Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

disium os habeant literarum,& morum doctores t Noa

bene ciuitatis huius nostrae leges, non instituta, non mores, non iura nosti. Nemo est Cremonensium, qui liberis suis eosdem dari nolit recte faciendi, & benedicendi Magistros. Curant autem in primis, ut filios

habeant bene moratos, atque Ut infantium membra ,

simulac in lucem editi fuerint, ut fiant quam pulcherrimi, dirigi, ac componi solent, sic parentos puerorum animos, ut optimi evadant, principio apte, concinneq; fingi ,-Qrmari volunt. Nec ulla indigent Cratetis vociferatione. Liberoranam ii longe maiorem,quam teraru omnium rerum curam suscipiunt. Vnum inquis esse in hac ciuitate,& nus plures contendimus tam lit rarum, quam morum magistros, qui non miniu redia vivendo, quam bene docendo Cremonensium filios o time instituut, quodq; ad mores attinet,nihil hi ipsi praeceptores,quos dico,magis studeot,quam utebareligione teneri pRerorum animi imbuantur, qua Cremonenses Deum ipsum, coeli testuemnes colere consueuerunt.

Castissimus nanq: & sanctissimus semper fuit in hac ciuitate Dei cultus, ac pura religio. Qua re factum est, ut in maximis quibus his calamitatibus patriae huic meg diuinum aliquod auxiliit, & numen semper affuerit . Auditu, qui tantum unum praedicas, quid haec tibi tota curia respondeat. Sunt inquit,plures in hac ciuitate pari vi tute , pariq; in liberos nostros charitate, quibus nihil antiquius esse certo scimus, quam omni cosilio, omniq; industria prouidere, ut filij nostri in eos ciues evadant, qui magno huic urbi ornamento esse possint. id tu ais est ne unus tantii, an potius plures,qui multus iam annos pro patriae dignitate excubant, vigilant, laboret Atq; hi om s eisdem laudum certaminibu tanquam remis innixi literariam dignitatem, cum hac ciuitatenatam

112쪽

natam amissis tot stientissimis gubernatoribus, quasi nauem in medio mari fluctuantem integram , incolumemq;

servarunt, atq; in portu collocarunt. Et tu unius tantu mrationem habes e Nec vis reliquos ij sdem comodis frui estorum ciuium charitate ali φ liberalitate sustineri e Pro Dij immortales in qua ciuitate haec praedicas Apud quos

ciues haec agis e Nempe apud homines rerii peritissimps, aequitatis obseruantivimos, ac de patria bene merentium amantissimos. Nos eorum patrocinium aspernabimur ,

quibus in disciplinam filios tradidimus Atq; illorum

existimationis cura abiiciemus, qui pro dignitati nostra in liberos propaganda laboribus vllis omnino nop par cunt Immo vero hos amplexabimur, Ruebimus,atq; i' oculis feremus. Valeant , inquit haec patria, valeant hi optimi ciues mei, sint incolumes,sint florentes. Quid tu ad haec respondes e Neminem dicis esse posse omni laude cumulatum Gymnasiarchum,nisi fuerit magnarum rerum omnium', atq; artium scientiam consequutus. Audistis hanc vocem Decuriones ' Quod de oratore diis mi magni viri, hic de Gymnasarcho suo nunc dicit. At bono esto animo Amice, non enim haec ciuitas oratores, sed Grammaticos quaerit, qui liberis suis praeesse velint . Quod si unum tantum esse dixeris in hac ciuitate, qui

Grammatici munus explere possis, vide quam capieris in iuriam facias. At hi, inquis, quinq; linguarum antelu sentiam non habent. O' Graeculum ineptissim'm, &Graecarum fortasse literarum penitus expertem . Nemo sermonem patrium, quo cum natus est, & multos annos vixit, perfecte unquam nouit, & tu externas quinq; li suas vis aliquem paruo temporis curriculo optime didicisse e Mithridatem vigintiduas linguarum cognitionem habuisse, nouimus idque omnes, testantur, sed vulgaristitit illa cognitio; non ex ratione ad calculos deψu a,

113쪽

uiteli diuinu illud in eo homine,ac summE admirandum, quod nescio, an quis deinde alius fuerit consequutus, Melius fortasse dixisses, neminem esse rei literariae praesciendu,nisi nouem annos fuerit,quod de Minoe H0merus cecinit, cum magno Ioue colloquutus. Hunc quem tu omnibus praeponendum dicis, fatemur & nos vile 'm-mum Gramaticum, hominem integerrimum, doctissim hi, patriae amantissim v, qui in alienas urbes magnis praemijs euocatus, conditionem non acceperit, ciuibus suis non defuerit, qui funebres orationes habuerit, quem sibi aliquando Tartesius adiutore, atq; amim stru este voluetit. Haec, atq; alia non ignoramus. Hominiim probe nouisimus, amamus,maximi facimus, obseruamus,& que se inelamandum suscepimus, huic beneuolentiam nostram integram, inuiolataq; seruabimus, nec te imitabimur, qui iii hunc aliquando Hipponacteo more versus conscripseris, quos cu propter inualetudine domo no exires, amicis te visentibus,& Medico recitabas,addebasq; eos tui maxima esse morbi alleuationea Hunc nos semper amabimus,

officiaq; ei nostra omnia praestabimus. At sunt & alij in

hac urbe, qui ciuiu liberis,& moribus,& literis,quam oetime id fieri potest, inPrmandis, assidue dant opera,& hi quoq; in alienas ciuitates summis precibus,maximis pollicitationibus, non paruo stipendio euocati,non tamen patriae coplexibus vlla vi diuelli,ac distrahi potuerunt. Atq; id mirari non debes. Nam si Ithacam asperrinus saxulis, tanquam nidulum affixam vir ille sapientissimus immortalitati praeposuit, quanti nos hoc patriae solum, antiquissimum dignitatis, & gloriar domicilium et stimare,

quibuS ve maximis rebus non anteferre debemus Habotis unum maxime Cremonenses, ex horum numero praeceptorum, qui se vobiς totos deuouerunt, quem Optimus

ille veronensium Episcopus Augustinus Lippomanus, ad

114쪽

laudem & gloriam natus eum viveret, sanctissime Φ e

clesia suam regeret, Verona sepius accersivit, hic tamen ri a patria recederet, non Episcopi autoritate, quae magna er*r apud omnes, non cinlitione ulla adduci unquam

potuit. Nuper quoq; est honestissimo municipio Nuncij missi sunt,qui hunc ipsum cive vestra praeceptorem publice poscerent,ac flagitarent: at nullis id quod volebant, precibus assequi potuerunt. Quare hoc in primis vobis inanda est Cremonenses, qui liberoru utilitati maxime consillitis, quod non unum tantu, sed plures habetis in ciuitate, qui vobis, filijsq; vestris omnia sua studia, oem operam,cum,industriam, conatus deniq; suos oes addixer ut, ac prope consecrarunt. At Tartesium inquis hunc unu,

quem otibus praeponis pueris aliquando erudiendis praesecisse,nos quoqi id fatemur, laudamusq; prudelissimi illius senis consiliu qui homine elegerat, qui nec cura rei familiaris, nec discipuloru multitudine impeditus, onus illud

facilius,quam caeteri sestinere posset. Verum ex ea re ne

putesdiomine illum sanctissimu de aliorum existimatione quicqua detrahere voluisse,nihil ille profecto alijs detraxit, nisi quod magis comode uni impartiri potuit. Percunctare hac de re singulos Hypodidascalos,qui Tartesiorum opera dabant,hi tibi oes respondebunt,caeteros praeter Gymnasiarchu hunc tuum numero contubernalium,

ac magna discipulorum frequentia obsessos, illis etiam pueroru classibus minime opprimendos fuisse, cum unus emaret, qui ut occupationibus non sane multis distinebatur, sic munus, quod ei delatum fuisset, praeclare exequi posset. Sic res profecto se habet. Nec tu ea re adduci debes, ut unum hunc tantum ludi Magistrum pueris prae ficiendum putes. Hoc tu alijs, persuadeto, non Crem vensibus meis, quoruin animis fixa haec inhaeret opinio. urbem hanc nostram nouis potius atq; optimis inuentis

115쪽

ornandam, quam veteribus vlla hominum persuasione spoliandam. Atq; idcirco Cremonenses, cum maximim quibusq; ciuitatibus de laude cotendentes, nihilue, quod

patriae suae ornamento esse possit, Omittentes A Typographum suum habent, cuius quidem elegantibus formis, nescio an magis gaudeant, quam hominem foveant, atq; amplexentur .mNullam profecto urbem inuenies, urbem inquam magni nominis, cum hac nostra conferendam, in qua si literarum studia vigeant, si doctrina adolescentium ingenia excolantur, plures non eXtent praeceptores, qui publice doceant, ac rei literariae dignitatem sustineant. Et tu hanc urbem, ad quam tot quotidie iuuenes alieni, genae tanquam ad mercaturam bonarum artiu confluunt, tuo tantum Gymnasiarcho vis esse contentam Athenis fuere inter caetera, duo illa Peripateticorum, & Academicorum Gymnasia, qui rebus congruentes ea re tantum

differebant, quod hi Platonis insti tuto in Academia coetus, di sermones haberent, illi vero in Lyceo inambulantes disputarent, atq; ex his duobus Gymnasijs, tanquam ex gemino distiplinarunt omnisi λnte, innumeri sapientes viri fluxerunt. In Creta quoq; & Lacedaemone, ubi antiquissima sapientiae sedes fuit, plures quam in tota Graecia philosophorum scholas fuisse legimus, qua re factum est, ut in eisdem locis non viri tantum, sed muli res etiam doctrina praestantes inuentae sint . Nam id serEsemper contingit, ut ubi maior sit numerus praeceptorum ibi plus etiam homines in quo vis doctrinarum genere proficiant .HAtq; id si negabis, clamabunt credo omnia

Gymnasia, atq; omnes tam Italarum, quam exterarum

gentium scholae, hominem te esse ciuitatibus maxime perniciosum, qui Gymnasiarchiam constituas, unius tametum utilitati consulas, publicae rei curam nullam habeas, optimorum piaceptorum gubernationem tanquam opti

116쪽

matum Rempublicam tollas: nouuq; in has humaniores disciplinas dominatu inducas. Quod si te maxime angit,

vide quam rationem ineas, ne haec tibi nota inuratur ad ignominiam sempiternam . Haec te mea Oratio perterruit ut ideo, ibisti iam oculi. vultus, & verba ceciderunt,& cum nihil habeas quo amplius confugias, abiectis demum armis ad deditionem accedis, obsides adducis. Ego vero te libenter amplector, fidem accipio, deditionemque hanc tuam perpetuam inter nos beneuolentiae coniunctionem esse volo, tibique has leges impono .

FIDEM SERVATO. CONCORDIAM COLITO. CIVIBUS MEIS UNIVERSIS FOELICITATEM, OPTATO. PATRIAE MEAE IURA NUNQUAM VIOLAΤΟ.

Te vero populus Cremonensis in fidem accipiat suam, diligat, laueat, semper , tueatur. Nunc ad vos Decuriones amplissimi oratio mea conuertitur. Quid vos tandEde tota re decernendum putatisὸ Hostes expugnauimus, vicimus, in deditionem nostram redegimus, victis leges imposuimus. Nos antiquissimam huius urbis consuetudinem, quam hi euertere conati sunt, summa vi tuendam sescepimus. Sanctissimos patriae ritus, quos hi tollere voluerunt, nos hac manu sustinuimus. Pro Reipublicae dignitate, quam hi cuniculis oppugnarunt, nos, qui eam magis quam hanc vitam diligimus, acerrime propugna

uimus. Nos liberorum vestrorum utilitati,cuius hi nullam,vel paruam ratione habuerunt, optime cosultum esse voluimus. Praeceptorum, qui tot annos pro patria laborant, existimatione, qua hi contemnunt, amplexi sumus .

ad vos detulimus, fidei vestrae comendauimus. Floretissima magnae huius urbis Gymnasia no soluciuium liberis, sed externis et, atq: eisde nobilissimis adolescentibus roserta, ante oculos vestros proposuimus, eadῶ ne, quod bivellent,

117쪽

vellent, postremo apud vos loco haberentur,taciti rogarimus. Ossicinas literarum, quibus semper in hac ciuitate plures praefuerunt, ne sub unius imperium, quod hi nescio

quo iure postulabant, copelleretis, non tam instituto maiorum , quam maximaru ciuitatum testimonio vobiscum aperte egimus. Ossicinas vero has ipsas non magni laciet Cremonenses, ex quibus non minus sibi laudis, ac gloriet. quam ex bellica virtute copararunt ei Nec tanti aestimabunt,ut omnes quot quot ij fuerint qui instructissimas eas habuerint, liberali ssimis decretis honestandos putent ΘVestrum est Decuriones, qui non solum consilijs vestris , sed etiam specie ipsa totius ciuitatis dignitate sustinetis, inspicere, quid vetus consuetudo, quid splendor populi Cremonentis, Quid publica utilitas, quid haec curia, quid ciuium pietas de patria bene merentium postulet. Pr dentia excellitis, iustitiam colitis, autoritate praestatis. Consulite liberis vestris, & publicae dignitati, quod aequum est statuite, patrios mores confirmate . Nam hi, qui Gymnaliarchum eligi volunt, quid aliud a vobis petere videntur , quam ut liberis male prospiciatis e posteritati pessime prouideatis suum cuili; ne tribuatis Nouos ritus inducatis ἰ Vetera urbis ornamenta tollatis' Id verentes filii vestri vos appellant, paternam fidem

implorant, vosq; amplexantes,& vultus vestros silauiam res, sic vobiscum agunt. Quousque patiemini parentes charissimi nos de praeceptoribus nostris tam grauitera, flictari, quorum res videmus, nonnullorum seditionibus in eum locum adductas esse, ut ijs vel e patria abeundum sit, vel in ea turpiter commorandumὸ Nam si Gymn tarchum, quem turbulenti quidam homines flagitant, constitueritis, unumq; omnibus praeposueritis, qua nam

obsecro illorum dignitate id facietis, quorum probitas, di doctrina iandiu vobis nota est, atq; testata ξ Vt miseri

118쪽

praeceptores illi erunt, quibus, cum nullo in honore leesse viderint apud ciues suos, ad exteras nationes, ne ingloriam. vitam agant, cofugiendum crit e Quod ne contingat, prouidere quaesis paties. prudentissimi, neue sinite bonos vitos pri3 prauia assidue laborantes perinde negle . istos iacere, ac si essent mali, sederent ve semper oscitantes. Nam ut Euripides dicebat, ciuitates illae agunt quam pessime, ubi vir bonus, & ad rem gerenda strenuus in nullo honore habetur, ac si sit malus. Praeceptores

illos, quos re ipsa probauistis, quibusve liberos vestros in disciplinam tradidistis. nolite desipicere suam unicuiq; dignitate tribuite. Hoc aequitas postulat, illud grauitas

vestra, atq: constantia. Quod si unum tantum elegeritis, Videte, ne reliquo quibus iniuriam feceritis, & cum his una filios vestros ami reatis. Nam quocunq; hi abierint, certum est neminem nostru a praeceptorum latere unquadiscessurum. Et si hi fortasse pro eximia sua in patriam charitate alio se conferre noluerint, quo cruciatu animi putatis nos vitam acturos, cum viderimus praeceptoribus nostris, quibus tantum debemus, eam, quam sibi virtute compararunt, existimationem per summam iniuriam ereptam, totamque fere in alium fuisse transsatam ἐSic nos profecto quotidianus moeror lacerabit, & conficiet, ut cum dolore diu contabuerimus, simus vobis id sepius audientibus dicturi. Vitam, quam dederatis, eandenobis coslijs vestris patres ademistis, siccine vero agetiscu filijs vestris & quos genuistis, eos decreto vestro iugulabitis Audistis ne unquam magna illam,& admir clam Arsinoes charitatem, quae liberos complexa matris in sinum cofugientes, corpore suo, tanquam clypeo per, cussoribus obiecto, sic eos tuebatur,ut ictus ipsa,quos posset, Omnes exciperet, atq;ita generose rem gessit, ut una

cum filijs inter oscula trucidatis mortem oppetere no dubitarit l

119쪽

bitarit e Lepistis alitem illam, qua Plataleam vocant, se pro filioru salute audacter in ignem immittere, flamma bPene totam exuri, nec ex ea re tantulum comoueri Vulturem vero, quo filios alat, audistis vltro sanguine fundere, rostro sibi femora vellicantem Nos filij vestri de praeceptorum dignitate, idest de salute nostra non paru timentes in sinum vestru confugimus. Non ictus, non vlla vulnera vobis excipienda sunt, no in igne eundum . Decreto tantum vestro seruari volumus, non parentum sanguine, sed praeceptorum disciplina alendi sumus. Hos tuemini, hos nobis ab omni iniuria integros incolumesq; seruatc. Non unum tantum, sed plures liberis vestris praeficite eosdemq; omnes Quete, pari gloria decorate. Id publica utilitas postit, id splendor huius urbis postulat, vestri ciues id cupiunt, filij obsecrant, expectant externis Parietes quoq; medius fidius patriae nostri, qui tot publiach legentium vocibus in hunc usq; diem personuerunt, ac fere iam loqui didicerunt, id a vobis petere videntur. Dadum vero id est in primis cosuetudini, quam a maioribus vestris iam inde ab initio urbis accepistis, cui si forte vos quod non putamus viam intercluseritis, nos illam aliquando aperiemus. Quod, si nihil haec mouent animos vestros , moueant saltem hae lachrimae, quas hic in sinu, complexuq; vestro relinquimus. Audistis Decuriones liberocii suspiria, voces, & blandas praecationes. Vidistis filios lachrymantes. Quid tande statuitis Nos quidem

magna spes tenet, breui rore, ut optimorum illam, quam paulo ante dicebamus, praeceptorum gubernationem costituatis, eaq; re optime publicae utilitati considatis. Atque in hac spe conquiescentes ab Ioue optimo Maximo .caeterisq; Dijs, Deabusq; immortalibus perpetuam huic urbi, vobis, natisq; vestris,ac nepotibus, incolumitatem precamur, felicitate optamus, Dixi. FINIS.

120쪽

ORATIO

TERTIA

FRANCISCI ZAVAE

Apud Vincentium Comitem.

SEARCH

MENU NAVIGATION