Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 6 MILLE NAR. III.

ne Israelitis, plus nimio ad impietatem propensis, a sepulchro hominis tam divini, superstitionis vel idololatria occasio praeberetur. Eam ob causam, inter Michaelem Archangelum atque Diabolum fuisse altercationem super corpore Mosis, Iudas Ap stolus narrat in epistola. Ac Oecumenius quidem, prohibuisse ait Sathanam, ne sepeliretur magnifice inses, tanquam indignus funere, propter iniustam AEpyptii hominis caedem. At, multo similius vero est, obstitisse Diabolum, ne occultaretur sepulchrum, ut eo manifesto, populum ad idololatriam pellice

Enim vero , si iis quae Georgius Horatus in Historiae Ecclesiasticae p. 364 seqq. commemorat, fidem adhibemus, repertum tamen denique est Mosis sepulchrum, hac nostra memoria. Sic enim a- pud eum legimus Rem nunc exponam, non minus tradentium multitudine certam, quam ipso facto in eventu mirabilem. Quippe, nostro tempore nandesuerunt, qui Sepulchrum iis, quod ipse Deus

absconderat, repertum fuisse traderent, idque hac occasione. . Io II LV mense Octobri Maronitae quidam Pastores , capras in montibus Nebo Abarim pascebant cumque frequenter obstrua rent, quasdam capras duobus tribusque diebus, longius a grege exspatiari tabesse, reduces vero, pilis admodum suaviter odoris esse , visum scrutari

rem tam miram. Ergo, ducibus capris, ad praecipitia inmanis prosunditatis pervenerunt, intra quae, vallem brevi circuitu, sed amoenissimamcinvenerunt, in tuam dissicillimus, per rupeS, terrae motu ut videbatur hinc inde convulsas descensus dabatur

Ibi, reperta cavea suavissimi odoris,& in ejus medio

382쪽

rern de se, sordidisque caetera vestimentis, spargebant, rei novitate commoti, Patriarchae Maronitarum, in monte Libano,& Monasterio S. Mariae, quod a-nobeen Kadscha ii jam vocant , habitanti nomine Malaxat , cuncta quae viderant , quae repererant, nunciarunt itidem faciebat odor inusitata suavitatis. Ergo missis eo duobus sacerdotibus , quos inter ben-Vseph 'doctrinain prudentia excellens, monumentum repererunt , cui literis Hebrmis inscriptum Mose , Servus Domini. Exhilaratus, tanti, ut videbatur, miraculi magnitudine Patriarcha,

Bassam Damasci orat precibus sollicitat, ut sibi custodia repertisepulcri committeretur. Sed, Graeci, Franciscant, ac denique Iudaei, se iis opponere, ac ipsi inter se discordes , pecunia clargitionibus in Aula apud Utimini trium, certabant, de sepulcro, ut putabant, os reperto. Praecipue Iudete contendebant, Sepulcrum Mosis ad se stetitare, lihil gloriosius inter titulos Imperatoris Turcici fore, quam quod sit Dominus trium sepulcrorum, Muhammedis,

Mecca Jesu Christi, Hierosolymis ita Mostis in monte Nebo. Sed Iesultae, cunctorum conatus, artibus suis eluserunt , ac magnis muneribus impetrarunt, uisepulcrum, ipse aditus occluderetur, ac ne cuiquam, sub poena mortis , ad illud accedere liceret. Ita Morat Bassa, missis angiaho Jerosiol mae ua hetu montes obstrui, ac sepulcrum claudi jussit. psi vero Jefuit , inita cum Drusis conspiratione

corpus Mosis clam auferre ex sepulcho in in Eurupam deportare nitebantur, magnam inde ordini suo sanctitatem, immensas opes, haud vane pro

mitten

383쪽

mittentes. Jamque sepulcrum ipsum multo labore aperuerant, cum vacuum illud, ine ullo corpore aut reliquiis inveniunt in , dum inter se attoniti mussitant, dum vel totum sepulcrum, vel, quia id fieri non poterat ob molem, partes ejus auferre secum deliberant res interea prodita Sanaiahis Hierosolymaeo Saphetue, qui, cito missis sub Jaser Aga equitibus, in ipso conatu Iesultas male mulctatos, oppresserunt, ipsum sepulcrum, ingentibus saxis, ut imposterum inaccessum foret, obstruxerunt. Magnae inde in aula Constantinopolitana turbae, cinister eruditos quaestiones, quid de hoc sepulcro Mosis statuendum. Sed , doctus quidam Iudaeus, δε- comas ben Gad, Saphetiae habitans, integro libro de hac materia scripto , ostendit, non Mosis Servi Domini hoc esse Sepulcrum, sed alterius cujusdam Osis, qui multis posterior seculis sinit. Atque ilaopinio de reperto sepulcro Mosis, iterum evanuit. Hactenus Hornius. Enim vero, dictorum istorirum falsitas, pridem mihi suboluit, ita tamen, ut obiter suspicarer, in sepulchro quod repertum fuisse dicitur, non Mosen prophetam , sed Mosen Maimonidem sorsitan cubasse, eamque conjecturam ad

Sotam commentans p. 327. persecutus sum satis verbose. At, merito repudiavi deinde hanc opinionem, animumque induxi meum, ut crederem, novam fabulam , ad immitationem eorum, quae dereperta primum specu , e qua deinde Apollo pythius responsa dedit, circumferuntur, quaeque supra in Mythicis p. as recensui, quendam otio in genio abutentem, ad alios fallendos sic confinxisse. Favet huic sententiae , quod in Dialogis menstruis qui lapsi evulgantur, anni hujus 693. Iulio mense

384쪽

asseritur , Virum praeclarum , omniq, praeconio dignum , obum Ludolfum , de veritate eorum quae Hornius prodiderat, solici tum a Sephano Petri, Patriarcha Antiocheno quaesivisse , ecquomodo se res

illa habeat, atque ejusmodi responsum nuper tulisse,

quo tota narratio mendacis insimulatur. Ad ipsum Mosen ut redeamus erat scieto annorum senex, cum moreretur. Neque tamen, quod solet caeteroqui viris aetate provectis evenire, tot curarumin molestiarum aestus , quibus tota vita, velut in undoso mari jactabatur, corpus ejus debilitarant, aut hebetaverant aciem luminum Artapanus apud Eusebium lib., Praepar. c. 26. ait fuisse statura pro- Cerum, subrufum colore, caesarie promissa, corpore

vultuque pleno majestatis. Hanc imaginem, parum referunt pictae estigies, quam Noribergensis urbis, nostrae Academiae Aibliotheca repraesentant,in qua ἀrum, qnae in priori extat, posterioris prototypus , inde ex AEgypto usque allata esse dicitur Monstrantillae tabulae, nobis hominen foedum, ore hiant, coma minuta crispa, sima nare , turgidis labris , aethiopi simillimum, commodumq:, si vivus seret pueris teris rendis. Sed nimirum, si verum est, quod vulgo traditur,aEgyptios Divam Mariam virginem, atram, Diabolos candidos pingere, Moses quoque, Prophetarum eximius, haud aliter, quam colore nigricans,in popularis alicujus schemate, erat repraesentandus. Cum Mosis obitu finem habet historia eorum, quae in Exodo, Levitico, Alamem, tevteronomio

traduntur. Exodus complectitur resa r. circiter annorum Ea, quam Leviticus narrat Tabernaculi erectio, uno mense peracta est. Numerorum liber, anno-ium prope 39.6c Deuteronomiam, mensium tantum

duorum gesta edisserunti

385쪽

Nunc retro legendo vestigia, Judaeis rursus a-civas aures praebeamin. Illi inquiunt. Excubabant ad fores palatii Regis Pharaonis, Leones duo, multorum caede notissimi, quos ideo absentibus magistris accedere nemo audebat. Illi Bileami consilio, cum Mosesin Aaron Regem prima vice adire vellent, in ipsos solvuntur sed virga Mosis deliniti, divinosio. mines placide exceperunt, catellorum instar , qui hero ex agro redeunti, lingua pariter ac cauda blandiuntur.

Cum Aaron, coram Pharaone virgam projecisset, eaque in serpentem mutata esset, idem hoc Magi artibus suis praestiterunt, eo tantum discrimine , quos Aaronis serpens alios devoravit. M Bileam nihilanina o concidens , ex animantium more id factum esse interpretatur, quorum plurima mutua caede, vant. Subjecit itaque ii Dei spiritus te agit, projice virgam tuam, quae, si lignum maneat, virgas quo nostras, etiam ligna manentes, devoret, tum certo miraculum fatebimur. Dictum , factum. Omnes virgas projecere, quae serpentes factae sunt demum in ligna reversas, Aaronis virga omnes devoravit. Ab aliis traditum est, Aaronis virgam, nihil mutatam,M rum virgas, sed in serpentes conversas, devorasse. De virga illa, sive Baculo, qui in serpentem transformatus fuit, notandum, primum hunc tenui se Iacobum, atque de eo dixisse Gen. XXXII. Io. Cum Baculo meo solum transveram Iordanem. Baculum istum postea Judas nactus est, eumque pignus dedit Thamari Gen. X X XIII l. I. Hoc Baculo

Moses omnia edidit prodigia. Illum Baculum, manibus tenebat David, cum Goliathum adoriretur, iiiiii. 1 Gam XVII. O. Hoc Baculo omnes, post Davit illil illi il

386쪽

dem , Iudaici egos ad Hierosolymarum usque desolationem , pro Sceptro usi sunt. . Eodem Baculo instructus esias prodibit. Cuna aqua AEgypti convertendae essent in sanguinem , Aaron eas percussit, non Moses Scilicet, haud aequunt erat, ut aquae a Mose vapularent, quae, in iis exposito pepercerant. Eandea ob causam,nec Ra nas Moses produxit, quarum in aquis est commoratio. Simili ratione, a Pediculis, ex terrae pulvere

formandis, Moses abstinuit, quia terra benigna AE gyptium , quem occiderat, occultavit.

Dissicultatem habet, unde nacti sint Magi suam ii t

iam quam , quam , Aaronis miraculum mitando converterunt in sanguinem, cum Scriptura Ex.VII.

expresse dicat, omnem aquam, quae fuit insuviis, xivis, paludibus Hacubus AEgypti, itemque eam, quae ligneis aut saxeis vasis continebatur, ab Aarone in sanguinem fuisse immutatam licendum igitur, sedisse Magos terram, atque ex puteis novis aquam hausisse, nec enim aqua intra humum delitescens, for imam suam amiserat. Licebit etiam causari, aquam, quae in vasis ferreis servabatur imansisse qualis erat. Atque hinc nos Iudaei, illorum enim verba recita. mus,)Solstitium, quod vehementer noxium est aquis, pecori hominibusq; defendimus , serro in eas injecto. Ranae ceu Deus comminatus fuerat, implevere omnem AEgyptum, usque ad terminos ejus, Ex VIII. a. Tum vero patuit qui veri essent termini AEgypti. Erant ante id tenapus controversiae inter AEthiopes&AEgyptios, de finibus regundis, quae sic cessarunt, ranis arbitrorum vice fungentibus. Sacer a sthenticus textus Ex VIII 6 testatur, Aarone , manu super AEgypti quas extendente, Ranam

387쪽

ex illis emersisse : nam nimirum, sed ingentem gravidamque infinitarum minorum Eam , Cum

percussisset Aaron immensa ranarum prorupere exa

mina

Aquae in sanguinem conversonem , ranarum

ex iis evocationem, imitari poterant Egyptiorum Magi nam, aquae ac ranae jam erant productae, tantum mutatio aliqua circa eas res accidit, puta, ut

aquae fierent sanguinolentae in ranae undis relictis, in tellurem prosilirent. At pediculi, quibus deinde affligebatur ἈEgyptus, nova fuere creatura, in quos terrae pulvis abiit. Circa hoc igitur Magis aqua

haesit, cum incantaminum vis,minime ad rem novam

efformandam sese porrigeret. Ex aliorum opinione, ideo pediculos Magi edere non poterant, quia in monibus,in res,liordei grano minores, nulla potestis. Rursus alii existimant, ideo Magos pediculos in medium afferre fuisse prohibitos, quia solum AEgypti ita pediculis obtectum erat, ut non haberent Magi ubi pedem figerent. Nemo autem Magus, nisi humum calcans, rem miram efficere potis em Altitudine autem cubiti, pediculi terram operuere, α simulae AEgyptii miindas induebant vestes, illae momento pediculis opplebantur. Deus, in AEgyptios, vario quoque animantium genere, ceu est Ex VIII a I. animadvertit, leonibus Puta, lupis ursis, pardis qui, aedibus clausis, per fenestras introibant is pueros in lectis vorabant. Istam ferarum animantium colluviem , ita deinde sustulit Deus, ut non eas necaret, quod circa ranas accidit, sed in sylvasin latibula recedere coge inret, ne scilicet ex pellibus cadaverum, in AEgyptios Quaestus aliquis: utilitas redundarent.

Iussit

388쪽

Iussit Deus Exod. IX. 8 ut Moses Aaron ca-ῖςrentpi nos plenosfavilla, eamque jactarent in coeum, quo sic ulcera in hominibus4 jumentis erum- Perent. Magnum mirum, favillam, quae in altum Projecta , statim dissipatur , a Mosei Aaron ad coelum usque jactari potuisse. Grando ad preces Mosis cessavit, mansitque per annos I suspensa in aere, ad illam usque diem, qua Iosua conflixit cum XXXI. Regibus, quorum

exercitus grandine fuit deletus. L0custarum, quibus AEgyptus puniebatur, mola. res dentes erant leonum molaribus persimiles; unde, quicquid a grandine superfuit, consumpserunt. In tercedente Mose, immisit Deus ventum occidentalem , qui exportans locustas, illas conjecit in mare algosum, ita ut ne una quidem relinqueretur in to ta regione AEgyptiorum. Nempe etiam illae, quas AEgyptii muria condiverant, ut iis pro cibo frusrentur, animaige, e doliis avolabant, ac in mare se reeipiebant , paulo post AEgyptios ibi cruciaturae. Nulla vero unquam amplius ab eo tempore sive locusta, sive rana etiam , in AEgyptum reversa est. Caligo tanta AEgypto incubuit, ut nem AEgyptiorum se erigere posset Israelitae autem non tantum ibi ubi degebant, sedo intrantes domos Egyptiorum , luce fruebantur clarissima. In illis tenebris, etiam quotquot inter Israelitas scelerati erant, a Deo peremti fuere idque clam factum est, ne AEgyptii dicerent, aeque Istaelitis ac sibi, tenebras graves fuisse. Colligebant Israelitae paleam in deserto, eamque uxores, filii, atque filiae eorum, cum caemento calcaban , ut lateres exinde parari possent. Erat autem

Bb palea

389쪽

palea deserti durior in vulnerabat eorundem pedes. Rachel neptis Sotelechi, partui vicina, &ipsa, una cum marito, argillam calcabat, atque dum illa operi intenta est, prolabitur scelus ex utero Sustulit ergo clamorem quo , ad coelum delato , descendit

chaEl, sumsitque argillam sanguine conspersam,

ad eam ad Deum detulit. Qui, miseratione tamis, sequenti mox noctes, omnes primogenitos Angelum exterminatorem perimere jussit. Fuit haec plaga, qua Deus primogenito percium sit, ultima. De quorum exitio cum Moses Pharaonem moneret, ejus dictum Rex risu prosequutus est, in tota AEgypto vix goo primogenitos reperiri inquiens Nempe ignorabat, plerosq; e sua gente esse primogenitos Etenim in libidinoso populo, ubi spurii

paene omnes, sere quisqi aut patri suo, aut matri erat primogenitus Adde quod in ea domo, in qua nullus erat primogenitus,maximus natu e medio sublatus est. Nec vel primogenitis mortuis, ulla quies ac liberatio: nam,illos,canes ex sepulchris protrahebant ac provol vebant in lutum. Etiam imagines acessigies primogenitorum,uspiam extantes, deletae fuerunt. Ipse quidem Pharao primogenitus erat: sed ei vivo manere concessum,ut paulo post,tanto gravius in mari algoso lueret. Ob stragem illam primogenitorum, quae in AEgypto edita est , , a qua Iudaeorum primogeniti ina munes fuere etiamnum inter Iudaeos, primogeniti, pridie Paschatos, a mane ad noctem usq jejunio sese macerant. Neque tantum primogeniti patris, sed& matri id faciunt, quia plaga omnibus primoge nitis communis erat pater jejuna nomine parvuli infantis primogeniti , si vero pater etiam sit primogenitus nauer loco parvuli jejunio defungitur.

390쪽

Quisque Iudaeus, asinosio auro argentoque one ratos, gypto exiens, ante se agebat. Ea ratio est, quare Deus ex omnibus jumentis impuris Exod.

XXXIV et o solius asai primogenitum foetum sibi

sacrarit pullum primogenitum equorum aut camelorum respuens Acceperunt enim asini, pro labore, hoc pretium. Israelitae abituri ex AEgypto, memoressacramenti,

quod Josepho de secum tollendis siprbus ejus, praestiterant, in laminam argenteam descripsere ineffabile Dei nomen, una cum verbis, ascende Bos, ascende. Bove enim, Iosephus Genes. XLIX. 6. significatur. Hujus vero corpus,ne unquam auferri posset,AEgyptii ferreo feretro inclusum, Nilo immeriἡrant Lamiis

nam dictam, cum Moses in Nilum abjecisset testatus. nisi sese exerat Iosephus, tum Istaelitas liberos futurosa jurisjurandi religione; ibi nulla mora interposita feretrum aquis innatavit, quod una cum caueris, ali

rum Iacob filiorum sandapilis, abstulit, ita ut singulae tribus, generis sui autorem deserrent. Alii rem ita narrantu Israelitae AEgypto jam egressuri, auro argento quaerendo studebant. At Mosi nulla alia cura , quam ut Iosephi feretrum invenire posset jurisjurandi enim religione prohibebantur Israelitae AEgypto exire, nisi ossibus ejus secum ablatis. Cum tres dies noctesque frustra circuivisset, tandem, Saram, fitram Aser sessus fatigatusque offendit, eique calamitatem suam exponit. Illa, Mosen sequi se jubet, Niloque proximum statuens, hoc, inquit, loco Iosephi feretrum invenies plumbeum, quinque cubitorum, optime undique clausum, ex Magorum consilio I enim Regem monuerunt, Iudaeos sacramenti resigione impeditos, nisi Iosephi Bbis otia

SEARCH

MENU NAVIGATION