Aristotelis & Xenophontis Oeconomica, ab Iacobo Lodoico Strebaeo è graeco in latinum conuersa, ..

발행: 1544년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

OECONOMICUS. 77

praetercurrant agros, tamen quum uident fiuctus in

agro,non dubitat de illo ferre iudicium, qui bonus, qui malus Ad hunc improbant, illum uerd laudant

Illos quidem uideo hac ratione adductos permulta de terra foecunda peritissimis agriculturae explicare. Vnde uis igitur,Socrates,incipiam tibi meam de hac arte exponere sententiamr Scio me tibi iam pennui

ta scienti dictum de agri colendi ratione. Illud equi dem,inquam,libenter addiscam, est enim maxime sapientis uiri in quonam modo, si cupiam, terram subi gens,hordei oc tritici magna uim percipiam. No- Capstin' agrum noualem sementi parandum Noui qui dem. An igitur hybernis mensibus incipiemus arare

terram At lutulentus erit ager. Aestate ne arandum censes Durities erit impedimeto quo minus aruum iugo moueri possit.Dicendum fortassis uere hoc o pus inchoanaum. Par est,inquam, terra maxime fundere quae tum mouetur. Et herbam subuersam, inquit,tuna iam agro dari pro stercore,atque sic fructu seri,uti nascatur. Eximmo quidem certemec id nos se dissicile est, si novalis ager ferax est suturus, eum runcari,euulsastiuescete materia purgari,quanama xime excoqui sole debere. Haec ita fieri oportere mihi quoque uidetur,inquam.Tune,inquit, haec aliter commodius fieri putas,quam si quis aestate quanas a pissime uertat agrumZCui ego ,Certo scio uepres ocnuiusmodi syluam haud melius educi,& ab aestu sic cari,atque a sele terram coqui posse,quam si quis aestate media tepore meridiano iugo moueat. Si uero

82쪽

ν aurae,

f-cti scilicet.

sessione colatur humus,certum ne est agendum separatim cum terra,& cum materiat Ad haec ego, Diartienda sylva,ut arestat in summo solo. Terra ueri da, ut eius cruditas excociuatur. Vides o Socrates haec de novali utrique nostrum uideri. Sane, inqua. de semente uerd nostin' aliud quicquam Socrates praeter horam serendi r quam censuerunt optimam tum maiores exercitati,tum qui nostra aetate periculum secerunt. Nam quum tempus autumni uenit, omnes ad deum conuertunt oculos, dc tempus ex

pectant quo pluuia missa mollito selo sementem facere licebit. Omnes,inquam, censuerunt expectan dam pluviam,& sitiente terra sementem non esse faciungam, nisi si cogeret necessitas. Plane uidebant multis & magnis incommodis conflictatos, qui ante semen iecerant,quam a deo iussi suisVent. His de re bus igitur nobis omnibus conuenit,inquit Ischomachus. Sic,inquam,omni in re quam deus nos docet, consensio est: ut consentiunt uniuersi densos uesti

tus hyeme serendos iis qui habere possunt: ignem sotiendum,si ligna suppeditent. Tum Ischomachus: Multi iam des ente dissentiunt, praematurane sit

Optima,an media,an maxime serat Deus,inquam, notino semper ordine circunuoluit annum, sed alium praematurae, alium mediae,alium serae tempestiuu magis agit.Vtrum putas melius,inquit, an ex his unam

deligere ad utendum sationem,siue parum siue multum seminis est spargedum:an quum coeperis apri ma,ad extrem es seminarerCui ego, Mihi opti

83쪽

OECONOMICUS. 79

mum uidetur genus omne sementis usurpare. Nam satius esse duco, satis multas omnibus annis capere stupes, quam interdum nimiu multas, interdum ni mium paucas. Hac de re quoq,inquit, tibi conuenit mecu,discipulo cum doctore,tametsi ante me sente-tiam protulisti. Quid, inquam, in iaciundo semineruariumne genus artis aer omnino consideremus &hoc,inquit. Tu quidem semen esse manu iaciudum nosti Ego quidem noui. Sunt,inquit, qui aequabili ter proiicere possunt, & alii qui non possunt. Hoc

igitur,inquam,exercitatione requirit, ut citharistarumanus ut arti uoluntatis seruire possit. Maxime,in quit. Si uerὰ terra sit aut tenuior, aut densior. Quid ais istuci inquam: Ain' tu tenuiore quae debilior est, densiorem qu robustiori Dico:& rogo te,parne semen utrigi rares, an alteri copiosius Z Tum ego, Viano ualidiori mea sententia plus aquae debet infundi:& robustiori uiro, siquid ferendum est, maius onus imponi: & siqui essent alendi, plures ei decernerem

qui plures alere posset. An uerd terra debilis fi mior ualentiori, fiat, siquis illi: plus iniiciat fiuctus, ut largiore pabulo iumenta pinguescunt, id quae

me doce. Arrisit Ischomachus: Iocatis Socrates: id tamen habe certum,si terrae semen inieceris,ac dei de quo tempore multum a coelo cepit alimetum, d seges in herbam creuit, illam uerteris, id esse pabulum terrae,& haud secus ac e stercore illi uires accedere. Si uerd sinas semen in fructum crescere, e terra sumpto ad maturitatem usque nutrimento, dissicile

84쪽

est agrum lcnuem ad extremum laetos & uberes gignere fructus,ut suem debilem multos alere malu

iculos natos. Hoc dicis Ischomache, debiliori selo minus seminis esse committendum. Ego istuc prosectd: de tu quo ri sentis idem, qui existimas omnibus

debilioribus imperare negocia minora oportere. Α-ge Ischomache,cur segeti sarculum immittis3Nosti, inquit, hybernis mensibus aquas increscere. Quesd-ni: Fac igitur ut infuso limo segetis aliquid occultum sit imbri, oc a fluxionibus nudatae sint aliquae radiaces,utq; materia sepenumero ab aquis excitetur tam

multa,ut suffocata seges opprimatur. Haec omnia fieri uerisimile est,inquam. Videtur ne tibi iam tum seges opis indigerer Maxime.Si limus obduxerit,quod censes adhibendum remedium Z Terram subleuandam puto. Quid si nudae radicesr Inducta terra medendum. Quid tierd si herbarum sylva excresces inter segetem suffocet illam,atque diripiat alimentum, quemadmodum fuci genus ignauum & inutile diripiunt ea quae magno labore cibaria codideriit apest Excidenti quidem certe materia, & alimento priuanda,ut ab alvearibus eiiciendi suci. Num sine causa igitur tibi videmur sarculum iniiceret Nequaqua. Nunc Ischomache animo concipio quale sit apte &opportune imagines inducere. Nam de sucis locu- 'tus,multo mihi apertius explicasti rationem sylvae,

quam quum de ipsa dis serebas. At uerd deinde metere par est. doce me igitur siquid habes quod e0

85쪽

OECONOMICUS.

Τu quidem semper,ut debes,segetem incidere nosti. Quidni debeami Secas ne stans qud spirat uentus,an aduersus)N5 aduersus,inquam. Nam molestum a bitror oc oculis & manibus aduersas legere stipulas aristasq;. Altiusne secas,an propius humumὶ Si cu tus oc breuis calamus,imum seco, ut culmi sint longiores. si procerus de altus,medium secandum puto, ne qui terunt in area, labore superuacuo grauentur: neue qui uentilant, in iis laborent quibus non opus est..sed in agro relictum fuerit,exustum,adiumeto esse terrae puto,& sterquilinium implere coni istum.Vides o Socrates ut manifesto deyrehenderis, id quod ego,de messe,animo & usu coiecutus.Tum Uo,Vel cum periculo experiri libet. Volo cognoscere sit ne mihi ratio terendi frumenti. Nostin', inquit,a iumentis fruges in area terir Quidni3 Nosti

quoque omnia quae iumenta uocanturi boues, mulos,equosZScis ne haec tantummodo uidisse te quum circunducuntur,ssedibus excutere frumetumr Quadaliud uidere possema 'modo proterent id quod

opus est, atque concul unit a quo perficietur ae quabiliter triturarNon est dubium,inquam,quin abiis operis quae in area uersantur. Vertentes enim, podibusque temper subiicientes ea quae trita non sunt, maxime quod erat dissicile adaequabunt, ac quamprimum rem conficient. Tuin ille, Haec quidem mihi non sunt notiora quam tibi. Deinceps igitur Ischomache frumetum uentilatione secernemus. Dic mihi Socrates, Nostine si ex areae parte quae est obie-

86쪽

uento,coeperis,per aream totam latum iri paleasrNecesse est,inquam. Necesse est igitur ut in frumentum cadant. Sane. Longius est spacium, quam quo ealeae sublimes ultra fruges in uacuum areae locumferri possint. Siquis 3 Socrates incipiat reiectanea secernere ex eo loco unde fiat uentus, quidi Nemini dubium est Ischomache quin paleae statim in suo roceptaculo futuret sint. um,inquit,altera parte iam

secreta perueneris ad aream mediam,num continuo

sic diffusis granis reliquas paleas segregabis: an tibi

quod purum est frumentum coaceruaueris in acer uum,tit perangusto capiatur locor Vbi purum coaceruatim,ut mihi tranuiolent paleae in uacuum areae

locum, de ne semel ac iterum segregandae sint. Tu quidem Soci ''es alium docere posses qui breui a paleis separentur truges. Haec igitur,inquam, olim sciebam,sed oblitus eram. Cogito mecum, an ego qui aurum fundere,tibias inflare, & pingere scirem, has artes obliuione obruerim , quas neque me docuit quisquam, nec agriculturam. Vt eos qui colui agru, sic & illos qui caeteras exercent artes,ipectare soleo. Ad haec Ischomachus, Non ego tibi iamdudum dicebam eo maxime inpenuam esse agri colendi rati nem,qudd facillime disci potest3Agedum Ischomache,noui. Equidem quum rationem sementis tenerem, id me scire oblitus eri Agriculturae'ne est stirpium satio3Est quidem certe. Qui fit igitur ut semeretem sciam,stirpium sationem nesciamὶNescis tu quidem inquiti sciam, qui nec in quo genere te

87쪽

OECONOMICUS.

83rae serendum, nec quanta altitudine quanta ue lati tudine scrobes solendae, nec quanta lonsitudine

surculus demittendus,nec quomodo humi situs maxime crescet,intellexir Perge, inquit,disce quae ne-

seis. Cuiusmodi scrobes fodiantur stirpibus, uidisse te certo scio. Vidi persaepe. Vidistin altiorem tripe tali rNon equidem semisse super altitudinem bipedaneam. QuidὶVidistine latiorem tripedaneor Non certe bipedaneo. Perge,inquit,& hoc responde mi hi Nostin' ullum bipedaneo minus profundunar Nos quipedali. Nam stirpes in scrobem demissae eis

derentur,si ad terrae superficiem propius accederet. Hoc igitur Socrates abunde nosti, rusticos sodere scrobem nec duobus pedibus & semisse altiore, nec sesquipede breuiorem. hoc adeo pessicuum est, ut uideri sit necesse. Quid ueror quum terram uides, sicciorem internoscis,& humidioremr Mihi quidem sicca uidetur esse in Attico m5te Lycabeto,& quaecunque similis est huius: humida uero in lacu Pli letico,& caeterae generis eiusdem. Altiorem ne scrobem sederes in sicca,quam in humida Fodere, nempe quod in humida alte fodies,aquam reperires, nec in ea iam serere posses. Praeclare tu quidem. QEum fuerint scrobes sessi,nosti iam quando stirpis utrunque genus demittendum site Maxime. Si uelis celeriter produci putasne tetra culta summissum stirpis cauliculum maturius exire per humu subactam atqi mollem,quam per incultam, oc duritie concretanar Perspicuum,inqua, celerius excrescere per subacta,

88쪽

quam per immotam. Substerni debet igitur semini terra. Quidni debetr An stireem totam rei ta linea coelum uersus erectam,putas facilius latiusA diffundere radices, st si terra substrata deponas obliquam, ut quemadmodum γamma sic iaceat supinarSic prosecto,propterea quod in terra plures erunt ocuu: ex oculis autem supra terram uideo surculos emanare, unde coniecturam duco sic in terra fieri Quum ue-rd multae nascuntur humi radices, stirpem ualidam breui crescere puto. His de rebus igitur idem quod ego,nosti Socrates. Sed age,terramne selum iniicies, an circum stirpem presse conculcabis humur Conculcabo Nam si pressa non esset,non est dubiu quin ab aqua pluuia coenum fieret, a sole ueris ad imum funditus siccaretur. Esset igitur periculum ab imbri, ne humore putresceret: a sole, ne siccitate siue hiatu

terrae calentibus radicibus aresceret. De uitium satione o Socrates idem omnino tenes quod egor An inquam, sic & serenda ficus3 Et in es arborei se etias,inquit Ischomachus. Nam qui uitem praeclare serere nouit, qui in aliarum stirpium satione reprehendetura olea uer0 Ischomache qui seremusr Fac, inquit, periculum mecum, idne omnium maxime scias. Vides altiorem oleae scrobe di. etenim iuxta uias potis'imum foditur. Videssi in omnibus seminariis surculos siue taleas esse. Vides quoque lutum omnibus surculorum capitibus impositu, & omniis summum caput contectum. Haec omnia uideo. Videns autem quid ignorastan quomodo testam sum

89쪽

mo luto imponas N5 sane. Eorum quae narrasti, ni hil ignoro:fed animo repeto,cur quum alteram mi hi proponeres uniuersam quaesionem, sciremne serere,negauerim. Videbar equidem nihil de ratione serendi explicare posse. ut aggressus es de singulis inquisitione,tibi,ut ais,respondeo perinde quasi te

neam quae tu,quem peritum serui agricolam. Nonne interrogatio doctrina esst Ischomacher dudu enim disco, quoniam me singula rogasti. Nam quum me duceres per ea quae noui,similiaq; demonstrares quae scire me non existimabam,adductus sum ut haec me scire crederem. An igitur, inquit Ischomachus, si te de argento,bonum nec ne esset, interrogarem, Per suadere possem scire te argentum probare,oc discernere uerum ac purum ab adulterinor An item de a te tibiam,de pictura,de rebus generis eiusdem3 For lasse,inquam,quandoquidem ed duxisti, ut credam me agriim colere posse,quanquam scio nemine tin quam mihi hanc artem tradidisse. Haec non ita sunt, o Socrates. At ego iamdudum tibi dicebam, homini sic amicam, sic ramiliarem esse agriculturam, ut qui uident δc audiunt,illius statim scientiam concipiant. Multa docet ipsa, ut optime liceat rebus ipsius uti. Vitis quum ad arbores attollitur,statim docet se erigi uelle si proxima sit arbos. Quum diffundit pam

pinos,ostendit,racemos,quo tempore teneri sunt ac molles,&adumtura sole,umbra contegedos.

tempus est uuas ab sole iam dulcescere,ibliis defluetibus indicat pampinos esse detrahendos, S uuam

90쪽

maturitate excoquendam. iram propter fertilita

tem racemos alios coctos atque maturos ostendit,

- ' alios crudiores sert,coctos percipi iubet, ut in legenda ficu,semper id quod creuit oc maturum est, per-Cap. cipitur. Hic ego,Si tam facile discuntur res rusti-tae,5 quae faciunda sint, iuxta sciunt omnes, qui fit ut non omnes similiter afficiantur,sed alii aflatim uiuant,& bonorum copia redundent, alii sibi necessaria suppeditare non possint,sed insuper aliis debeatrEquidem tibi dicam, Socrates: Nec scientia nec in scitia agricolarum causa est cur alii diuites, alii sint

pauperes: nec audies ita famam circunferri, domum

esse dissipatam, quod sator non aequabiliter semen. sparserit, nec quod praue stirpes seuerit, nec quod

ignorans quae terra vitem ferret,in agro sterili laue rit,nec quod non intellexerit utile semeti noualem agrum lubigere,nec quod non uiderit esse bonum, stercus agro miscere:sed multo saepius audire licet,

Vir ex agro non percipit frumentum: non enim dat operam ut sibi seratur, aut ut stercoretur ager. Nec uinum habet, quia non est ei curae uitiusatio, ut nouas serat,ut iam satae serat. Nec oleum nec ficus sunt

illi, propterea quod diligentiam non adhibet nec laborat ut haec legat. Haec de similia sunt quibus disse runt inter se agricolae,& dissimiliter assiciuntur potius quam quod sapienter aliquid rebus agendis inuenerint. Sic dc belli duces quorum interest ea cur re quae sunt sui muneris,disserui. alii quidem meli res,alii uero deteriores sunt. disserui,inqua,non sententia

SEARCH

MENU NAVIGATION