere obtestatus est, atque ut id certo certius fieret sacramento fratres obligavit. Hanc ob causam, exanime cadaver aromatum succis imbutum
est Agyptiaco more is in arcam deinde repositum, quoad in Cananaeam felix fieret reversio. Sic finitur Geuess, sive primus liber Mosis , qui
annorum circiter a Llo historiam complectitur. Notandum obiter extare in Alcorano, ad Iosephum attinentem Suratam integram , eamque Latinam fecisse Thomam Erpentum. In hac inter cae,
334쪽
SECVL. III. 329 texa legitur, cum Josephus dixisset patri, quod periri somnium undecim stellas cum Sole&Luna se libito curvantes vidisset , ibi tum respondisse patrem: Ioli, o filiole mi, atrare visionem tuam fratri bus tuis, ne forte dolum tibi struant est enim diabolus hostis manifestus generis humani. Sequuntur; abestae alis: Fratres, conjecto in cister Dam Josepho, patrem Iacobum adeunt, eique dicunt:
Mos , dum cursu invicem certamus, periculum facturi, Ccquis nostrum pedibus magis valeret, Iosepho id negotii dedimus,ut vestes nostras, & caeteras reculas, interea temporis custodiat Huic curae dum ipse intentus est, devorat illum immanis lupus Atque, ut asserto fidem conciliarent, simul monstrant Iosephi tunicam, quam cruentaverant. Negabat pater haec ita
successisse, ipsosque perfidiae insimulat. Turba hominum, iter iaciens, ex cisterna, in qua Iosephus agebat, aquam haurire volens, situlam demittit. Commodum in hanc se conjicit Iosephus, sicque protrahitur in lucem cujus misericordia ducti viatores, vestibus illum operiunt, venduntque postea aequo pretio. Potipharis, cui Iosephus serviebat, conjux , capta servi hujus amore, illius usuram corporis expetebat. Sed ille , absit, inquiebat, ut Heri mei torum inquinem Fugienti manum injicit hera, eumque retrahere volens, tunicam a tergo lacerat, ae interveniente forte marito, queritur, Iosephum eastitatem suam temerare voluisse. Negabat Iosephus rem ita se habere 4 plenus erga Deum fiducia, de sua innocentia testimonium dicere jubet in cunis ibi jacentem puerum, nondum sermonis potentem. Nec mora, sic fari incipit infans elinguis caetera:
335쪽
go MILLE NAR. III. . Si Iosephi tunica ea parte quae pectus tegit, lacera
est, certa res. Iosephum Conjugi tuae vim facere voluisse at si a tergo lacera deprehenditur, Con-jux tua in reatu per id constituitur, minime vero
Iosephus. In rem inquirens Potiphari, Josephi
tunicam a tergo scissam deprehendens, imulierem crepat,in sic, tum quidem Iosephum criminis absolvit. Succubuit autem denique mulieris dolis criminationibus , inque carcerem detrusus, ibidem
Cum innotuisset sceminis aliis , Potipharis uxorem servum suum amore impotente deperire, vitio id ei vertebant, quod vile mancipium affectu suo dignaretur. De hac re certior reddita , convivium parat, omnesque foeminas primarias ad id evocat. Iis epulantibus, ingredi jubet Iosephum 'quo conspecto, tantopere muliere omnes ex admiratione rapiuntur in stuporem, ut oculis in eum penitus defixis, non animadverterent, se ciborum loco proprios digitos discindere neque se continebant, quo minus exclamarent Bone Deus non homo nobis, sed Angelus sistitur. Tum Potipharis conjuc ecce vobis eum, quem ardeo : quid vobis videtur hoc mancipium iIosephus , postremo fratres dimittens ait illis:
capite vobis hanc tunicati, eamque ad parentem reversi oculis ejus imponit , quo sic reddatur ipsi amissa videndi facultas. Nondum illi advenerant, sed adhuc in itinere constitutis , derepente exclamare occipit Iacobus, odorem aliquem Iosephi, naribus meis percipio. Assantis missis, illud deniq; monendum, tum aliis, tum imprimis ossio l. i. de idololair gent. C. I9. visum
336쪽
visum esse, AEgyptios Ioseph post obitum divinos
honores tribuisse , eumque coluisse sub Apidis nomine. In Testamento Patriarcharum, quod Bibliothecae Patrum insertum , proditum est, tisa Iosephi, in arario Regum Egypti custodita fuisse, quia Magi praedixerant, iis deportatis, tantas in AEgypto futuras tenebras, ut alter alterum, ne quidem ad lucernae lumen sit agniturus. In haec tempora, haud sine verisimilitudine, refertur Historia obi, integro libro in sacris literis descripta. almudistae quidem, quibus Maimonides accedit, negant Iobus. unquam extitisse , contendentes, nihil illius libro tradi aliud, quam patientiae positi Cum exemplar. Idem sensit ex Christianis Iunilius Episcopus Africanus. At , vitam inter mortales egisse Iobum,in omnia ita successisse, prout narrantur, fidem facit non solum, quod ejus nominatim Ezech. XIV. ψ. Jac. V. II mentio injicitura sed&, quoniam illius uxor, liberi, amici, opulentia, calamitates, modus quo facultates amissae, denique universa ejus vita obitus,distincte recensentur, quod in parabolis neutiquam fieri solet. Plerique Patres, cum Hebraeis quibusdam ωLXX Iobum , faciunt Ioba-bum, asterum Idumaeorum Regem Iosephi ex Raguelein Zara pronepotem , cujus Gen. XXXVI. 33. mentio extat. Recentiores, volunt, Iobum , ipsius Abrahami ex Ceturae filio aliquo, nepotem fuisse. Quicquid de hoc sit, saltem quod ante Mosen Iobus vixerit, variae evincunt rationes. Vtici quia vita ejus ad a oo annos producta fuit, cujus terminus, tam pore Mosis erat contractior. a. Quia tanquam paterfamilias sacrificavit, quod sub Lege, post eam. non licuit. 4. Quia Legis latae, miraculorum Dei
337쪽
Dei erga populum Israelis o nuspiam meminit. q. Quia nulla vestigia in libro Iobi, aetatis Mosaica
inferioris, occurrunt Quia divinarum revelationum frequentia modus, Patriarcharum temporibus magis conveniunt. Job uxorem Arabisiam quandam LXX. Interpretes , alii vero , inter quos Chaldaica Paraphrasis , Dinam Iacob filiam fuisse perhibent. De ejus libro , utor Commentariorum in Iob , qui Diogeni accepti feruntur, scribit, quod primitus Syrorum lingua, sive ab ipso Iobo
sive ab Amicis ejus fuerit compositus Mosen vero illum in sermonem Hebraicum translatum , filiis Israel tradidisse , cum in AEgypto affigerentur. De duratione quoq; calamitatisJobi non eadem omnium
est sententia Chronologia enim Hebraeorum magna Ia menses , Suidas vero 7 annos continuos eidem assignant.
Inter Alcorani scita est , Iobui sanitati redditum, coelitus jussum esse, pulsare humum pedibus, sic enim prominaturam aquam, qua sitim restinguere,in corpus abluere ille possit. Cum uxor ei autor esset, ut Numini obloqueretur, similiter coe litus emissa vox est cape tibi fustem, uxorem tuam vapulare jube. Huic aetati suppares fuisse creduntur Magistrigentium, fabulosis Graecorum carminibus clari Ar-Eu nempe, Argorum conditor cui ob summam mentis perspicaciamin pervigiles curas , centum cuinios assinxit antiquitas. Item Prometheus, vanitatis
imperiticeque humanae expulsor Lob id homines finxisse creditus. Ejus frater Atilas, cum coeli, siderumque motuum spectator diligens esset, hanc ob cautam ccelum humeris sustinuisse dictus est. MIL-
338쪽
Icitur mancaleus , ac rebus praefuit an
Israelitae, qui ante annos circiter g O pauci numero, hoc es septuageni descenderant, interea tem poris , in populum aucti sunt maximum ipsisque hospitibus formidolosum. Dicit Aristoteles lib. 7. hist. an. c. . in AEgypto solere mulieres non gemellos modo, sed tresin quatuor foetus uno partu edere, quod in Iudaris quoque foeminis. Egyptum in Colentibus, quas insuper divina vis foecundabat, vel maxime sic accidisse , haud absurde quis suspicetur. Itaque terram, quam incolebant, magis angustam in- dies, quibus vero cum degebant Egyptios, ita usin se benignos fieri sentiebant. Neque vero invide bant tantum incrementisin opibus inquilinorum hospites maligni, suam haec infelicitatem interpretan tes: sed Tummum odium Hebraeis consabat λ.crorum ab AEgyptiis disparitas, cum unum illi Deum.& praepotentem coeli ac terrae Dominum, hi infinita Numina, atque in iis etiam pecudes, muta simu lacra, cies vilissimas venerarentur. Praeesse quoque coepit AEgypto Rex novus ex alia fortasse, quam quae Iosepho vivente regnaverat, familia ortu &,Amenophis Manethoni dictus, qui omnem deposuit conservati a Ioseph regni , auctique tantoPere fisci regii memoriam. Is rationem reperisse
339쪽
ubi visus est, qua Hebraeorum multitudinem , O tentiam , Ececunditatem imminueret simul prohiberet, ne aut hostibus accederent, aut ipsi periculum AEgyptiis crearent, si permansissent , aut denique fugiendo , praedam opimam e faucibus eriperent. Nimirum, laboribus perpetuis exercendos 1sraelitas censuit, ut Regibus atque Regno commodo sint, nec fruges titutiliter consumant. Quamobrem continuo imperatum, ut Israelitae terram foderetiit, & coquerent lateres, quibus publica aedificia construerentur 'Praefecti quoqueri custodes adhibiti, qui invitos vi adigerent, ac verberibus impellerent reluctantes. Eorum igitur opera industriaque, Ramota atque Pythoma conditae sunt, urbes munitissimae , quae vel aeraria vel granaria essent Regi
Enim vero, magno conatu nihil profecit Rex, quo enim laboribus magis atterebantur Hebraei, eo magis foecundi reddebantur tum divino beneficio, tumo natura sic ferente, cum vulgo quoque pauperes laboriosos, pluresin potioris sexus liberos, nobiles veroin desides, paucosin plerunque sce- mellas procreare videamus. Inde ira flagrantes AEgyptii, furere omnes ac saevire erga miseros Israelitas, ac plane pro mancipiis vilissimis eos habere coeperunt Schiphrae quoque uuae obstetricibus, quarum opera utebantur Hebraeorum foeminae, clam Rege praeceptum, ut in ipso partu masculos tol. lerent , solis foemellis servatis quas obstetricum antesignanas fuisse in reliquis mandata dispensasse, cum duae solae tantae foecunditati susscere non potuerint , ratio credere suadet. Obstetricibus Lucinis,
quarum munus est insantibus lucem dare, non adi- ' mere,
340쪽
mere, nimis crudele videbatur, mandatum Regis:&, quia familiaris consuetudo cum Israelitis , ipsas aliqua religione ac pietate imbuerat, ab immani, quod praeceptum erat, facinore abhorrent. Cum itaque suum intelligeret mandatum negligi Rex iracundus, mandati insuper habiti arguit obstetrices Illae validas esse a junt foeminas He aeorum, longe dissimiles AEgyptiis delicatis, ut quae partu leventur, ante
Cum minus processisset clandestinum scelus, aperiste sibi Rex gragandum statuit, ac omnibus Egyptiis
executio seralis sententiae demandata quippe publice intererat, prolem in suo regno rarescere peregrinam in Israelitas fieri quam paucissimos. Universis igitur imperatur, ut quoties Hebraeorum Reminae peperissent , vicini accederent ac scrutarentur 3 Remellis parcerent, in flumen mares abjicerent. Scribit Iosephus etiam Israelitis poenam propositam fuisse ut cum tota familia tolleretur is , qui cetum suum clam sustulisset. . At, paucorum mensium haec videtur fuisse crudelitas decem ait Cedrenus monautem diu durasse vel inde constat quoniam ex Hebraeis, post annos 8o praeter sceminas puerosque viarorum sexcenta millia hinc in Arabiam profecta sunt, longe pauciores futuri, si tempus diuturnum valuisset hoc de mergendis puerulis edictum. Duxerat paulo ante quam pharao in Israelitas saevire occiperet, Amram Taliari filius , nepos Levi, amitam suam , sive patris sororem, Iochebed, quae filiam Mirjamem, ac filium Aaronem peperit. Multum indulsit sibi Iudaeorum, circa calamitates quas illorum Majores in AEgypto perpessi fuere, ac