Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

munere humano generi ad fontes omnia doctrinanim

recludendos concessos affirmemus. Mores nostros in alienis personis effingentes, & vitae quottidianae im ginem exprimentes adamemus, colamus, & vener mur . Vt quod Philoisphi vel a natura idest a summo omnium rerum opifice, vel ab his edocti aperte tradiderunt, nos ex istorum quasi integumentis, & -- lis , omnibus salebris amotis occulteiexcerpamus. His ut Theologis minime fallacibus pareamus , hos ut antiquarum rerum magistros, res quam plurimas ad memoriam nostram reuocantes sequamur, ut optimos Geometras circulos designantes, diligenter obseruemus,ut Astrologos summae eruditionis pluviam, &serenitatem, turbines,& tempestates, caeteraque, quae in Coelo variam mutationem patiuntur nobis prius , quam haec eueniant significantes, quasi in coelum sublatos summis laudibus prosequamur. Ij nostri sint scalptores,&pictores,ij Patresfamilias, ij seuerissimi, integerrimique iudices , ij nostri sint magni,& inuicti Imperatores , quos in pugnam sequentes hostium castra capiamus, opima spolia detrahamus, ante currum captos hostium duces ouantes,& triumphantes ducamus, pace in gratiam redire cupientibus concedentes, seditiones turbulentas sedantes, colonias in diuersis partibus ponetes, municipes suo munere no defraudantes,

Remp. vel ad pristinam formam, & dignitatem, reum cantes vel nouam cum suis legibus, & m agistratibus,& diuersis populis una coalescentibus stabilientes, a diamus & admiremur. Si quae supra diximus, & dilia genter disputauimus attente percepistis, exijs non multum bonum Poetam a perito,& sancto philosopho inter reliqua, quae huic cum omnibus aliarum scientiaru

142쪽

doctoribus communia sunt distare cognouistis. Quos inters aliquod distri men est, de antiquitate potius, quam de sententiarum discrepantia, & vivendi ordine

atque rectione erit. Hos ut Democritum, qui risii humanam stultitiam deludunt, illos,ut Heraclitu, qui

fietu,& lachrimis miserias nostras testantur,& Academicorum instituto, taciturnitate indicant, & inuunt, veluti in aliquo loco occulto delitescentes obseruabimus, venerabimur,& assurgemus. Nunc quid Poeta

ab Oratore distet videndum est, id quod praesenti negotio maxime conuenire censeo. Ne cum Poetas, qui

frequentes in manibus nostris sunt, & valde utiles,atq; decori,& pudici,cum externi,& alienigenae tum nostri diuini Poetae antiquam Poetriam exprimentes, Deiq; optimi in humanum genus Pietatem, elegantissime,&sipientissime declarantes, quibusque pr mijs,&honoribus coelites a supremo, maximo, & optimo parente decorati sint edocentes, ne inquam si aliqui audaces

dixerint, hos virtutis neruos elidere, & horu fabulas, enigmataque esse fugienda, tanquam poetarum eXtremas delirationes,& aniles cogitationes inultos patiamur . Quorum consensiones ubi cognouerimus, & in sententijs eorum conuenientias animaduerterimus , Poetas non minus oratores, quam philosophos habebimus . Poetarum igitur,& Oratorum multa sunt comuni laude,& studio colligata. Docet enim uterque mouet, & delectat, quae poetae,& Oratoris magna laus est. Ex hominum doctorum, & literatorum communi opinione uterque eodem lare modo disserit, uterque

nimia, Philosophorum more,disputandi subtilitate ne-llecta, pleniorem, magisque popularem , quam nimis inosain, nimisque acutam dialecticorum arguine tandi,

143쪽

tandi,& dicendi rationem sectatur, & bene, recteque

vivendi numeris traditis obseruat. Egreditur uter uea propria causa ad commune, late, longe, diffuse Heseque vagatur, &tanquam pulcherrimarum rerum pulcherrimos , suauissimos iue flores colligens ex uberrimis, fecundissimisti; campis excurrit. Ambo admirationes inducunt, utrique amplificationes inopinatosque exitus habent. Sunt apud utrumque verba selecta,& numero compressa. Quae mirificarum rerum, verborum communitas, legumq; astrictio effecit, ut tam paucos bonos Poetas habeamus, quam usq; quaq; commendatos Oratores reperimus. Quorum quam

vera illa sententia est ,& ab omnibus laudati iudicii probata Est Deus in nobis agitante calescimus illo, di illud spiritus intus alit. Quid ergo num eadem licentia in omnibus est, Oratori, quae & Poetae minime . Est enim Poeta oratori finitimus, numeris paulo astructior, qui tamen ante Socratem qui orationem ad pedum numerationem , structiaram* orationis modulabatur, certos numeros non habebat,uerborum licentia liberior. Quem usum, & consuetudinem nisi Trasymachus, & Isocrates, quorum inuentum,& Aristoteles, & deinceps reliqui de soluta oratione agentes probauerunt, & sequuti sunt, induxissent nullis eκ

praecepto, numeris oratio constaret, & verborum tantum Poetae, & Oratores, selectione, & usu inter se diDferrent. Quae de antiquitate, Poetarum maiestate, utilitate, quam boni Poetae recte illos intelligentibus asserunt, de varietate,&differentia, quae inter utrosq; prius confutatis, quae ab indoctis illis obijciebantur, deprenditur, quam tamen fere nullam agnoscimus, hahenus a nobis disputata sunt optime cognouistis . .

144쪽

vt tandem me ad Vergilium, cuius diuinum opus hordierno die aggredimur, ijs omissis, quae plurima dici

possent, referam, & tempus expostulat, & maxima vestra attentio mihi mirandum in modum grata, inuitat. Vt hanc quoq; igitur part m ijs libentissimis animis audiatis,quibus reliqua audistis,a vobis exposco. Id quam breuissime potero, expediam, ne vos longo sermone defatigatos, tristes demittam, quos hilares ,& litos liberalissime accepi. In Vergilio igitur cum

doctrinam admiror, variarum rerum copiam contem

plor ingenii singulare acumen Iuspicio, tu vero incredibili admiratione assicior, & cum tot , tantaSque res verborum,.& sententiarum lumine, tantaue breuitatis comprensione deuinciri, vel potius explicari animaduerto, magis obstupesco. Taceo illa dicendi genera, quorum humilitate, mediocritate, grauitate,&Orat

res,& Philosophi sua scripta adornant. Taceo & illos

quatuor ascendi modos, quos Graeci, characteres vocant. Quorum alii breuitate sola contenti fuerunt, alii licitatem no respuerunt, alij copioso lettati fuerunt,

alii pulchrum, & pinguem sibi elegerunt. In quibus

omnibus faeliciter exultat Poetae Latinorum facile principis, Grecae laudis maxime aemulatoris, admirabilis eloquentia, grauitas, & multiplex seientiarum genus. Illud non cesino admirari, vim naturae ab hoc Poetarum Deo ita expressam fuisse , ut diligentius exprimi non potuerit, a pictore quamuis singulari, &egregio, siue ille Musis fuerit, siue quicunq; alius ex iijs, quos summopere antiquitas admirata est. Rerum

quoq. Originem creatarum. & mox crescentium consideremus , ut quod verbis nos dicimus , id re ipsa ex istius oratione comprobari facilius addiscamus. o Rerum

145쪽

Rerum confusionem una mistarum illo rotundo periclis voce, atq; silauitate, tanta admiratione cecinit, ut omnes fere a seribendo de eadem dicendi materia deterruerit. Nam primum exorientem prolem.& genus hominum vix tunc natum pastoricia list*la ita eleganter expressit, ut ab rerum exordio pastores ubiq; gentium , culturae igkiri ,3 teri arum salubeΠ imarurn frugum rudes, more belluarum,& ferarum victitantes, huius carmine peragrent,& vagentur non certe domicilii incolae,& habitatores . non reru habendaru,&co

parandarum studiosi, atq; solliciti, quae tum ad victum& cultum suum spectarent, tum ad natorum alendoria, curam,& utilitatem pertinerent,& rationis non in 'solutes, vim tamen eius no satis ex illius dignitate coprehendentes. Omnia illis primo illo seculo comunia erant, ut arua, & flumina, quae una cum bestus pascebant, & potabant, nec non & multa alia, quae ad cona.'munem usum habebant, ex quibus Plato multas leges in Republica Atheniensi ad ciuiuna suoru concordiam scribendas operae pretium essse duxit. Quae legum solutio, & vivendi libera potestas, rationis expertibus a natura tributa est i Sed haec vita homine indigna rationis cxperto , tunc illos sipoli bat omnium rerum. maxima cognitione. Mox succreuit illorum altera

perunt. Quorum vitia, ut priori multo melior, solertior, & magis industriit: ita commendatior,& laudabilior . Haec enim & praesentis, & futuri temporis rati nem habebat, sibi cauebat, parentibus consulebat, natos respiciebat, familiam deniq; totam curabat, quae nec tamen prioris vitae cultum, & habitum penitus deposuerat. Veruntamen in dies maiori cognitione

146쪽

rem suam administrabat. Hanc secundam aetatem, secundo nauigationis suo cursiu, & telluris agriculti ne Poeta doctissime significauit. Hinc ad perfectam, quae tertia fuit, artatem venit, quae ab agresti ferocitate, & tetro cultu meliori q' am fato, ad molem . ciuilemq; vitam, a summis, grauissimisq; viris deducta

est . Tunc vera domicilia , egregia aedificia , non teguria, & calae cuiq; nota suerunt, agris cuiusq; termini constituti , urbes iam conuenticulis hominum undique confluentibus, & conuenientibus aedificari coeptae sent. Quaeq; natio Rempublicam suam statim cognouit. Leges hominu sanctissimam concordiam renuiorum maximum praesidium , potentissimorum iustissimum vinculu, improborum arctissimas catenas, ij quorum auctoritati, summa rerum communi ciuium consense, demandata fuerat constribebant, in aes inci

debant , passim legendas diuulgabant. Qui sique reruluarum euentu, quicunq; ille esset, & serie contentus in summa tranquillitate vivebat, cum quia quorsum elaborarent, cognoscebant, tum quia rerum omnium fabricatorem, & moderatorem Deum, & ex hac eleganti machina agnoscebant, & ex cultu religionis in dies magis crescente venerabantur, erectisque aris, religione fere vera constituta sacrificabant. Penates

Deos quaeq; ciuitas sibi deligebat, lares colebat, domesticas aras sibi erigebat. Quantu pro patria vel seruanda, vel alio defereda, si fatis volentibus, nativa,&prior floretissima excideretur, uniculo; vigilandu foret lcge quoq; sanciueriit. Hinc ille Resp. veteru ampliΩsimae, optimis institutis sundatae, prudentissimorum

hominum consilio, atqi auctoritate constitutae, in qui bus excellenti virtute, & animo, viguerunt clarissimio a Duces,

147쪽

Duces, & optimi ciuitivi suorum rectoses, & vigilan tissmi seruatores. Ad quarum egregiam formam hiemaximus Pocta suam Rempublicam cringit. Quae quanto cum labore, &virorum fortium industriaco stituatur, ex sito ad laborem,& pericu/um AEnea nato exprimit. Hunc siquidem fere naufragum Chartaginem adducit, Barbarorum patriam,& truculentissimo. rum incolarum sedem, ubi Deorum nomini Troiano infestorum . & sacra, & templa erant. Quas tamen immanes gentes, quaeue numina sibi inimica, nominis fama, & virtute, qua multum valebat, corporisq; pulchritudine, qua caeteris praestabat, iustitia, opinione,& exemplo, quae potissimum ad perfectum Imperatore spectat, gregis pastorem, ut inquit ille, ornat, Vir Troianorum, qui patriae exustae, & euersae, incendioq; vastatae superfuerant, magnanimus ductor Iemuit, &mitigauit. Virtuti enim quae vix nunc apud seos tenue locum habet, apud Barbaros, amplissimus locus saepenumero est. Mox a Didone liberaliter susceptus, n uis quibusdam lenocinijs,& illecebris pectus foeminae pupugit, & exedit, quae victa, & tanto viro subacta, maximam ei spem iniecit. Quis vestrum ignorat multa hic cognitu digna delitescere, quae nunc consulto praetereo P illum populum amplissimum, &fortunatissimum, & maxime pugnacem, non stipendiarium populo Romano solum futurum, sed unacu maximis,& fortissimis, maximaeq; obstinatis ducibus suis sub ctum iri, & posteris imperij Chartaginiensis extincto

nomine, quod multos annos dignitatis, & amplitudinis Romanae aemulum filii potentissimis Romanis pariturum, id, quod rei eventus docuit. Quam AEneae

Rempublicam insignis Poeta tanto laudis praeconio,

tanta

148쪽

tanta iustitiae commendatione, tanto virtutum genere' complexus est, tanta viri celebritate, & nomine, qui hanc Rempub. sustineret, & regeret, circumscripsit, ut Idissicile sit illam Rempublicam inuenire, nec parui

laboris talem, tamtumq; virum reperire, qui & virtute ibellica excellat, religione praestet, in Deos pietate' inter caeteros emineat. Quod utruq; munus, & graue onus, nisi sit, qui proxime ad Deos accedat,haud sustianere poterit, in otiorum altero Romulus, & pleriq; vel Reges, vel consules apud Romanos floruerunt, in altero vero Numa, & nonnulli alij, tuin apud Latinos, tum apud Graecos semma cum laude enituerunt. At nemo a excepto duce Troiano in utroq; laudatus viguit. Et quo dissicilius in tanto terrarum orbe,& ambitu huius modi Rempublicam & talem virum reperiemus, tanto

maior illius populi laus, & laetitia erit, qui & tali Republica,& viro tanto merito gloriari possit .sNobis igitur Antoni Treche quodammodo gloriari licet.

Haec enim Respub. nostra habet non minus excellen tes, ac praestantes viros, illa bene, prudenter, fortiterq;

recta, & gubernata AEneae Repub. pro qua si unus AEneas vigilabat, pro hac nostra innumerabiles c ne- ue hic patrem tuum, patruosque huius patriae fortio

mos propugnatores apponam tuin domi, tum λ- ris vigilantissimi viri excubant,quos singulos,ut hic re feram tempus praesens non patitur, nec iermonis nostri diuturnitas, cui iam aveo finem imponere, ne cum beneuolentiam vestram mihi quaeram, vobis fastidio sim, suffert. Vnum tantum vestra cum bona venia nominabo , in quo spes nostrae omnes sitae, & positae sunt. Quem nostrum AEneam, quo no alter iustior, nec pietate grauior,merito,appellare possumus. In quo uno '

149쪽

actiones, ouae corporis sunt, & cognitiones, quas

pnilosophi ad animi contemplationes, & mentis imperia referunt, nunquam cum res expostulauit desideratae fuerunt. Quarum unam ut Homerus in Achille

Graecorum fortissimo, alteram in sivo Vlisae posuit, ita hic in AEnea suo, poeta ingenio,& iudicio maximo ex

ccilens, Vtranq; prudenter collocauit. Nos & in Comitem Brocardum Civem nostrum , actionem , qua nunqua corporis laborem intermittens, egregie Vistet, a Dijs immortalibus collata cernimus. Hic enim a Ddue pro patria hac , ad ostendendam nobis hanc virtutem re ipse elaborat variarum quoque rerum cogni tio, a natura ei data, industria audia, quae virtutum animi maxime index est, istum nunquam a pulcherrimis cogitationibus reuocat. Ex quarum duarum virtutum excellentia sibi multos invidos comparauit,

non multos parcs, vel potius nullos habuit. Huius vero Achates Respublica haec, pro qua nullos recusat 'Iabores a cuius semper extat fiditissimus custos. Et uti ille semper cu sitio AEnea , ita haec in consilijs capiun-' dis pro communi salute, & dignitate cum suo Brocar-

Hui Wβ praestantissimi viri de antiqua familia Ut

aliquid agam, domus insigne antiquissimum me ad- 'monet. Infans enim exanguis ore prosidit, quod pre- clarum inligne Alexandri Macedonum Regis maxi- 'mi fuit,& aliquando Regulorum nostrorum, qua rem,& rei notam nunc quoque in publicis parietibus, &impressam,& picta na ccrnimus. Hanc veterem fami liam a Perseo, vel a regione, cui istius maiores praefuerint denominatam fuisse crediderim . Huius patres ,& luperiores, unde hic oriundus est Neapolim prolaeti virtutum suarum insignia nulla temporis, vetustate,

150쪽

antiquanda, in illa nobilissima,& antiquissima urbe reliquerunt, quae innumerabiles excellentissimos viros per omnem temporis, & seculorum omnium seriem in domo hac illustri viguisse testantur. Illic monumenta , & epitaphia maximorum domus persicae virorum,& Heroum, leguntur. Illic Trophea ab hostibus er ida cernunturi ut ab illis accepimus, qui urbem illam aliquando adierunt, templa vi sierunt, illic monumenta in diuersis urbis locis posita leguntur. Quorum

flammatus , ouae tantum in omni studio ; vel communiter, vel separatim valet, ut quo'. vel inertissimos,

maxime i. ii 'rdes,& ignavos, delicatosque ad stre nuos, duros, dissiciles, magnosq; labores, ex quibus ij magnam consequantur laudem erigat, nihil antiquius sibj fore duxit, quassa decus per maiores suos partum, vel retinere, vel augere. Pulchrum est enim domi habere pr clarorum virorum exempla, quos in eode st dio flori aemulari possis. In quo industriae curriculo ne hic a superioribus suis antiquae probitatis maximis exemplis degeneraret, hic omni aetatis suae spatiose

continuit, ut a via iam per suos maiores trita nihil deflexerit, vir tantae continentiar,ut merito cum Fabritio,& Curtio conserri possit , tantae vigiliae via nullo vincatur. Ita vero laudis & honoris studiosius, ut illis solis inseruiat. Quibus rebusiadmonitus Rex noster & Regum omnium optimus.& maximus, ut illum magis ad gloriar iter,& ad laudis viam iampridem incaeptam inflammaret, multis praemijs, ct honoribus affecit, cumulauit & ornauit. Cui maiora daturum hunc potentissimum regem, quibus ciuitas haec aeterna mem

ria decoretur, hinc conqcimus quod nullum Rex ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION