Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

nobis bperam dede uni ndnisne meo plurimum situ

Antonio Ruberto sito G irxini Gibi . Gr

E tuis, quas ad me vr. Cal. Aprilis dedisti, iners dibili ilaudio elatus sum. Praete . amoris , beneuolenti ue singularis igniculos, egregia quoque, & spledida liberalitatis contestatio apparet,& se lucidius oflari, quam si ullus alius niteretur re, & beneficentia aliqua id comprobare .iNec id solum intueor, quod animi quadam magnitudine, qua te semper in nos grata fore ostendisti,& muItis, qui in ijsde tectis penes nos

alti,&in optimis disciplinis educati sinat, praestitisti, sed quod te facturum crebro dicebas, quando libera id

tibi faciendi occasio daretur. Quo tantum me tibi debere profiteor,quantum homo homini multis acceptis beneficijs debere cogitur. Metiorin.animum tuum liberalem, munificum,&ossiciosum. Non ex benem citi, quae plurima a Ioanne Auo tuo viro liberalissimo,& optimo accepi, sed ex animi in me propensa munia ficentia. Neque ex spe futura pendeo. Satis enim mihi est me plurimum a te amari. Cum praeterea animaduerto mea praecepta ita animo tuo insedisse, ut nihil firmius, nescio quod gratius, & cumulatius amoris pia gnus a te hoc accipere possem. Quamobrem non parum mihi istor,&me tuam beneuolentiam, non beneficium fgneratum fuisse,& te nulla spe premij tam propensum ad liberalitatem natum fuisse. Quocunq; iueris in nos eundem te futurum mihi optime confido.

Quod loco maximi beneficij repono. Huius rei recoddatione

322쪽

dallone aesmum meum pascam,& reI ii vii mee ILhores sustentabo. Tu quod reliquum est, quado mea tantopere memorialenes fidissima praecepta eade ex quare. Parum enim bene loqui homini prodest, nisi id re magis probet, quam verbis. Quod quia confido

te facturum, a te petam, Vimes pe tuis litteris visas. quibus singulis respondebo,omissis omnibus occupationibus, quae nullum mihi scribendi ocium conceduci Vale. Valetudinem tuam diligenter curato Cremo.

FRANCISCUS Z A V A

Cu Mavna colloquendi utrunque periucunda, & teporis necessitate, & locorum interuallo sublata sit ocueUO,Vnde quo mutuo, amore iuncti sumus; pari seliacitudine ambo conficimur, has literas curauimus tibi dandas,quibus putaui hunc communem angorem leniri posse. Itaq; mi Muti quid fidi perbelle ne vales pHoc si est nil gratius sentio. Te enim bene valentem esse per cupio,tua valetudo sque, ac mea semper mihi

curae est. Nec vulnus venis grauius alo, quam cum a liquem ex meis alumnis minus belle se habere audio, te inprimis quem omnium maxime charum inde ab Eneunte tua etate habui. Quid praeterea e musis istic frigeseunt ne e cum omnia ubique locorum, tanquam phaetonte male ducente currus flammiferos , ardeant

nedum caleant λ Si ut credo) noui enim quanti domum, patriam, te deniq, ipsum, idest honore, opinionemque de te sivseepta facis, aliquid meditaris, quod hoc potissimum sit, odoror,& pervestigo; Naues ne operam recognoscere quid consulti de iure parietum,

323쪽

styllicidioru, de seruitutibus domus, aut fundi stabiliant e Fundi ne populi sint, quos vasallos, ct Dudata: rios nunc cum Barbaris appellamus e partus Ancillae sit ne in fructu habendus Θ quibus verbis hercisceri oporteat, foenum ne sit aliud quam herba sicca ὸ Quid

secum agitent de aquarum ductibus,de cloacis, deque praeterea stipulationum,& iudiciorum sermulis, quibus rebus, huiusque generis, quaplurimis suos libros

impleuerunt,&Bibliothecas omnes infecerunt. Hsccum mecum agito, tecum loqui videor, ex quo tantam letitiam sentio, ut tuam absentiam, quam alius grauiter ferebaminus moleste feram, quς prius me ita angebat, ut quietem nullam caperem. Nunc tecum Decemuirorum xij. tabulas lectito, Romuli leges peruoluo. Quid quetris ante oculos, dies, noctesq; tuos ob uersor, teque totum nobis, non tanquam ex Idea, sed vero corpore videndum offeres, his oblectamentis omnes aerumnas, laboresque, qui in variarum literarum

studijs nobis obrepunt facile sustineo. Tu in haec studia quae avide appetisti, parce incumbito. Omnia re iste egeris, si te incolumem hisce C li feruoribus seruaueris. Ne te quaeso huc macilento ore, nasio acuto,

corpore albo,oculis nigris ut inquit ille j referas. Pingui,& Crassa Minerua i praesentiarem agamus. Si me amas, quod semper fecisti, Baccho. & Cereri, ne dica'unc scribito, Ph bo potius,&Musis, quando tempori inseruiendum est. Tui omnes bene Valent. Aedes quas Bassinus habitat, tuus pater dudum ex dificauit.

Longo enim amo consumptet mures hospitio receperant,quibus si litem contestari voluisses, domum reuersius, operam clientibus, qui te iam pridem plurimi,&pecuniosi cupide expectant,daturus non eras. Haec .

324쪽

noui. Tu si quid dignius auribus meis istic habes scib

Nos plurimum a te fieri mihi confidebam , & quo

te amore prosequor, nostrum amorem animo tuo ita

insedisse arbitrabar, ut nulla temporis intermissione, nullove locorum interuallo alterum ab altero vix diauelli posse animo infixum maneret, quicunque loci disiunctio sequuta fuisset,in eadu sententia nunc quoq; sum,nec stabilitate animi mei ad hoc cofirmandu unddesiderabis mihi mei sum conscius, meae in te obseruantiae, beneuolentiae, perpetui ii amoris,& quocunq; terrarii tueris, in te amando semper eundem me fore

uidem promitto. Odi enim proteos,& qui pr senti hominis istum aspectu capiuntur. Hoc & mihi de te pollicebar. Quippe qui tuum ingentu stabile, firmu,

constans & minime puerile noueram. Sed haec mea tam facilis persuasio peruersia fuit, nescio tamen quo meo malo fato. Siquidem cum elapsis diebus huc te contulisses, quo amore videndorum parentum flagrabas, omnibus te videndi copiam fecisti, praeterquam mihi uni, quorsum hoc'coniecturis ne adducar,te mea opinionem ludificari ξ absit, quoniam si paulum a nobis deflexisses, te tamen meo in te fido amore ad priastinas nostri integerrimi amoris delicias reuocarem, test; cogerem illum deligere, qui te amat,& obseruat,& plurima de te sperat. Quo amoris curriculo, nec a te vinci paterer, quem iam nostri obliuiosum argumentatus sum. Hoc ut emendares c si tamen menda opus

325쪽

esu tuas literas expectabam, quibus nostris ad te datis

responderes. Sea adhuc hae in expectatione sunt. Verum quorsum ista exquiro λ cum nunquam sit futura quin a te mirum in modum amer. Mihi .n. iampridem persuasi te non minus silentio seruaturum nostram beneuolentiam, quam si quotidie ad me tuas dares. Is enim sum qui magis animi recessus,& intimos sensus intuear quam quosdam repentinae beneuolentiae fucatos ardores, qui quouis debili vento evaneseunt. Non umbram, sed corpus seruo . Tu ergo talis in nos sis, qualem te amandum, & praedicandum suscepimus. Iam partem epistblae habes,nunc alteram accipe. Ducebat ille antequam incipias, opus esseconsulto , ubi costitueris opus esse mature facto, quod qui diligenter animaduertunt raro labuntur, salubri, honestoq; consilio inito, ad sanctissimos, integerrimosq; legum, &iuris peritos, alijs virtutibus excelsum, magnanimi ;tuum animum illustraturus, istuc te contulisti, qua in re quanto Ornamento patriae, parentibus Iartitiae, tibi. amicisq; & omnibus tuis emolumento, splendorique futurus esses, qua animi vales perspicacitate tecum, antequam hinc discederes pr meditatus fueras. Quam incredibili gaudio efferar, verbis exprimem nequeo, quando mecum excogito, quo studio tecum pertractes

illos honestatis suauissimos fontes, quibus delibatis haud quispiam falli potest e Sed tu ex veri perspiciem

tia, solertiaq; quantum voluptatis exhauseris cum tecum exquiris quid maximopere requiratur ad societatem tuendam, quo gaudio cumularisὸ cum animo

excelso, inuicto j; te in omnibus geras, quis te laetitia vincit Sed in primis gaudio exilis, quando quomodo, quoue ordine temperantiam, & modestiam

326쪽

tuam in hac tenella artese commendes, tecum medite eis i H eest illa forma, & tanqua honesti facies, quam si oculis cerneremus , ut animo coprehendimus mirabiles ut inquit Plato excitaret amores. Ad haec tibi ipersuadenda nulla adhortatione utar, quando mihi perspicuum,& exploratu est, te optimi patris institutis matris prudentilliinae , & tui amantissimae admonitis. tanquam diuinis donis locupletatum ad hoc te applicuisse. Nec illud te fugit, bonos e bonis creari. igitur solum adhortabor, ut me admoneas quantopere haec studia te oblectent, & si non ignoro, haec virtutis curricula tuas esse solas delicias. Scribe ergo quo animi robore, quave costantia Christophorus Brumarinus, Caesar GerenZanus nostri amatissimi in haec studia incumbant. Vale tuus in nos amor cum aetatem crescat. Barbara uxor mea, quae te plurimum diligit,tibi salutem dicit - cII II LvI. lG . o: i: runia .i i mi suadia .

. FRANCIS CVS Z A V A ui

Iacobo Antonio Mutio suo. S. D.

Τ v A s in horas desiderabam, ut quo cursu Ferraria nauigasses non ignorarem, cde te enim valde Elicitus sum ecce autem mihi cupido perferuntur optatissimqtuae literae, quibus admoneor tuam istuc fuisse quam Volebamus nauigationem , Tecu bene agi, nec frustra

de te nobis spem susceptana fuisse. Quo quanta lititia afficiar, pro tuo in me singulari amore existimabis .iu Nullo enim locorum,& si longo interuallo, a nobis te disiungi video. Equidem nullus labor in studijs meis tam grauis est, qui te tam nostri amantissimo discipulo leuis no videatur, hac sola re vitam beata mihi credo,

327쪽

nostros nec frustra susceptos labores,quando omnium virtutum grati animi memoria mater est. Sic viri s pientissimi, aequis comunem vitam examinant ponderibus. Si ut fit aliquando solicitus rerum aliqua expectatione impedior, & angor ea tuarum literarum suauitas, atq; lepos est, ut me totum exbilaratum , dcillas legendo omnem tristitiam. &seueritatem deponam. Tu enim is es, quem hac vita chariorem habeo. Te nominis nostri imprimis studiosum semper fuisse animaduerti. Qui te non amat,modo te nouerit, hae vita indignus est. Quanti Paulum, Mutiumque se tres tui non dissimiles faciam scis, qui omnes Mutios colo,&obseruo . Istuc venit C sar Brumanus, filius Raphaelis, hunc suscipe, hunc amplectere, huic tuam operam audiente patre , c aderit enim P pollicere. est optima Iuuenis indole, optime nosti, Christophorum Brumanum uxoris mes fratrem, GerenZanum consobrinum meum verbis meis salutato. Vale incῬ-

Hieronymo Puteo S. D.

MEAR v M litterarii prius ad te aliquid dedissem, nisi tantis occupationibus districtus essem, quod mi. nime ignoras, ut vix respirandi mihi sit locus , nunc etiam mihi impedimento essent, nisi tanti mihi esses,

Ut malim omnia deponere,quam tui in me amoris immemor videri. Ne ergo tuum in nos amorem aspernari videamur, quem ab hinc multis annis praecipuum animaduertimus, duximus & ad te has nostras dare.

Quanta igitur impensa,quove sumptu, & parentv irum n pectatione,

328쪽

raectatione, domesticorum omnium, amicorumque mlis optimis scient ijs illustrandus remoreris, no te prς- terit impensam vero minime fieri spe futuri euentus scis. At Ope euenit, ut oleum,& operam perdamus,

maxima cum nummorum iactura,reliquaruml; rerum naustagio quas nullo studio, nulla ue opera nostra recuperare possumus, quarum tamen damnu laudis, famae, gloriae comparatione parui ducimus. Quarum rerum expectationem, si in dedecus,& ignominiam verteremus tanquam turpissima nota inusti demonstraremur, ingenti nostro, amicorumq; m rore. Huic vitio facile illi occurrunt, qui crebro secum examinant, qua potiusimum causa foris peregrinentur, quare ab amplexu a micorum avellantur, quae spes sit futura reliquae vitae. Haec secu aliquis excoSitans quomodo aberrare potest e hic assidue secum fert, vitae degendar optima ρος-cepta , qui mox ornatus omnibus virtutibus, ioc pleratus maximis ornam tis,insignitus .aeternis pra coni js laudis,parentum, omnium 1; domesticorunm ma laetitia domum reuertitur. Domui, patriari; gr me consulturus, quo modo nulla iactura, nullum de naufragium sequatur multo ante perspicit. Sed quor-simi haec ξ inquies o credis me defuturum mihi, n minique meo non equidem, sed hic mos est agere cuamicis, neque ulla in parte tibi dissido, scio quo animo

istuc tueris, eode etia vi reuertare, exopto . Bene de te nos speramus, id tu re comprobato, hoc si facies omnibus expectatus venies. No te pluribus hortabor, quando id de te mihi bene polliceor, quod de quolibet honoris studio , laudis cupido,amoreque patriae flagrare, quiq; sibi polliceri posset. Maximianus frater tuus, duoque patrueles Camillus,&Septimius nobi opera

329쪽

dant, in his erudiendis semina utimur diligentia. V

FRANCISCVS Z A V A

NOMINE negligentiae, vel potius obliuionis, tum assinitatis, dudum nobiscum contractae, tum amicitiae iam pridem conciliatae redarguendus tibi fortasse viderer, praesertim, cum ad omnes tam assines, quam necessarios, qui istic tecum commorantur nostras perferendas dederimus, nisi te itide literis salutassem. Itaq; ne horum aliquo me accuses has perbreues accipe. Viatio, quod verebar, mihi ascribi posse,meritote accusa re possem. Nam quq litterae a te mihi perferruntur, nisi illas multis verbis prius elicia ξ Equidem si amor litteris dignosceretur,&potius animi tui synceritatε no

interpretarς me,amoremque tuum, per te' ita extremas gentes amandatum esse iudicare. Cur quoties ad tuo&scribis, unis litterulis menon visis nam eam delectationem caperem, qua careo, dum praesens tuus mihi aspectus negatur. Ne patiare mi Caesar diutius tuarum litterarum desiderio nos torqueri, quarum lecti ne indies magis, ego flagro. Hoc .n solo munusculo desiderium meum te videndi lenire poteris . Quo vehementer flagrans interdum desiperem, & tam longe' tuae absentiae taedio contabescerem, nisi statim in me rem veniret, te virtutiς capescendae causia istuc alacri animo, parentibus pene inuitis deuolasse, quod tuae PrQbitatis specimen,& periculum, non ignorabas ab omnibus probatum iri. Et hoc studio credebas, vel Potius siperabas,tib domi, patriae , amicisque costia i

330쪽

χum lare . Nam saepe numero tecum versas, hominem non solum sibi natum, sed amicis, & patriae, ut dicebat ille. ergo ad haec studia ita transferes,& his operam, ita navabis, ut quantum profeceris , re cito experiamur. Scitoque te id quam celerrime effecturum, &quo animum intenderis id ex sententia successurum, si mature haec amplexaberis, nihil invita Minerua egeris. Horas iam nosti ad haec studia fouenda aptas,&accomodatas, has ne omittas. In reliquis tempori inseruito. Te non hortabor quibuscum verseris, optimos habes cognatos, affines,& amicos, dulces, & s cios, & comites eorundem studiorum , ne te horum dissimilem praestes hortor, idem sit velle, idem nolle, in exequendis sanctissimet amicitiae muneribus. Tui Parentes, omnesque domestici bene valent,tibi pluriamam salutem dicunt, olivae meae, eiusdemque tui Io. Bap. dico verbis, te saluere iubeo, a nobis omnibus salvebis. Vale, puteum nomine meo salutato. Crem. x. Cal. Iunis c II 13 Lv I. l

FRANCISCVS ZAVA

Christophoro Brumano S. P. D. . Quo scribendi genere nune utar ρ eo mehercle,

quod faequentissimum,& in omnium ore versatur . Si vales bene est, nos quidem omnes valemus , nostra n

valetudinem, nec satis firmam existimamus, nisi huic nostrae tua adiungatur, quam ut satis credamus firma, mitte unas ex tuis suauissimis,& lepidulis, iocosisque literulis. Iocose.n.nobiscum agens hilaritatem, venustatemque tuam nobis patefacies,& absens, absentem intuebor, qua vel collocutione,vel mutuo aspectu , si

OO di quos

SEARCH

MENU NAVIGATION