Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Laetantur cuncti, quod fluxis rebus habebunt , Qui iam succurrat, praesidiumq; ferat. Quiq; animos turpi haud poenae formidine sanet Errore imbutos legibus atque nouis. Sed verbis , monitis, & vultu, & fronte benigna ,

Quis praua cunctos mente mouere queat.

Huc adsis igitur facilis, pede curre secundo, Et tibi commisses nos rege , pasce, foue . Incipiunt equidem sapientes sceptra subire, Tempus adest tandem, quod probat ille Plato.

Nestoreos vivas annos, prudentior illo , Quo duce Troia iacet, Graecia regna tenet.

Atque decem superes longevae secta Sibyllae IMillia, quae nobis prodidit ista fore.

Te saluere velint Ciues, te turba Senatus, SQndratumque decus perpetuare Deos. Vive. tuam virtute tua fer ad astra Cremonam, Fundimus aeternis haec pia vota Deis.

AD EUNDEM E SYNODO O

Tridentina profectum. Crur Bus ignaris huc te aduentare putabas ξ l. I Quid λ virtus latebris delituisse potest e Hie resides, cunctique vident te lumine claro, OExcussis tenebris cernitur alma dies. Vere nouo nescit tellus abscondere flores, Nec frondes latas arbor opaca tegit. Charus ades, sic prisca fides, & cura Deorum Pr clara in melius sic tua coepta serant z lis

Hic sic relligio vigeat, quae splendet ubique TTum virtute patris, tum pietate tua.. salue

542쪽

Salve igitur tandem populi pater optime tanti, i

Antistes salue relligione potens.

Ad Antonium Sapientem Franciscanorum Sociorum magistrum ex Augusta.

M A 11 x Idibus o beatiores Nobis, vos cano Martiae Calendar, Vna quae geminos mihi tulistis .r l in Ignes, relligio quibus renidet ἰ . tu ζ Franciscana potens in orbe toto, i , Antoni Sapienti s , &diserti Rectoris populi, graue & loquentis i Magno conssilio, pudente & ore, Catonis sapientia vetusti I IUle -. IProbata magis, & magis seuera, . GL M. Quibus Nicoleos nitet velut Sol Sbondratus bonus, & viris probatus. - Vita, moribus, integer, simaragdo omni lucidior, paterna imago. Quondam quo viguit, vigebit atque Fides , relligio, Deique cultus.

Fundamenta manent salutis almae l .a

Horum consilio, & simul manebunt. 'salvete mihi nimis Calendae Iucundae, superum fruor perenni . AEuo, sic superi beantur omnes. ia a lIstis luminibus vigent bonorum Mentes, corde pij leuant dolores. PQuae Antoni Sapiens damus, libenter .lTe quaeso. vi capiasque, perlegasque. Ubil bal IAddicti tibi iam diu, tuisdue, l . .

1 Qui

543쪽

asa Qui nostri capiunt laboris vlus, . P. Ioramus superum tibi quietas

Sedes, ut maneas diu superstes , tau I OExopto, ut valeas mederi iniquis. P. . l. Et sermone pios tuo iuuare, . t Istos ne maculet nefanda Erynnis. Hi

Hieronymo Vidae Cremonensi, II in, Albae Episcopo. IOHNI A non possunt omnes, potes omnia selus, Vida pater patriae, praesidiumque tuae. Res & verba sonas, cunctis Deus a there missus, , Non hic multa loquar, tu Deus unus ades. Τe Francisicus habet Diuum, te pectore sentit ..t Numen , quo grato solus adesse potes. Verba dabunt alij, puro tibi iunctus amore. O Te colo, te admiror, numen es ipse mihi . Si nihil hic possum, possum tamen omnia tecum, Hinc est quod videor numen habere viris . Munera non spernunt Diui, Deus accipe munus , Quod mihi concessum numine Diue tuo. Eidem.

S r, quas nunc vulgi nomen miratur inane, , in

Fabellas linquam, te duce tuta sequar. Deditus his studiis Thersitae infamis habebar i mi AE mulus, & nullo nomine dignus eram. Phoebi sacratos fontes cortina negabat, . . IEt cum Calliope gloria nulla mihi. in 38 Demens errabam falsa dulcedine captus, i

Erranti ostendis tu mihi solus iter . Nestora

544쪽

Nestora vincebas, sicro cum pectore vocem , Edebas, dulcis vox tua melle magis. O quem te memorem CR Ris xi diuine sacerdos , O quam ego te memori pectore V ID A colam. Tanti nulla dies tollet vestigia amoris, Non ego letheae fonte lauaboraque. Semper cris mecum, mecum semperq; manebis, Pernocto tecum, pervigiloq; lubens. Ilion accepit, quo starent pergama TroiqConsilium tutum, spreuit at ipsa ruens.

Romulidae cernunt euersam funditus urbem, Vatum contemptis vocibus. Ista palam. Non ego contemnam monitus, mentisque recessus 'Uida tu . His Phoebum te superare scio. Fallax interdum hic, mentitur voce diserta. iris

Vera sacro verax omnibus ore caniS.

Qui te non nouit, diuins palladis artes Ignorat, Pallas nam tibi docta fauet. Τu coelo ingressus victuro carmine Regem e Concinis thereum, qui Deus est & homo. Perpetua Coeli bis senos laude Quirites i.

Concelebras, nouit te sacra turba poli. ZOnς quinque tuum nomen sensere propinquum, Hoc loca senserunt non adeunda pede . Immortale sonas, adytis arcana Deorum e Carminibus nouit quisque referre tuis. Π c sunt qu penitus nostris infixa medullis, i IAtque animo, suadent, ut tua iussa sequar. Non ego durus ero, mandata capessere promptus Sum tua, consultum , quem sequar hinc habeo .

Quicquid erit mecum, tibi, vera voce fatebor Acceptum referam, tu mihi tanta salus. Ne

545쪽

Ne me secludas Igitur, quibus asipera vita est Te sine, qui seruant nomen & usque tuum Illis non cedam, si pro te mille subirent

VI D A neces . animi carpe tributa mei. Quos non alliceres quae te sapientia nutrit, Vt te sectentur munera tanta Dei hiabes ut tollas, restat, quas forte videbis Versibus in nostris, ut lubet, has reseca. Carmina si errabunt, animus syncerus habetur. Antistes tu animi, praesidiumque mei . Iamq; vale iubar o patriae, super astra refulgens, Cui sedes Coelum, Calliopea parens. Eidem. ECQ v ID rure canis, diuino munere vates e Mens praesaga boni quod tibi monstrat iter Istic nempe canis veterum quae dogmata vincant, Nam tu sitamma legens, quae bona sola tenes. Istic Mavortis non tentas Voce furores, Non quae Iuno mouet praelia Dardanidis. Nec canis errores, durus quos passus Vlysses , Non, quae perdebat Iasona amore, canis.

Nec, quos ardebat cantus male sana vetustas , Nec veris misces carmina ficta modis. Sat vacuas prisci tenuerunt carmine mentes

Phoebigenae, molli dum pede vana mouent. Inuia tu rumpis facili cum tramite solus, Pervia quo facias, auia quae fuerant. Te musae ducunt, ubi semita nulla priorum Tuta fuit, volitans aspera quaeque secas. Socratis inuentum viguit, dum nullus adesset, Qui melius caneret qui meliora daret.

546쪽

Nune silet, & penitus sublatum quisq; setetus,

Quod magno hic studio repperit, unus habes . Quo tantum effugit diuini dogma Platonis

Hunc legum, &.iuiis nouerit omne decus. Obticet hic victiis, tibi tradere iure fatetur tio Lampada, nam fato tu meliore canis.

Credidit i pse Solon , tetris se lumina solum VI

Clara dedi s se viris, lumina manca tamen. Hic si nam superas iterum remearet ad oras illo DHic expers legis, pieridumque foret.

Hactenus altisonum permansit dogma Lycurgi ,- ΤIllud deletum quisque fatetur opus. Bis quinas deles tabulas, quas Palladis olim Vrbs antiqua dedit praemia Romulidis. Et quas firmarant quondam cum fratre Quirinus , I Emendas leges, quo meliora feras. Antiqui sileant, illorum abstrusa senescunt, Quae profers nobis vivida semper erunt. . PlAntiquata tui veterum Resipublica sensit IIngenij vires, sola Cremona viget. Hic etenim solum per te, nunc sacra dabuntur IIura, tuas leges secta futura legent. .c iHoc mens pr sagit, specie nec fallor inani,

Nam re testaris , cerno quod hic animo. Non minus , illustras istis tu legibus orbem, 'i . Quam sol perspicuus magna Theatra poli. 'IIsto curriculo mentis per grandia saxa f.i ni Ducis iter, pandis non patefacta prius . ni GAmplius indubia nemo.certabit arena, si' Ipse recludis enim quae latuere diu. a lita Non igitur mirum, si certant agminae Mucii Q 4 ZIllustrare tuos, di decorare Lire1 .

547쪽

Nam quocunque seras te, te comitantur eodem, ei

Et vigiles curae, teque decusque tuum. En pulchros cernis flores, quibus alta coronant iV cta tua, & vivo marmore concelebrant 'i Mincius hac currit , vitro purgatior unda, UfSylva virens, umbras porrigit alta suas. Nympharum chorus hic cantu demulcet amoeno dDefessas aures, terque quaterq, tuas . Et te V i D A ferunt arguta voce per orbem. I JEt reddunt Drγades mutua verba sono.

Nil hic te praeter celebrari carmine dulci ' dSentitur, plaudunt bdera & ipsa tibi .

Inuidere tibi vatum monumenta priorum, AQui praesenserunt dogma perenne tuum. OAut potius taciti mirantur secula nostra IHuncaluisse virum , qui super astra volet. Viue igitur nobis, non vlla obliteret artas litHaec inuenta, tuae Palladis auxilio . . Eid bue Oblector tecum tenui lusisse Camoena, ri.

Ingenij vires suggere, rhagna canam. Ad Scipionem Estensem summum o nna

Caalis Euasij Antistitem. si Qv r nos ferre nequit, non ferre grauabitur istud Carmen , quo visam teque, tuosq; lares. Hic tuus ille est, quem multis e millibus unum Deligis, ut curis sit comes usque tuis. OGH

Franciseus multam tibi dicit Zava salutem, Cui tu fulgebas n0cte mouente diem. Dum tu Sindrati Laurenti iccta subisti, Antiquum hospitium, magnanimamq; domum.

SSS a Nestoris

548쪽

rini

Nestoris hie tuum cupit, & tibi secta Sibylla

Ingenij ut pandas maXima dona tui. --ν iVtque tuos ciues possis retinere quietos, Relligione graues,& pietate bonos. 'Vtque frui istorum presenti lumine presens Possis, & pristes munera grata tui S. Scipio Scipiadas imitabere robore & alto Consilio, huic cedunt arma superba virum Hos tu non vinces , nec turpis voce repelli Permittes; virtus stat tibi firma satis. Pugna tibi facilis, viastoria porrigit arma, At sit dissicilis, gloria maior erit. Atque Paternus erit, referet qui magna Trophea, Qui canet auspicijs omnia gesta tuis. Interea mecum laudes, famamque fovebo Qua tuus sternum sydera tangat apex Nec tibi commendo, quem tota mente Paternum

Suscipis, & lateri qui tibi fidus adest. Ad Bartholom iam Paternum Vicarium Antistitis Casalensis.

E R c o discedes ρ nos ergo Paterne relinques Sarcina collecta est deseris ergo tuos I pr stans animi, sacros&vile penateSScipiadς, mihi qui numinis instar adest. Lucidus, & l te fulgens hac luce Casalis AEstu, quo magno hic stuat, atq; viget. Hoc insigne domus clare fulgentis ubique, Hic ponatur onus, hic tibi parta quies, Paulo Ahals Cremonensi Senatori creato ,

Qv o te Paule pedes r patriet quo firma Cremonet

549쪽

spes tendis qu so siste parumper. abis e Sic grauida emisit foetus ξ sic ubera quondam λ ,

Pr buit haec menses munera grata decem Gaudia quae quondam tacito sub pectore alebat ITe puero, tollis ἰ virq; ferere procul λ lAh dolor, ingentes gemitus e pectore ducit, i Et lachrymas oculi fluminis instar agunt. Namq; Solon suus hinc, sanctusq; Lycurgus abibit Et procul a patria commoda cuncta feret. Legibus hanc sacris pascebas, lege manebat Tuta, dabas solus gaudia multa tuis ἀNon sic decepit firmatam legibus urbem Dum patriae cautus traderet ossa Solon. l . Non hoc antjquos Paulos, veteresq; Catones , Non hoc Scipiadas duxit in astra duces. Hi nam pro patria stabant, hi sipe cohortes Mille premunt, vigilant , pro patriaq, cadunt. Haec monumenta docent, annalibus ista leguntur Priscorum, Graij sic viguere viri. . IIJaec sunt quae patria erumpit suspiria Paule , Haud ducta inuidia, sed pietate magis. DNam te labentem patriam virtute secunda, Consilioq; graui sistere posse sciunt.

Certorum Vatum monumentis saepius audit Promitti, statuas, qui decus omne sibi. In te conuerti cunctorum lumina cernit. AHic vir hic ille est, quo gloria auita nitet. Caesaris ergo subi sanctissima iussa potentis , i ΛΙmperium tanti Paule capesse viri. U. Sic potes hos patriae luctus compescere acerbos, i Teque, domumque tuam reddere perpetuam .

Et patriam hoc solo poteris seruare perennem,

550쪽

Est tua quae virtus, quae patriaeque salus.

Cui tu summittas fasces, non alter habetur, i 2 id Namq; tibi cedunt arma , simulq; rogar. Lumine nunc duplici nostra insignita Cremona UIDEt U 1 D A , & te ipso sydera clara petit. Alter sacrorum praefectus, vera Tonantis AVox CARisti, iuris lucida lampas ades. Non te quid facias nunc carmina nostra docebunt, Nosti nam virtus praemia quanta ferat.

Ergo Vale, nostrique memor scis Paule . Senatus Praesidium, patriae splendor ubique tuae.

Ad Sigi mundu Pici nardum Cremonen . antequam Senator esset, cum ad Regem Philippum nomine Ciuitatis iret.

I Patriae , i legum custos fidissime, porge '

Quo tua te virtus, & bona fata vocant. m ita Laeta dies aderit, qua te ad maiora Senatus in lAdmittet, rapiet nec mea vota notus. ni TH Consilium interea capias, quo robora firmes

COrporis , ut dicant, hic validus redijt. Ad eundem creatum Senatorem. ABs TvLIT hinc virtus, eadem te reddidit i Ciuibus, & patriae gaudia magna tuae. Audiuit patriae causas Rex maximus ille , Quas tu tractasti, fide patrone graues. i dimi Nunc Regis causas patriae tutela futurus Ieza Suscipis, & ciues protegis ipse tuos. i P TErgo Senator ades patronus maximus idem

SEARCH

MENU NAVIGATION